JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS 1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM|| THE CLOISTER  || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER|| CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||
 
 

ST BIRGITTA OF SWEDEN

REVELACIONES, BOOK V

EDITED, BIRGER BERGH
 
 


It is held that Book V, the Book of Questions, in which Birgitta, riding to Vadstena, has a vision of a Doubting Monk on a Ladder whose questions are answered by Christ and the Virgin, is written to assuage the religious doubts of the brilliant scholar, Magister Mathias, who translated the Bible from Hebrew into Swedish for Birgitta.

Incipit prologus quinti libri celestium reuelacionum qui dicitur Liber questionum

{ INCIPIT quintus liber celestium reuelacionum Christi ad beatam Birgittam de regno Suecie, qui Liber questionum merito intitulatur ex eo, quod processus eius est per modum questionum, ad quas Christus Dominus mirabiles dat soluciones. 2 Et reuelatus fuit eidem domine miro modo, sicut ipsa et confessores eius sepe oretenus testabantur. 3 Nam semel contigit, quod, cum ipsa quadam die equitaret in equo itinerando ad suum castrum Watzsteni pluribus familiaribus cum ea equitantibus sociata, tunc illa sic equitando per viam incepit orando ad Deum erigere mentem suam. 4 Que illico rapta fuit in spiritu et ibat quasi extra se alienata a sensibus corporis in extasi mentalis contemplacionis suspensa. 5 Videbat enim tunc in spiritu vnam scalam fixam in terram, cuius summitas celum tangebat. Et in summitate eius in celo videbat Dominum Ihesum Christum sedentem in throno mirabili velut iudicem iudicantem. 6 Ad cuius pedes stabat virgo Maria, in circuitu autem throni erat infinitus exercitus angelorum et multitudo copiosa sanctorum. 7 Et in medio eiusdem scale videbat predicta domina Birgitta religiosum quendam sibi notum adhuc corpore tunc viuentem magne litterature in sciencia theologie, plenum quoque dolo et malicia dyabolica. 8 Qui videbatur in gestu suo impacientissimo et inquieto magis dyabolus quam humilis religiosus. 9 Videbat namque tunc dicta domina cogitaciones et omnes affecciones internas cordis eiusdem religiosi et quomodo ipse illas propalabat Christo iudici in throno sedenti cum gestu inordinato et inquietissimo per modum questionum, vt infra sequitur. 10 Videbat eciam et audiebat tunc in spiritu ipsa domina Birgitta, qualiter Christus iudex ad illas questiones cum gestu mansuetissimo et honesto sigillatim et compendiose sapientissime respondebat et qualiter aliquando domina nostra virgo Maria aliqua verba eidem domine Birgitte loquebatur, vt seriosius liber iste inferius declarabit. 11 Postquam autem in eodem instanti dicta domina habuit in mente totum istum librum in vna et eadem reuelacione, accedente iam ipsa ad dictum castrum, tunc familiares eius accipientes frenum equi ceperunt eam mouere et quasi excitare ab illo raptu. 12 Que ad se reuersa nimis doluit ex eo, quod tunc priuabatur tanta diuina dulcedine. 13 Qui liber questionum ita effectualiter remansit tunc in corde et memoria eius infixus, ac si in tabula marmorea totus sculptus fuisset. 14 Ipsa vero statim scripsit eum in lingua sua, quem translatauit confessor eius in lingua litterali, prout alios libros reuelacionum translatare solitus erat.

Chapter 1 Vidi thronum in celo, in quo sedebat Dominus Ihesus Christus vt iudex. Ante cuius pedes sedebat virgo Maria et in circuitu throni erat exercitus angelorum et infinita multitudo sanctorum. 2 Ad quem iudicem religiosus quidam litteratus magnus in theologia, stans in alto gradu cuiusdam scale, que in terra fixa erat, cuius summitas celum tangebat, impacientissimos et inquietos habens gestus quasi dolo et malicia plenus interrogando dixit: 3 "O iudex, interrogo te: Tu dedisti michi os; numquid non debeo loqui michi placencia?" 4 "Tu dedisti michi oculos; numquid non debeo videre cum eis ea, que me delectant?" 5 "Tu dedisti michi aures; quare non audiam cum eis illa, que michi placent?" 6 "Tu dedisti michi manus; cur non faciam cum illis, quod est gratum michi?" 7 "Tu dedisti michi pedes; quare non ambulabo cum eis secundum desiderium meum?" 8 Respondit iudex sedens in throno, cuius gestus erant mansueti et honestissimi, dicens: "Amice, ego dedi tibi os ad loquendum racionabiliter vtilia anime et corporis tui et ea, que sunt honoris mei." 9 "Secundo dedi tibi oculos, vt videas mala fugienda et salubria tibi custodienda." 10 "Tercio dedi tibi aures, vt audires ea, que sunt veritatis et honestatis." 11 "Quarto dedi tibi manus, vt cum eis faceres, que sunt necessaria corpori et que non sunt anime nociua." 12 "Quinto dedi tibi pedes, vt recederes ab amore mundi et ires ad requiem et amorem anime tue et ad me, creatorem et redemptorem tuum."

Chapter 2 Item apparuit religiosus qui supra in gradu suo dicens: "O Christe iudex, tu voluntarie sustinuisti amarissimam penam; cur propter hoc ego non debeo honorabiliter me habere et in mundo superbire?" 2 "Item tu dedisti michi bona temporalia; cur propter hoc non debeo ea, que appeto, possidere?" 3 "Item cur dedisti michi membra corpori meo, si non debeam ea mouere et exercitare secundum voluntatem meam?" 4 "Item cur dedisti legem et iusticiam nisi ad vindictam faciendam?" 5 "Item tu permisisti quietem habere et requiem; cur lassitudinem et tribulacionem ordinasti, vt ea senciamus?" 6 Respondit iudex: "Amice, superbia hominis ex paciencia mea diu tolleratur, vt exaltetur humilitas virtusque mea manifestetur. 7 Et quia superbia non est a me creata sed a dyabolo inuenta, ideo fugienda est, quia ducit ad infernum. Humilitas vero custodienda est, quia ducit ad celum. Quam ego Deus docui verbo et exemplo meo." 8 "Item bona temporalia ideo a me data et concessa sunt homini, vt homo eorum vsum habeat racionabiliter et vt ea, que creata sunt, commutentur in increatum, scilicet in me Dominum creatorem, laudando et honorando me de bonis meis, non autem viuendo secundum desiderium carnis." 9 "Item membra corporis ideo homini data sunt, vt anime ostendant quandam similitudinem virtutum et vt starent ad officium et virtutem anime tamquam eius instrumenta." 10 "Item iusticia et lex ideo a me instituta est, vt scilicet impleretur cum superna caritate et compassione et vt inter homines vnitas diuina et concordia firmaretur." 11 "Item, quod dedi homini, vt requiem et corporalem quietem posset habere, hoc feci ad corroborandam infirmitatem carnis et ad percipiendam anime fortitudinem et virtutem. 12 Sed quia caro quandoque improuide insolescit, ideo tollerande sunt tribulaciones et omnia illa gratanter, per que corrigatur."

Chapter 3 Item apparuit in gradu suo religiosus qui supra dicens: "O iudex, quero a te: Cur dedisti nobis sensus corporeos, si non secundum sensus carnis moueamur et viuamus?" 2 "Item cur dedisti cibaria et carnis sustentamenta, scilicet cibos et alia delectabilia, si non viuamus ad saturitatem secundum carnis appetitum?" 3 "Item cur nobis dedisti liberum arbitrium, nisi vt sequamur voluntatem nostram?" 4 "Item cur dedisti hominibus et mulieribus semen commixtionis et naturam, si non secundum appetitum carnis effundatur?" 5 "Item cur dedisti cor et voluntatem, nisi vt diligatur, quod sapit dulcius, et ametur, quod delectabilius est ad fruendum?" 6 Respondit iudex: "Amice, ego dedi homini sensum et intelligenciam ad considerandum et imitandum vias vite et fugiendum vias mortis." 7 "Item cibos et carnis necessaria dedi pro corporis moderata sustentacione et vt anime virtutes exequeretur forcius et non debilitaretur ex nimia sumpcione." 8 "Item dedi homini liberum arbitrium ea racione, vt ipse dimitteret propriam voluntatem propter me Deum suum, vt ex hoc homo maius meritum consequeretur." 9 "Item dedi semen commixtionis ea de causa, vt loco et modo germinaret debito et vt causa iusta et racionabili fructificaret." 10 "Item ideo dedi homini cor, vt in eo me Deum suum, qui vbique sum et incomprehensibilis, concluderet et vt cogitando in me esset delectacio sua."

Chapter 101Reuelacio prima in libro questionum facta domine Birgitte a virgine Maria, in qua informat eam virgo Maria de quinque virtutibus, quas debet habere intra se et alias quinque extra.

{ Mater loquitur: "Filia, oportet te habere quinque abintra et quinque abextra. Primo abextra os mundum a detraccionibus, aures clausas a vaniloquiis, oculos pudicos, manus in bonis operosas et elongare te a seculi conuersacione. 2 Item abintra oportet te habere quinque, scilicet diligere Deum feruenter, desiderare eum sapienter, tribuere bona temporalia cum iusta et recta intencione racionabiliter, fugere mundum humiliter et promissa mea expectare longanimiter et pacienter."

Chapter 4 Item apparuit in suo gradu religiosus qui supra dicens: "O iudex, cur debeam inquirere sapienciam Dei, cum ego habeam sapienciam mundi?" 2 "Cur debeam lugere et plorare, cum gaudium et gloria mundi michi habundat?" 3 "Item dicito, cur letari debeam aut quomodo in carnis affliccione?" 4 "Item cur timere debeam, cum virium propriarum habeo fortitudinem?" 5 "Item quare aliis obediam, si voluntas mea est in propria potestate?" 6 Respondit iudex: "Amice, omnis, qui sapiens est ad mundum, cecus est ad me Deum suum. Et ideo, vt acquiratur diuina sapiencia mea, necesse est, vt diligenter et humiliter inquiratur." 7 "Item omnis, qui habet honores mundi et eius gaudium, diuersis agitatur curis et inuoluitur amaritudinibus ducentibus ad infernum. 8 Ergo, ne quis a via celi deuiet, necesse est sollicitari pie et rogare et plorare." 9"Item valde vtile est letari in affliccione et in infirmitate carnis, quia ei, qui habet afflicciones carnis, appropinquat misericordia mea et per eam facilius appropinquat eterne vite." 10 "Item omnis, quicumque fortis est, ex me fortis est et ego forcior illo. Ideo vbique timendum est, ne fortitudo auferatur." 11 "Item quicumque habet liberum arbitrium in manu sua, timere debet et veraciter intelligere, quod nichil ita faciliter ducit ad penam eternam sicut voluntas propria sine ductore. 12 Ideo, qui propriam voluntatem relinquit michi Deo suo obediens michi, habebit celum sine pena."

Chapter 5 Item apparuit religiosus qui supra dicens: "O iudex, quare creasti vermes, qui nocere possunt et non prodesse?" 2 "Item cur creasti feroces bestias, que eciam nocent hominibus?" 3 "Item cur corporibus immittis infirmitates et dolores?" 4 "Item cur pateris iniquitatem iniquorum iudicum, qui subditos affligunt et flagellant quasi seruos empticios?" 5 "Item cur corpus hominis tribulatur eciam in puncto mortis?" 6 Respondit iudex: "Amice, ego Deus et iudex creaui celum et terram et omnia, que in eis sunt, sed nichil sine causa nec sine spiritualium similitudine. 7 Sicut enim anime sanctorum assimilantur angelis sanctis, qui sunt in vita et felicitate, sic anime iniustorum similantur demonibus, qui sunt in eterna morte. 8 Ergo, quia quesisti, cur creauerim vermes, respondeo tibi, quod ipsos creaui ad ostendendam multiplicem sapiencie et bonitatis mee potenciam. 9 Nam licet nocere possint, non tamen nocent nisi permissione mea et exigente peccato, vt homo, qui subdi superiori suo contempnit, eciam ab infimo se tribulari posse ingemiscat sciatque homo se sine me nichil esse, cui eciam irracionabilia seruiunt et omnia stant ad nutum meum." 10 "Item, cur bestias feroces creaui, respondeo: Omnia, que ego creaui, non solum erant bona sed eciam valde bona, et aut ad vtilitatem hominis et probacionem creata sunt aut ad vtilitatem ceterarum creaturarum et vt homo tanto humilius seruiat michi Deo suo, quo felicior est vniuersis. 11 Verumptamen bestie in temporalibus nocent duplici de causa: primo ad correpcionem et cognicionem malorum, vt ex flagellis intelligant se homines mali debere obedire michi superiori suo. 12 Secundo nocent eciam bonis ad profectum virtutum et purgacionem. Et quia homo peccando eleuauit se contra me Deum suum, ideo et omnia subiecta sibi contra eum sunt eleuata." 13 "Item, cur corpori aduenit infirmitas, respondeo, quod hoc accidit ad maiorem cautelam et eciam propter incontinencie et superfluitatis vicium, vt homo addiscat spiritualem moderanciam et pacienciam per carnis refrenacionem." 14 "Item, quare iniqui iudices tollerantur, hoc est ad aliorum purgacionem et propter meam pacienciam, vt, sicut aurum purgatur igne, sic ex prauorum malicia anime purgantur et erudiuntur et retrahuntur a non faciendis. 15 Ideo eciam pacienter tollero homines malos, vt spice dyaboli segregentur a frumento bonorum, vt cupiditas eorum impleatur ex occulta mea diuina iusticia." 16 "Item, cur corpus patitur penam in morte, iustum est, quod per illa, per que peccat homo, per similia puniatur, et quia peccat delectacione inordinata, dignum est, vt plectatur amaritudine et pena ordinata. 17 Ideo hic quibusdam incipit mors, in inferno duratura sine fine, aliis finitur mors in purgatorio et inchoatur leticia sempiterna."

Chapter 102Reuelacio secunda in libro questionum, in qua virgo Maria loquens beate Birgitte dicit ei, quod, qui dulcedinem diuinam desiderat degustare, debet prius amaritudinem sustinere.

{ Mater loquitur: "Quis sanctorum dulcedinem spiritus habuit, qui non prius amaritudinem est expertus? Ergo, qui dulcedinem appetit, non refugiat amara."

