JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS ©1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM|| THE CLOISTER  || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER|| CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||
 

ST BIRGITTA OF SWEDEN

** REVELACIONES, BOOK VI

LÜBECK: GHOTAN, 1492 EDITIO PRINCEPS
 
 

Chapter 1 Verba matris Dei ad sponsam narrancia pulchritudinem Christi et qualiter frequenter Iudei in aliquo agone cordis positi ibant ad inspiciendum vultum eius et consolabantur.

{ MATER Dei loquebatur ad sponsam dicens: "Ego sum regina celi. Filius meus diligit te toto corde; ideo consulo tibi, vt nichil diligas nisi ipsum. 2 Ipse enim est sic desiderabilis, quod, si habueris eum, nichil aliud poteris desiderare, sic pulcher, quod pulchritudo elementorum vel lucis ad comparacionem eius est quasi vmbra. 3 Vnde cum ego enutrirem filium meum, tanta pulchritudine preditus erat, vt, quicumque eum inspiceret, consolabatur a dolore cordis, quem habebat. 4 Ideo et multi Iudei dicebant ad inuicem: 'Eamus ad videndum filium Marie, vt consolari possimus.' Et licet ignorarent eum esse filium Dei, tamen consolacionem recipiebant magnam ex aspectu eius. 5 Sic eciam corpus eius mundum erat, quod numquam super illud aliquis pediculus vel alius vermis venit, quia vermis reuerenciam factori suo exhibebat. Nec eciam aliqua perplexitas nec immundicia in eius capillis inueniebatur nec nutriebatur."

Chapter 2 Christus loquitur sponse de quodam, qui male vixerat et in morte habuit bonam voluntatem se emendandi, si viueret. Et dicit, quod propter illam voluntatem bonam non iudicatur ad penam eternam sed ad horribile purgatorium.

{ Filius loquebatur sponse dicens: "Ille, qui nunc infirmatur, pro quo tu oras, nimis remissus fuit circa me et fecit totam vitam suam michi contrariam. 2 Sed nunc facias ei dici, quod, si habuerit voluntatem emendandi se, si euaserit mortem, adhuc dabo ei graciam. Moneatur ergo ad emendacionis voluntatem, quia ex magna misericordia et amaritudine pene eius compacior ei." 3 Cumque idem ante prime decantacionem moreretur, iterum apparuit Dominus sponse et ait: "Ecce considera, quam iustus sum in iudicio meo! 4 Iste, qui tanta infirmitate grauabatur, venit ad iudicium meum, et licet ex voluntate bona fuerit iudicatus ad graciam, tamen, antequam ad plenum sit purgatus, sic in purgatorio amarum habebit anima eius supplicium, quod nullus mortalis est, qui possit illud cogitare. 5 Quid ergo pacientur illi, qui omnem voluntatem suam habent in mundo et nullis tribulacionibus fatigantur?"

Chapter 3 Qualiter videbat sponsa quendam demonem cum confusione fugere a quodam viro deuote oranti, quem ipse demon fortiter temptando diu turbauerat, et qualiter angelus bonus declarat visionem sponse.

{ Videbatur a sponsa quidam demon astare ligatis manibus cuidam oranti. Cumque ad horam astaret, subito demon terribilem et altissimam vocem emisit cum magno rugitu et sic confusus recessit. 2 De quo ait angelus bonus ad sponsam: "Iste demon ad tempus virum illum turbauerat et ideo vinctus est manibus, quia non potest preualere in eum, sicut habet voluntatem. 3 Quia ex quo homo iste a demone impugnatus viriliter restiterat, Dei iudicium est, vt non possit ei demon facere, sicut vellet. 4 Adhuc tamen habet spem demon, vt possit preualere in eum, sed in ista hora victus est de facili et numquam in eum amplius preualebit. 5 Gracia autem Dei de die in diem augmentabitur isti homini et ideo demon non immerito clamat, quia amisit eum, quem tociens impugnabat, vt vinceretur." 6 Hic frater duodecim annis temptatus de sacramento corporis Christi et nomine beate Marie, quod sine sordida cogitacione numquam poterat nominare, per preces domine Birgitte liberatus est in tantum, quod numquam poterat letari nisi die, quo corpus Christi sumeret, et nomen beatissime Marie suauissimum sibi in corde et ore fuit. 7 Item quidam sacerdos fascinatus ab incantatrice de incontinencia carnis rogabat dominam Birgittam pro se orare. Que rapta in spiritu audiuit: 8 "Miraris, filia, quare dyabolus dominatur in homine. Hoc facit inconstancia voluntatis hominum, sicut perpendere poteris in sacerdote isto a muliere fascinato. 9 Scias igitur, quod mulier illa habet tria mala, scilicet infidelitatem, obduracionem, cupiditatem pecunie et carnis; ideo appropinquans ei dyabolus propinat ei de fece amaritudinis sue. 10 Scias igitur, quod lingua mulieris huius erit finis eius et manus eius mors eius et ipse demon conditor testamenti eius." 11 Hec omnia sic euenerunt. Nam tercia nocte illa incantatrix facta est furiosa et arrepto cultro lesit se in inguine clamansque cunctis audientibus dixit: 12 "Veni, dyabole, sequere me!" Et statim cum horribili clamore finiuit vitam. Sacerdos vero predictus a temptacione carnis liberatus statim intrauit religionem, in qua Deo vsque in finem vite fructum fecit graciosum.

Chapter 4 Christus dicit sponse, quod omnis virtuosus vir et sapiens predicet audacter verba et graciam Dei in istis libris contenta gentibus desiderantibus et eciam nolentibus, tam pauperibus quam diuitibus, et habebit ex hoc ipsum Deum in premium eternum.

" {Q ui habet aurum sapiencie domini sui, tenetur tria facere. Primo distribuere illud habere volentibus et insuper prebere nolentibus. Secundo debet esse paciens et moderatus. Tercio debet esse racionabilis et equus in distribuendo. 2 Ipse enim homo, qui dictas virtutes habet, ipse est, qui habet aurum meum, idest sapienciam meam. Quid enim inter metalla preciosius auro? Sic nec aliquid in scripturis dignius sapiencia mea. 3 Hac sapiencia ego impleui eum, pro quo tu oras, et ideo ipse debet predicare audacter tamquam miles meus verba mea, et non solum desiderantibus audire eum, ymmo eciam nolentibus loquatur graciam meam. 4 Secundo sit ipse paciens pro nomine meo, sciens se habere dominum, qui omnia obprobria audiuit. Tercio dico, quod sit equus in distribuendo, sic pauperi sicut diuiti. 5 Nulli parcat, nullum vereatur, quia ego sum in eo et ipse in me. Quis nocebit ei, cum ego omnipotens sum in eo et extra eum? 6 Ego dabo ei preciosum stipendium pro labore suo, non corporale aliquid nec terrenum sed me ipsum, in quo est omne bonum et in quo est omnis habundancia."

Chapter 5 Christus grauissime comminatur ypocritas religiosos presumptuosos et superbos, qui simplicitatem simplicium et innocentum deridendo perturbant cornibus detraccionis et malorum operum. Monet tamen eos pie, vt se ad virtutes cito conuertant; alioquin grauiter punientur.

