JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS 1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM|| THE CLOISTER  || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER|| CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||
 

ST BIRGITTA OF SWEDEN,

REVELACIONES, BOOK XII,

THE FOUR PRAYERS

TO THE VIRGIN AND CHRIST

EDITED, BIRGER BERGH, STEN EKLUND
 
 

Prohemium in oraciones subscriptas, que fuerunt diuinitus reuelate beate Birgitte de regno Swecie

2 Cum beata Birgitta semper peteret et rogaret Deum, quatenus sibi infunderet aliquem gratum modum orandi, contigit quadam die ipsa orante, quod miro modo eleuata fuit in spiritu quadam eleuacione mentali. 3 Et tunc infuse fuerunt sibi diuinitus quedam oraciones pulcerrime de vita et passione et laude Christi et de vita, compassione et laude beatissime Virginis Marie. 4 Quas postea ipsa semper ita memoriter tenuit, quod cottidie eas deuote legebat. Vnde beata Virgo Maria postea quadam vice apparens ei in oracione dixit:

5 "Ego promerui tibi illas oraciones. Ideoque, quando has legeris deuote, visitaberis consolacione filii mei."

6 In ista oracione a Deo reuelata beate Birgitte deuote et pulcre laudatur gloriosa Virgo Maria de sancta concepcione et infancia sua et de omnibus virtuosis actibus et laboribus et magnis doloribus totius vite sue et de sanctissima morte et assumpcione sua.