Chapter 6 Item apparuit in gradu suo qui prius dicens: "O iudex, quero a te: Cur alius infans procedit de vtero matris viuus, consecutus baptisma, alius accepta anima intra viscera matris moritur?" 2 "Item cur homini iusto contraria multa succedunt, iniusto autem omnia sunt ad votum?" 3 "Item cur pestilencie et fames accedunt et incommoda, que affligunt corpus?" 4 "Item cur mors ex improuiso venit ita, vt preuideri rarissime possit?" 5 "Item cur pateris homines habentes deliberatam iram et inuidiam ad bella venire animo vindicandi?" 6 Respondit iudex: "Amice, inquisicio tua non est ex caritate sed permissione mea. Ideo per similitudinem quandam verborum respondeo tibi. 7 Queris, cur alius infans moritur intra viscera matris, alius procedit viuus. 8 Racio est. Omnis quippe fortitudo corporis pueri de patris et matris semine sumitur, sed quia, quod conceptum est, propter aliquam patris vel matris infirmitatem non habet debitam fortitudinem, ideo cicius moritur. 9 Multaque adueniunt ex negligencia et incuria parentum, multa eciam ex diuina iusticia mea, vt cicius ea, que coniuncta sunt, separentur. 10 Nec tamen propter hoc anima, quamuis ad viuificandum corpus longius tempus non acceperit, durissimis appropinquat suppliciis sed magis misericordie michi cognite. 11 Sicut enim sol irradians domum non videtur, vt est in pulchritudine, nisi a respicientibus celum sed solummodo radii, sic anime talium, quamuis propter baptismi carenciam non videant faciem meam, vicinius tamen appropinquant misericordie quam pene, sed non sicut electi mei." 12 "Item, cur homini iusto accidunt contraria, respondeo: Iusticia mea est, vt vnusquisque iustus optineat, que petit, sed non est iustus, qui non pro obediencia et perfeccione iusticie appetit pati contraria et qui non facit proximo suo bona ex caritate diuina. 13 Ideo amici mei considerantes, que ego Deus et redemptor eorum feci et promisi eis, simul et attendentes, que in mundo est malicia, libencius ad honorem mei et salutem propriam et peccatum cauendum petunt magis contraria mundi propter cautelam quam prospera. 14 Ideo et ego permitto eis fieri tribulaciones, quorum aliqui et si minus pacienter sufferunt, ego tamen non sine causa permitto fieri et in tribulacione assisto eis. 15 Sicut enim filius, cum a matre caritatiua corripitur in puericia, modicum scit regraciari matri, quia perpendere nescit, qua de causa arguitur, sed perueniens ad annos discrecionis regraciatur ei, quia per disciplinam matris a prauis distractus est et assuetus bonis moribus et discipline, similiter ego facio electis meis. 16 Ipsi enim, quia voluntatem suam committunt michi et me super omnia diligunt, ideo tribulantur ad tempus, et licet in presenti non intelligant plene beneficia mea, facio tamen, quod expedit eis in futurum. 17 Impii vero, quia non curant iusticiam nec aliis formidant inferre iniuriam, qui et transitoria petunt et delectabilia terrena diligunt, ideo prosperantur ex iusticia mea ad tempus et a flagellis sunt liberi, ne peccent amplius, si tangerentur contrariis. 18 Attamen non omnibus malis dantur, que cupiunt, vt sciant potestatis mee esse, cui aliqua dare voluero, qui ingratis eciam bona tribuo, quamuis non mereantur." 19 "Item, cur pestilencie et fames veniunt, respondeo: Scriptum est in lege, quod, qui furtum fecerit, reddat plus quam abstulerit. 20 Ergo, quia homines ingrati dona mea recipiunt et abutuntur eis nec honor michi debitus ab eis michi impenditur, ideo plus exigo tribulacionis a corpore in presenti, vt parcatur anime in futuro. 21 Quandoque eciam parcendo corpori punio hominem in hiis et per ea, que diligit, vt, qui noluit agnoscere me letus, cognoscat et intelligat vel tribulatus." 22 "Item, cur mors venit subita, respondeo: Si homo sciret tempus mortis sue, seruiret michi ex timore et pre dolore deficeret. 23 Ideo, vt ex caritate homo seruiat michi et vt semper sit de se ipso sollicitus et de me securus, ideo incerta est hora exitus omnium, et merito. 24 Quando enim homo deseruit, quod erat certum et verum, necesse fuit et dignum, vt ab incerto affligeretur." 25 "Item, cur permitto homines procedere ad bella completam habentes iram, respondeo: Omnis, qui voluntatem perfectam habet nocendi proximo suo, hic similis est dyabolo eiusque membrum est et instrumentum. 26 Cui, scilicet dyabolo, facerem iniuriam, si eius seruum sine iusticia ab eo auferrem. 27 Ergo, sicut ego instrumento meo vtor ad quecumque michi placita, sic iusticia est, vt dyabolus in eo, qui vult esse membrum eius magis quam meum, operetur et faciat, quod suum est, aut ad purgacionem aliorum aut ad perficiendam maliciam suam, me sic permittente et peccato exigente."

Chapter 7 Item apparuit religiosus qui supra in gradu suo dicens: "O iudex, quero a te: Cur vile et pulchrum dicuntur in mundo?" 2 "Item cur debeo odire mundi pulchritudinem, cum sim pulcher et de nobili progenie?" 3 "Item quare non extollam me super alios, cum sim diues?" 4 "Item cur non debeam preferre me aliis, cum sim honorabilior aliis?" 5 "Item, cum sim bonus et laudabilis, quare non quero laudem propriam?" 6 "Item, si aliis facio commoda, quare non exigam remuneracionem?" 7 Respondit iudex: "Amice, vile et pulchrum mundi est quasi amarum et dulce. Nam vilitas mundi, que est contemptus mundi et eius aduersitas, est quasi quedam amaritudo proficua iustis ad sanitatem. 8 Pulchrum vero mundi est prosperitas eius et ipsa est quasi quedam suauitas blandiens, falsa et seducens. 9 Ergo, qui mundi fugit pulchritudinem respuens eius suauitatem, non veniet ad vilitatem inferni nec gustabit eius amaritudinem sed ascendet ad gaudium meum. 10 Ideo, vt fugiatur inferni vilitas et vt acquiratur celestis suauitas, necessarium est ire magis post mundi vilitatem quam post eius pulchritudinem. 11 Etenim licet omnia a me bene creata sint et omnia bona valde, illa tamen maxime cauenda sunt, que irracionabiliter vtentibus donis meis occasionem dampni anime prestare possent." 12 "Item, cur de progenie non est gloriandum, respondeo: Tu quidem habuisti de patre vilissimam putredinem et immundiciam, in visceribus vero matris fuisti quasi mortuus et totus immundus. 13 Nec in potestate tua fuit nasci de nobilibus vel de ignobilibus, sed pietas et bonitas mea produxit te in hanc lucem. 14 Ergo tu, qui diceris nobilis, humilia te sub me Deo tuo, qui disposui te nasci de nobilibus, et conforma te proximo tuo, quia de eadem materia est, licet ex mea prouidencia tu de excelsa secundum mundum processisti progenie, ille vero de humili. 15 Tu quoque nobilis time plus quam ignobilis, quia, quanto tu nobilior et dicior, tanto de te districcior queritur racio et maius iudicium, quia plus accepisti." 16 "Item, de diuiciis cur non est superbiendum, respondeo: Diuicie enim mundi non sunt tue nisi quantum ad necessitatem victus tui et vestitus. 17 Mundus enim ad hoc factus est, vt homo habens sustentacionem corporis sui per laborem et humilitatem redeat ad me Deum suum, quem inobediens factus despexit et de me superbiendo non curauit. 18 Si autem temporalia bona tua esse dicis, dico tibi pro certissimo, quod tu quasi violenter vsurpas tibi omnia illa, que vltra necessitatem tuam habes. Nam omnia temporalia bona communia esse debent et ex caritate indigentibus equalia. 19 Tu vero vsurpas tibi ad superfluitatem, quod aliis ex compassione esset tribuendum, quamuis et racionabiliter multi multa habeant pre aliis racionabiliter habentes et discrete distribuentes. 20 Ergo, ne grauius arguaris in iudicio eo, quod maiora aliis receperis, consultum est tibi, ne superbiendo et congregando preferas te aliis. 21 Sicut enim delectabile est in mundo habere temporalia pre aliis et superhabundare, sic in iudicio terribile est et vltra modum graue eciam licita non racionabiliter disposuisse." 22 "Item, cur laus propria non est querenda, respondeo: Nullus ex se bonus est nisi solus ego Deus, et omnis, quicumque bonus est, ex me bonus est. 23 Ergo, si tu laudem tuam queris, qui nichil es, et non laudem meam, cuius est omne donum perfectum, falsa est laus tua et iniuriam facis michi creatori tuo. 24 Ideo, sicut ex me sunt omnia bona, que habes, sic et omnis laus michi est attribuenda, et sicut ego Deus tuus tribuo tibi omnia temporalia, vires et sanitatem, conscienciam et discrecionem cogitandi tibi vtiliora et tempora et vitam, sic de omnibus, si bene et racionabiliter disponis tibi concessa, honorandus sum ego. 25 Si autem male disponis, vicium est tuum et ingratitudo tua." 26 "Item, cur pro bonis operibus in presenti non est querenda temporalis remuneracio, respondeo tibi: 27 Quicumque benefacit aliis ea intencione, quod non curat retribucionem hominis sed qualem voluero ei dare ego Deus, iste habebit maximum pro paruo, eternum pro temporali. 28 Qui vero pro temporali querit terrenum, habebit, quod appetit, et amittet sempiternum. Ideo, vt eternum optineatur pro transitorio, vtilius est non querere retribucionem ab homine sed a me."

Chapter 8 Item apparuit religiosus qui supra in gradu suo dicens: "O iudex, quero a te: Cur permittis, quod dii ponantur in templis et habere honorem sicut tu ipse, cum regnum tuum nobilius sit super omne?" 2 "Item cur non facis videri ab hominibus in hac vita gloriam tuam, vt feruencius desideretur ab eis?" 3 "Item, cum sancti et angeli tui nobiliores et sancciores sint super omnes creaturas, cur non videntur ab hominibus in hac vita?" 4 "Item, cum inferni pene sunt incomparabiliter horribiles, cur non facis videri eas ab hominibus in hac vita, vt fugiantur?" 5 "Item, cum demones incomparabiliter sint deformes et horribiles, cur non apparent visibiles hominibus, quia tunc nullus eos sequeretur nec consentiret eis?" 6 Respondit iudex: "Amice, ego sum Deus creator omnium, qui non maiorem iniuriam malo facio quam bono, quia ipsa iusticia sum. 7 Ergo iusticia mea est, quod ingressus in celum optineri debet per stabilem fidem et racionabilem spem et feruentem caritatem. 8 Itaque omne, quod in corde plus et feruencius diligitur, hoc cogitatur frequencius et adoratur diligencius. 9 Sic et dii, qui ponuntur in templis, licet non sint dii nec creatores, quia non est nisi vnus solus creator, scilicet ego Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, attamen a possessoribus templorum et hominibus magis diliguntur quam ego, vt prosperentur in mundo, non vt viuant mecum. 10 Ideo, si ego annichilarem ea, que homines plus me diligunt, et me contra voluntatem eorum adorari permitterem, facerem vtique eis iniuriam, auferendo eis liberum arbitrium et desiderium eorum. 11 Ideo, quia in me non habent fidem et in eorum corde est aliquid delectabilius me, propterea racionabiliter permitto, vt, quod diligunt et appetunt mente, et opere exterius perficiant. 12 Et quia creaturam plus quam me creatorem diligunt, quem ex signis et factis probabiliter cognoscere possunt, si racione vti vellent, ideo, quia excecati sunt, maledicta est creatura eorum et maledicta sunt ydola ipsorum. 13 Et ipsi confundentur et diiudicabuntur propter stulticiam suam, quia intelligere nolunt, quam dulcis sum ego eorum Deus, qui ex caritate feruenti hominem creaui et redemi." 14 "Item, cur non videtur gloria mea, respondeo: Gloria mea ineffabilis est et suauitate et bonitate incomparabilis omnibus. 15 Si itaque gloria mea, sicut est, videretur, corpus ipsum hominis corruptibile infirmaretur et deficeret sicut sensus illorum, qui in monte gloriam meam viderunt; corpus quoque pre leticia anime a labore deficeret et ad exercicia corporalia non sufficeret. 16 Propterea, quia sine labore caritatis non est ingressus in celum et vt fides habeat premium et corpus ad laborem sit sufficiens, ideo gloria mea occultatur ad tempus, vt ex desiderio et fide eo felicius et copiosius perpetuo videatur." 17 "Item, cur sancti non videntur, sicut sunt, respondeo: Si sancti mei viderentur aperte et visibiliter loquerentur, honor eis impenderetur sicut michi et tunc fides non haberet meritum. 18 Nec fragilitas carnis sufficeret ad videndum eos sed nec iusticia mea vult, vt tanta claritas a tanta fragilitate conspiciatur. 19 Ideo sancti mei non audiuntur nec videntur, vt sunt, quatenus omnis honor exhibeatur michi et vt homo sciat neminem supra me esse diligendum. 20 Verumptamen si sancti mei quandoque apparent, non tamen in ea forma glorie, in qua veraciter sunt, videntur sed in ea forma occultata plenitudine virtutis, in qua videri absque perturbacione corporalis intelligencie possunt." 21 "Item, cur pene inferni non videntur, respondeo: Si pene inferni, sicut sunt, viderentur visibiliter, homo ex timore totus frigesceret et celestia ex timore, non ex amore inquireret. 22 Et quia nullus appetere debet celeste gaudium ex timore pene sed ex caritate diuina, ideo nunc occultantur pene. 23 Quippe sicut boni et sancti illud ineffabile gaudium ante separacionem corporis et anime, quale sit, degustare nequeunt, sic nec mali penas, sed separata anima a corpore senciunt experiencia, que noluerunt probare intelligencia, cum potuerunt." 24 "Item, cur demones non apparent visibiles, respondeo: Si eorum horribilis deformitas videretur, vt est, anima videntis ex ipso visu extra sensum fieret corpusque totum quasi hominis tremuli contremisceret, cor eciam totum timore exinanitum moreretur nec pedes sufficerent sustentare membra reliqua. 25 Ideo, vt anima in suo sensu stabilis permaneat corque inuigilet in amore meo et corpus ad laborandum in seruicio meo sufficiat, occultatur demonum deformitas, et vt restringatur demonum malicia et conatus."

Chapter 103 Reuelacio tercia, in qua Christus loquens beate Birgitte sponse sue dat quandam doctrinam similitudinariam de medico vero curatore et de falso medico interfectore et de homine extimatore dicens, quod homo, qui recipit secum peccatores, si dat eis auxilium aut materiam peccandi et moriantur in peccato, Deus exiget mortem animarum eorum de manu illius. Si vero recipit eos, vt cessent a peccato et instruantur ab eo in virtutibus, et isti emendantur per eius doctrinam, habebunt ille et ipsi magnum meritum a Deo.

{ Filius Dei loquitur: "Vbi infirmus est in domo, si ad eum magistralis medicus ingreditur, cicius ex signis exterioribus perpendit, qualem habet infirmitatem. 2 Medicus igitur sciens infirmitatem infirmi, si dat ei medicamentum, quo mors prouenit, arguitur tamquam interfector et non est verus medicus. 3 Si vero aliquis sciens mederi exercet medicinam propter remuneracionem mundi, mercedem non habebit a me. Si vero qui propter honorem et amorem meum medicinam exercet, teneor ego ei mercedem reddere. 4 Si vero aliquis non est magister in medicina sed secundum extimacionem suam credit illa et illa valere infirmo et dat ei pia intencione, hic non est arguendus vt interfector, si moritur infirmus, sed vt fatuus et presumptuosus. 5 Si vero conualescit infirmus ex medicina fatui, tunc ille non tenetur habere mercedem magistri sed extimatoris, quia non dedit medicinam secundum scienciam sed secundum extimacionem. 6 Ecce, quid ista significant, dicam tibi. Homines illi noti tibi sunt spiritualiter infirmi et inclinati ad superbiam et cupiditatem sequentes propriam voluntatem. 7 Si igitur amicus eorum, quem ego comparo medico, tribuit eis auxilium et consilium, quo in superbia et ambicione excedant et spiritualiter moriantur, vtique mortem eorum exigam de manu ipsius. 8 Quia licet ex propria iniquitate eorum moriantur, tamen, quia ipse ministrator et causa mortis est eorum, nequaquam immunis a pena erit. 9 Si vero naturali ductus amore fouet eos, exaltando eos in mundo propter consolacionem suam et honorem mundi, nequaquam mercedem speret a me. 10 Si vero sicut bonus medicus cogitat de eis sapienter dicens secum: 'Infirmi sunt isti et egent medicina et ideo, quamuis medicamentum meum videatur eis amarum, tamen, quia salubre est, dabo eis, ne durius moriantur. 11 Ideo et refrenando eos dabo eis cibaria, ne deficiant fame, dabo eis vestes, vt incedant honeste secundum statum suum, tenebo eos sub regimine meo, vt non insolescant, prouidebo eciam eis de aliis necessariis, ne eleuentur superbia et ne presumpcione dissoluantur aut ne aliis nocendi habeant occasionem;' 12 hic talis medicus magnam habebit mercedem a me, quia talis correpcio placet. 13 Si vero amicus eorum cogitans secum dicat sic: 'Dabo eis necessaria sed nescio, vtrum expedit eis vel non, sed tamen non credo displicere Deo nec obesse saluti eorum,' si tunc moriuntur ex dono suo vel excesserint, amicus non arguetur vt interfector, 14 verumptamen propter voluntatem bonam et affeccionem piam, qua plus animas eorum diligit, licet amicus non habebit mercedem plenam, infirmi tamen habebunt leuius et crescent ad sanitatem, quam, nisi cooperaretur caritas, difficilius optinerent. 15 Attamen necessarium est hic vnum consilium. Nam iuxta vulgare prouerbium animal de genere nociuo, si includitur, non nocet et inclusum accipiens necessaria conualescit et eque impinguatur sicut animal, quod est in libera potestate. 16 Ergo, quia de illo genere sunt illi, quorum sanguis et cor querit alta, et eo plus sitit eorum voluntas, quo plus bibit, ideo amicus eorum non tribuat eis occasionem excedendi; quia incendere cupiunt sed appetitum extinguere non valent."