" {E go sum creator omnium et a nullo creatus. Ego longo tempore auerti oculos meos ab hoc loco propter iniquitatem inhabitancium. 2 Sicut enim primi fundatores festinabant de virtute in virtutem ascendere, sic nunc isti moderni de malo in malum; quilibet alium preire curat et gloriantur de peccato. 3 Nunc igitur preces dilecte matris mee ad miserendum me flectunt. Sed de pessima progenie adhuc remanent quedam radices, sicut per similitudinem melius intelliges, quasi esset pastor, qui diceret ad dominum suum: 4 'Domine', inquit, 'in ouili tuo sunt pauce oues et mansuete, inter quas arietes cornupete inueniuntur turbantes oues. Quorum caput ad nichil est vtile, pellis corrupta, caro putrida, intestina fetencia.' 5 Cui respondit dominus: 'Ne turbentur oues mee mansuete, caput arietum abscidam ferro acutissimo. Pellis, quia non portat michi lanam, decorietur. Intestina et carnes quasi putrida proiciantur ad agros et dentur volatilibus, que nesciunt discernere inter mundum et immundum.' 6 Ego sum dominus, qui in hoc loco quosdam simplices quasi oues habeo. Inter quos quidam sunt quasi arietes cornuti lacerantes eos. 7 Qui sicut arietes primo precipitanter accurrendo discerpunt lanam, inde cornibus impellendo prosternunt ad terram, sic ipsi simplicitatem innocentum deridendo perturbant et cornibus detraccionis et malorum operum ad terram prosternunt. 8 Propterea caput eorum, idest intencio elata cornibus arrogancie et presumpcionis, abscidetur ab eis in iudicio meo seuero, quod est gladius acutissimus. 9 Pellis eorum, idest ypocrisis, qua pro simplicitate religionis induti sunt, auferetur ab eis et pro ipsa ypocrisi anima eorum a demonibus ab omni bono decoriabitur, quia ostendebant aliud et aliud erant. 10 Seruiebant michi ore et dissenciebant opere. Caro eorum voluptati dedita, que in conspectu meo est quasi caro meretricis, igne cremabitur absque misericordia. 11 Intestina eorum, idest cogitaciones et affecciones, quas ad mundum habent et non ad me, in quibus fouebantur inimici mei, idest peccata et demones et non ego, plagabuntur a demonibus, vt non sit affeccio praua, pro qua non puniantur. 12 Ideo, dum adhuc tempus est, caput eorum, idest voluntas distorta et superbia, deponatur ad humilitatem, pellis simplicitatis assumatur, caro a voluptatibus refrenetur, intestina, idest cogitaciones, penitencia sanentur, 13 ne iusticiam ab eis secundum merita eorum celerem exigam et potestati demonum subiciam eos ita, quod nichil aliud possint, nisi quod demonibus placet, et ab eis impellentur de malo in malum." 14 Item loquitur Christus: "Adhuc assumetur parabola super domum istam dicencium: 'Quare fecit Deus domui huic sic?' Respondebitur: 'Quia noluerunt audire verba monentis.' 15 Nam ponam eis custodes, qui de excelsis speculantes terram voluptatis eorum redigent in seruitutem. Et dabitur eis panis in mensura et pro paucitate numerabuntur."

Chapter 6 Christus benigne reprehendit sponsam de quadam impaciencia, quam habuit, instruens eam non debere vlterius irasci nec aliquid respondere prouocantibus, donec commocio animi eius fuerit pacificata et viderit posse proficere aliquid in verbis eius.

"{ Ego sum creator tuus et sponsus. Tu, sponsa mea noua, quadrupliciter peccasti nunc in ira tua. Primo, quia impaciens fuisti in corde tuo ad verba, cum ego sustinui pro te verbera et stans ante iudicem non respondi vnum verbum. 2 Secundo, quia atrociora respondisti et exaltasti nimis vocem tuam exprobrando, cum ego affixus clauis suspexi in celum et non aperui os meum. 3 Tercio, quia contempsisti me, propter quem deberes omnia tollerasse pacienter. Quarto, quia proximo tuo non profuisti; per pacienciam enim tuam, qui errauit, ad meliora debuisset prouocari. 4 Ideo volo, quod de cetero non irascaris. Cum enim ab aliquo ad iram prouocata fueris, vsquequo ira ab animo semota non fuerit, non loquaris ei, sed transacta commocione animi et causa commocionis diligenter pensata loquere cum mansuetudine. 5 Si autem aliquid fuerit, in quo loquendo nil profeceris nec tacendo peccaueris, melius est propter meritum silere."

Chapter 7 Christus per sponsam precipit cuidam deuoto dyacono, quod cum feruore et audacia predicet verbum Dei sociis suis et aliis peccatoribus, instruendo infirmos, arguendo indisciplinatos et exponendo animam suam morti pro aliorum animarum salute.

"{ Ego sum Deus tuus et Deus omnium et creator, licet neglectus sum et despectus. Hoc dices illi, pro quo tu oras, quem me diligere nosti: 'Cum tibi dyaconatus officium impositum est, predicandi auctoritatem accepisti, vt instrueres infirmos et argueres indisciplinatos.2 Hoc ego per me ipsum facere non renui, hoc et apostoli et discipuli mei fecerunt, qui pro acquisicione vnius anime diuersa loca et ciuitates et villas circuierunt et pro salute animarum animas suas vsque ad mortem tradiderunt. 3 Ergo, quia officium tuum est predicare, nec decet nec expedit tibi, vt sileas, quia circa te sunt inimici mei pessimi et in medio eorum ambulas. 4 Ipsorum quippe maledicta gula sic michi est odiosa, ac si die parasceue carnes comederent. Ipsi sunt quasi vas ex vtraque parte apertum, cui si totum mare infunderetur, numquam impleretur. Nec ipsi saciari poterunt, quorum gulam augmentat in peccatum immoderata lasciuia. 5 Ipsi eciam angelos meos, custodes eorum, elongant a se et aduocant demones, qui nunc propinquiores sunt eis quam boni. Quia stant in choro meo, non vt michi placeant, sed ne ab aliis arguantur vel displiceant. 6 Apparent patrum antiquorum imitatores sed vere sunt in conspectu meo mendaces et defraudatores. Fregerunt enim fidem, quam michi promiserant, et defraudant animas, quorum beneficiis viuunt, quia nec vita nec precibus eis rependunt. 7 Propterea coram angelis et sanctis omnibus iuro in veritate mea, qui sum veritas et de ore meo numquam nisi veritas processit, quod, nisi se emendauerint, permittam eos modico tempore incedere per viam voluptatis sue. Deinde ducam eos per viam similem spinis et punccionibus acutissimis. 8 A qua ne diuertant, statuam seruos meos a dextris eorum et sinistris, qui eos prohibeant diuertere et compellent incedere. Inde, quemadmodum corpus mortuum cadit in terram, sic anime eorum descendent in infernum et operientur penis inferni tam profunde, quod numquam resurgent.'"

Chapter 8 Christus prebet audaciam sponse formidanti reprehendendi fiducialiter quosdam religiosos in peccatis grauibus persistentes, apud quos ipsa hospitabatur, dicens, quod reprehensio sua non imputabitur ei ad peccatum sed ad meritum, eciam si ipsi ex hoc scandalizentur et indurentur.

"{ Cogitasti, o sponsa, apud te multociens sic: 'Cum Deus meus sit Dominus omnium et omnia potens et pacienter sustinuit proditorem suum, cur ego, creatura sua, non magis sustineam habitantes mecum? Ne forte ex ammonicione vel reprehensione mea deteriores fiant?' 2 Ad quam cogitacionem respondeo tibi, quod ex parte pia erat sed minus feruens. 3 Bonus enim miles inter malos constitutus videns offensionem domini sui, et si non potest corrigere opere, saltem de dedecore domini sui loquitur; inde acceptis contumeliis pacienter suffert. 4 Sic tu loquere eis nunc fiducialiter excessus eorum, quia michi nimis ex diuturnitate abhominabiles sunt. 5 Et quocumque modo ex hoc ipsi contra me indurantur, non tibi in peccatum reputabitur, quia locuta es, sed merces maior tibi accrescet. 6 Sicut enim apostoli multis predicabant, quamuis non omnes conuertebantur (et nichilominus tamen merces eorum non minor erat), sic erit et tibi, quia et si non omnes audierint te, erunt tamen aliqui, qui ex verbis tuis edificentur et sanentur. 7 Dicito ergo eis, quod, nisi se emendauerint, tam velox et seuerus veniam eis, quod omnes, qui audierint, ingemiscent, omnes eciam, qui experientur, deficient. 8 Iudicabo enim eos quasi fures confusione inenarrabili coram angelis et sanctis omnibus, quia religionis habitum non per meritum bene viuendo assumpserunt. 9 In conspectu meo sunt quasi fures, possidentes bona, que sua non sunt sed illorum, qui bene viuunt. Et quasi defraudatores iudicabo eos gladio meo, qui omnia membra eorum a capite vsque ad pedes concidet. 10 Implebo quoque eos igne ebulliente et non deficiente, quia sicut pater pius monui eos et non audierunt. Ostendi eis verba oris mei, sicut numquam factum prius fuit, et spreuerunt. Si enim verba mea misissem gentilibus, forsitan recepissent et peniterent. 11 Propterea non parcam eis nec recipiam pro eis preces dilecte matris mee et sanctorum meorum, sed quamdiu ego sum in gloria mea, que est sine fine, ipsi erunt in pena. Verumptamen quamdiu anima in corpore includitur, tamdiu misericordia mea aperta est eis."