7 Benedicta et venerabilis sis tu, domina mea Virgo Maria, Dei mater sanctissima, cuius tu vere es optima creatura et nullus vmquam tam intime eum dilexit sicut tu, domina gloriosa. 8 Gloria tibi sit, domina mea Virgo Maria, mater Dei, que ab illo angelo, quo Christus tibi nunciatus fuit, ab eodem eciam tu patri et matri tue nunciata fuisti et de eorum coniugio honestissimo concepta et genita extitisti. 9 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que in tua infancia sanctissima statim post ablactacionem tuam a parentibus tuis in templo Dei portata fuisti et custodie deuoti pontificis cum aliis virginibus commissa extitisti. 10 Laus sit tibi, domina mea Virgo Maria, que, cum ad illam etatem peruenisti, quod Deum intelligeres tuum existere creatorem, confestim ipsum intime amare super omnia incepisti et tunc diurna tua tempora et nocturna per diuersa officia et exercicia ad Dei honorem discretissime ordinasti sompnumque et cibum tui gloriosi corporis taliter moderasti, quod ad seruiendum Deo existeres semper apta. 11 Infinita gloria sit tibi, domina mea Virgo Maria, que virginitatem tuam ipsi Deo humiliter vouisti et ideo non curasti, quis te desponsaret, quia tu sciebas, quod ille, cui tu prius fidem dederas, potencior et melior erat vniuersis. 12 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que sola stabas ardore diuini amoris accensa, tota mente totaque virtute virium eleuata, altissimum Deum, cui tuam virginitatem obtuleras, ardenter diligens contemplando, quando angelus a Deo fuit missus ad te et te salutando Dei voluntatem tibi annunciabat. Cui tu respondens ancillam Dei te humilime professa fuisti et illico Spiritus Sanctus omni virtute mirabiliter te repleuit, Deus Pater Filium suum sibi coeternum et coequalem tibi misit. Qui in te veniens de carne et sanguine tuo sibi tunc corpus humanum assumpsit et sic in illa hora benedicta Dei Filius in te factus est filius tuus viuens cum omnibus membris suis non tamen amissa diuina maiestate. 13 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que Christi corpus a tuo benedicto corpore creatum in tuo vtero sensisti semper crescere et moueri vsque ad tempus sue natiuitatis gloriose. Quem tu ante omnes tuis sanctis manibus attrectasti, pannis inuoluisti ac iuxta prophete vaticinium in presepio reclinasti et sacratissimo tuorum vberum lacte eum cum exultacionis gaudio maternaliter educasti. 14 Gloria sit tibi, o domina mea Virgo Maria, que domum contemptibilem, idest stabulum, inhabitans reges potentes a longe ad filium tuum venire vidisti regalia exennia cum maxima reuerencia tuo filio humiliter offerentes. Quem postmodum tuis preciosis manibus in templo presentasti et in tuo benedicto corde omnia ab eo audita et visa in eius infancia diligenter conseruasti. 15 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que cum prole illa sanctissima in Egyptum fugisti, quam postea in Nazareth cum gaudio apportasti, et ipsum tuum filium tibi et Ioseph in accrescencia sui corporis humilem et obedientem vidisti. 16 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que filium tuum predicantem, miracula facientem et apostolos eligentem vidisti, qui eius exemplis, miraculis et doctrinis illuminati veritatis testes effecti sunt Ihesum tuum et Dei Filium veraciter existere diuulgando cunctis gentibus, quod ipse erat, qui prophetarum scripturas per seipsum adimpleuerat, quando pro humano genere durissimam mortem pacienter sustinuerat. 17 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que filium tuum debere captiuari antea presciuisti et eum postea ligatum et flagellatum, spinis coronatum crucique nudum clauis affixum et multos eum contempnentes et proditorem vocantes tuis beatis oculis dolorose vidisti. 18 Honor sit tibi, domina mea Virgo Maria, que filium tuum de cruce tibi loquentem cum dolore conspexisti et in mortis agonia ad Patrem clamantem et animam suam in eius manibus recommendantem tuis benedictis auribus dolenter audiuisti. 19 Laus sit tibi, domina mea Virgo Maria, que filium tuum in cruce pendentem a vertice capitis vsque ad plantas pedum liuidum et proprio sanguine rubricatum et sic crudeliter mortuum cum amaro dolore vidisti necnon et pedes ac manus ipsius vna cum suo glorioso latere transforata totamque cutem eius sine aliqua misericordia laceratam amarissime conspexisti. 20 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que filium tuum de cruce deponi, pannis inuolui, in monumento sepeliri et ibi a militibus custodiri tuis lacrimosis oculis vidisti. 