Chapter 9 Hiis dictis apparuit religiosus qui supra in gradu suo dicens: "Iudex, quero a te: Cur tantum videris inequalis in donis et graciis tuis in eo, quod Mariam matrem tuam pretulisti omni creature et exaltasti eam super angelos?" 2 "Item cur dedisti angelis spiritum sine carne et stare in celesti gaudio, homini vero dedisti vas terrenum et spiritum et nasci cum ploratu, viuere cum labore et mori cum dolore?" 3 "Item cur dedisti homini intellectum racionabilem et sensus, animalibus vero racionem non dedisti?" 4 "Item cur dedisti animalibus vitam et non reliquis insensibilibus creaturis?" 5 "Item cur non est ita lux in nocte sicut in die?" 6 Respondit iudex: "Amice, in deitate mea omnia futura et facienda sicut et facta prescita et precognita sunt ab inicio. 7 Sicut enim prescitus est lapsus hominis ex iusticia Dei permissus, sed non ex Deo factus nec propter prescienciam Dei faciendus, sic ab eterno prescita est liberacio hominis ex misericordia Dei facienda. 8 Queris igitur, cur Mariam matrem meam pretuli omnibus et pre omni creatura dilexi eam. Hoc ideo est, quia in ipsa speciale insigne virtutum inuentum est. 9 Sicut enim, vbi ignis accenditur lignis plurimis circumpositis, illud cicius inflammatur et comburitur, quod habilius et efficacius est ad comburendum, sic et in Maria fuit. 10 Quando enim ignis amoris diuini, qui in se incommutabilis et eternus est, accendi et apparere cepit et deitas incarnari voluit, nulla creatura ad hunc ignem amoris percipiendum habilior et efficacior erat quam virgo Maria, quia nulla creatura tanta caritate arsit sicut ipsa. 11 Et quamuis caritas eius in fine temporum reuelata et ostensa sit, tamen ante principium mundi preuisa est. 12 Et sic in deitate ab eterno prefinitum est, quod, sicut nullus ei in caritate inuentus est similis, sic et nullus ei in gracia et benediccione esset equalis." 13 "Item, cur angelo dedi spiritum sine carne, respondeo: In principio et ante tempora et secula creaui spiritus, vt in libero arbitrio stantes secundum voluntatem meam gauderent de bonitate et gloria mea. 14 Quorum quidam superbientes de bono fecerunt sibi malum, voluntatem liberam mouentes inordinate. Et quia nichil malum erat in natura et creacione nisi inordinacio voluntatis proprie, ideo ceciderunt. 15 Alii vero spirituum elegerunt sub me Deo suo in humilitate stare; ideo et perpetuam stabilitatem meruerunt. 16 Quia dignum et iustum est, vt ego Deus, qui spiritus increatus sum et omnium creator et Dominus, habeam eciam spiritus subtiliores et agiliores aliis creaturis michi obsequentes. 17 Verum quia non decuit me habere diminucionem in exercitu meo, ideo creaui aliam creaturam, scilicet hominem, loco eorum, qui ceciderunt, que libero arbitrio et bona voluntate promereretur eandem dignitatem, quam angeli deseruerunt. 18 Itaque, si homo haberet animam et non carnem, non posset promereri tam sublime bonum sed nec laborare. Propterea ad optinendum eternum honorem coniunctum est corpus anime. 19 Ideo et augentur ei tribulaciones, vt homo experiatur liberum arbitrium et infirmitates suas, vt non superbiat. 20 Item, vt desideret gloriam, ad quam creatus est, et exsoluat inobedienciam, quam voluntarie incurrerat, ideo ex diuina iusticia additus est ei flebilis ingressus et egressus et vita laboriosa." 21 "Item, cur animalia non habent intellectum racionabilem sicut homo, respondeo tibi: 22 Omnia, quecumque creata sunt, ad vtilitatem hominis sunt aut ad necessitatem eius et sustentacionem aut ad informacionem et correpcionem aut ad consolacionem et humiliacionem. 23 Si ergo bruta haberent intellectum sicut homo, essent vtique homini in tribulacionem et pocius nocerent quam prodessent. 24 Ideo, vt omnia subiecta sint homini, propter quem omnia facta sunt, et omnia ipsum timeant, ipse vero neminem nisi me Deum suum, propterea animalibus non est datus racionabilis intellectus." 25 "Item, cur insensibilia non habent vitam, respondeo: Omne, quod viuit, moriturum est et omne viuens mouetur, nisi impediatur aliquo obstaculo. 26 Si ergo insensibilia haberent vitam, mouerent se pocius contra hominem quam pro eo. 27 Ideo, vt omnia sint homini in solacium, propterea superiora, scilicet angeli dati sunt ei in custodiam, cum quibus habet racionem et anime immortalitatem. 28 Inferiora vero, scilicet sensibilia et insensibilia, data sunt ei ad vtilitatem et sustentacionem et erudicionem et exercitacionem." 29 "Item, cur omne tempus non est dies, respondeo tibi per exemplum. Omni vehiculo, idest currui, subsunt rote, vt facilius onus impositum promoueatur, et rote posteriores subsequuntur priores. 30 Simile est in spiritualibus. Nam mundus magnum onus est, onerans sollicitudinibus et tribulacionibus hominem. Nec mirum, quia, cum homo locum quietis fastidiuit, iustum erat, vt locum laboris experiretur. 31 Vt ergo huius mundi onus facilius ab homine tollerari possit, ideo accessit misericorditer vicissitudo et mutacio temporum, scilicet dies et nox, estas et frigus, propter exercitacionem et quietem hominis. 32 Nam racionabile est, vt, vbi contraria conueniunt, firmum scilicet et infirmum, condescendendum est infirmo, vt cum forti possit subsistere; alioquin infirmum annichilatur. 33 Sic et de homine est. Quamuis ipse ex virtute anime immortalis stare posset in contemplacione et labore iugiter, tamen ex virtute corporis infirmi deficeret. 34 Ideo facta est lux, vt homo habens participacionem cum superioribus et inferioribus sciat subsistere, laborando per diem et rememorando dulcedinem eterni luminis, quod amisit. 35 Facta quoque est nox propter quietem corporis, habendo voluntatem veniendi ad locum, vbi non est nox nec labor sed dies perpetuus et gloria sempiterna."

Chapter 104 Reuelacio quarta in libro questionum, in qua Christus pulcherrime laudat omnia membra virginis Marie matris sue, moralizans dicta membra spiritualiter, comparando ea virtutibus, et pronunciat eandem virginem dignissimam esse reginali corona.

{ Filius loquitur: "Ego sum coronatus rex in deitate mea sine principio et sine fine. Nec inicium habet corona nec finem, significans potestatem meam, que non habuit principium nec habebit finem. 2 Verum ego aliam coronam habui custoditam in me, que quidem corona sum ego ipse Deus. 3 Hec autem corona preparata fuit ei, qui maximam caritatem haberet ad me, et hanc coronam, dulcissima mater mea, vicisti et traxisti ad te tu cum iusticia et caritate. 4 Nam de hoc testimonium perhibent angeli et alii sancti, quod in te ardencior fuit caritas ad me et castitas tua purior omnibus, que placuit michi super omnes. 5 Caput quippe tuum fuit quasi aurum fulgens et capilli quasi radii solis, quia tua mundissima virginitas, que est in te quasi caput omnium virtutum, et continencia omnium illicitorum motuum placuerunt et fulserunt in conspectu meo cum omni humilitate. 6 Ideo merito vocaris coronata regina super omnia, que creata sunt; regina propter mundiciam, coronata propter excellentem dignitatem. 7 Frons tua fuit incomparabilis albedinis, significans verecundiam consciencie tue, in qua plenitudo est humane sciencie et dulcedo diuine sapiencie lucet in ea super omnes. 8 Oculi tui fuerunt in conspectu Patris mei sic lucidi, quod se speculabatur in eis, quia in spirituali visu tuo et in intellectu anime tue videbat Pater omnem voluntatem tuam, quod nichil volebas nisi ipsum et nichil desiderabas nisi secundum ipsum. 9 Aures tue fuerunt mundissime et aperte tamquam fenestre pulcherrime, quando protulit tibi Gabriel velle meum et quando ego Deus factus sum in te caro. 10 Gene tue fuerunt de optimo colore, scilicet albo et rubicundo, quia fama operum tuorum laudabilium et pulchritudo morum tuorum placuerunt michi, quibus cotidie inflammabaris. 11 Vere ex pulchritudine morum tuorum gaudebat Deus Pater meus et numquam auertit oculos suos a te, et ex caritate tua omnes optinuerunt caritatem. 12 Os tuum fuit quasi lampas, intus ardens et lucens abextra, quia verba et affecciones tue anime fuerunt ardentes interius diuina intelligencia et exterius splendentes ex disposicione laudabili tuorum motuum coporalium et concordancia pulcherrima tuarum virtutum. 13 Vere, mater carissima, verbum oris tui traxit quodammodo deitatem meam in te, et feruor diuine dulcedinis tue numquam separabat me a te, quia verba tua dulcia sunt super mel et fauum. 14 Collum tuum est nobiliter erectum et pulcherrime eleuatum, quia iusticia anime tue plene est erecta ad me et secundum velle meum mobilis, quia numquam inclinata fuit ad aliquod malum superbie. 15 Sicut enim collum curuatur cum capite, sic omnis intencio et operacio tua flectitur ad voluntatem meam. 16 Pectus tuum plenum fuit omni virtutum suauitate in tantum, quod non est bonum in me, quod non sit in te, quia traxisti omne bonum in te ex morum tuorum dulcedine, quando deitati mee placuit intrare ad te et humanitati mee habitare tecum et bibere lac mamillarum tuarum. 17 Brachia tua pulchra fuerunt per veram obedienciam et tolleranciam laborum. Ideo corporales manus tue tractauerunt humanitatem meam et quietus fui inter brachia tua cum deitate mea. 18 Venter tuus fuit mundissimus sicut ebur et sicut locus ex virtuosis lapidibus splendidissimus, quia constancia consciencie tue et fidei numquam tepuit sed nec in tribulacione potuit viciari. 19 Huius itaque ventris, idest fidei tue, parietes fuerunt quasi aurum fulgentissimum, in quibus notatur fortitudo virtutum tuarum et prudencia tua et iusticia et temperancia cum perfecta perseuerancia, quia ipse omnes virtutes tue perfecte fuerunt diuina caritate. 20 Pedes tui mundissimi et loti erant quasi pleni herbis odoriferis, quia spes et affectus anime tue erant recta ad me Deum tuum et odorifera ad aliorum exemplum et imitacionem. 21 Hic itaque locus ventris tui, tam spiritualis quam corporalis, tantum michi erat desiderabilis et tantum anima tua michi placita, quod a summo celo descendere ad te et in te morari non abhorrui, ymmo suauissime delectatus sum. 22 Ideo, mater carissima, corona illa, que custodiebatur in me, que quidem corona sum ego Deus, qui debebam incarnari, nulli debuit imponi nisi tibi, quia es vere mater et virgo."

Chapter 10 Item apparuit religiosus qui supra in gradu suo dicens: "O iudex, quero a te: Cum tu sis potentissimus pulcherrimusque et virtuosissimus, cur in deitatem tuam incomparabiliter sole clariorem superinduisti talem saccum, scilicet humanitatem tuam?" 2 "Item quomodo deitas tua omnia includit in se et a nullo includitur continetque omnia et a nullo continetur?" 3 "Item cur tanto tempore iacere voluisti in vtero virginis et non statim processisti, quando conceptus eras?" 4 "Item, cum omnia possis et vbique es presens, cur non statim in tali statura apparuisti, sicut cum ad annum tricesimum peruenisti?" 5 "Item, cum de semine Abrahe non es natus secundum patrem, cur circumcidi voluisti?" 6 "Item, cum sine peccato conceptus et natus es, cur baptizari voluisti?" 7 Cui iudex respondit: "Amici, respondeo tibi per exemplum. Est quoddam genus vuarum, cuius vinum tam forte est, quod absque contactu hominis exit de vuis. 8 Cuius tempus maturitatis attendens possessor supponit vas. Nec vinum expectat vas sed vas vinum. 9 Si vero plura vasa supponuntur, vinum in vas, quod sibi vicinius est, se infundit. 10 Hec igitur vua deitas mea est, que vino diuine caritatis sic plena est, quod omnes chori angelorum replentur ex ea et omnia, quecumque sunt, participantur. Sed homo per inobedienciam se ea fecit indignum. 11 Cum igitur Deus Pater meus tempore ab eterno preuiso ostendere vellet caritatem suam, misit vinum suum, idest me filium suum, in vas, quod vicinius positum expectabat aduentum vini, scilicet in vterum virginis, que pre omni creatura feruenciorem ad me habuit caritatem. 12 Hec igitur virgo tantum diligebat et desiderabat me, quod non erat hora, qua non querebat me, affectans fieri ancilla mea. 13 Ideo optinuit ipsa vinum electum, quod quidem vinum habuit tria: primo fortitudinem, quia absque contactu hominis exiui; secundo pulcherrimum colorem, quia speciosus forma descendi a summo celo pugnaturus; tercio suauitatem optimam inebriantem summa benediccione. 14 Hoc igitur vinum, quod sum ego ipse, ideo ingrediebatur viscera virginea, vt ego Deus inuisibilis fierem visibilis, vt homo perditus liberaretur. 15 Ego quippe bene potuissem aliam formam assumpsisse, sed non fuisset iusticia in Deo, nisi vt forma daretur pro forma, natura pro natura, modus satisfaccionis secundum modum culpe. 16 Quis autem sapientum credere vel extimare potuisset, quod ego Deus omnipotens tantum me humiliare vellem, vt sumerem saccum humanitatis, nisi illa inexcogitabilis caritas mea fuisset, qua visibiliter volui conuersari cum homine? 17 Et quia vidi virginem tam feruenti caritate ardere, ideo victa est mea diuina seueritas et ostensa caritas, vt mecum homo reconciliaretur. 18 Quid miraris? Ego Deus, qui sum ipsa caritas et qui nichil odio eorum, que feci, non solum disposui dare homini dona optima sed et me ipsum in precium et premium, vt omnes superbi et dyaboli confundantur." 19 "Item, quomodo deitas mea omnia concludit in se, respondeo: Ego Deus spiritus sum, qui dico, et factum est, qui precipio, et omnia obediunt michi. 20 Ego vere sum, qui do omnibus esse et viuere, qui, antequam facerem celum et montes et terram, in me ipso sum, qui supra omnia et extra omnia sum, qui intra omnia sum et in me sunt omnia et sine me est nichil. 21 Et quia spiritus meus, vbi vult, spirat et, cum vult, omnia potest et omnia scit omnibusque spiritibus velocior et agilior est, omnem habens virtutem omniaque presencia, preterita et futura prospiciens, ideo spiritus meus, idest deitas mea, merito incomprehensibilis est omnia comprehendens." 22 "Item, cur tanto tempore iacui in ventre virgineo, respondeo: Ego sum omnis nature conditor et vnicuique nature disposui debitum modum et tempus et ordinem nascendi. 23 Si igitur ego conditor, statim vt conceptus fui, processissem ex vtero, fecissem contra naturalem disposicionem et tunc humanitatis mee assumpcio fantastica fuisset et non vera. 24 Ideo ergo ego volui esse tanto tempore in vtero sicut alii pueri, vt ea, que bene feceram, naturalem disposicionem ordinando, eciam in me ipso adimplerem." 25 "Item, cur non tante magnitudinis fui statim tempore natiuitatis mee sicut in anno tricesimo, respondeo: 26 Si hoc fecissem, omnes admirati fuissent et timuissent, me sequentes plus ex timore et propter visa miracula quam ex caritate. 27 Et quomodo tunc impleta fuissent dicta prophetarum, qui predixerunt me puerum ponendum inter animalia in presepio, adorandum a regibus et offerendum in templo, persequendum ab inimicis? 28 Ideo ad ostendendum humanitatem meam esse veram et dicta prophetarum in me completa crescebam membris per interualla temporum, qui plenitudine sapiencie tantus eram in principio natiuitatis sicut in fine." 29 "Item ad illud, quod petis, quare circumcisus sum, respondeo: Ego, quamuis non eram ex origine Abrahe secundum patrem, eram tamen secundum matrem, licet sine peccato. 30 Itaque, quia legem in deitate constitui, eciam in humanitate legem sufferre volui, ne inimici calumpniarent me dicentes me precepisse, que nolui adimplere." 31 "Item, cur baptizari volui, respondeo: Omnis, qui viam nouam condere vel inchoare voluerit, necesse est, vt ipse conditor et inchoator eiusdem vie alios precedat. 32 Itaque antiquo populo data erat quedam via carnalis, scilicet circumcisio, in signum obediencie et purgacionis future, que in personis fidelibus et legem seruantibus, antequam veniret veritas promissa, scilicet ego Dei filius, operabatur effectum quendam future gracie et promissionis. 33 Veniente vero veritate, quia lex non erat nisi quasi vmbra, diffinitum est in eternitate, vt antiqua via retrocederet, carens effectu suo. 34 Ergo, vt veritas appareret et vmbra retrocederet viaque facilior ad celum ostenderetur, ideo ego Deus et homo sine peccato natus baptizari volui propter humilitatem et aliorum exemplum et vt celum credentibus aperirem. 35 Et in huius signum, cum ego ipse baptizatus essem, tunc apertum fuit celum, vox Patris audita est, Spiritus Sanctus apparuit in columbe specie et ego Dei filius ostensus sum in homine vero, vt omnes fideles sciant et credant, quod Pater fidelibus baptizatis aperit celum. 36 Spiritus Sanctus est cum baptizante, virtus mee humanitatis in elemento, quamuis Patris et mea et Spiritus Sancti vna sit operacio et vna voluntas. 37 Sic igitur veniente veritate, idest quando veni in mundo ego, qui veritas sum, tunc statim disparuit vmbra, confracta est testa legis et apparuit nucleus, cessit circumcisio et confirmatus est in me ipso baptismus, quo paruulis et senibus aperitur celum et filii ire fiunt filii gracie et vite eterne."