Chapter 9 Christus reuelat hic sponse, quam abhominabilis est coram Deo presbiter celebrans in peccato mortali et qualiter demones assistunt ei in celebracione misse et de eius futura pena, si non conuertatur.

"{ Ille presbiter, pro quo tu oras, est quasi forceps, per quam aurum virtutis mee extrahetur. Ipse est quasi ouis degenerans, non curans audire vocem matris. 2 Cum accedit ad altare meum, astant ad latera eius demones, cuius et animam inhabitant, quia ipsa est mortua ante me. 3 Cum imponit sibi superhumerale, demones obumbrant animam eius, vt non cogitet nec intelligat, quam terribile est accedere ad altare meum et quam mundus esse deberet, qui michi mundissimo astare debet. 4 Cum induit se albam, duricia cordis et indeuocione induitur, quia cogitat peccatum suum non esse graue, supplicium eternum futurum non magnum; et quale gaudium est eternum, numquam venit in mente eius. 5 Cum imponit sibi stolam, dyabolus graue iugum imponit collo eius, ita quod delectat eum peccati dulcedo, et sic onerat animam eius, quod non sinit eum ingemiscere vel considerare peccatum suum. 6 Cum imponit sibi manipulum, omnia opera ad Deum fiunt sibi grauia et onerosa et erubescibilia, terrena autem leuia. 7 Cum autem cingit se cingulo, tunc ligatur voluntas eius cum dyabolo, ita quod velit et proponit morari in peccato, et tunc dissoluitur caritas mea cum eo, quia voluntas eius est ad omne illud, quod dyabolus ei inspirat in mentem, nisi refrenaretur occulto iudicio meo. 8 Cum induit se casulam, tunc perfidia induit eum dyabolus. Quando autem legit Confiteor, demones respondent: 'Mentitus es! Nos sumus testes, quod confessio eius est similis Iude, quia dicit aliud ore et aliud habet in corde.' 9 Cum accedit ad altare, tunc ego auerto faciem meam ab eo. De quocumque autem legit missam, siue de matre mea siue de sanctis, sic michi carum est, ac si meretrix menstruum suum in vase positum offerret alicui nobili ad bibendum aut si aliquis diceret inimico suo: 'Caue tibi! Ego quero dampnum tuum.' 10 Quando vero consecrat corpus meum et dicit: 'Hoc est corpus meum', tunc fugiunt demones ab eo et corpus remanet quasi truncus, quia anima eius mortua est ante oculos meos. 11 Cum autem corpus meum applicat ad os suum, ex presumpcione illa omnis turba demonum reuertitur ad eum, quia caritatem nullam habet ad me. 12 Ego quippe sic misericors sum, quod, si diceret cum contrito corde et emendacionis proposito: 'Domine, propter tuam passionem et caritatem, quam erga hominem habes, indulge michi peccata mea!', ego susciperem eum, et non reuerterentur demones ad eum. 13 Sed ipse stercus mundi habet in ore, in corde autem vermes sunt scaturientes et ideo non placet ei dulcedo verborum meorum. In corde cogitaciones inutiles comedunt eum, ne cogitet aliquid de me. Propterea numquam accedet ad altare meum. 14 Quid autem est altare meum nisi illa celestis mensa et gloria in celis, de qua angeli et sancti letantur? 15 Hoc representat altare illud in ecclesia de lapidibus, vbi cottidie corpus meum in cruce crucifixum immolatur, sicut olim in lege sacrificia illa representabant, que nunc aguntur in ecclesia. 16 Quid notat mensa celestis nisi iubilacionem et gaudium? Hoc gaudium numquam experietur ipse in gloria eterna. Ante hoc altare meum numquam stabit nec videbit faciem meam. Filii autem mei ipsi videbunt faciem meam. 17 Ego sum sicut verus pellicanus, quia proprium sanguinem dabo eis, et reficio in presenti et in futuro vsque ad sacietatem. 18 Illum autem pascet aquila illa abhominabilis, cuius consuetudo est pullis suis post sacietatem aliquo tempore subtrahere necessaria, ita quod macies ex fame proueniens omni tempore vite eorum apparet in eis. 19 Sic dyabolus delectacione sua ad tempus pascet eum, vt postea famem gaudii senciat, et durabit in eo sine fine. Verumptamen cum viuit, misericordia mea aperta est ei, si conuertatur." 20 Hic sacerdos fuit aduocatus, et ad persuasionem domine Birgitte depositus ab officio totus furibundus dixit domine: "Iam priuastis me honore et beneficio. Quantum lucrata fuistis?" 21 Illa respondit: "Non potest clericus, qui sors Dei est, tale officium habere sine periculo anime. Ideo dico tibi et absque dubio erit, sicut audiui in iudicio Dei, quod, nisi cicius caueris tibi et correxeris te, sicut ego vocor Birgitta, sic tu non euades singulare iudicium Dei et inconsuetam mortem." 22 Igitur non longe post idem sacerdos per episcopum priuatus ecclesia horribili et inaudita morte mortuus est. Nam cum campana quedam funderetur, es ebuliens exiliit de formella et circumquaque eum combussit.

Chapter 10 Mater Dei narrat sponse dignitatem suam et beneficia, que recipiunt ab ea vniuersi. Dicit eciam modum et suffragia, per que anima cuiusdam principis defuncti, pro quo ipsa sponsa orabat, liberari posset de horribili purgatorio; optimum documentum.