21 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que intrinseco dolore tui cordis grauissime lacessita a tui filii sepulchro separata fuisti et ab amicis eius ad domum Iohannis tota plena dolore portata extitisti et ibi statim releuamen tui magni doloris sensisti, quia filium tuum cito resurrecturum certissime presciuisti. 22 Gaude, dignissima domina mea Virgo Maria, quia in eodem puncto, quo filius tuus a morte resurrexit, tibi, sue beatissime matri, hoc innotescere voluit, quia illico tibi per seipsum apparuit, deinde aliis personis se illum esse a morte resuscitatum ostendit, qui in corpore suo viuo mortem amarissime pertulit. 23 Gaude igitur, dignissima domina mea Virgo Maria, que, morte deuicta et mortis actore supplantato celique introitu patefacto per filium tuum, resurgentem et corona victorie triumphantem vidisti et quadragesimo die post resurreccionem suam honorifice vt regem sociatum angelis ad suum regnum celorum videntibus multis ascendere conspexisti. 24 Exulta, dignissima domina mea Virgo Maria, quia videre meruisti, qualiter post ascensionem suam apostolis et discipulis suis Spiritum Sanctum, quo te antea totam repleuerat, filius tuus repente transmisit et augendo in eis caritatis feruorem et catholice fidei rectitudinem ipsorum corda mirabiliter illustrauit. 25 Letare insuper, domina mea Virgo Maria, et de tua leticia totus mundus letetur, quia post ascensionem suam ad amicorum suorum consolacionem et fidei roboracionem, indigencium auxilium et apostolorum sanum consilium in hoc mundo filius tuus multis annis te permanere permisit et tunc per tua verba prudentissima, gestus honestissimos et opera virtuosa innumerabiles Iudeos et infideles paganos ad catholicam fidem conuertit et te confiteri virginem matrem ipsumque tuum filium et Deum cum vera humanitate illuminando eos mirabiliter illustrauit. 26 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que ex ardenti caritate et materno amore indesinenter omni hora ad tam dilectum filium tuum iam in celo sedentem venire desiderasti. Et in hoc mundo tu degens ad celestia suspirando diuine voluntati te humiliter conformasti, propter quod tibi dictante iusticia diuina eternam gloriam ineffabiliter augmentasti. 27 Sit tibi, o domina mea Virgo Maria, eternus honor et gloria, quia, quando deo placuit a seculi huius exilio te eripere et tuam animam in regno suo eternaliter honorare, tunc per angelum suum hoc tibi dignatus est nunciare et venerabile corpus tuum iam mortuum per suos apostolos cum omni reuerencia in sepulcro voluit tumulare. 28 Gratulare, o domina mea Virgo Maria, quia in illa leuissima tua morte anima tua a Dei potencia amplexata extitit et ipse ab omni aduersitate eam paternaliter custodiendo protexit. Et tunc ipse Deus Pater omnia, que creata sunt, tue potestati subiecit et Dei Filius te, suam dignissimam matrem, in sede sublimissima secum honorifice collocauit, Sanctus quoque Spiritus ad regnum suum gloriosum te, sibi desponsatam Virginem, deferendo mirabiliter exaltauit. 29 Gaude eternaliter, domina mea Virgo Maria, quia post tuam mortem aliquantis diebus corpus tuum in sepulcro iacuit tumulatum, donec per Dei potenciam denuo anime tue cum honore extitit copulatum. 30 Exulta satis, o mater Dei, glorifica, domina Virgo Maria, quia corpus tuum post tuam mortem simul cum anima viuificatum assumi in celum cum honore angelorum videre meruisti tuumque filium gloriosum cum humanitate Deum existere agnouisti ac eum esse omnium iustissimum iudicem et bonorum operum remuneratorem cum exultacionis gaudio conspexisti. 31 Gaude eciam, domina mea Virgo Maria, quia tui corporis caro sanctissima se, virginem et matrem, iam in celo nouit existere nulloque mortali vel veniali crimine se vidit maculatam aliquatenus esse, ymmo omnia opera virtuosa tam caritatiue se nouit fecisse, quod Deum ex iusticia oportuit te summo honore venerari. Intellexisti tunc eciam, quod, quicumque Deum in hoc mundo ardencius amaret, ipse eum in celo iuxta se vicinius collocaret. Et quia toti celesti curie erat manifestum, quod nullus angelorum nec hominum tanta caritate, quanta tu, ipsum Deum amauit, idcirco dignum et iustum fuit, quod in summa sede glorie cum anima et corpore te ipse Deus honorifice collocauit. 32 Benedicta sis tu, o domina mea Virgo Maria, quia omnis creatura fidelis pro te sanctam collaudat trinitatem, eo quod tu eius creatura es dignissima, que pro miseris animabus veniam impetras promptissima et pro omnibus peccatoribus existis aduocata et procuratrix fidelissima. Laudetur igitur Deus, summus imperator et dominus, qui te ad tantum honorem creauit, quod tu imperatrix et domina fieres perhenniter in regno celorum cum ipso eternaliter regnatura in secula seculorum. Amen.