Chapter 105 Reuelacio quinta in libro questionum, in qua Christus loquens sponse sue beate Birgitte instruit eam, quod non sit sollicita circa curam diuiciarum terrenarum, et informat eam de paciencia habenda tempore tribulacionis cum virtute perfecte annichilacionis et humilitatis.

{ Filius Dei loquitur sponse dicens: "Attende tibi diligenter!" At illa respondit: "Quare?" Cui Dominus ait: "Quia mundus mittit ad te quatuor seruos te volentes decipere. 2 Primus est sollicitudo diuiciarum. Huic, cum venerit, responde: 'Diuicie transitorie sunt, de quibus tanto maior reddenda est racio, quo plus habundant. Ideo non curo de eis, quia non sequuntur possessorem sed relinquunt.' 3 Secundus seruus est amissio diuiciarum et dampnum rerum concessarum. Huic responde sic: 'Qui diuicias dedit, ipse et abstulit; ipse nouit, quid michi expedit. Fiat voluntas eius!' 4 Tercius seruus est tribulacio mundi. Huic sic dicito: 'Benedictus sis tu Deus meus, qui me tribulari permittis. 5 Per tribulaciones enim cognosco, quod tua sum, quia ideo tribulari permittis in presenti, vt parcas in futuro. Propterea tribue michi pacienciam et fortitudinem sustinendi.' 6 Quartus seruus est despectus et obprobria. Hiis responde taliter: 'Deus solus bonus est et ipsi debetur omnis honor. 7 Ego autem, que feci omnia opera vilia et mala, vnde aut cur michi honor, que magis omni obprobrio digna sum, quia tota vita mea blasphemauit Deum? 8 Aut quid plus valet michi honor quam obprobrium, nisi quod excitat superbiam et minuit humilitatem et obliuiscitur Deus? Ideo sit omnis laus et honor Deo.' 9 Propterea insta stabiliter contra seruos mundi et dilige me Deum tuum toto corde."

Chapter 11 Item apparuit religiosus qui supra in gradu suo dicens: "O iudex, quero a te: Cum Deus sis et homo, cur non ostendisti deitatem tuam sicut et humanitatem, et tunc omnes credidissent tibi?" 2 "Item cur non fecisti audiri omnia verba tua in vnico puncto, et tunc non fuisset necesse ea per interualla temporum predicari?" 3 "Item cur non fecisti omnia opera tua in vna hora?" 4 "Item cur corpus tuum crescebat per interualla temporum et non in vno puncto?" 5 "Item appropinquante morte cur non ostendisti te in potencia deitatis tue aut cur non ostendisti seueritatem tuam super inimicos tuos, quando dixisti: 'Consumata sunt omnia'?" 6 Respondit iudex: "O amice, respondeo tibi et non tibi. Tibi autem respondeo, vt innotescat aliis malicia cogitatus tui, non autem respondeo tibi, quia non ad profectum tuum ostenduntur ista sed ad futurorum et presencium vtilitatem et cautelam. 7 Non enim mutare intendis pertinaciam tuam; ideo nec transibis a morte tua in vitam meam, quia in vita tua odis vitam veram. 8 Verumptamen alii audita vita tua, ymmo morte tua, transibunt et volabunt ad vitam meam, quia, sicut scriptum est, omnia sanctis cooperabuntur in bonum et nichil sine causa permittit Deus. 9 Respondeo ergo tibi non sicut qui humano more loquuntur, cum spiritualia aguntur inter nos, sed vt ea, que cogitas et affectas, per similitudines aliis exprimantur. 10 Queris ergo, cur non ostendi deitatem meam in aperto sicut et humanitatem. Racio est, quia deitas spiritualis est, humanitas vero corporalis. 11 Attamen deitas et humanitas a principio coniunccionis sue inseparabiles sunt et fuerunt. Et deitas increata est et omnia, quecumque sunt, in ipsa et per ipsam condita sunt et in ipsa est omnis perfeccio et pulchritudo. 12 Si ergo tanta pulchritudo et perfeccio ostenderetur visibiliter lutosis oculis, quis videre sustineret? Aut quis ipsum materialem solem in claritate sua valeret aspicere? 13 Aut quem non deterreret visus fulguris et sonitus tonitrui? Quanto magis, si dominus fulgurum et omnium creator in claritate sua videretur! 14 Ideo duplici de causa non est in aperto ostensa deitas mea. Primo propter humani corporis debilitatem, cuius substancia est terrea. 15 Si enim corpus alicuius hominis videret deitatem, liquesceret sicut cera ante ignem animaque tanta exultacione gauderet, quod corpus quasi cinis annichilaretur. 16 Secundo propter diuinam bonitatem et eius immutabilem stabilitatem. Si enim ego corporalibus oculis ostenderem meam deitatem, que est incomparabiliter fulgencior igne et sole, facerem contra me ipsum, qui dixi: 'Non me videbit homo et viuet'. 17 Sed nec ipsi prophete viderunt me, sicut sum in mee deitatis natura, quia eciam illi, qui audiebant vocem mee deitatis et videbant montem fumigantem, terrebantur dicentes: 'Loquatur nobis Moyses et audiemus eum'. 18 Ideo ego Deus misericors, vt homo melius intelligeret me, ostendi me illi in quadam forma ei simili, que videri et sentiri posset scilicet in humanitate mea, in qua deitas est sed tamquam velata, ne homo a forma ei dissimili terreretur. 19 Quia ego in quantum Deus cum corporalis non sim nec corporaliter effigiatus, ideo in humanitate tollerabilius ab hominibus audiri poteram et videri." 20 "Item, cur omnia verba mea non fui locutus in vna hora, respondeo tibi: 21 Sicut materialiter contrarium est corpori, vt tantum cibi accipiat vna hora, quanto multis annis contentari posset, sic contra diuinam disposicionem est, vt verba mea, que sunt cibus anime, in vna hora omnia dicerentur. 22 Sed sicut cibus corporalis paulatim sumitur, vt masticetur et masticatus ad interiora trahiciatur, sic verba mea non in vna hora sed per interualla temporum dicenda erant iuxta intelligenciam proficiencium, vt esurientes haberent, vnde saciarentur, et saciati ad alciora excitarentur." 23 "Item, cur non omnia opera mea feci in vno puncto, respondeo: Illorum, qui me in carne videbant, quidam erant, qui michi crediderunt, quidam vero non credebant. 24 Ideo hiis, qui credebant, necesse erat, vt per interualla temporum erudirentur verbis et quandoque excitarentur exemplis et operibus confirmarentur. 25 Qui vero non crediderunt, iustum fuit, vt affectum malicie sue ostenderent et, quantum mea diuina iusticia permitteret, tollerarentur. 26 Si ergo omnia opera mea fecissem in vnico puncto, omnes secuti me fuissent timore magis quam caritate, et quomodo tunc misterium redempcionis humane fuisset impletum? 27 Sicut ergo in primordiis creacionis mundi omnia distinctis horis et modis patrata sunt, quamuis omnia facienda erant tunc sine vicissitudine simul in presciencia deitatis mee, sic et in humanitate mea omnia erant racionabiliter et distincte facienda ad omnium salutem et erudicionem." 28 "Item, cur corpus meum per numerum annorum creuit et non in vno puncto, respondeo: Spiritus Sanctus, qui est eternaliter in Patre et in me Filio, ostendit prophetis, que ego in carne venturus facturus essem et passurus. 29 Ideo placuit deitati, vt tale corpus assumerem, in quo laborare possem a mane vsque ad vesperam et ab anno in annum vsque ad finem mortis. 30 Ergo, ne verba prophetarum viderentur inania, ideo ego filius Dei corpus assumpsi simile Ade absque peccato, in quo similis essem eis, quos redempturus eram, vt per caritatem meam homo auersus reduceretur, mortuus suscitaretur et venditus redimeretur." 31 "Item, cur non omnibus ostendi potenciam deitatis mee et quod eram vere Deus, quando dixi in cruce: 'Consumatum est', respondeo: Omnia, quecumque scripta erant de me, oportebat, quod adimplerentur. 32 Et ideo ego omnia illa compleui vsque ad vltimum punctum. Sed quia eciam multa predicta erant de resurreccione et ascensione mea, ideo necesse erat, vt eciam illa haberent effectum. 33 Si ergo in morte mea ostensa fuisset potencia deitatis mee, quis fuisset ausus me deponere de cruce et sepelire? Denique pro minimo michi fuisset descendisse de cruce et strauisse crucifixores; quomodo ergo tunc impleta fuisset prophecia aut vbi tunc virtus paciencie mee? 34 Quod et si descendissem de cruce, numquid omnes tunc credidissent? Numquid non dixissent me fecisse arte maligna? Nam si indignabantur, quia suscitaui mortuos, sanaui infirmos, maiora dixissent, si descendissem de cruce. 35 Et ideo, vt solueretur captiuus, ego liber captus sum, et vt nocentes saluarentur, ego innocens steti stabiliter in cruce. Et per stabilitatem meam omnia instabilia stabiliui et infirma confirmaui."

Chapter 106 Reuelacio sexta in libro questionum, in qua Christus loquens sponse sue beate Birgitte instruit eam dicens, quod in vita spirituali labore et vigorosa perseuerancia et acquiescere cum humilitate consilio senioris, resistendo viriliter temptacionibus, acquiritur requies mentis et eterna gloria. Et ponit exemplum de Iacob, qui seruiuit pro Rachel. Nam dicit, quod quibusdam veniunt fortissime temptaciones in principio conuersionis ad vitam spiritualem, quibusdam veniunt in medio tempore vite spiritualis et circa finem. Et ideo timendum et cum humilitate in virtutibus et labore vsque ad finem perseuerandum est.

{ Filius loquitur: "Scriptum est, quod Iacob seruiuit pro Rachel et videbantur sibi dies pauci pre amoris magnitudine, quia magnitudo amoris labores alleuiabat. 2 Verum cum Iacob credebat se assequi desiderabile suum, circumuentus est. Nec tamen adhuc a labore destitit, quia amor de difficultate non causatur, donec assequitur, quod optat. 3 Sic est et in spiritualibus. Multi enim, vt optineant celestia, laborant viriliter oracionibus et piis laboribus, sed cum ad contemplacionis quietem pertingere credunt, inuoluuntur temptacionibus; accrescunt tribulaciones, et vbi se quasi perfectos arbitrabantur, inueniunt se ex toto imperfectos. 4 Nec mirum. Nam temptaciones sunt, que hominem probant et purgant et perficiunt. Ideo quibusdam accrescunt temptaciones in principiis conuersionis sue ad vitam spiritualem, et hii tales perfeccius in fine solidantur. 5 Alii grauius temptantur in medio et circa finem, et hii sollicite de se ipsis aduertant et numquam de se presumant sed eo forcius laborent, sicut dixit Laban: 6 'Consuetudo est', inquit, 'prius sororem maiorem accipere', quasi diceret: 'Prius exerce laborem et postea habebis requiem optatam'. 7 Ideo, filia, non mireris, si eciam in senectute accrescunt temptaciones, quia sicut licet viuere, ita eciam possibile est temptari. Dyabolus enim numquam dormit, quia temptacio occasio est perfeccionis, vt homo non presumat. 8 Ecce, ostendo tibi exemplum de duobus. Vnus in principio conuersionis sue temptatus est et perstitit et profecit et assecutus est, quod quesiuit. 9 Alius in senectute sua expertus est graues temptaciones, quas parum nouit in iuuentute. Quibus sic inuolutus est, vt omnium priorum quasi obliuisceretur. 10 Verum quia stetit consilio et a labore non destitit, licet frigidus factus et tepidus, ideo peruenit ad optata et ad requiem mentis, cognoscens in se ipso, quod iudicia Dei occulta sunt et iusta, et nisi fuissent ille temptaciones, difficulter peruenisset ad eternam salutem."