"{ Ego sum celi regina, ego mater misericordie, ego iustorum gaudium et aditus peccatorum ad Deum. Nulla eciam est pena in purgatorii igne, que propter me non remissior erit et leuior ad ferendum, quam aliter esset. 2 Nullus est adeo maledictus, qui, quamdiu viuit, careat misericordia mea, quia propter me leuius temptatur a demonibus, quam aliter temptaretur. 3 Nullus ita alienatus est a Deo, nisi omnino fuerit maledictus, qui, si me inuocauerit, non reuertatur ad Deum et habebit misericordiam. 4 Ego enim, quia sum misericors et a filio meo misericordiam consecuta, ostendere tibi volo, quomodo ille amicus tuus defunctus, de quo tu doles, saluari potest de septem plagis, quas tibi filius meus dixit. 5 Primo saluabitur ab igne, quem patitur pro luxuria, si aliquis vellet secundum tres ordines Ecclesie, coniugatorum scilicet, viduarum et virginum, vnam feminam tradere nuptui pro anima eius, aliam religioni, terciam, que posset stare in viduitate, quia in luxuria grauiter eciam in matrimonio proprium thorum excedendo peccauit. 6 Secundo, quia in gula tripliciter peccauit, primo laute et vltra mensuram comedendo et bibendo, secundo propter superbiam et ostentacionem plura fercula preparando, tercio nimis diu in mensa sedendo et opus Dei pretermittendo, 7 et ideo, qui voluerit, colligere in honore Dei, qui est trinus et vnus, propter hanc triplicem gulam tres pauperes per vnum annum integrum, et ministret eis talia fercula et eque bona, qualia ipse personaliter comedit, qui colligit eos, 8 nec prius comedat ipse, quam illos tres viderit comedere, vt per hanc modicam expectacionem deleatur illa longa mora, quam amicus tuus habuit sedendo in mensa. Insuper ministret illis tribus vestes sufficienter et lectisternia, prout eis expetere et expedire viderit. 9 Tercio pro superbia, quam habuit multipliciter, debet, qui voluerit, colligere septem pauperes in qualibet septimana per vnum annum, quali die voluerit, et lauet pedes ipsorum humiliter cogitando sic secum in corde, dum lauat eos: 10 'Domine Ihesu Christe, qui captus es a Iudeis, miserere ei!'; secundo: 'Domine Ihesu Christe, qui ligatus es ad columpnam, miserere ei!'; tercio: 'Domine Ihesu Christe, qui iudicatus es innocens a nocentibus, miserere ei!'; 11 quarto: 'Domine Ihesu Christe, qui propriis vestibus exutus es et indutus vestibus derisionis, miserere ei!; quinto: 'Domine Ihesu Christe, qui ita grauiter flagellatus es, vt coste tue viderentur et non esset in te sanitas, miserere ei!'; 12 sexto: 'Domine Ihesu Christe, qui colaphizatus es et consputus, miserere ei!'; septimo: 'Domine Ihesu Christe, qui in stipite extensus es, cuius manus, pedes et caput fuit cruentatum spina, oculi fuerunt pleni lacrimis, os et aures plene sanguine, miserere ei!'. 13 Lotis autem pauperibus reficiat eos, vt melius poterit et expedire eis viderit, et roget eos humiliter, vt orent pro anima illius. 14 Quarto peccauit in accidia tripliciter. Primo fuit accidiosus in eundo ad ecclesiam, secundo in querendo indulgencias, tercio in visitando loca sanctorum. 15 Pro primo igitur, qui voluerit, vadat ad ecclesiam semel in mense per vnum annum et faciat dici vnam missam pro defunctis pro anima eius. 16 Pro secundo vadat, quociens commode poterit et voluerit, specialiter pro anima eius ad loca, vbi dantur indulgencie et vbi deuociores eos audit, qui dant illas. 17 Pro tercio mittat oblacionem suam per aliquem fidelem et iustum ad precipuos sanctos in regno isto Suecie, vbi conuentus populi ex deuocione et causa indulgenciarum fieri solet, vtputa sancti Erici, beati Sigfridi et similium. 18 Et eum, qui portet oblacionem, fideliter remuneret pro labore. 19 Quinto, quia peccauit in inani gloria et leticia, colligat, qui voluerit, omnes pauperes, qui sunt in curia eius vel vicinio eius, in quolibet mense semel per vnum annum et statuat eos in vna domo et faciat ante eos dici vnam missam pro defunctis. 20 Quam cum inceperit sacerdos, roget et moneat eos, vt orent pro anima eius. Dicta autem missa reficiantur omnes pauperes taliter, quod recedant de conuiuio leti, vt defunctus letetur precibus eorum et pauperes letentur de refeccione. 21 Sexto, quia vsque ad nouissimum quadrantem soluet debita et morabitur in pena, scire debes, quod circa finem suum et in fine voluntatem habuit (licet non ita feruentem, vt deberet) soluendi debita sua. Propter quam voluntatem in statu saluandorum est. 22 Ex quo perpendere potest homo, quanta est misericordia filii mei, qui pro tam modico dat requiem. Et nisi illam voluntatem habuisset, ipse sine fine dampnatus fuisset. 23 Ideo debent parentes sui, qui in bonis suis successerunt, habere voluntatem soluendi et soluere debita sua, quibuscumque nouerint debere. Et quibus soluunt debitum suum, rogent eos humiliter, vt indulgeant anime eius, si dampnum ex longa expectacione incurrerint. Alioquin dicti parentes defuncti peccatum illius portabunt, si non soluerint. 24 Deinde cuilibet monasterio in regno mittat oblacionem, qualem voluerit, et faciat dici vnam missam in conuentu publice, et antequam incipiatur missa, rogetur pro anima eius, vt placatus sit ei Deus. 25 Postea dicatur vna missa pro defunctis in qualibet ecclesia parrochiali, in qua bona sua habuit. Quam sacerdos presenti omni populo cantet, et antequam incipit cantare, dicat populo: 26 'Ista missa celebranda est pro anima illius. Rogo vos per nomen Christi, vt, si aliquid contra vos verbo vel facto vel mandato deliquerit, indulgete ei.' Et sic accedat ad altare. 27 Pro septimo, scilicet quod iudex fuit et iudicium suum commisit vicariis iniquis, propter quod est in manibus demonum. Verumptamen, quia contra voluntatem eius erat, vt inique agerent, licet minus curabat et attendebat, quam deberet, liberari potest, si habebit auxilium. 28 Sed per quale auxilium? Vtique per sanctissimum corpus filii mei, quod cottidie immolatur in altari. 29 Panis enim ille, qui in altari ponitur, ante verba illa 'Hoc est corpus meum' panis est sed post verba dicta vertitur in corpus filii mei, quod de me sine macula sumpsit, quod crucifixum est. 30 Tunc Pater honoratur et adoratur in Spiritu ex membris Filii, Filius exultat in potencia et maiestate Patris; mater eius, que ego sum, honoratur ab omni exercitu celesti, que eum genui; omnes angeli conuertunt se ad eum et adorant, anime iustorum gracias referunt, quod per eum redempte sunt. 31 O quam horrendum est miseris, qui talem et tam dignissimum Dominum indignis tractant manibus! Hoc ergo corpus, quod pro caritate mortuum est, potest eum liberare. 32 Ideo dicatur vna missa de qualibet sollempnitate filii mei, scilicet vna de natiuitate, vna de circumcisione, vna de epyphania, vna de corpore Christi, vna de passione, et vna de pascha; alia de ascensione et vna de pentecosten; 33 item vna missa de qualibet sollempnitate, que in honore meo celebratur; item nouem misse in honore nouem ordinum angelorum. 34 Que misse angelorum cum celebrantur, nouem pauperes colligantur, quibus victus et vestitus ministretur, vt angeli, quibus ad custodiam datus fuit et quos multipliciter offendit, per hanc modicam oblacionem placari possint et animam eius Deo suo offerre valeant. 35 Deinde vna missa generaliter pro omnibus defunctis dicatur, vt ipsi per eam requiem optineant et ipsa cum eis digna requie habeatur." 36 Hic fuit nobilis et misericors. Hic mortuus apparuit domine Birgitte dicens: "Nichil me tantum eleuat a tribulacionibus meis sicut oracio iustorum et sacramentum altaris. 37 Verum quia iudex fui et iudicia mea commisi hiis, qui minus diligebant iusticiam, ideo adhuc detineor in exilio. Sed cicius liberarer, si hii, qui mei deberent esse et fuerunt, essent ad meam salutem miciores." Item de eodem in isto libro XXI. capitulo.

Chapter 11 Mater Dei monet sponsam, quod semper recordetur de dolorosa passione Christi, quia in illa hora passionis Christi omnia quasi conturbabantur, scilicet deitas et humanitas et ipsa mater eius, angeli et omnia elementa et omnes anime viuencium et mortuorum et eciam demones.

{ Mater Dei loquitur ad sponsam dicens: "In morte filii mei omnia conturbabantur. 2 Nam deitas, que Filium tradidit in mortem et numquam ab eo separabatur, nec in morte, in illa horula mortis tamquam compaciens videbatur, licet nullum dolorem vel penam deitas pati possit, quia impassibilis et immutabilis est. 3 Filius ipse paciebatur dolorem in omnibus membris et eciam in corde, qui tamen secundum deitatem erat immortalis. Anima eciam eius, que immortalis erat, paciebatur, quia exiuit de corpore. 4 Congregati angeli eciam quasi turbati videbantur, cum viderent Deum in humanitate pati in terra. Sed quomodo turbari possunt angeli, qui immortales sunt? 5 Vtique, sicut iustus, cum videret amicum suum pati aliqua, de quibus consequeretur maximam gloriam, et gauderet quidem de gloria eius adipiscenda sed tamen propter passionem quasi quodammodo contristaretur, 6 sic angeli quasi contristabantur de pena eius, cum tamen sunt impassibiles, sed gaudebant de gloria eius futura et vtilitate ex passione eius ventura. 7 Omnia quoque elementa turbabantur: et sol et luna dimiserunt splendorem suum, terra tremuit, lapides scindebantur et sepulchra aperiebantur in hora mortis filii mei. 8 Omnes gentiles turbabantur, vbicumque erant, quia in corde eorum venit quasi quedam punctura doloris, licet nescierunt, vnde esset. Tribulabatur eciam cor crucifigencium eum in illa hora sed non ad gloriam eorum. 9 Adhuc eciam immundi spiritus turbabantur in illa hora et quasi in vnum congregati turbabantur. Illi autem, qui erant in sinu Abrahe, multum turbabantur, in tantum quod mallent in eternum esse in inferno quam talem penam in suo Domino videre. 10 Ego autem, que tunc eidem filio meo astabam, virgo et mater eius, qualem dolorem tunc paciebar, nullus potest considerare. 11 Ideo, filia mea, recordare passionem filii mei, fuge instabilitatem mundi, qui non est nisi quidam visus et flos cito arescens."