33Hec oracio fuit a Deo reuelata beate Birgitte; in qua pulcre et deuote laudatur Christus cum narracione seriosa de sua gloriosa incarnacione et de omnibus actibus et laboribus et doloribus vite et sanctissime mortis sue et de ascensione in celum et missione Spiritus Sancti in discipulos.

34 Benedictus sis tu, Domine mi, Deus meus et amor meus, dilectissime anime mee, qui es vnus Deus in tribus personis. 35 Gloria et laus sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui in corpus vnius virginis a Patre missus fuisti manens tamen cum Patre semper in celo et Pater cum sua diuinitate manens in tua humanitate inseparabiliter tecum in mundo. 36 Honor et gloria sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui in vtero Virginis conceptus de Spiritu Sancto corporaliter creuisti et in eo vsque ad tempus partus humiliter habitasti ac post iucundam natiuitatem tuam ipsius tue matris mundissimis manibus tractari, pannis inuolui et in presepio reclinari dignatus fuisti. 37 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui carnem tuam immaculatam circumcidi, te quoque Ihesum vocari et a matre tua in templo offerri voluisti. 38 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui te in Iordane a seruitore tuo Iohanne baptizari fecisti. 39 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui tuo benedicto ore verba vite hominibus personaliter predicasti et coram eis per te ipsum multa miracula presencialiter operatus fuisti. 40 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe qui prophetarum scripturas adimplendo te Deum verum esse mundo racionabiliter manifestasti. 41 Benediccio et gloria sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui quadraginta diebus in deserto mirabiliter ieiunasti et a dyabolo, inimico tuo, temptari te permisisti, quem solo verbo a te, dum tibi placuit, expulisti. 42 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui mortem tuam ante tempus predixisti et in vltima cena de pane materiali tuum corpus preciosum mirabiliter consecrasti ac eciam illud apostolis tuis in memoriam tue dignissime passionis caritatiue tribuisti et ipsorum pedes lauando tuis sanctis manibus preciosis maximam humilitatem tuam humiliter ostendisti. 43 Honor sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui timore passionis et mortis de innocenti corpore tuo pro sudore sanguinem emisisti et nichilominus redempcionem nostram, quam facere volebas, perfecisti et taliter caritatem tuam, quam habebas ad genus humanum, manifestissime ostendisti. 44 Gloria sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui a discipulo tuo venditus et a Iudeis emptus et captiuatus pro nobis fuisti et vnico tuo verbo inimicos tuos ad terram proiecisti, quorum immundis manibus rapacibus postmodum te captiuum spontanea voluntate tradidisti. 45 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui ad Caypham ductus fuisti; et tu, qui es iudex omnium, Pilati iudicio te tradi humiliter permisisti. 46 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui a Pilato iudice missus ad Herodem fuisti et te ab eo deridi et contempni permisisti et ad eundem Pilatum iudicem iterum remitti consensisti. 47 Gloria sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, pro derisione, quam sustinuisti, dum purpura indutus, spinis acutissimis coronatus stetisti, et quia in faciem tuam gloriosam conspui, oculos tuos velari ac in maxilla et collo ab iniquorum funestis manibus grauissime cedi pacientissime sustulisti. 48 Laus sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui ad columpnam ligari, immaniter flagellari et ante iudicium Pilati sanguinolentus duci et videri velut agnus innocens pacientissime permisisti. 49 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui ante Pilatum obprobia et mendacia tibi obici ac voces populi petentis reum latronem absolui et te innocentem condempnari tuis auribus benedictis pacientissime audire voluisti. 50 Honor sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui toto tuo glorioso corpore cruentato ad crucis mortem iudicatus fuisti tuisque sacris humeris crucem cum dolore portasti et ad locum passionis furibunde ductus vestibusque tuis spoliatus sic ligno crucis affigi voluisti. 