Chapter 12 Item apparuit religiosus qui supra in gradu suo stans et dicens: "O iudex, quero a te: Cur magis nasci voluisti de virgine quam de alia muliere non virgine?" 2 "Item cur non ostendisti visibili signo, quod ipsa erat mater et virgo pura?" 3 "Item cur in tantum occultasti natiuitatem tuam, que quasi paucissimis innotuit?" 4 "Item cur fugisti in Egiptum pro Herode et cur innocentes pueros occidi permisisti?" 5 "Item cur permittis te blasphemari et falsa preualere veritati?" 6 Respondit iudex: "O amice, ideo magis de virgine nasci volui quam de femina non virgine, quia michi Deo mundissimo omnia decent mundissima. 7 Nam natura hominis, quamdiu stetit in ordine creacionis sue, nichil habuit deforme. Preuaricato vero mandato accessit statim quoddam erubescibile, sicut contingit hominibus peccantibus contra dominum suum temporalem, qui eciam de membris, quibus peccauerunt, erubescunt. 8 Accedente itaque erubescencia preuaricacionis mox auctus est motus inordinatus et maxime in illo membro, quod ad maiorem fructum institutum fuit. 9 Qui tamen motus, ne inanis esset a fructu, Dei bonitate conuersus fuit in bonum et per diuini mandati institucionem concessum est opus commixtionis carnalis, vnde natura fructificaret. 10 Verum quia gloriosius est supra mandatum se extendere, adiciendo ex caritate qualecumque bonum quis poterit, ideo placuit Deo illud magis ad opus suum eligere, quod ad maiorem mundiciam et caritatem tendebat; 11 et hoc est virginitas, quia virtuosius et magnificencius est in igne tribulacionis esse et non ardere quam sine igne esse et tamen velle coronari. 12 Nunc autem quia virginitas est quedam semita pulcherrima ad celum, coniugium vero est quasi via, ideo decuit me Deum mundissimum in virgine mundissima quiescre. 13 Vt sicut primus homo factus est de terra, que quodammodo erat virgo, quia nondum polluta sanguine et quia Adam et Eua peccauerunt in sanitate nature, sic et ego Deus volui recipi mundissimo receptaculo, vt per bonitatem meam omnia reformarentur." 14 "Item, cur non ostendi apertis signis, quod mater mea erat mater et virgo, respondeo: Omnia misteria incarnacionis mee insinuaui prophetis, vt tanto firmius crederentur, quanto longius fuerunt predicta. 15 Quod vero mater mea vere ante partum et post erat virgo, sufficiebat testimonium Ioseph, qui custos et testis virginitatis eius extitit. 16 Cuius pudicicia eciam si euidenciori miraculo ostensa fuisset, nullatenus tamen diffidencium malicia destitisset a blasphemia, qui diffidunt virginem concepisse de deitatis potencia, non attendentes, quod hoc michi Deo est facilius quam solem penetrare vitrum. 17 Verum eciam iusticia deitatis mee fuit, vt misterium incarnacionis diuine absconderetur dyabolo et hominibus tempore gracie reuelandum. Nunc autem dico, quod mater mea vere est mater et virgo. 18 Vt sicut in plasmacione Ade et Eue mirabilis erat potencia deitatis et in cohabitacione eorum delectabilis honestas, sic in accessione deitatis mee ad virginem mirabilis erat bonitas, quia incomprehensibilis diuinitas mea descendit in vas conclusum absque sui violacione. 19 Fuit quoque ibi delectabilis cohabitacio michi, quia ego Deus includebar humanitate, qui vbique eram deitate. Admirabilis eciam fuit ibi potencia, quia ego Deus incorporalis egrediebar de vtero corporalis salua virginitate. 20 Ergo, quia homo erat difficilis ad credendum, mater vero est tocius humilitatis amica, ideo placuit michi ad tempus pulchritudinem et perfeccionem eius abscondere, vt et mater haberet aliquod meritum, quo perfeccius coronaretur, et ego Deus glorificarer amplius in tempore illo, in quo promissa implere vellem, bonis in meritum, malis autem in retribucionem." 21 "Item, cur non ostendi hominibus natiuitatem meam, respondeo: Licet dyabolus amiserit dignitatem condicionis prime, non tamen amisit scienciam, que ei est ad probacionem bonorum et confusionem propriam. 22 Vt ergo humanitas mea cresceret et ad prefinitum tempus veniret, ideo abscondendum erat misterium pietatis mee dyabolo, quia occultus venire volui ad debellandum dyabolum et despectus esse statui propter arroganciam hominum deprimendam. 23 Ipsi quippe magistri legis, quem in libris suis legebant, despexerunt, quia veni humilis, et quia superbi erant, noluerunt audire iusticiam veram, que ex fide redempcionis mee est; ideo confundentur, cum venerit filius perdicionis in superbia sua. 24 Si vero venissem potentissimus et honorabilissimus, quomodo tunc humiliatus fuisset superbus? Aut nunc superbus ingredietur celum? Nequaquam. 25 Veni ergo humilis, vt homo addisceret humilitatem, et abscondi me a superbis, quia nec meam diuinam iusticiam nec se ipsos intelligere voluerunt." 26 "Item, quare fugi in Egiptum, respondeo: Ante preuaricacionem mandati vnica via erat ad celum lata et lucida, lata scilicet in virtutum habundancia, lucida in sapiencia diuina et obediencia bone voluntatis. 27 Transmutata ergo voluntate inchoate sunt due vie. Vna ducebat ad celum, alia abducebat; obediencia duxit ad celum, inobediencia seduxit. 28 Quia ergo in hominis arbitrio erat eleccio boni et mali, scilicet obedire et non obedire, ideo peccauit, quia aliter voluit quam ego Deus voluit eum velle. 29 Vt ergo homo saluaretur, iustum et dignum fuit, vt aliquis talis veniret, qui et redimeret, qui et obedienciam perfectam haberet et innocentiam et in quo, qui vellent, possent ostendere caritatem et, qui vellent, maliciam. 30 Sed ad redimendum homines non debuit mitti angelus, quia ego Deus gloriam meam alteri non tribuo. Nec inuentus est homo, qui pro se ipso posset placare me, et minus pro aliis. Ideo ego Deus solus iustus veni iustificare omnes. 31 Quod autem ego fugi in Egiptum, in hoc infirmitas humanitatis mee ostensa est et prophecia completa est. Exemplum eciam dedi futuris, quia quandoque persecucio declinanda est propter maiorem futuram gloriam Dei. 32 Quod vero non inueniebar a persequentibus, consilium deitatis mee preualuit humano, quia pugnare contra Deum non est facile. 33 Quod vero infantes occisi sunt, signum passionis mee future erat et misterium vocandorum et caritatis diuine. 34 Quia licet ipsi infantes non perhibuerint michi testimonium voce et ore, perhibuerunt tamen morte, sicut congruebat infancie mee, quia preuisum erat, vt eciam sanguine innocentum laus Dei perficeretur. 35 Nam licet malicia iniustorum eos iniuste afflixerit, mea permissio tamen diuina semper iusta et benigna eos non nisi iuste exposuit ad ostendendam maliciam hominum et deitatis mee incomprehensibile consilium et pietatem. 36 Ergo, vbi in pueris efferbuit iniusta malicia, ibi iuste superhabundauit meritum et gracia, et vbi lingue defuit confessio et etas, ibi sanguis effusus accumulabat perfectissimum bonum." 37 "Item, cur permitto me blasphemari, respondeo: Scriptum est, quod, cum Dauid rex declinaret persecucionem filii, quidam in via maledixit ei. 38 Quem serui eius volentes occidere, prohibuit eos Dauid duplici de causa: primo quia spem habuit reuersionis, secundo quia considerauit propriam infirmitatem et peccatum et fatuitatem maledicentis Deique in se pacienciam et bonitatem. 39 Ego sum Dauid in figura. Homo quippe persequitur me tamquam seruus dominum per mala opera sua, eiciendo me de regno meo, idest de anima, quam ego creaui, que meum regnum est. 40 Denique reprehendit me tamquam iniustum in iudicio, blasphemat eciam me, quia paciens sum. Verum quia mitis sum, suffero insipienciam eorum, et quia iudex sum, expecto conuersionem eorum vsque ad vltimum punctum. 41 Demum, quia homo credit magis falsitati quam veritati, diligens plus mundum quam me Deum suum, ideo non mirum, si malus tolleratur in malicia sua, quia nec vult inquirere veritatem nec resipiscere a malo suo."

Chapter 107 Reuelacio septima in libro questionum, in qua Christus loquens sponse sue beate Birgitte laudat frequentacionem confessionis, ne homo amittat graciam Dei, quam habet.

{ Filius Dei loquitur: "Vbi ignis est in domo, necesse est foramen, quo exeat fumus, vt inhabitator ex calore gaudeat. 2 Sic quicumque spiritum et graciam meam diuinam tenere desiderat, vtile est sibi confessione continua, per quam egrediatur peccati fumus. 3 Quia licet spiritus meus diuinus in se ipso immutabilis sit, tamen a corde illo se cicius subtrahit, quod humilitatis confessio non custodit."

Chapter 108 Reuelacio octaua in libro questionum, in qua Christus loquitur sponse dicens, quod homines, qui delectantur in carnalibus et terrenis deliciis, desideria celestia et caritatem ac memoriam passionis eius et eterni iudicii negligentes, istorum oracio est quasi sonus collisorum lapidum, et proicientur a conspectu Dei abhominabiliter tamquam abortiuus et immundus pannus menstruate.

" {I lle cantabat: 'Eripe me, Domine, a viro iniquo!' Hec vox est in auribus meis quasi sonus duorum lapidum collisorum. Eius quippe cor quasi cum tribus vocibus clamat ad me. 2 Prima dicit: 'Ego volo habere voluntatem meam in manu mea, dormire et surgere et loqui placencia. Dabo nature, quod appetit. 3 Pecuniam desidero in bursa, molliciem vestium in dorso. Cum hec et alia habuero, reputo feliciora ista omnibus aliis donis et virtutibus spiritualibus anime.' 4 Secunda vox eius est ista: 'Mors non est nimis dura, iudicium non est ita seuerum, vt scribitur; minantur duriora propter cautelam, dantur minora propter misericordiam. 5 Ideo, si habuero voluntatem meam in presenti, anima transeat in futuro, sicut potest.' 6 Tercia vox est ista: 'Deus non redemisset hominem, nisi dare vellet ei celestia, nec fuisset passus, nisi reducere vellet nos in patriam. Aut quare passus est aut quis compulit eum pati? 7 Nempe celestia non intelligo nisi ex auditu, et vtrum credendum sit scripturis, nescio. Tamen, si habere possem voluntatem meam, hoc reciperem pro celesti regno.' 8 Ecce talis est eius voluntas. Ideo quasi sonus lapidum est vox eius in auribus meis. 9 Sed, o amice, respondeo tibi ad vocem primam: Via tua non tendit ad celum nec passio caritatis mee sapit tibi. Ideo apertus est tibi infernus, et quia diligis infima et terrena, ideo vades ad inferiora. 10 Ad secundam vocem respondeo tibi: Fili, mors erit tibi dura, iudicium intollerabile et fuga impossibilis, nisi te emendes. 11 Ad terciam vocem dico tibi: Frater, omnia opera mea ex caritate feci, vt tu esses michi similis et auersus redires ad me. Nunc autem opera mea sunt mortua in te, verba mea onerosa et via mea neglecta. 12 Ideo restat tibi supplicium et societas demonum, quia vertis ad me dorsum, calcas sub pedibus tuis signa humilitatis mee et non attendis, qualis in cruce steti ante te et pro te. 13 Ego quippe tripliciter steti pro te. Primo sicut homo, cuius oculum cultellus penetraret; secundo sicut homo, cuius cor gladio perforaretur; tercio sicut homo, cuius omnia membra pre dolore instantis tribulacionis contremiscerent. 14 Passio quippe mea amarior michi erat quam punctura in oculo; attamen eam ex caritate paciebar. 15 Dolor quoque matris mee plus mouit meum cor quam proprius; attamen eum sustinebam. Omnia eciam interiora mea et exteriora diu ex instante passione et dolore tremuerunt; non tamen dimisi nec recessi. 16 Sic igitur steti ante te, sed tu omnia obliuisceris et negligis et contempnis; ideo sicut abortiuum et pannus menstruate proicieris."

Chapter 13 Item apparuit religiosus qui supra in gradu suo dicens: "O iudex, quero a te: Cur ab aliis cicius subtrahitur gracia tua et alii diu tollerantur in malicia sua?" 2 "Item cur aliis in iuuentute tribuitur gracia, alii in senectute priuantur ea?" 3 "Item cur alii tribulantur vltra modum, alii sunt quasi securi a tribulacione?" 4 "Item cur aliis intelligencia et ingenium datur incomparabiliter docile, alii sunt sicut asini sine intellectu?" 5 "Item cur aliqui nimis indurantur, alii consolacione mirabili gratulantur?" 6 "Item cur malis datur maior prosperitas in mundo quam bonis?" 7 "Item cur vnus vocatur in principio, alius circa finem?" 8 Respondit iudex: "Amice, omnia opera mea ab inicio sunt in presciencia mea et omnia, quecumque facta sunt, ad solacium hominis creata sunt. 9 Verum quia homo prefert voluntatem propriam voluntati mee, ideo ex iusticia auferuntur ei bona sibi data gratuite, vt sciat homo omnia racionabilia et iusta apud Deum. 10 Et quia multi ingrati sunt gracie mee et tanto indeuociores fiunt, quo plus multiplicantur eis dona, propterea auferuntur ab illis cicius dona, vt consilium deitatis mee manifestetur celerius et ne homo in maius iudicium suum gracia mea abutatur. 11 Item, cur in malicia aliqui diu tollerantur, racio est, quia multi inter mala sua habent aliquod tollerabile. 12 Nam aut proficiunt aliis aut cautela sunt aliis, sicut Saul, cum argueretur a Samuele, modicum videbatur in conspectu hominum peccasse sed Dauid plus; 13 attamen instante probacione Saul inobediens recessit a me Deo suo et consuluit phitonissam, Dauid vero in temptacione factus est fidelior, sustinens pacienter illata et reputans accidencia sibi pro peccatis suis. 14 In hoc igitur, quod ego pacienter sustinui Saulem, demonstratur ingratitudo Saulis et paciencia deitatis mee; quod vero Dauid electus est, ostenditur presciencia mea et humilitas futura Dauidis et contricio eius." 15 "Item, cur aliquibus gracia aufertur in senectute, respondeo: Omnibus datur gracia ad hoc, vt ab omnibus diligatur dator gracie. 16 Ergo, quia multi sunt circa finem ingrati mee gracie diuine sicut Salomon, ideo iustum est, vt auferatur in fine, quod non custodiebatur sollicite ante finem. 17 Nam donum et diuina gracia mea aufertur quandoque propter negligenciam accipientis, quia non attendit, qualia accepit et que redderet, quandoque propter cautelam aliorum, vt vnusquisque stans in gracia semper metuat et de casu aliorum timeat. 18 Quia eciam sapientes ceciderunt ex negligencia et eciam, qui amici mei videbantur, per ingratitudinem supplantati sunt." 19 "Item, cur aliquibus maior est tribulacio, respondeo: Ego sum omnium conditor. Ideo nulla tribulacio venit sine permissione mea, sicut scriptum est: 20 'Ego sum Deus creans malum', idest permittens tribulacionem, quia nec tribulacio accidit gentilibus sine me et sine racionabili causa. 21 Nam prophete mei eciam predixerunt multa de aduersitatibus gentilium, vt erudirentur flagellis negligentes et abutentes racione et vt ego Deus omnia permittens cognitus essem et glorificarer ab omni nacione. 22 Si igitur ego Deus non parco paganis a flagellis, minus parcam hiis, qui copiosius de dulcedine diuine gracie mee gustauerunt. 23 Quod ergo tribulacio aliis est minor, aliis maior, hoc ideo est, vt homines auertantur a peccato et vt tribulati in presenti consolacionem optineant in futuro. 24 Quia omnes, qui iudicantur et qui se ipsos iudicant in hoc seculo, non venient in futurum iudicium, sicut scriptum est: 'Transibunt de morte in vitam.' 25 Quod eciam aliqui supportantur a flagello, hoc ideo est, ne flagellati murmurando incurrant iudicium grauius, quia multi sunt, qui non merentur in presenti flagellari. 26 Quidam eciam sunt in hac vita, qui nec corporali nec spirituali molestia grauantur, qui ita securi sunt, quasi Deus non sit aut quasi propter iusticie opera eorum Deus parcit eis. 27 Quibus et formidandum vehementer est et dolendum, ne ego Deus parcens eis in presenti et improuisus adueniam et non compunctos durius dampnem. 28 Quidam eciam sunt, qui habentes sanitatem carnis tribulantur in anima de contemptu Dei, alii vero nec gaudent sanitate corporis nec consolacione interna animi et tamen stant pro posse suo in seruicio et honore meo. Quidam eciam ab vtero matris vsque ad finem affliguntur infirmitatibus. 29 Quorum omnium tribulaciones ita modero ego eorum Deus, vt nichil fiat sine causa et remuneracione, quia multorum oculi aperiuntur in tribulacione, qui ante temptaciones dormitabant." 30 "Item, cur aliqui habent maiorem intelligenciam, respondeo: Nichil prodest anime ad eternam salutem, quanta quis habundauerit sapiencia, nisi et fulgeat bona vita; ymmo vtilius est habere minorem scienciam et meliorem vitam. 31 Propterea vnicuique moderata est racio, per quam, si pie vixerit, optinere potest celum. Verumptamen racio in multis est dissimilis iuxta naturalem et spiritualem disposicionem. 32 Nam sicut homo per diuinum feruorem et virtutes proficit in virtutum perfeccionem, sic et per voluntatem malam et nature malam disposicionem et prauam educacionem homo defluit in vanitates. 33 Multociensque natura patitur defectum, quando contra naturam conatur et peccatur. Ergo non sine causa est, quod racio in aliquibus est magna, licet inutilis, sicut in illis, qui scienciam habent sed non vitam. 34 In aliis vero est minor sciencia sed melior vsus. In quibusdam vero concordant et racio et vita sed econtra in aliis nec racio nec vita. 35 Hec igitur varietas prouenit quandoque ex ordinata mea diuina permissione aut ad vtilitatem hominum aut ad humiliacionem eorum et erudicionem, quandoque propter ingratitudinem et temptacionem, quandoque propter nature defectum et latencia peccata. 36 Prouenit eciam quandoque propter occasionem vitandam maioris peccati et quia natura non est apcior ad maiora percipienda. Omnis ergo, qui graciam intellectus habet, timeat, ne grauius, si negligens fuerit, inde iudicetur. 37 Ille vero, qui non habet intellectum et ingenium, gaudeat et de modico, quod habet, quantum potest operetur, quia a multis occasionibus peccati est liberatus. 38 Nam Petrus apostolus in iuuentute obliuiosus erat, Iohannes ydiota. Qui in senectute apprehenderunt veram sapienciam, quia principium sapiencie quesierunt. 39 Salomon vero iuuenis erat docilis et Aristotiles subtilis. Qui non apprehenderunt inicium sapiencie, quia nec glorificauerunt sciencie datorem, vt debuerunt, nec imitati sunt, que sciuerunt et docuerunt, nec sibi sed aliis didicerunt. 40 Sed et Balaam habuit scienciam, quam non imitatus est; ideo asina corripuit eius insipienciam. Et Daniel iuuenis iudicabat seniores. 41 Quia litteratura non placet michi sine vita bona, ideo necesse est, vt, qui abutuntur racione, corrigantur, quia ego omnium Deus et Dominus do scienciam hominibus et ego corrigo sapientes et insipientes." 42 "Item, cur aliqui indurantur, respondeo: Quod Pharao induratus erat, culpa sua erat, non mea, quia noluit conformare se diuine voluntati mee. 43 Nam induracio nichil aliud est nisi subtraccio mee gracie diuine, que ideo subtrahitur, quia homo illud non tribuit michi Deo, quod habet liberum, scilicet propriam voluntatem, sicut per exemplum intelligere poteris. 44 Homo erat possidens duos agros, quorum alter incultus manens, alter certis temporibus fructificabat. 45 Cui dixit amicus suus: 'Miror', inquit, 'cum sis sapiens et diues, cur agros tuos diligencius non excolis aut cur non tradis aliis excolendos.' 46 Respondit ille: 'Alter agrorum, quantamcumque diligenciam exhibuero, nichil producit nisi herbas pessimas, quas bestie nociue occupant et deturpant locum; 47 cui si adhibuero pinguedinem, tantum lasciuiendo insolescit, quod, eciam si modicum frumenti produxerit, plures ascendunt zizanie, quas dedignor colligere, quia frumentum non desidero nisi purum. 48 Ergo consulcius est agrum talem dimittere incultum, quia tunc bestie non occupant locum nec bestie occultant se in herbis, et si alique herbe amare pullulant, vtile est pro ouibus, quia gustatis illis discunt suauia non fastidire. 49 Alter vero ager secundum temperiem temporum dispositus est. Cuius quedam pars est petrosa et indiget pinguedine, alia humida indigens calore, alia sicca indigens humore. Ideo secundum qualitatem agri opus meum volo temperare.' 50 Ego itaque Deus similis sum homini isti. Primus autem ager est libera mocio voluntatis data homini, quam magis mouet contra me quam pro me. 51 Qui et si aliqua placita michi fecerit, in pluribus tamen prouocat me, quia voluntas hominis et mea non concordant. 52 Sic et Pharao fecit, qui, cum ex certis signis cognosceret potenciam meam, nichilominus firmauit mentem suam contra me standi in malicia sua. 53 Ideo expertus est iusticiam meam, quia qui non bene vtitur minimis, iustum est, vt maximis non glorietur. 54 Alter vero ager est obediencia bone mentis et abieccio voluntatis proprie. Talis mens, si est arida in deuocione, expectare debet pluuiam mee gracie diuine. 55 Si est petrosa per impacienciam et obduracionem, equanimiter sustineat purgacionem et correpcionem. Si est humida per carnis lasciuiam, amplectatur abstinenciam et sit sicut animal paratum ad voluntatem possessoris, quia de tali mente ego Deus multum glorior. 56 Ergo, quod aliqui indurantur, hoc facit voluntas hominis michi contraria, quia licet ego omnes volo esse saluos, tamen non perficitur, nisi homo personaliter cooperatus fuerit, conformando omnem voluntatem suam voluntati mee. 57 Quod vero non omnibus datur equalis processus et gracia, hoc est occultum iudicium meum, qui scio et modero vnicuique, quid ei expedit et debetur, qui et restringo conatum hominis, ne profundius cadat. 58 Nam multi habent talentum gracie, qui operari sufficerent, sed renuunt. Alii abstinent a peccato timore supplicii et quia facultatem peccandi non habent vel quia peccatum non delectat eos. Ideo aliquibus non tribuuntur dona maiora, quia ego, qui noui solus mentes hominum, scio distribuere dona mea." 59 "Item, cur mali quandoque prosperantur in mundo magis quam boni, respondeo: Hoc est indicium magne paciencie et caritatis mee et probacio iustorum. 60 Nam si solis amicis meis darem temporalia bona, desperarent mali et superbirent boni. Sed ideo dantur omnibus bona temporalia, vt ego Deus, omnium dator et creator, diligar ab omnibus et vt, cum boni superbiunt, per malos erudiantur ad iusticiam. 61 Intelligant eciam omnes, quod temporalia non sunt diligenda nec michi Deo preponenda sed habenda ad solam sustentacionem, et sint ad seruicium meum tanto feruenciores, quo minus in temporalibus inueniunt aliquid stabilitatis." 62 "Item, cur vnus vocatur in principio, alter circa finem, respondeo: Ego sum quasi mater, que videns in filiis spem vite aliis dat forciora, aliis leuiora. Hiis vero, de quibus non est spes, eciam compatitur et facit, quantumcumque potest. 63 Sed si filii ex medicamento matris fiunt deteriores, quid necesse est tunc laborare? 64 Sic ego facio homini. Cuius voluntas preuidetur feruencior et humilitas et stabilitas constancior, huic accedit gracia in principio et subsequitur in finem. 65 Qui vero inter mala sua eciam conatur et afficit, vt melior fiat, hic meretur vocari circa finem. Qui vero ingratus est, non meretur admitti ad vbera matris."