Chapter 12 Mater Dei dicit, quod ipsa similis est alueario apum, quia illa benedicta apis celestis, scilicet filius Dei, repleuit eam melle dulcissimo, quando descendit in vtero eius, sic copiose, quod ex illa dulcedine omnis sapor venenatus a nobis sublatus est.

{ Beata virgo loquebatur ad sponsam dicens: "Sponsa filii mei, tu salutabas me et comparabas alueario apum. Ego certe fui apiarium. Nam corpus meum fuit quasi lignum solum in vtero matris, antequam anima coniungeretur. 2 Fuit eciam corpus meum post mortem meam quasi lignum separata anima, vsquequo meam animam Deus cum corpore ad deitatem sublimauit. 3 Hoc lignum factum est aluearium, quando illa benedicta apis, filius Dei, traxit se de celis et Deus viuus descendit in corpus meum. 4 In me denique fuit quidam dulcissimus et subtilissimus fauus, qui preparatus erat omnibus modis et accessionibus ad suscipiendum dulcissimum mel gracie Spiritus Sancti. 5 Hic fauus tunc impletus est, quando filius Dei venit in me cum potencia et caritate et honestate. Venit cum potencia, quia Dominus et Deus meus erat. 6 Venit cum caritate, quia pro caritate, quam ad animas habuit, carnem assumpsit et crucem. Venit cum honestate, quia omne peccatum Ade segregatum fuit a me. Vnde filius Dei honestissimus honestissimam carnem assumpsit. 7 Sed sicut apis habet aculeum, cum quo tamen non pungit nisi inuita, sic filius meus habet seueritatem iusticie, quam tamen non exercet, nisi quando est a peccatis prouocatus. 8 Huic api male retributum est. Nam pro potencia traditus est in manus iniquorum, pro caritate datus est in manus crudelium, pro honestate nudatus est et immisericorditer flagellatus. 9 Benedicta ergo sit apis illa, que de ligno meo fecit sibi apiarium et impleuit eum melle suo sic copiose, vt de dulcedine michi data sapor ille venenatus de ore omnium auferetur."

Chapter 13 Christus monet sponsam, quod omne tempus dispenset secundum voluntatem Dei nec aliquid faciat, nisi que Deo placere credat, et quod semper habeat voluntatem standi in seruicio Dei et mentem iugiter eleuet ad celestia, corpus quoque suum fatiget in presenti taliter, quod possit resurgere ad futuram gloriam.

{ Loquitur Filius ad sponsam: "Tu debes habere tria: primo non ire nisi ad voluntatem meam, secundo non sedere nisi ad honorem meum, tercio non stare debes nisi ad vtilitatem sponsi. 2 Tunc autem vadis ad voluntatem meam, quando omne tempus tuum dispensas ad voluntatem meam, quando non comedis nec dormis nec aliud quidquam facis, nisi sicut michi placere intelligis. 3 Stas autem firmiter, cum voluntatem habes stare in seruicio meo, sedes vero tunc, quando mentem tuam iugiter ad celestia eleuas considerando, qualis gloria sanctorum et vita sempiterna. 4 Hiis ergo tribus alia tria debes addere. Primo debes disposita esse sicut virgo desponsatura, que cogitat sic apud se: 5 'Omnia, que possum, de bonis patris mei, que casura sunt, congregabo michi ad sponsum meum, cum quo debeo esse in necessitate et aduersitate.' Sic et tu facere debes, quia quasi pater tuus corpus tuum est. 6 Ab hoc enim omnem laborem, quem poteris, in pauperes et alia bona exigere debes, vt mecum quasi cum sponso letari possis. Quia corpus tuum casurum est nec ei parcendum est in presenti, vt in futuro resurgat ad meliorem vitam. 7 Secundo cogita tecum, sicut bona vxor cogitat secum: 'Si vir meus diligit me, cur debeo sollicitari? Si pacificus est michi, quem tunc habeo timere? Ideo, ne irascatur michi, exhibebo ei omnem honorem et stabo semper ad voluntatem eius.' 8 Tercio cogita tecum, quod sponsus tuus est eternus et ditissimus, cum quo habebis honorem perpetuum et diuicias eternas. Et ideo noli diligere casura, vt optinere possis eternaliter permansura."

Chapter 14 Christus declarat sponse, qualiter ipse fecerat per angelum eam more paruuli enutriri in vita spirituali et virtutibus, et iterum recommendat eam angelo. Narrat eciam, qualiter sancta decepcione deduxit eam de mundo ad quietis portum, et precipit, quod omnes temptaciones reuelet suis patribus spiritualibus et habebit finem perfectum.

{ Quidam angelorum loquebatur ad Deum dicens: "Laus sit tibi, Domine mi, ab omni exercitu tuo pro omni dileccione tua! Tu assignasti custodie mee hanc sponsam hic stantem; ecce ipsam tibi iterum reassigno. 2 Ego enim alliciebam eam ad te quasi paruulam, primo dando pomum; deinde comesto pomo dixi ei: 'Sequere me, filia, amplius et dabo tibi vinum dulcissimum. Quia in pomo non est nisi modicus sapor, in vino vero dulcedo et animi exultacio.' 3 Gustato autem vino dixi iterum ad eam: 'Procede adhuc vlterius et dispono tibi quod est in eternum, in quo est omne bonum.'" 4 Hiis dictis dixit Dominus ad sponsam: "Verum est, quod seruus meus te audiente loquebatur. Ipse vtique quasi per pomum alliciebat te tunc ad me, quando cogitabas tecum omnia esse a me, qua habebas, et regraciabaris michi soli pro eis. 5 Quia sicut in pomo non est nisi sapor quidam et modica sacietas, sic tunc temporis non multum sapiebat tibi caritas mea, nisi quasi quidam sapor cognicionis Dei esset in corde tuo. 6 Tunc vero vlterius processisti, quando cogitasti tecum sic: 'Gloria Dei est eterna et mundi leticia nimis breuis et in fine mundi nimis inutilis. Quid michi prodest, quod ista temporalia sic diligam?' 7 Ex tali cogitacione cepisti viriliter abstinere a delectacionibus mundi et facere bona, que poteras, in nomine meo. Et tunc quasi desiderio affecta vini amplius me sitisti. 8 Deinde cum cogitasti me esse omnipotentem Dominum, a quo est omne bonum, et reliquisti voluntatem tuam faciendo meam, tunc iure facta es mea et consensi in te et feci te esse meam." 9 Quo dicto dixit Dominus ad angelum: "Serue meus, tu diues es in me, honor tuus est eternus, ignis caritatis tue inextinguibilis, virtus tua indeficiens. 10 Tu assignasti michi sponsam meam, sed volo, quod custodias eam adhuc, donec venerit ad etatem. Custodi eam, ne dyabolus aliqua incaute sibi obiciat! 11 Prouide sibi vestes virtutum, vestes tocius pulchritudinis! Ciba eam verbis meis, que sunt tamquam carnes recentes, quibus sanguis melioratur, caro infirma conualescit et delectacio bona in anima excitatur. 12 Ego enim feci isti, sicut aliquis solet facere amico suo, quem pro caritate et bono suo captiuat. Dicit enim ei captiuans: 'Amice, ingredere in domum meam et vide ibi, que aguntur, que tibi sunt facienda.' 13 Quo ingrediente non ostendit ei captiuator vilissimos serpentes et ferocissimos leones, qui habitant in domo, ne terreatur amicus, sed in consolacionem amici facit serpentes videri, quasi sint oues mansuetissime, leones quasi oues pulchras, dicens amico suo: 14 'Amice, scito, quod diligo te et pro bono tuo captiuaui te. Ideo, quecumque videris, dic amicis meis; ipsi enim custodiunt te et consolabuntur te ita, quod melius placebit tibi captiuitas mea quam propria libertas tua.' Sic, filia dilecta, simili modo feci ego tibi. 15 Ego enim quasi captiuaui te, cum a delectacione tua reuocaui te ad amorem meum, cum a mundi periculis vocaui in hunc quietis portum, in quo, quos tu putas esse virgines per continenciam, veraciter leones sunt per maliciam, quos tu credis oues per diuinam contemplacionem, hii quasi serpentes gradiuntur in ventre gule et cupiditatis. 16 Ideo, quecumque videris et audieris, non ad alium referas sed ad amicos meos, qui te custodiunt et instruunt. 17 Quia Spiritus, qui te duxit in portum, ipse te ducet ad patriam, et qui te adduxit ad principium bonum, ipse te ducet ad meliorem finem."