51 Gloria immensa sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, quia sustinuisti pro nobis humiliter, vt Iudei tuas venerabiles manus et pedes cum fune extenderent et ligno crucis crudeliter ferreis clauis affigerent, te quoque proditorem vocarent et super te scripto confusionis titulo suis verbis nefandis te multipliciter deriderent. 52 Laus eterna et graciarum accio sint tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui cum tanta mansuetudine tam crudeles dolores pro nobis passus fuisti. Nam quando corpus tuum benedictum suis totis viribus exinaniuit in cruce, oculi tui benigni caligabant, speciosa facies tua ex diminucione sanguinis tota operiebatur pallore, lingua tua benedicta estuabat et siccabatur et ex amarissimo poculo madebat os tuum, crines et barba sanguine replebantur de vulneribus tui sanctissimi capitis, ossa manuum et pedum tocius preciosi corporis tui disiungebantur a locis suis non sine tuo magno et intenso dolore, vene et tocius tui benedicti corporis nerui crudeliter rumpebantur et sic eras immaniter flagellatus et dolorosis vulneribus sauciatus, quod caro et cutis tua innocentissima tota erat intolerabiliter lacerata, et taliter afflictus et doloratus o tu, mi dulcissime Domine, in cruce stetisti et mortis horam cum dolore nimio pacienter et humiliter expectasti. 53 Honor perpetuus sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui positus in tali angustia tuam dignissimam matrem, que numquam peccauit nec eciam minimo peccato vmquam consensit, tuis benignis oculis caritatis humiliter respexisti et consolando eam tuo dilecto discipulo custodiendam fideliter commisisti. 54 Benediccio eterna sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui existens in mortis agonia omnibus peccatoribus spem de venia tribuisti, quando latroni ad te conuerso paradisi gloriam misericorditer promisisti. 55 Laus eterna sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, pro qualibet hora, qua in cruce maximas amaritudines et angustias pro nobis, peccatoribus, sustinuisti. Nam dolores acutisssimi de tuis vulneribus procedentes dire tuam felicem animam penetrabant et cor tuum sacratissimum crudeliter pertransibant, donec crepante corde spiritum feliciter emisisti et inclinato capite in manus Dei, Patris tui, ipsum humiliter commendasti et tunc mortuus corpore totus frigidus remansisti. 56 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui tuo precioso sanguine et sacratissima morte animas redemisti et eas ad vitam eternam de exilio misericorditer reduxisti. 57 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui in ligno crucis mortuus pependisti et statim amicos tuos potenter de inferni carcere liberasti. 58 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui pro salute nostra tuum latus et cor perforari lancea permisisti et preciosum sanguinem tuum affluenter et aquam de eodem latere, vt nos redimeres, emisisti et, antequam licencia a iudice concederetur, corpus tuum sacratissimum deponi de cruce noluisti. 59 Gloria sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, pro eo, quod corpus tuum benedictum ab amicis tuis de cruce deponi et in manibus tue mestissime matris reclinari voluisti et ab ea pannis inuolui ac in monumento sepeliri, a militibus quoque ibidem custodiri permisisti. 60 Honor sempiternus sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui die tercia a mortuis resurrexisti et, quibus tibi placuit, te viuentem manifestasti, post quadraginta quoque dies ad celos multis videntibus ascendisti ibique amicos tuos, quos a tartaris liberaueras, honorifice collocasti. 61 Iubilacio et laus eterna sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui Sanctum Spiritum in discipulorum cordibus transmisisti et immensum amorem diuinum in eorum spiritibus augmentasti. 62 Benedictus sis tu et laudabilis et gloriosus in secula, mi Domine Ihesu Christe, qui sedes super thronum in tuo regno celorum in gloria tue diuinitatis viuens corporaliter cum omnibus membris tuis sanctissimis, que de carne virginis assumpsisti, et sic venturus es in die iudicii ad iudicandum animas omnium viuorum et mortuorum, qui viuis et regnas cum Patre et Spiritu Sancto in secula seculorum. Amen.