Chapter 109Reuelacio nona in libro questionum, in qua Christus loquens sponse sue beate Birgitte ostendit ei, qualiter de domo mundi et viciorum est iam erepta et liberata et quod iam est deducta ad habitandum in mansione Spiritus Sancti. Et ideo monet eam, quod conformet se cum eodem Spiritu, perseuerando semper munda, humilis et deuota.

{ Filius loquitur ad sponsam: "Tu es illa, que in paupere domo nutrita in societatem magnorum venisti. Quippe in domo paupere tria sunt, scilicet parietes maculosi, fumus nociuus et fuligo replens. 2 Sed tu es ducta in domum, vbi pulchritudo est sine macula, calor sine fumo, suauitas sine fastidio replens. 3 Domus vero pauper est mundus, cuius parietes sunt superbia, obliuio Dei, habundancia peccati, inconsideracio futurorum. Hii parietes maculant, quia opera bona annichilant et abscondunt ab homine faciem Dei. 4 Fumus vero amor est mundi. Hic nocet oculis, quia intellectum anime obfuscat et facit eam in superuacuis sollicitari. Fuligo vero voluptas est, quia et si delectat ad tempus, numquam tamen saciat nec replet bonitate eterna. 5 Ab hiis igitur tu es abstracta et ducta es in mansionem Spiritus Sancti, qui est in me et ego in eo, qui et concludit te in se. 6 Ipse quippe mundissimus est et formosissimus stabilissimusque, quia omnia sustentat. Ergo conforma te habitatori domus, manendo munda, humilis et deuota."

Chapter 14 Item apparuit religiosus qui supra in gradu suo dicens: "O iudex, quero a te: Cur animalia paciuntur incommoda, cum non habebunt eternam vitam nec vtuntur racione?" 2 "Item cur nascuntur omnia cum dolore, cum in omnium natiuitate non sit peccatum?" 3 "Item cur infans portat peccatum patris, cum non nouit peccare?" 4 "Item cur hoc contingit frequencius, quod non preuidetur?" 5 "Item cur moritur malus bona morte sicut iustus et iustus quandoque mala morte sicut iniustus?" 6 Respondit iudex: "Amice, licet inquisicio tua non sit ex caritate, tamen respondeo tibi ad aliorum caritatem. Queris, cur animalia paciuntur infirmitates. 7 Hoc ideo est, quia in eis sicut in ceteris omnia sunt inordinata. Nam ego sum omnium naturarum conditor et dedi vnicuique nature temperamentum suum et ordinem, in quo vnumquodque moueretur et viueret. 8 Verum postquam homo, propter quem omnia facta sunt, dilectori suo, idest michi Deo suo, se opposuit, ceperunt et omnia alia inordinacionem suam suscipere et omnia, quecumque ei reuereri deberent, ceperunt se ei opponere et aduersari. 9 Propterea ex huius inordinacionis vicio sicut homini sic et animalibus plurima contingunt molesta et aduersa. 10 Ceterum animalia eciam quandoque paciuntur propter intemperanciam nature sue, quandoque propter mitigacionem feritatis sue et purgacionem ipsius nature, quandoque propter peccata hominum, vt, cum illa plagantur et subtrahuntur, que diligit homo, attendat ipse homo, quanta pena dignus sit, qui maiori vtitur racione. 11 Etenim nisi exigerent peccata hominum, non ita singulariter animalia, que ad manum hominis sunt, affligerentur. Sed nec ipsa sine magna iusticia paciuntur. 12 Nam aut erit eis ad celeriorem vite finem aut ad minorem miserie laborem et nature fortis consumpcionem aut propter mutacionem temporum aut ex incuria hominis labore proueniente. 13 Timeat ergo homo pre ceteris me Deum suum et tanto micior sit circa creaturas meas et animalia, quibus et propter me, earum creatorem, misereri debet. 14 Ideo enim ego Deus precepi homini de sabbato, quia cura est michi de omnia creatura mea." 15 "Item, cur omnia nascuntur cum dolore, respondeo: Homo, quando contempsit delectacionem pulcherrimam, statim incurrit vitam laboriosam. 16 Et quia inordinacio cepit in homine et per hominem, iusticia mea est, vt eciam aliis creaturis, que sunt propter hominem, aliqua amaritudo sit propter temperamentum delectamenti sui et fomentum nutrimenti sui. 17 Ergo nascitur homo cum dolore et progreditur cum labore, vt ad quietem veram festinare studeat. Moritur vero nudus et pauper, vt refrenet inordinatum motum suum et timeat futuram discussionem. 18 Animalia eciam ideo pariunt cum dolore, vt excessum temperet amaritudo et participes sint hominis in labore et dolore. Propterea homo, quanto nobilior est animalibus, tanto feruencius diligat me Dominum Deum, creatorem suum." 19 "Item, cur puer portat peccata patris, respondeo: Omne, quod de immundo procedit, numquid poterit esse mundum? 20 Itaque primus homo, quando illam pulchritudinem innocencie propter inobedienciam amisit, eiectus est a paradiso gaudii et inuolutus est in immundis. Ad hanc ergo innocenciam recuperandam nullus ex se ipso inuentus est sufficiens. 21 Ideo ego misericors Deus in carne veniens institui baptismum, quo puer liberatur a praua immundicia et a peccato. Et propter hoc filius non portabit peccatum patris sed vnusquisque in peccato suo morietur. 22 Verumptamen multociens contingit, quod filii imitantur peccata parentum. Ideo et quandoque puniuntur peccata patrum in filiis, non quia peccata patrum in ipsis impunita erunt, licet pene peccatorum transferantur ad tempus, sed vnusquisque in peccato suo morietur et punietur. 23 Quandoque eciam peccata patrum, sicut scriptum est, visitantur in quartam generacionem, quia diuina iusticia mea est, vt, cum filii nec pro se nec pro patribus studeant mitigare iram meam, puniantur cum patribus, quos contra me secuti sunt." 24 "Item, cur hoc, quod non preuidetur, prouenit frequencius, respondeo: Scriptum est, quod per ea, per que peccat homo, punietur. Et quis intelligere poterit consilium Dei? 25 Propterea, quia multi querunt me, sed non secundum scienciam sed propter mundum, alii plus iusto timent, alii nimis presumunt, alii in consilis suis superbiunt, ideo ego Deus, qui omnium operor salutem, facio quandoque illud prouenire, quod homo plus timet; 26 quandoque aufertur illud, quod plus iusto diligitur, quandoque, quod sollicicius preuidetur et desideratur, elongatur, vt homo pre omnibus semper me Deum suum timeat, diligat et agnoscat." 27 "Item, cur homo malus moritur bona morte sicut iustus, respondeo: Mali habent quandoque quedam bona et faciunt quedam iusticie opera, pro quibus in presenti remunerandi sunt. 28Similiter et iusti aliquando faciunt quedam mala, pro quibus in presenti flagellandi sunt aut expectandi. 29 Ideo, quia in presenti omnia incerta sunt et omnia reseruantur in futurum et quia vnus est omnium introitus, ideo et vnus exitus omnium debet esse, quia non exitus sed vita beatum facit hominem. 30 Verumptamen quod malis aduenit exitus sicut iustis, hoc est ex diuina iusticia mea, quia illum exitum ipsi desiderabant. 31 Nam dyabolus, preuidens suorum amicorum exitus, prenunciat eis quandoque mortis tempora ad presumpcionem eorum et vanam gloriam et decepcionem, sicut in illis libris, qui Apocrifi intitulantur, inuenitur, vt post mortem quasi iusti laudentur. 32 Et econtra iustis prouenit quandoque flebilis exitus ad eorum maius meritum, vt, qui semper in vita sua in virtutibus solliciti fuerunt, per mortem contemptibilem liberi euolarent ad celum, quatenus nec ipsa perismata mundanda inuenirentur, sicut enim scriptum est, quod leo occidit prophetam inobedientem et non comedit ex cadauere sed custodiuit illud. 33 Quod enim leo occidit corpus, quid aliud innuitur nisi permissio mea diuina, vt inobediencia prophete puniretur? 34 Quod vero leo non comedit de cadauere, ostensio bonorum operum prophete fuit, vt purgatus in presenti in futuro iustus inueniretur. 35 Propterea timeat vnusquisque discutere iudicia mea, quia sicut incomprehensibilis ego sum virtute et potencia, sic terribilis sum in consiliis et iudiciis meis. Me etenim volentes quidam comprehendere in sapiencia sua exciderunt a spe sua."

Chapter 110 Reuelacio decima in libro questionum, in qua Christus loquens sponse monet eam, quod non turbetur, si verba sua diuina in reuelacionibus ei data inueniuntur aliquando obscura, aliquando dubia et aliquando incerta, quia hoc fit ex certis causis hic assignatis et ex occulta iusticia diuina. Consulit tamen, quod cum paciencia et timore et perseuerancia humilitatis semper expectentur euentus et promissiones verborum eius, ne propter ingratitudinem reuocetur gracia promissa. Dicit eciam, quod multa corporaliter dicta sunt, que non corporaliter sed spiritualiter perficientur.

{ Filius loquitur ad sponsam: "Noli turbari, si loquor vnum verbum obscurius, aliud expressius aut si aliquem dico nunc seruum meum vel filium et amicum et iterum inuenitur contrarium. 2 Quia verba mea diuersimode interpretari possunt, sicut dixi tibi de vno, quod manus eius fieret mors eius, et de alio, quod non accederet ad mensam meam amplius. 3 Hec ideo dicuntur, quia aut dicturus sum tibi, cur ita dixi, aut videbis opere finem veritatis, sicut patet in istis duobus. 4 Eciam quandoque dico aliqua obscure, vt et timeas et gaudeas; timeas, ne alio modo eueniant propter pacienciam meam diuinam, qui noui mutaciones cordium, gaudeas eciam, quia voluntas mea semper adimpletur, 5 sicut eciam in veteri lege multa dixi, que magis spiritualiter quam corporaliter intelligi debebant, sicut de templo et Dauid et Iherusalem, vt homines carnales spiritualia addiscerent desiderare. 6 Nam ad probandam fidei constanciam et amicorum meorum sollicitudinem, multa dixi et promisi, que secundum diuersos spiritus mei effectus diuersimode a bonis et malis intelligi possent, et vt in diuersis statibus singuli habeant, vnde exercitari et probari possint et a me erudiri. 7 Quod vero obscure aliqua dicta sunt, ex iusticia mea est, vt consilium meum absconderetur et vnusquisque pacienter expectet graciam meam, ne forte, si consilium meum semper certo tempore insinuaretur, omnes in expectando tepescerent. 8 Multa eciam promisi, que propter hominum ingratitudinem subtracta sunt, et multa corporaliter dicta sunt, que spiritualiter perficientur, sicut de Iherusalem et de Syon. Quia Iudei sunt, sicut scriptum est, cecus populus Domini et surdus."