Chapter 15 Christus dicit sponse, quod prelati et litterati, qui de sciencia gloriantur et ditantur et male viuunt, comparantur meretricibus et potatoribus vini. Qui se ipsos et alios in peccatis precipitant, cum tamen deberent esse magis virtuosi quam alii. Occurret tamen cum misericordia omni se conuertenti sicut pater exultans adepto filio.

"{ Ille prelatus, pro quo tu oras, iam auertit oculos suos a me et vertit se ad mundum cum ornatu dignitatis sue. Si vellet enim esse meus, respiceret me cottidie, legeret librum meum attencius et non sic sollicite cogitaret in lege, que dicitur Ecclesie." 2 Cui illa respondit: "Numquid non, Domine mi, est lex tua lex Ecclesie?" Et Dominus respondit: "Lex mea erat, quamdiu mei legerunt eam et propter me legebatur. 3 Nunc autem non est mea, quia legitur iam in domo taxillatorum, qui tres punctos super vnum taxillum iaciunt; quia pro modica iusticia, quam in lege Ecclesie inueniunt, magnam summam pecunie acquirunt. 4 Nec legitur iam pro honore meo sed ad finem illum, quomodo pecunia acquiratur. In domo autem ludencium ad taxillos sunt meretrices, sunt potatores vini. 5 Tales nunc legunt legem meam, tales nunc nominantur scientes, sed vere sunt insipientes. Quid enim facere solet meretrix? Vtique solet esse procax in verbis, leuis in moribus, pulchra facie, ornata vestibus. 6 Tales sunt iam, qui legunt et addiscunt legem meam. Scurrilitas est in verbis eorum, numquam aperitur os eorum ad predicacionem meam, numquam ad laudem meam. 7 Leues sunt in moribus, ita eciam quod seculares erubescunt de moribus eorum. Nec solum se ipsos precipitant, ymmo eciam alios secum exemplo suo trahunt. 8 Ipsi nichil affectant nisi videri a mundo et laudari honesti et honorati incedere vestibus suis, diuicias et honores acquirere. Verba mea et precepta sunt eis amara, vita et via mea est eis abhominabilis. 9 Vere conuersacio eorum et vita sic fetet in conspectu meo quasi meretrix. Quia sicut pre aliis mulieribus vilior et abieccior videtur meretrix, sic ipsi pre aliis sunt michi odiosi. 10 Dicunt enim et gloriantur se scire legem sed ad aliorum decepcionem et suam voluntatem. In domo eciam mea, vbi lex legitur, sunt potatores vini et incontinentes, quorum gloria est pre aliis excedere et naturam ad superflua irritare. 11 Tales nunc sunt magistri legis, qui gaudent ad superflua, de excessibus suis modicum verecundantur, de aliorum peccatis minime contristantur. 12 Verumptamen, si bene legerent legem meam, inuenirent se pre aliis debere esse continenciores, pre aliis humiliores, pre aliis ad bene viuendum obligaciores. 13 Ego autem sum quasi potens dominus amans multarum ciuitatum oues. Qui quamuis potens est, non tamen recipit alicuius alterius ciuitatis oues, nisi quas tenetur ex iusticia habere. 14 Sic ego, qui omnium creator sum et potentissimus, non tamen recipio aliquos, nisi quos ex iusticia teneor habere et qui ex caritate se cognoscunt esse meos. 15 Verumptamen, quicumque a me errauerit et ad me redire voluerit et vocem meam audire, saluari potest. Numquid non ouis vagabunda a proprio grege et alteri mixta, si audit balatum matris, festinanter currit ad matrem? 16 Et similiter, cum mater audit vocem partus sui, toto conatu currit in occursum eius, ita quod, si in potestate libera est, non obstat labor, non pena, quin currat. 17 Sic ego, omnium creator, libenter suscipio eum, qui vocem meam audit, et gaudenter occurro ei tamquam pater exultans de adepto filio perdito et quasi mater gaudens de redicione agni sui." 18 Hic fuit prepositus ecclesie Sancti Petri et postea cardinalis. De quo filius Dei loquitur: 19 "Multi, qui sunt sors Dei et elemosinarii Dei, thesaurizant alienis dona Dei, quia clericus, qui sors Dei est, quidquid habet vltra victum et vestitum et necessaria, non suum est sed pauperum. 20 Ideo felix est, qui colligit in estate, vnde viuat in hyeme. Ecce enim, sicut vides, quam auide parentes dispergunt, que congregauit iste, non curantes animam eius! 21 Verumptamen, quia ipse habuit bonam voluntatem distribuendi sua, peruenit ad id, quod desiderabat. Tamen multo felicior fuisset, si sua viuens erogasset."

Chapter 16 Quidam sanctus dicit sponse, quod, eciam si homo semel cottidie moreretur pro Deo, non sufficeret regraciari Deo pro gloria eterna. Narrat eciam penas terribiles, quas quedam femina defuncta pro delectacione carnis, in qua vixerat, paciebatur in omnibus membris.

{ Quidam sanctorum loquebatur sponse dicens: "Si pro qualibet hora, qua in mundo vixi, vnam mortem pro Deo sustinuissem et semper iterum reuixissem, numquam cum toto hoc plene possem regraciari Deo pro caritate sua. 2 Quia laus eius numquam recedit ab ore meo, gaudium numquam exit ab anima mea, gloria et honor numquam fraudantur a visu, exultacio numquam abest ab auditu meo." 3 Tunc Dominus ait ad eundem sanctum: "Dic", inquit, "isti sponse astanti, quid merentur illi, qui de mundo plus curant quam de Deo, qui creaturam plus diligunt quam creatorem, et quale supplicium nunc illa femina habet, que, in mundo dum viueret, in voluptate tota vixit." 4 Respondit ille sanctus: "Supplicium eius grauissimum est. Nam pro superbia, quam in omnibus membris habuit, caput eius et manus, brachia et pedes quasi fulmine horrendo inflammantur. 5 Pectus eius pungitur quasi pelle ericii, cuius spine quasi carni eius infiguntur et inconsolabiliter pungendo premunt. 6 Brachia eius et reliqua membra, que ipsa ad amplexum hominis tam suauiter extendebat, sunt quasi duo serpentes, qui circumuoluuntur ei et inconsolabiliter deuorando laniant eam et in laniando non fatigantur. 7 Venter eius sic miserabiliter torquetur, ac si naturali membro eius palus acutissimus esset infixus et toto conamine fortissime impelleretur, vt amplius ingrederetur. 8 Crura eius et genua sunt quasi glacies durissima et inflexibilis, nichil habencia de requie, nichil de calore. Pedes quoque eius, quibus ad delectandum se ferebat et alios secum traxit, stant quasi super nouacula acutissima secancia incessanter." 9 Hec domina sequens propriam voluntatem multumque abhorrens confessiones preuenta tumore gutturis sine confessione mortua est. Hec visa est stare in iudicio Dei, quam omnes demones accusabant clamantes: 10 "Ecce mulier, que se abscondere voluit a te, Deus! Nobis autem cognita fuit." Respondit iudex: "Confessio est lotrix optima. 11 Propterea, quia se lauare noluit tempore suo, denigrabitur amodo immundiciis vestris, et quia se ipsam confundere noluit coram paucis, iustum est, vt confundatur ab omnibus coram multis."

Chapter 17 Mater Dei docet sponsam, qualiter resistendo respondeat dyaboli suggestionibus cupiditatis et amicicie mundialium et luxurie, qualiter eciam anima, que est coniuncta Deo per caritatem, licet inquietetur per cogitaciones varias, si tamen resistit, non imputatur ei ad peccatum sed ad meritum et coronam.