63In hac oracione a Deo reuelata beate Birgitte pulcre laudantur omnia membra sanctissimi corporis Domini nostri Ihesu Christi et virtuosissimi actus eius corporales.

64 Domine mi Ihesu Christe, quamuis ego bene scio, quod benedictum corpus tuum incessanter laudatur et glorificatur harmonia et iubilo celestium ciuium supernorum sed quia ex debito tibi teneor reddere infinitas graciarum acciones, ideo ego, licet sim persona insipiens et indigna, desidero tamen toto corde et ore meo omnibus membris tui preciosi corporis referre gracias, quas possum, laudem et honorem. 65 Domine mi Ihesu Christe, quia tu es vere summus sacerdos et pontifex, qui primo et ante omnes, vt nos saciares cibo angelorum, de pane materiali tuum verum et benedictum corpus mirabiliter consecrasti, ideo gloriosa sacerdotalis sedes tua sit ad dexteram Dei, Patris tui, in tua diuinitate beata et benedicta in eternum. Amen. 66 Domine mi Ihesu Christe, tu vere es caput omnium hominum et angelorum et dignus rex regum et dominus dominancium, qui omnia opera facis ex vera et ineffabili caritate. Et quia caput tuum benedictum corona spinea coronari humiliter permisisti, idcirco caput et capilli tui benedicti sint et honorentur gloriose dyademate imperiali celumque et terra et mare et omnia, que creata sunt, in eternum tue subiaceant et obediant potestati. Amen. 67 Domine mi Ihesu Christe, quia frons tua splendida numquam se auertit a recta iusticia et veritate, ideo benedicta sit eadem tua frons et regali ac triumphali gloria perpetuo collaudetur ab omnibus creaturis. Amen. 68 Domine mi Ihesu Christe, quia tuis fulgentibus oculis pietatis benigne respicis omnes, qui a te cum vera caritate graciam et misericordiam postulant, ideo benedicti sint oculi tui, palpebre et gloriosa supercilia tua totusque visus tuus amabilis et decorus incessanter glorificetur ab omni celesti exercitu ciuium supernorum. Amen. 69 Domine mi Ihesu Christe, quia auribus tuis benignis libenter audis et exaudis omnes, qui te humiliter alloquuntur, ideo benedicte sint ille aures tue et eternaliter omni repleantur honore. Amen. 70 Domine mi Ihesu Christe, quia benedicte nares tue suauissime non horruerunt fetorem putridi cadaueris mortui Lazari neque eciam fetorem horridum, qui spiritualiter a proditore Iuda processit, quando te osculabatur, idcirco benedicte sint nares tue preciose et odor suauitatis et laudis eis ab omnibus eternaliter impendatur. Amen. 71 Domine mi Ihesu Christe, quia ore tuo et labiis tuis benedictis ad nostram corporalem et spiritualem salutem et instruccionem fidei verba vite et doctrine sepissime predicasti, ideo benedictum sit reuerendum os tuum et labia tua pro omni verbo, quod ab eis processit. Amen. 72 Domine mi Ihesu Christe, quia dentibus tuis mundissimis ad sustentacionem tui benedicti corporis cibum corporalem moderatissime masticasti, ideo benedicantur et honorentur dentes tui ab omnibus creaturis tuis. Amen. 73 Domine mi Ihesu Christe, quia lingua tua numquam mouebatur ad loquendum neque silebat nisi iuste et vtiliter, quantum erat preordinatum in tua diuinitate, idcirco benedicta sit eadem lingua tua. Amen. 74 Domine mi Ihesu Christe, quia secundum tuam etatem barbam speciosam in tua facie decora decenter portasti, ideo sempiterne veneretur et adoretur barba tua venerabilis. Amen. 75 Domine mi Ihesu Christe, benedictum sit guttur tuum, stomachus ac viscera et omnia interiora tua sacra perpetuo honorentur pro eo, quod corpus tuum preciosum suo debito ordine decenter nutrierunt et vitam tuam corporalem perfecte sustentauerunt ad animarum redempcionem et leticiam angelorum. Amen. 76 Domine mi Ihesu Christe, qui digne ab omnibus appellaris dux, quia crucis onustam sarcinam tuis sanctis humeris et collo portasti, antequam inferni portas potenter confringeres animasque electorum ad celos reduceres, idcirco tuo benedicto collo et humeris, qui talia sustinuerunt, sit honor et gloria eternaliter sine fine. Amen. 77 Domine mi Ihesu Christe, quia benedictum cor tuum regale et magnificum numquam tormentis nec terroribus seu blandiciis flecti potuit a defensione regni tui veritatis et iusticie nec tuo sanguini dignissimo in aliquo pepercisti sed magnifico corde pro iusticia et lege fideliter decertasti legisque precepta et perfeccionis consilia amicis et inimicis tuis intrepide predicasti et pro defensione ipsorum cum tuis sanctis sequacibus moriendo in prelio victoriam obtinuisti, idcirco dignum est, vt inuictum cor tuum in celo et in terra semper magnificetur et a cunctis creaturis et militibus triumphali honore incessanter laudetur. Amen. 78 Domine mi Ihesu Christe, extrenui milites et fideles seruitores huius seculi vitam suam morti libenter exponunt in bello, vt eorum domini sue vite gaudeant sospitate, sed tu, o bone Domine mi, ad mortem crucis velociter festinasti, ne serui tui miserabiliter interirent. Propter quod iustum est, vt gloriosum et intrepidum pectus tuum a cunctis seruis tuis, quos taliter liberasti, et ab omnibus aliis eternaliter adoretur ac eciam ab angelicis choris humiliter collaudetur. Amen. 79 Domine mi Ihesu Christe, quia venerandis manibus et brachiis tuis vires Sampsonis mirabiliter excessisti, dum ea ligno crucis affigi pacienter sustinuisti, et sic ab inferno amicos tuos violenter rapuisti, idcirco eisdem membris tuis ab omnibus, quos redemisti, exhibeatur incessabilis reuerencia, laus eternaliter et gloria sempiterna. Amen. 80 Domine mi Ihesu Christe, benedicantur et honorentur in eternum preciose coste tue et tergum tuum a cunctis hominibus spiritualibus et terrenis laboribus insudantibus pro eo, quod ab infancia tua vsque ad mortem pro redempcione nostra incessanter laborasti et peccata nostra cum magno onere et dolore tuo dorso portasti. Amen. 81 Domine mi Ihesu Christe, summa puritas et vera mundicia, benedicantur innocentissimi lumbi tui et laudentur super omnem angelicam mundiciam, que est in celo, et super omnium puritatem, qui castitatem et virginitatem seruauerunt in mundo, quia omnium castitas et virginitas tue mundicie et puritati nequeunt comparari. Amen. 82 Domine mi Ihesu Christe, reuereantur et humiliter honorentur ab omnibus creaturis celi et terre genua tua cum poplitibus et tibiis tuis super omnes, qui coram dominis et magistris suis genua flectendo reuerenciam exhibent et honorem, quia tu, Dominus omnium, ante discipulos tuos genua flectebas cum omni humilitate. Amen. 83 Domine mi Ihesu Christe, magister bone, benedicantur et perhenniter adorentur pedes tui beatissimi, quia cum magno dolore tuo per asperiorem viam, quam alios docuisti, tu in hoc mundo discalciatis pedibus ambulasti et in fine pro nobis eos duris clauis cruci affigi permisisti, qui viuis et regnas cum Deo Patre in vnitate Spiritus Sancti per omnia secula seculorum. Amen.

84 In ista oracione, que diuinitus fuit reuelata beate Birgitte, deuotissime et pulcre laudantur omnia membra gloriosi corporis Virginis Marie et virtuosi actus eius corporales.