Chapter 15 Item ille religiosus qui supra apparuit stans in gradu suo dicens: "O iudex, quero a te: Cur multa creata sunt, que nullius videntur vtilitatis?" 2"Item cur anime manentes in corpore vel de corpore egredientes communiter non videntur?" 3 "Item cur amici tui rogantes non semper exaudiuntur?" 4 "Item cur multi volentes facere mala non permittuntur?" 5 "Item cur quibusdam non merentibus mala adueniunt?" 6 "Item cur hii, qui spiritum Dei habent, peccant?" 7 "Item cur quibusdam adheret dyabolus et semper est presens, aliis numquam?" 8 Respondit iudex: "Amice, sicut opera mea multa sunt, sic et mirabilia et incomprehensibilia, et si multa sunt, nulla tamen sine causa. 9 Homo quippe similis est puero nutrito in carcere et tenebris, cui si diceretur, quod lux et stelle sunt, non crederet, quia numquam vidit. 10 Similiter homo, postquam deseruit lucem veram, non delectatur nisi in tenebris iuxta verbum vulgare: Qui assuescit malo, videtur ei dulce esse malum. 11 Igitur, quamuis intellectus hominis obscuratus sit, in me tamen non est aliqua obumbracio nec transmutacio, qui omnia ita temperate et honeste et sapienter dispono et disposui, quod nichil sine causa et vtilitate factum est, 12 ymmo nec mons altissimus nec heremus nec lacus sed nec bestie nec reptilia eciam venenosa, sed sicut hominum ita et creaturarum omnium prouideo vtilitati. 13 Ego quippe sum similis homini, qui alia loca habet ad spaciandum, alia ad vtensilium custodiam, alia pro animalibus mitibus et immitibus, alia ad municiones et misteria consilii sui, alia propter terre disposicionem sic congruentem, alia ad hominum correpcionem. 14 Sic ego Deus omnia ordinaui racionabiliter, alia propter hominis vtilitatem et delectacionem, quedam propter ferarum et auium diuerticula, quedam propter exercitacionem et cupiditatis refrenanciam humane, 15 alia propter elementorum conuenienciam, quedam propter operum meorum admiracionem, quedam propter peccatorum punicionem et superiorum et inferiorum conuenienciam, alia propter causam michi soli cognitam et reseruatam. 16 Ecce enim apis breuis et paruula ad conficiendum mel multa scit de multis elicere, sicut et cetere minute et magne creature, que vincunt hominem in solercia et discrecione herbarum et consideracione vtilitatis sue, et multa sunt illis proficua, que nociua sunt homini. 17 Quid ergo mirum, si sensus hominis infirmus est ad discernendum et intelligendum mirabilia mea, cum eciam vincatur a minimis creaturis? 18 Ecce quid deformius rana et serpente, quid contemptibilius lappa et vrtica et similibus? Et tamen illa valde bona sunt scientibus discernere opera mea. 19 Et ita, quecumque sunt, ad aliquid vtilitatis sunt et vnumquodque, quod mouetur, scit, quomodo natura sua subsistere poterit et roborari. 20 Ergo, quia omnia opera mea mirabilia sunt et omnia laudant me, ideo homo, quanto pulchrior et prelatus est ceteris, tanto pre ceteris obligaciorem se sciat ad honorem meum. 21 Alioquin, nisi impetus aquarum aliquibus terminis moncium coartaretur, vbi esset hominum tuta habitacio? Et nisi esset bestiis refugium, quomodo effugerent cupiditatem insaciabilem hominum? Et si homini essent omnia ad votum, numquid tunc requireret celestia? 22 Si vero bestie nec laborarent nec timerent, dissoluerentur et infirmarentur. Ideo plurima opera mea sunt in abscondito, vt ego Deus mirabilis et incomprehensibilis sim cognitus et honoratus ab hominibus ex admiracione sapiencie mee in creacione tantarum creaturarum mearum." 23 "Item, cur anime non videntur ab homine, respondeo: Anima longe melioris nature est quam corpus, quia ex virtute deitatis mee est et immortalis, participacionem habens cum angelis, prestancior omnibus planetis nobiliorque toto mundo. 24 Ergo, quia anima nobilissime et ignite nature est, tribuens corpori viuificacionem et calorem, et quia spiritualis est, ideo a corporalibus nisi per corporales similitudines videri nullatenus potest." 25 "Item, cur amici mei rogantes me in oracionibus suis non semper exaudiuntur a me, respondeo: Ego sum quasi mater, que videns filium rogantem contra salutem suam differt peticionem eius exaudire, compescens fletum eius cum indignacione quadam. 26 Que quidem indignacio non est ira sed misericordia magna. Sic ego Deus non semper audio amicos meos, quia melius video ego, que sunt eis vtiliora ad salutem, quam ipsimet videant. 27 Numquid non Paulus et alii efficaciter orauerunt et tamen non auditi sunt? Sed quare? 28 Quia ipsi amici mei inter virtutum habundanciam quedam habent infirma et purganda et ideo non audiuntur, vt tanto sint humiliores et ad me feruenciores, quo in temptacionibus peccati maiori caritate a me illesi defenduntur et conseruantur. 29 Ergo indicium magne dileccionis est, vt amici mei non semper exaudiantur in oracionibus suis propter maius meritum et ad probandam eorum constanciam. 30 Quia sicut dyabolus conatur, si posset, viciare vitam iusti per peccatum aliquod aut per mortem contemptibilem, vt sic constancia fidelium tepesceret, sic ego permitto non sine causa probari iustum, vt eius stabilitas aliis innotescat et ipse sublimius coronetur. 31 Et sicut dyabolus non erubescit temptare suos, quia videt eos promptissimos ad peccandum, sic ego non parco ad tempus electis meis, quia video eos paratos ad omne bonum." 32 "Item, cur aliqui volentes facere mala non permittuntur, respondeo: Quicumque habet duos filios, alium obedientem, alium inobedientem, pater resistit inobedienti, quantum valet, ne excedat in malicia. 33 Obedientem vero probat excitans ad maiora, quatenus eius agilitate eciam filius inobediens incitetur ad meliora. 34 Sic ego multociens non permitto peccare malos, quia inter mala sua aliqua bona faciunt, quibus proficiunt vel sibi ipsis vel aliis. 35 Ideo iusticia exigit, vt non statim tradantur dyabolo nec habeant effectum explendi velle suum semper." 36 "Item, cur aliis non merentibus adueniunt mala, respondeo: Omnis, quicumque bonus est, michi soli Deo cognitus est et quid meretur. Quia multa videntur pulchra, que non sunt, et aurum probat ignis. 37 Iustus vero ideo quandoque tribulatur, vt aliis sit in exemplum et sibi ipsi in coronam. Sic et Iob probatus est, qui ante flagella bonus erat sed in flagellis et post fuit magis notus hominibus. 38 Et tamen cur ego eum flagellaui, quis discutere velit vel scire poterit nisi ego ipse, qui eum preueni benediccionibus meis et conseruaui, ne peccaret, et tenui in temptacionibus? 39 Et sicut sine meritis suis preueni eum gracia mea, sic et cum iusticia et misericordia probaui eum, quia nullus iustificabitur in conspectu meo nisi per graciam meam." 40 "Item, cur hii, qui spiritum meum habent, peccant, respondeo: Spiritus deitatis mee non est alligatus, sed vbi vult, spirat et, quando vult, recedit nec habitat in vase subdito peccatis sed in eo, qui caritatem habet. 41 Quia ego Deus caritas sum, et vbi ego sum, libertas est. Ergo, qui accipit spiritum meum, peccare potest, si vult, quia omnis homo habet liberum arbitrium. 42 Itaque, quando homo mouet voluntatem suam contra me, spiritus meus, qui est in eo, recedit ab eo aut ipse homo corripitur, vt corrigat voluntatem suam. 43 Sic Balaam voluit maledicere populo meo sed non permisi eum ego. Quamuis enim propheta malus et cupidus erat, tamen loquebatur quandoque bona, non a se sed a spiritu meo. 44 Nam multociens bonis et malis datur donum spiritus mei. Alioquin illi magni eloquentes de tam sublimibus non disputassent, nisi habuissent spiritum meum, nec ita fatue contra me delirassent, nisi contra me sensissent et se ad superbiam inclinassent, volentes scire plura quam debuissent." 45 "Item, cur dyabolus magis est presens et adheret aliquibus, respondeo: Dyabolus est quasi lictor et probator iustorum. Ideo permissione mea vexat quorundam animas, aliorum obumbrat consciencias, quorundam eciam vexat corpora. 46 Eorum autem vexat animas, qui contra racionem peccantes omni se subdunt immundicie et infidelitati: illorum vero turbat consciencias et corpora, qui propter peccata aliqua in presenti purgantur et vexantur. 47 Que quidem vexacio eciam infantibus promiscui sexus aduenit, tam paganis quam christianis, vel propter incuriam parentum et nature defectum vel propter terrorem et humiliacionem aliorum vel propter peccata aliqua, iusticia mea sic misericorditer disponente, vt hii, quibus aufertur occasio peccandi, vel grauius non puniantur vel sublimius coronentur. 48 Similiter eciam brutis multa talia contingunt vel propter aliorum punicionem vel propter celeriorem vite finem aut propter intemperanciam nature sue. 49 Ergo, quod dyabolus aliquibus adheret et est vicinior, permissio mea est, aut propter maiorem humiliacionem et cautelam aut propter maiorem coronam et sollicitudinem querendi me aut propter peccata purganda in presenti aut quia exigentibus meritis quorundam pena inchoatur in presenti duratura sina fine."

Chapter 111 Reuelacio vndecima in libro questionum, in qua Christus loquens sponse sue beate Birgitte dicit ei, quare et quando inceperunt ei ministrari et infundi ab eo verba diuinarum reuelacionum in spirituali visione. Et dicit ei, quod verba predicta reuelacionum, que in istis libris continentur, habent principaliter istas quatuor virtutes: saciant enim spiritualiter sicientem veram caritatem, calefaciunt frigidos, turbatos letificant et debiles animas sanant.

{ Filius Dei loquitur: "Per naturalia potest fieri saluber potus, scilicet de frigido ferro et duro lapide, de arbore arida et herba amara. 2 Sed quomodo? Certe, si calibs caderet supra montem sulphureum fortiter, tunc quidem de calibe exiret ignis, qui succenderet montem.3 Ex cuius calore oliua prope posita, licet extra arida intus tamen plena pinguedine, inciperet fluere, in tantum eciam quod herba amara sub oliua posita ex defluenti oliua dulcesceret et inde posset fieri saluber potus. 4 Sic ego spiritualiter feci tibi. Nam cor tuum erat quasi calibs frigidum ad amorem meum, in quo tamen mouebatur scintilla quedam modica amoris ad me, scilicet quando cogitasti me dignum amore et honore super omnes. 5 Sed istud cor tuum tunc cecidit supra montem sulphureum, quando gloria et delectacio mundana aduersabantur tibi et ille maritus tuus, quem pre ceteris carnaliter dilexisti, a te moriendo auferebatur. 6 Vere voluptas et delectacio mundana bene comparantur monti sulphureo, quia tumorem animi et fetorem concupiscencie et ardorem pene secum habent. 7 Cumque tunc in morte eiusdem mariti tui animus tuus grauiter turbacione concuteretur, tunc scintilla amoris mei, que quasi clausa latebat, cepit exire, quia considerata vanitate mundi omnem voluntatem tuam michi dimisisti, me super omnia desiderando. 8 Propter istam itaque scintillam amoris oliua arida, idest verba euangeliorum et conuersacio doctorum meorum sapuerunt tibi et abstinencia placuit tibi in tantum, quod omnia, que prius videbantur amara, ceperunt dulcescere tibi. 9 Cumque oliua cepisset fluere et verba mea reuelacionum in spiritu tibi superuenerunt, quidam stans supra montem clamauit dicens: 'Ex isto potu extinguitur sitis, frigidus calescit, letificatur turbatus, conualescit infirmus.' 10 Itaque ego ipse Deus sum, qui clamo. Verba mea, que tu in spirituali visione frequenter a me audis, saciant quasi bonus potus sicientes veram caritatem; secundo calefaciunt frigidos, tercio turbatos letificant, quarto debiles in anima sanant."