{ Maria loquebatur ad sponsam dicens: "Filia, si inimicus tuus blanditur tibi in delectacione bonorum temporalium, responde sibi: 'Inimice, tu nichil creasti, ideo nichil dare potes, et eciam si possis, cicius casura sunt et finitura.' 2 Si vero blanditur tibi in amicicia mundialium, dic sibi: 'Amicicia mundi finitur cum ve.' Si autem blanditur tibi cum voluptate carnis, responde sibi: 'Hanc nolo habere, quia in fine est quasi venenum et cum dolore terminatur.' 3 Tunc in ipso momento videbatur dyabolus, cui dixit beata virgo: "Dic ista audiente, vbi est, quod creasti?" Respondit demon: "Nichil ego creaui, quia creatura fui bona et a me ipso malus." 4 Tunc iterum beata virgo dixit: "Numquid aliquando amicicia tua terminum habuit felicem et cum gaudio?" Respondit demon: "Numquam fuit hoc et numquam erit." 5 Tercio ait beata virgo: "Responde et dic, numquid aliquando voluptas tua habuit bonum finem?" Et demon: "Numquam habuit bonum finem et numquam habebit, quia in malo incipit et ad malum tendit." 6 Tunc demon subiunxit ad virginem: "Tu virgo, da michi potestatem super istam!" Et virgo: "Quare non recipis eam in potestatem tuam?" 7 Et demon: "Non", inquit, "hoc possum, quia duplicem sanguinem in vno vase commixtum ego non possem separare et diuidere. Quia sanguis caritatis Dei est mixtus sanguini caritatis cordis eius." 8 Tunc iterum ait beata virgo: "Quare non permittis eam esse in sua quiete?" Respondit demon: "Hoc numquam faciam, quia, si non potero interficere eam per mortale peccatum, tunc apponam curam, vt flagelletur pro veniali peccato. 9 Et si non potero hoc perficere, tunc in fimbriam eius iaciam palliurum meum. Quem vt euellat, multipliciter inquietabitur, hoc est diuersas cogitaciones cordi eius immittam, a quibus vndique perturbabitur." 10 Tunc virgo ait: "Ego volo adiuuare eam. Quociens enim ipsa euellit eas et in frontem tuam proicit, tociens dimittetur sibi peccatum et corona eius et premium augmentabitur." 11 Quodam die temptabatur domina de castrimargia. Tunc rapta in spiritu vidit Ethiopem habentem in manu quasi buccellam panis et iuuenem quendam habentem vas deauratum. Tunc dixit iuuenis Ethiopi: 12 "Cur sollicitas eam, que tradita est custodie mee?" Respondit Ethiops: "Quia gloriatur de abstinencia, quam non habuerat, ideo porrigo ei buccellam meam, vt dulcescant ei grossiora. 13 Nam Christus vester ieiunauit quodam tempore nichil comedens, propheteque comederunt panem et biberunt ad mensuram. Ideo promeruerunt sublimia. Et quomodo ista merebitur, que semper sentit sacietatem?" 14 Respondit iuuenis: "Christus docuit ieiunare, ne debilitetur corpus. Nec querit impossibilia nature sed moderanciam, nec querit, qualia et quanta quis sumit sed quali intencione sumit et caritate. 15 Quia consuetudo educacionis bone cum graciarum accione tenenda est, ne caro grauius infirmetur." Post hec disparuit dyabolus et domina liberata est a temptacione.

Chapter 18 Christus dicit sponse, quod religiosi et alii spirituales recipientes consolaciones Spiritus Sancti, qui non humiliter regraciantur Deo sed vilipendunt graciam et superbiunt ex ea et delectantes se in mundo attediantur de vita spirituali, assimilantur ingrato pauperi sicienti, qui, postquam gustat potum, proicit illum cum contumelia in oculos datoris.

"{ Quidam sunt quasi homo indigens et sitim paciens, cuius vocem paterfamilias audiens dat ei potum, quem habet optimum; accepto autem potu et gustato dicit: 2 'Non placet michi potus iste nec regracior tibi pro eo.' Et proicit potum in oculos datoris faciens ei contumeliam pro caritate. Accepta autem tali contumelia paterfamilias, quia mitis est, cogitat apud se: 3 'Ecce hospes meus magnam iniuriam michi fecit, sed nolo me vindicare de illo, antequam ambo venerimus ad iudicem et tempus iudicii fuerit.' Et tunc abstergit a facie sua et fronte maculam et desiccat. 4 Sic faciunt nunc michi multi religiosi. Ipsi enim in paupertate sua et despeccione et contrarietate mundi clamant ad me et dicunt: 'Domine, vndique nobis despeccio et tribulacio; da nobis aliquam consolacionem!' 5 Tunc ego ex misericordia mea magna compacior eis et do eis vinum optimum, idest Spiritum Sanctum, cuius dulcedo replet animas eorum, cuius ardor non facit eos curare de despeccione et paupertate. 6 Gustato autem vino Spiritus mei et ad tempus habito vilipendunt hoc nec regraciantur michi. Et proiciunt illud in faciem meam, quando deliberant et optant magis esse cum mundo et quando ex gracia, quam habent, intumescunt. 7 Sic eciam ille michi nunc facit, quem tu nosti. Qui cum esset pauper et destitutus, consolabar eum Spiritu meo; cum esset despectus nec haberet anime exultacionem, ego fouebam eum gaudio meo. 8Quia licet non quasi voce corporis loquar vel verba mea non aperte audiantur, tamen Spiritus meus in electis meis occulta inspiracione monet eos ad faciendum bona et incitat confortando ad meliora. 9 Sed ille gustato Spiritu meo et accepta gracia consolacionis mee quasi nichil reputat, que dedi ei, et iam in faciem meam proicere deliberat potum meum; attamen nondum proicit. 10 Vide hic et considera, quam paciens et misericors sum ego! Quia non solum pacienter suffero eum sed et pro ingratitudine rependo ei bona. 11 Nam maiorem nunc quam prius ab hominibus habet honorem et beniuolenciam et sufficiencius nunc solito impenduntur ei necessaria, sed ipse minus pro hiis quam prius deseruit michi. 12 Graciam meam habet pro nichilo et dileccionem nullius reputacionis. Sic autem stat quasi homo deliberans secum, vt proiciat potum in oculos datoris, quia mundus, quem reliquit, plus delectat mentem eius quam ego. 13 Onerosa ei videntur assumpta, tedio habetur vita spiritualis. Hec vt melius probes, satis ostendit tibi odor immutatus. 14 Quamdiu enim michi toto corde seruiuit et se ad me feruencius applicauit, flagrancia quedam suauis senciebatur in vestibus eius. Nec mirum, quia angeli virtute pleni amicos Dei circumdant cottidie et protegunt. 15 Nunc autem immutata voluntate immutatus est odor et talis odor nunc sentitur, qualis mentis est intencio et voluntas. 16 Quid autem ego facturus sum, cum potus meus in faciem meam proicitur? Vere abstergam eum quasi homo mitis et sufferam pacienter, vsquequo tempus iudicii mei venerit et generale placitum, vt tunc omnibus appareat ingratitudo et presumpcio contumeliosi et potencia Domini sufferentis demonstretur." 17 Hic fuit monachus monasterii Sancti Pauli, qui compunctus quieuit bono fine.

Chapter 19 Christus conqueritur de hominibus, qui delectantur in temporalibus deliciis despicientes futuram gloriam et beneficia passionis eius. Quorum oracio assimilatur voci canne et voci collisorum lapidum et tales dampnabuntur. Et tunc videbunt gloriam Dei intra celum et supra et infra et extra et in omni loco ad confusionem suam.