85 O Domina mea, vita mea, regina celi, mater Dei, quamuis ego certa sum, quod tuum corpus gloriosum a tota celesti curia cum canore iubilo incessanter laudatur in celis, tamen ego, licet indigna persona sim, toto corde meo desidero omnibus tuis membris preciosis laudes et gracias, quas valeo, reddere in terris. 86Idcirco, o domina mea Virgo Maria, laudetur cesaries tua cum capillis tuis dyademate glorie decorata, quia solis iubare clariores sunt. Nam sicut crines capitis computari nequeunt, ita virtutes tue innumerabiles existunt. 87 O domina mea Virgo Maria, frons et facies tua honestissima super lune albedinem collaudentur, quia nullus fidelis in hoc tenebroso mundo te aspiciebat, qui non aliquam consolacionem spiritualem a tua visione sibi infundi senciebat. 88 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, cuius supercilia cum palpebris claritatis nitore radios solares excedunt. 89 Benedicti sint oculi tui pudicissimi, o domina mea Virgo Maria, qui nichil concupiebant de rebus transitoriis, quas in hoc mundo videbant, quia, quocienscumque oculos tuos leuabas, eorum aspectus stellarum excellebat nitorem coram tota celesti curia. 90 O domina mea Virgo Maria, collaudentur maxille tue beatissime super aurore pulcritudinem, que pulcerrime cum colore rubeo et candido exoritur. Sic et maxille tue speciose, dum in hoc mundo fuisti, coram Deo et angelis claritatis nitore fulgebant, quia illas numquam pro mundana pompa vel vana gloria ostendisti. 91 O domina mea Virgo Maria, reuereantur et honorentur aures tue honestissime super omnes vires maris et omnium aquarum motum, quia contra omnem fluxum immundicie mundani auditus semper ipse aures tue viriliter militabant. 92 O Virgo Maria dominatrix mea, glorietur nasus tuus suauissimus, qui ex virtute Spiritus Sancti numquam anhelitum attraxit vel emisit, quin tota cogitacio tua semper esset apud Altissimum. Et quamuis aliquando dormiebas, voluntatem tamen tuam ab eo numquam mutabas. Sit igitur semper odor suauitatis, laudis et honoris eidem naso tuo cum naribus tuis beatissimis super commixtionem odoriferam omnium aromatum et omnium herbarum, que delectabilem fragranciam de se solent emittere. 93 O domina mea Virgo Maria, laudetur lingua tua Deo et angelis gratissima super omnes arbores fructiferas. Nam omne verbum, quod lingua tua protulit, nulli persone vmquam nocuit sed in alicuius commodum semper venit. Erat enim ipsa lingua tua prudentissima omnibus dulcior ad audiendum, quam aliquis dulcissimus fructus ad gustandum. 94 O regina et domina mea Virgo Maria, laudetur os tuum benedictum cum labiis tuis super rosarum et omnium florum amenitatem et specialiter pro illo tuo benedicto verbo humilimo, quod eodem ore tuo precioso angelo Dei respondisti, quando ipse Deus suam voluntatem, quam per prophetas predixerat, per te in mundo voluit adimplere. Cuius virtute potenciam demonum in infero diminuisti et angelorum choros in celo honorifice restaurasti. 95 O Virgo Maria domina mea et consolacio mea, honoretur perpetuo collum tuum cum humeris tuis et tergo tuo super omnium liliorum venustatem, quia numquam dicta membra tua inclinasti nisi propter aliquid vtile vel honoris Dei nec eciam erexisti. Nam sicut lilium ad flatum ventorum motum facit et inclinacionem, ita omnia membra tua mouebantur ad Spiritus Sancti infusionem. 96 O domina mea, virtus mea et dulcedo mea, benedicantur brachia tua sanctissima cum manibus et digitis tuis et eternaliter honorentur super omnes gemmas preciosas, que tuis virtuosis operibus comparantur, quia, sicut virtuosa opera tua Filium Dei ad te alliciebant, sic et brachia et manus tue ipsum materno amoris amplexu dulciter stringebant. 97 O domina mea et illuminacio mea, benedicta sint vbera tua sacratissima super omnes dulcissimos fontes aquarum, quia, sicut aqua ipsorum scaturiens prebet solamen et siciencibus refeccionem, sic tua sacra vbera Filium Dei lactando prebuerunt nobis indigentibus medicinam et consolacionem. 98 O domina mea Virgo Maria, benedictum sit pectus tuum preciosum super aurum purissimum, quia, quando sub cruce filii tui tota dolorosa stetisti, tunc gloriosum pectus tuum ex sonitu malleorum quasi in duro prelo acerrime stringi sensisti. Et quamuis filium tuum cordialiter diligebas, maluisti tamen illam penam amarissimam sustinere, vt scilicet ipse pro animabus redimendis moreretur, quam quod ipsis perditis mors illa ab eo euitaretur. Et sic tu in virtute constancie firmissima perstitisti, quando in omni aduersitate voluntati diuine te totaliter conformasti. 99 O domina mea, leticia cordis mei, Virgo Maria, glorificetur et veneretur cor tuum reuerendissimum, quod ad Dei amorem et honorem ita ardentissimum erat super omnes creaturas celi et terre, quod flamma caritatis eius in celorum celsitudinem ad Deum Patrem conscendit, propter quod Dei Filius a Patre cum Spiritus Sancti feruore in vterum tuum gloriosum descendit, qui tamen a Patre separatus non extitit, quamuis secundum Dei preordinacionem in tuis virgineis visceribus humanatus honestissime fuit. 100 O domina mea fecundissima et virginissima Virgo Maria, benedictus sit venter tuus beatissimus super omnes agros fructifere germinantes, quia, sicut semen, quod cecidit in terram bonam, de se fructum affert possessori centesimum, sic venter tuus virgo et fecundissimus benedictum fructum Deo Patri attulit plusquam millesimum. Et sicut ex fertili habundancia fructus agri dominus gloriatur ac eciam auicule et animalia delectanter pascuntur, sic ex benedicto fructu fertilis agelli ventris tui summe Deus in celo honoratur, angeli gratulantur et homines in terra largiflue sustentantur et viuunt. 101 O domina mea Virgo prudentissima, laudentur eternaliter pedes tui sacratissimi super omnes radices incessanter fructum afferentes. Sic itaque sint pedes tui benedicti, qui Dei Filium gloriosum, fructum dulcissimum, in tuo corpore portabant inclusum, tuo corpore incorrupto existente et virginitate tua illesa semper permanente. O quam honeste incedebant pedes tui sacratissimi! Vere de quolibet eorum vestigio Rex celestis consolatus extitit et tota curia celica gauisa et iocundissima fuit. 102 O domina mea Virgo Maria, mater omnium, Deus Pater simul cum Filio et Spiritu Sancto in sua incomprehensibili maiestate eternaliter collaudetur pro cella illa sacratissima tocius corporis tui, in quo Dei Filius suauissime requieuit, quem totus angelorum exercitus collaudat et in celis totaque ecclesia veneranter adorat in terris. 103 O tu eciam Domine meus, Rex meus et Deus meus, sit tibi perpetuus honor, perhennis laus, benediccio et gloria cum infinita graciarum accione, qui illam tam dignissimam et honestissimam Virginem creasti et eam tibi in matrem tuam elegisti pro omnibus, qui in celo et in terra quomodolibet consolati fuerunt, atque pro hiis, qui in purgatorio per eam adiutorium et solamen habuerunt, qui viuis et regnas cum Deo Patre in vnitate Spiritus Sancti Deus per omnia secula seculorum. Amen.