Chapter 16 Item apparuit religiosus qui supra stans in gradu suo et dicens: "O iudex, quero a te: Cur secundum dictum euangelii edi ponentur ad sinistram, oues ad dexteram tuam? Numquid talibus delectaris?" 2 "Item, cum tu sis Dei filius coequalis Patri, cur scribitur, quod nec tu nec angeli sciunt horam iudicii?" 3 "Item, cum Spiritus Sanctus tuus locutus sit in euangelistis, cur tanta est euangeliorum dissonancia?" 4 "Item, cum tanta salus sit toti humano generi in incarnacione tua, cur tanto tempore distulisti incarnari?" 5 "Item, cum anima hominis melior sit toto mundo, cur vbique et semper non mittis amicos et predicatores tuos?" 6 Respondit iudex: "Amice, non queris, vt scias, sed vt sciatur malicia tua. Denique in deitate nichil est carnale nec carnaliter effigiatum, quia deitas mea spiritus est, nec mecum simul boni et mali cohabitare possunt, non magis quam lux simul et tenebre. 7 Sed nec dextera et sinistra in deitate mea est tamquam corporaliter effigiata, sed nec feliciores sunt, qui ad dexteram meam erunt quam ad sinistram, sed per similitudinem hec dicta sunt. 8 Quia per dexteram intelligitur sublimitas mee diuine glorie, per sinistram vero defectus et priuacio tocius boni. 9 Sed nec oues vel edi in illa admirabili gloria mea sunt, vbi nichil corporale et inquinatum vel transmutabile est, sed in similitudinibus et figuris animalium multociens scribuntur mores hominum, sicut in oue innocencia, in edo lasciuia, idest homo incontinens, significatur, qui ponendus est ad sinistram, vbi defectus est tocius boni. 10 Ergo scito, quod ego Deus humanis quandoque vtor verbis et similitudinibus, vt habeat paruulus, quod sugat, et perfecti, vt perfecciores fiant, vt impleatur Scriptura, quia filius virginis positus est in contradiccionem, vt reuelentur ex multis cordibus cogitaciones." 11 "Item, cur ego filius Dei ignorare me dixi horam iudicii, respondeo: Scriptum est, quod Ihesus proficiebat etate et sapiencia. Omne itaque, quod proficit et deficit, habet mutabilitatem; deitas vero immutabilis est. 12 Ergo, quod ego filius Dei coeternus Patri proficiebam, hoc habui ex humanitate. Quod vero ignorabam, hoc ignorabat humanitas mea; secundum vero deitatem omnia sciebam et scio. 13 Nam nulla facit Pater, nisi que ego Filius. Aut numquid aliqua scit Pater, que non ego Filius et Spiritus Sanctus? Nequaquam. 14 Sed solus Pater, cum quo sum ego Filius et Spiritus Sanctus vna substancia, vna deitas et voluntas, scit horam illam iudicii, non angeli nec aliqua creatura." 15 "Item, si Spiritus Sanctus locutus est in euangelistis, cur tanta est dissonancia inter eos, respondeo: Scriptum est, quod Spiritus Sanctus multiplex est in operacionibus suis, quia multis modis distribuit dona sua electis suis. 16 Ipse quippe Spiritus Sanctus est sicut homo habens stateram in manu, concordans et coaptans extremitates eius multis modis, donec ad stabilitatem ipsum momentum statere peruenerit. 17 Quam quidem stateram alio modo disponit assuetus et dissuetus, alio modo fortis et infirmus. Sic eciam Spiritus Sanctus nunc more statere ascendit in cordibus hominum, nunc iterum descendit. 18 Ascendit autem quando mentem eleuat per subtilitatem intellectus et per deuocionem animi et per inflammacionem desiderii spiritualis; descendit vero, quando mentem permittit inuolui difficultatibus, anxiari superuacuis et tribulacionibus perturbari. 19 Ergo, sicut statera nichil habet certum, nisi moderentur imposita et adhibeatur eciam manus regentis eam, sic in Spiritus Sancti operacione moderacio necessaria est et vita bona simplicitasque intencionis et discrecio operum atque virtutum. 20 Igitur ego filius Dei visibilis in carne cum diuersis locis diuersa predicarem, diuersos habui imitatores et auditores. 21 Nam alii sequebantur me ex caritate, alii ad inueniendam occasionem et propter curiositatem, quidam eciam de sequentibus me erant subtilioris ingenii, quidam simplicioris. 22 Ideo ego locutus sum simplicia, vnde simplices erudiebantur; locutus sum eciam alciora, vnde sapientes admirabantur. 23 Quandoque eciam loquebar in parabolis et obscure, de quibus aliqui recipiebant occasionem loquendi; quandoque repetebam prius dicta et quandoque augebam et minuebam. 24 Ideo non mirum, si hii, qui narracionem euangeliorum ordinauerunt, quod posuerunt diuersa sed tamen vera, quia quidam eorum posuerunt verbum ad verbum, quidam sensum verborum, non verba. 25 Quidam scripserunt audita, non visa, alii priora posterius, alii plura de deitate mea et vnusquisque, prout Spiritus Sanctus dabat loqui illis. 26 Verumptamen scire te volo, quod illi euangeliste solummodo recipiendi sunt, quos ecclesia mea recipit. Quia plures conati sunt scribere, qui habuerunt zelum, sed non secundum scienciam meam. 27 Ecce enim ego dixi, sicut lectum est hodie: 'Soluite templum hoc et ego reedificabo illud'. 28 Isti, qui hec audita testificabantur, veri fuerunt secundum verbum auditum, sed falsi testes fuerunt, quia non attendebant ad sensum verborum meorum, quia illud verbum intelligendum dixi de corpore meo. 29 Similiter et quando dixi: 'Nisi manducaueritis carnem meam, non habebitis vitam', multi retrocesserunt, quia non attendebant clausulam, quam dixi: 30 'Verba mea vita et spiritus sunt', idest spiritualem habent intellectum et virtutem. Nec mirum, quod errabant, quia non sequebantur me ex caritate. 31 Itaque Spiritus Sanctus more statere ascendit in cordibus hominum, nunc loquendo corporaliter, nunc spiritualiter. Descendit vero, quando cor hominis induratur ad Deum aut heresibus et mundialibus inuoluitur et obscuratur." 32 Tunc in eodem momento dixit iudex religioso querenti, qui sedebat in gradu scale: "Tu amice, tociens quesisti a me subtilia et ego iam propter sponsam meam, que astat, interrogo te: 33 Cur anima tua, que habet discrecionem et intellectum bonorum et malorum, magis diligit caduca quam celestia nec secundum ea, que intelligit, viuit?" 34 Respondit ille religiosus qui supra: "Quia contra racionem ago et facio sensus carnis preualere racioni." Et Christus dixit: "Ideo consciencia tua erit iudex tuus." 35 Deinde dixit Christus ad sponsam: "Ecce filia, quantum preualet in homine non solum malicia dyaboli sed consciencia deprauata! Et hoc prouenit ex eo, quod homo non reluctatur, sicut deberet, temptacioni sue. 36 Sed non fecit ita magister tibi notus. Cum ipso quippe descendit Spiritus temptans eum in tantum, quod quasi omnes hereses essent ante eum stantes et quasi loquerentur vno ore: 'Nos sumus veritas'. 37 Sed ipse non credidit sensibus suis nec sensit supra se. Ideo liberatus est et factus est sciens ab 'In principio' vsque ad 'alpha et o', sicut sibi promissum fuit." 38 "Item, cur tanto tempore distuli incarnari, respondeo: Vere necessaria fuit incarnacio mea, per quam soluta est malediccio et omnia pacificata sunt in celis et in terris. 39 Sed tamen necessarium fuit, vt homo prius erudiretur lege naturali, deinde lege scripta. 40 Nam per legem naturalem apparuit, quanta et qualis fuit dileccio hominis. Per legem scriptam intellexit infirmitatem suam et miseriam et tunc cepit requirere medicinam. 41 Ergo iustum fuit, vt tunc veniret medicus, quando aggrauata fuit infirmitas, vt, vbi habundauit morbus, superhabundaret medicina. 42 Verumptamen et in lege naturali et in lege scripta multi fuerunt iusti et multi habebant Spiritum Sanctum et predixerunt multa et erudiebant alios ad omnia honesta et expectabant me saluatorem. Isti appropinquabant misericordie mee, non supplicio sempiterno." 43 "Item, cum anima hominis melior sit mundo, cur non mittuntur predicatores vbique et semper, respondeo: Vere anima dignior et nobilior est toto mundo et omnibus stabilior. 44 Nam ideo dignior est, quia spiritualis et equalis angelis et ad eternum gaudium creata est. Nobilior vero est, quia ad ymaginem deitatis mee facta est et immortalis et eternalis. 45 Ergo, quia homo dignior et nobilior est omnibus creaturis, ideo pre omnibus nobilius viuere debet, quia racione pre aliis ditatus est. 46 Si vero homo abutitur racione et diuinis donis meis, quid mirum, si ego hoc punio tempore iusticie, quod tempore misericordie est omissum? 47 Ideo ergo non mittuntur vbique et semper predicatores, quia ego Deus preuidens duriciam cordium multorum parco laboribus electorum meorum, ne in vacuum tribulentur. 48 Et quia multi ex industria et certa sciencia peccantes deliberant magis perseuerare in peccatis quam conuerti, ideo non sunt digni audire nuncios salutis. 49 Sed o amice, iam finiam tecum responsionem cogitacionum tuarum et tu finies vitam. Iam experieris, quid tibi profuerunt eloquencia tua verbosa et fauor humanus. O quam felix fores, si attendisses professionem tuam et votum tuum!" 50 Item dixit Spiritus ad sponsam: "Filia, iste, qui tanta et talia quesisse videbatur, adhuc viuit corpore sed non ad diem vnum mansurus est viuus. 51 Cuius affecciones et cogitaciones cordis ostense sunt tibi per similitudines, non sibi in maius obprobrium sed in salutem animarum aliorum. Sed ecce iam cum affeccionibus et cogitacionibus finietur spes et vita eius."

Chapter 112Reuelacio duodecima in libro questionum, in qua Christus loquens sponse sue beate Birgitte dicit ei, quod non debet turbari ex eo, quod ipse non facit statim iusticiam super hominem magnum peccatorem, quia ipse sentenciam iusticie differt, vt sua iusticia in illo fienda aliis manifestetur. Dicit eciam, quod verba sua diuina in isto libro celestium reuelacionum contenta prius debent crescere et vsque ad plenam maturitatem fructificare et postea producere effectum suum et virtutem in mundo. Que quidem verba sunt sicut oleum in lampade, idest in anima virtuosa, quibus ipsa impinguatur et superueniente Spiritu Sancto eam ardere et splendore mirabili lucere faciunt. Subiungit eciam, quod dicta verba reuelacionum prius ascendent et fructificabunt alibi quam in regno Suecie, vbi eidem sponse reuelari diuinitus inceperunt.

{ Filius Dei loquitur: "Cur turbaris, quod illum tam pacienter supporto? Nescis, quia graue est eternaliter ardere? Et ideo vsque ad vltimum punctum suffero eum, vt in eo iusticia mea aliis manifestetur. 2 Itaque, vbicumque colores seminati sunt, si ante tempus suum succidantur, non ita bene valent rei colorande, sicut si succidantur tempore debito. 3 Sic verba mea, que cum iusticia et misericordia manifestanda sunt et vsque ad plenitudinem maturitatis fructificare debent et crescere, et tunc rei, cui apponentur, magis conuenient et virtutem meam conuenienter colorabunt. 4 Ceterum cur turbaris, quod ille de verbis meis diffidit, nisi signa euidenciora ostendantur? Numquid tu genuisti eum aut nosti interiora eius sicut ego? 5 Ipse vtique est quasi lampas ardens et lucens, cui imposita pinguedine mox appropinquat lichinus ei firmiter inherens. Sic ipse lampas est virtutum, lampas apta ad recipiendum diuinam graciam meam. 6 Huic mox vt infundentur verba mea, liquescent perfeccius et descendent ad interiora cordis. Et quid mirum, si pinguedo liquescit, quando ignis ardet in lampade, qui pinguedinem liquefacit et lampadem facit ardere? 7 Iste quippe ignis spiritus meus est, qui est et loquitur in te, et ipse idem spiritus eciam est et loquitur in eo, quamquam occulciori modo et sibi vtiliori. 8 Hic ignis incendit lampadem cordis eius ad laborandum in honore meo. Et accendit eciam animam ad recipiendum aruinam gracie et verborum meorum, a quibus anima dulciter recipitur et plenius impinguatur, quando ad opera peruenitur. 9 Ideo non timeas, sed stabiliter persiste in fide! Si verba ista venirent de spiritu tuo aut de spiritu mundi huius, merito tibi esset formidandum. 10 Sed quia sunt de spiritu meo, quem habuerunt prophete sancti, ideo non est tibi timendum sed gaudendum, nisi forte plus pertimescas de vano nomine mundi quam de protraccione verborum meorum diuinorum. 11 Audi preterea, que dico. Regnum istud cum peccato magno et diu impunito commixtum est. Ideo verba mea adhuc hic ascendere et fructificare non possunt, sicut tibi declarabo nunc per similitudinem loquendo. 12 Si nucleus plantatus esset in terra, super quem aliquod ponderosum positum esset, propter quod non posset ascendere, qui nucleus existens bone et recentis nature cum a superiori pondere deprimente non habet ascensum, tunc inquirit circa terram ascensum suum ea parte, vbi minus ponderosum est. 13 Vbi sic profunde et stabiliter infigit radices, quod non solum facit fructum pulcherrimum, ymmo eciam trunco fortiter crescente annichilat omne impediens ascensum et extendit se super id, quod est ponderosum. 14 Sic nucleus iste significat verba mea, que exigente peccato cum in regno isto nunc conuenienter ascensum habere non possent, prius alibi ascendent et proficient, donec duricia terre istius regni decrescente misericordia aperiatur."

Chapter 113 Reuelacio terciadecima in libro questionum, in qua Deus Pater loquitur beate Birgitte subtiliter informans eam de virtute illorum quinque locorum sacrorum, que sunt in Iherusalem et Bethleem, et de gracia, quam recipiunt peregrini visitantes illa loca cum humilitate deuota et vera caritate, dicens, quod in dictis locis fuit vas clausum et non clausum, nascebatur leo, qui videbatur et non videbatur, fuit agnus tonsus et non tonsus, ponebatur serpens, qui iacuit et non iacuit, vbi eciam fuit aquila, que volauit et non volauit; et exponit omnia ista in figura. Et sequitur exposicio et declaracio predictorum verborum in figura.

{ Deus Pater loquitur: "Quidam dominus fuit, cui dixit seruus suus: 'Ecce nouale tuum excultum est et radices extirpate sunt. Quando ergo seminandum est triticum?" 2 Cui dominus: 'Licet', inquit, 'radices extirpate videantur, tamen adhuc inueterati trunci et stipites derelicti sunt, qui in vere ex pluuiis et ventis soluendi sunt. Ideo expecta pacienter tempus seminandi! 3 Cui respondit seruus: 'Quid michi faciendum est inter tempora veris et messis?' Cui dominus: 'Ego', inquit, 'scio quinque loca. Omnis, qui ad illa accesserit, habebit quintuplicem fructum, si tamen mundus venerit et vacuus a superbia et feruens caritate. 4 In primo loco fuit vas clausum et non clausum, vas paruum et non paruum, vas luminosum et non luminosum, vas vacuum et non vacuum, vas mundum et non mundum. 5 In secundo loco nascebatur leo, qui videbatur et non videbatur, qui audiebatur et non audiebatur, qui tangebatur et non tangebatur, qui agnoscebatur et incognitus fuit, qui tenebatur et non tenebatur. 6 In tercio loco fuit agnus tonsus et non tonsus, agnus vulneratus et non vulneratus, agnus clamans et non clamans, agnus paciens et non paciens, agnus moriens et non moriens. 7 In quarto loco ponebatur serpens, qui iacuit et non iacuit, mouebatur et non mouebatur, audiuit et non audiuit, vidit et non vidit, senciebat et non senciebat. 8 In quinto loco fuit aquila, que volauit et non volauit, que et venit in locum, vnde numquam recessit, que requieuit et non requieuit, que innouabatur et non innouabatur, que gaudebat et non gaudebat, que honorabatur et non honorabatur.'" 9 Pater loquitur: "Vas illud, de quo dixit tibi, Maria filia Ioachim, mater humanitatis Christi fuit. 10 Ipsa enim fuit vas clausum et non clausum: clausum dyabolo sed non Deo, quia sicut torrens cupiens ingredi vas oppositum sibi et non valens inquirit alios exitus et ingressus, sic dyabolus quasi torrens viciorum cupiebat totis adinuencionibus suis appropinquare cordi Marie; 11 sed numquam ad aliquod quantumcumque minimum peccatum valuit inclinare animum eius, quia clausum erat contra temptaciones eius. Nam torrens spiritus mei influxerat cor eius et speciali gracia repleuit eam. 12 Secundo fuit Maria, mater filii mei, vas paruum et non paruum: paruum et modicum in humilitatis sue contemptu, magnum et non paruum in caritate deitatis mee. 13 Tercio fuit Maria vas vacuum et non vacuum: vacuum ab omni voluptate et peccato, non vacuum sed plenum celesti dulcedine et omni bonitate. 14 Quarto fuit Maria vas luminosum et non luminosum: luminosum, quia omnis anima pulchra a mea creata est, sed anima Marie creuit ad omnem perfeccionem luminis in tantum, quod filius meus fixit se in anima eius, ex cuius pulchritudine gaudebat celum et terra. 15 Sed vas istud non luminosum fuit apud homines, quia mundi honores et diuicias contempnebat. 16 Quinto Maria fuit vas mundum et non mundum: mundum vero fuit quia tota pulchra, et tanta immundicia non inueniebatur in ea, vbi cuspis acus infigeretur; 17 sed non mundum fuit, quia de radice Ade processit et de peccatoribus nata est, licet sine peccato concepta, vt filius meus de ea sine peccato nasceretur. 18 Ergo, qui ad locum istum, scilicet vbi Maria nata et educata fuit, venerit, non solum mundabitur sed et erit vas in honorem meum. 19 Secundus locus est Bethleem, vbi filius meus tamquam leo natus est, qui videbatur et tenebatur secundum humanitatem, sed secundum diuinitatem inuisibilis et incognitus fuit. 20 Tercius locus est Caluarie, vbi filius meus tamquam agnus innocens vulneratus et mortuus est secundum humanitatem, sed secundum deitatem impassibilis et immortalis erat. 21 Quartus locus fuit ortus sepulchri filii mei, in quo quasi serpens contemptibilis ponebatur et iacuit humanitas eius, sed secundum deitatem vbique erat. 22 Quintus locus erat mons Oliueti, de quo filius meus quasi aquila euolauit secundum humanitatem in celum, vbi secundum deitatem semper erat. Qui innouabatur et quieuit secundum humanitatem, cum secundum deitatem semper quietus et idem erat. 23 Ergo, qui ad ista loca venerit mundus cum bona et perfecta voluntate, habebit videre et gustare, quam dulcis et suauis sum ego Deus. Itaque, cum veneris ad ista loca, ostendam tibi plura."
 

St Birgitta of Sweden Website, 1999; Sancta Birgitta, Revelaciones V, ed. Birger Bergh, Stockholm: Kungl. Vitterhets Historie Antvitets Akademien: Royal Academy for Literature History and Antiquities (Uppsala: Almqvist & Wiksells, 1971)
 

JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS 1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM|| THE CLOISTER  || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER|| CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||