142 ... mi Ihesu Christe, benedicentur lumbi tui et laudentur super omnem angelicam mundiciam in celo et super omnium puritatem, qui castitatem seruauerunt in hoc mundo, quoniam omnium castitas tue mundicie minime valet comparari. 143 Domine mi Ihesu Christe, glorificentur genua tua cum poplitibus et tybiis super omnes, qui suis magistris honorem exibent, quoniam cum omni humilitate ante discipulos tuos flectebantur. 144 Domine mi Ihesu Christe, benedicentur perhenniter tui pedes super omnes magistros, qui sapienciam adepti sunt, quoniam duriorem viam elegerunt quam alios incedere docuerunt. 145 Domine Ihesu Christe, honor et gaudium sit toti sacratissimo corpori tuo cum omnibus eius membris a summitate verticis vsque ad ymum plantarum tuarum, quod in memoriam tue dignissime passionis humanis oculis in specie panis, coram angelis autem et tota celesti curia cum humanitate et deitate viuentem te ostendis ex tua ineffabili caritate.

146 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, Dei mater sanctissima, cuius tu es vere optima creatura nullusque tam intime sicut tu ipsum diligebat. 147 Gloria sit tibi, Virgo Maria, mater Dei, que per eundem angelum, quo et filius tuus, patri et matri tue nunciata es et de honestissimo coniugio concepta et genita es. 148 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que statim, dum ablactata eras, a parentibus a templum Dei ferebaris et custodie deuoti episcopi cum aliis virginibus fuisti mancipata. 149 Laus sit tibi, domina mea Virgo Maria, que, dum ad tantam etatem deuenisses, vt Deum intelligeres tuum existere creatorem, confestim ipsum intime amare super omnia incepisti diei noctisque tempora per diuersa officia ad Dei honorem distinguendo sompnum quoque ac cibum corporis tui temperando, vt ad seruiendum Deo existeres magis apta. 150 Gloria sit tibi, domina mea ...


Sancta Birgitta, Revelaciones, XII, ed. Birger Bergh, Sten Eklund


JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS 1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM|| THE CLOISTER  || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER|| CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||