"{ Ille, quem tu nosti, cantat: 'Eripe me, Domine, ab homine malo!' Hec vox est in auribus meis quasi vox de fistula et quasi sonus canne. Vox labiorum eius est quasi sonus duorum lapidum collisorum. 2 Quis poterit respondere ad sonitum eius, cum, quid figurat, ignoratur? Eius enim cor quasi cum tribus vocibus clamat ad me. Prima dicit: 3 'Ego volo habere voluntatem meam, dormiam et surgam, cum michi placet. Verba placita erunt in labiis meis. Quod delectat et dulce est, intrabit in os meum. 4 Parsimoniam habere non curo sed quero sacietatem nature, et quod appetit, sufficienter dabo ei. Pecuniam desidero in bursa, molliciem vestium in dorso. Cum hec habuero, tunc habeo gaudium meum et quod desidero; hoc enim reputo felicitatem.' 5 Secunda vox eius clamat et dicit: 'Mors non est sic dura, vt dicitur, iudicium non est tam seuerum, vt scribitur. 6 Minantur enim predicatores plura et duriora propter cautelam sed reddentur minora propter misericordiam. Ideo, si habeo voluntatem meam in presenti, delectabile est michi et optimum; anima autem vadat, vbi possit.' 7 Tercia autem vox clamat et dicit: 'Deus non me creasset, nisi vellet michi dare celeste regnum; non passus fuisset, nisi vellet introducere me in patriam. 8 Et quare tam amaram penam pati voluit? Quis compulit eum aut que inde vtilitas? Quomodo scire possim celeste regnum? Non intelligo nisi ex quodam auditu. 9 Bonitatem eius non video; vtrum credendum sit an non, nescio. Si haberem voluntatem meam, hoc gaudium scio et hoc haberem pro celesti regno.' 10 Ecce talis est cogitacio eius et voluntas. Propterea quasi sonus lapidum vox clamoris eius sonat in auribus meis. Sed ad primam vocem cordis eius respondeo ei: 11 'Amice, via tua non est ad celum nec cogitacio passionis mee sapit tibi. Ideo apertus est tibi infernus, quia vita tua diligit infima et via tua tendit ad inferiora.' 12 Ad secundam vocem respondeo tibi: 'Fili, mors veniet tibi dura, iudicium erit intollerabile. Impossibile erit tibi fugere; penam amaram habebis, nisi te emendaueris.' 13 Ad terciam vocem cordis tui respondeo tibi: 'Frater, omnia, que ego feci, ex caritate feci pro te, vt esses michi similis et auersus redires ad me. 14 Nunc autem caritas mea extincta est in te, opera mea onerosa sunt tibi, verba mea videntur tibi fatua, via mea difficilis. Ideo restat tibi supplicium amarum et societas demonum, nisi cor tuum mutaueris ad meliora. 15 Tu denique vertis ad me, piissimum Dominum et creatorem tuum, dorsum et non faciem. Diligis inimicum meum in contemptum meum, calcas sub pedibus signa mea et erigis audacter signa inimici.' 16 Ecce, qui videntur esse mei, quomodo stant coram me! Ecce, quomodo auersi sunt! Hec autem ego video et pacienter tollero, sed tamen ex duricia adhuc nolunt attendere, quid feci pro eis et quomodo steti ante eos. 17 Ego quippe steti ante eos tripliciter. Primo quasi homo, cuius ocellos acutissimus cultellus penetrabat; secundo quasi homo, cuius cor gladio perforabatur; tercio quasi homo, cuius membra omnia diriguerunt pre amaritudine instantis passionis. Sic steti ante eos. 18 Quid autem significat ocellus nisi corpus meum? Cui sic amara erat passio quasi dolor et punctura ocelli; nichilominus tamen eam ex caritate paciebar. Quid vero significat gladius nisi dolorem matris mee? Qui plus afflixit cor meum quam dolor proprius. 19 Tercio omnia interiora mea et membra contremuerunt in passione. Sic steti ante eos et talia passus sum pro eis, sed hec omnia contempnunt, hec omnia negligunt sicut filius negligens matrem suam. 20 Numquid ego sicut mater fui eis? Que habens in vtero filium optat in hora partus, vt procedat infans viuus de vtero; si consequitur baptisma, non curat de morte sua. 21 Sic ego feci homini. Ego quasi mater peperi hominem de tenebris inferni passione mea ad diem perpetuum. Ego portaui eum quasi in vtero cum magna difficultate, cum omnia, que prophetata erant, compleui. 22 Ego paui eum cum lacte meo, cum verba bona ostendi et vite precepta dedi, sed ipse homo sicut malus filius negligens dolorem matris contempnit me pro caritate et exasperat, 23 facit michi pro dolore vteri ploratum, superaddit vulneribus meis infirmitatem, porrigit michi pro esurie lapides, pro siti saciat me luto. 24 Quis autem est dolor iste, quem facit michi homo, cum imperturbabilis et impassibilis sim in eternum manens Deus? Vere tunc facit michi homo quasi dolorem, quando se per peccatum separat a me, non quod aliquis dolor in me cadere possit, sed sicut alius pro alterius casu dolore solet. 25 Faciebat autem homo tunc michi dolorem, quando nesciebat, quid erat peccatum et quam graue, quando non habuit prophetas nec legem nec adhuc audierat verba oris mei. 26 Nunc autem facit michi super dolorem quasi quendam ploratum, licet immutabilis sim, quando cognita caritate mea et voluntate mea facit contra mandata mea et audacter peccat contra racionem consciencie sue. 27 Ex quo nunc profundius descendunt in infernum per cognicionem voluntatis mee, quam si mandata non optinuissent. Faciebat eciam michi homo quasi quedam vulnera, licet ego Deus vulnerari non possem, quando peccatum super peccatum addebat. 28 Nunc autem super vulnera mea quasi quandam addunt infirmitatem nociuam, cum non solum multiplicant peccata sed et gloriantur et non compunguntur de eis. 29 Dat insuper michi homo lapides pro pane et lutum pro siti. Quid est panis, quem desidero, nisi profectus animarum, contricio cordis, desiderium diuinum, humilitas in caritate feruens? 30 Pro hiis enim prestat homo michi lapides per cordis duriciam, saciat me luto per impenitenciam et vanam confidenciam. Contempnunt ad me reuerti per moniciones et flagella, dedignantur ad me respicere et caritatem meam perpendere. 31 Propterea bene conqueri possum, quod quasi mater peperi eos cum dolore passionis mee in lucem, sed ipsi magis volunt esse in tenebris. 32 Paui eos lacte dulcedinis mee et pasco, et negligunt. Propterea audacter ad dolorem ignorancie addunt lutum malicie. 33 Saciant me peccato, quem lacrimis virtutum deberent reficere. Protendunt michi lapides, cui morum protendere deberent dulcedinem. 34 Ideo quasi iustus iudex, pacienciam habens in iusticia et in iusticia misericordiam et in misericordia sapienciam, exurgam tempore suo contra eos iuxta merita eorum, 35 et videbunt gloriam meam intra celum et supra et infra et extra et in omni loco et in omnibus collibus et vallibus; et eciam qui dampnantur, videbunt et confundentur confusione digna." 36 Hic monachus monasterii Sancti Laurencii dissolutus ab inimicis occisus mortuus est et in ecclesia Sancti Laurencii sepultus. Sanctus Laurencius visus est loqui ad iudicem: 37 "Quid agit girouagus iste cum electis tuis? Quorum corpora sanguinem fuderunt pro te, iste vero monachus nomine dilexit voluptatem suam." Et statim visum est corpus suum proici de sepulchro cum fetore pessimo et horrore. 38 Deinde iudex dixit ad animam, que astare videbatur: "Vade, misera, ad incircumcisos et abortiuos, quos sequebaris, quia noluisti audire vocem Patris tui!"

Chapter 20 Mater misericordie dicit, quod homo, qui habet contricionem et voluntatem se emendandi et tamen est frigidus in deuocione et amore Dei, debet a Deo impetrare scintillam ignis diuini per frequentem meditacionem passionis Christi, et ex hoc calefiet anima diuino calore et lactabitur vberibus virginis Marie, idest virtute timoris Dei et obediencie.

{ Virgo Maria ait: "Ego sum quasi mater, que habet duos filios, sed hii non possunt tangere vbera matris, quia nimis frigidi sunt et in domo frigida commorantes; tamen ipsos mater in tantum diligit, quod, si possibile esset, libenter secaret vbera sua ad vtilitatem filiorum. 2 Ego vere sum mater misericordie, quia omnium miserorum veniam petencium misereor. Ego habeo quasi duos filios. Primus est contricio illorum, qui delinquunt contra filium meum, secundus est voluntas emendandi de commissis. 3 Sed isti duo filii sunt nimis frigidi, quia nullum habent calorem caritatis, nullum desiderium diuine dileccionis, et domus anime eorum sic frigida est a flamma diuine consolacionis, quod non possunt recipere vbera mea. 4 Ego autem, quia misericors sum, iui ad filium meum et dixi: 'Fili mi, laus tibi sit et honor pro omni dileccione, quam fecisti mecum! Ego habeo duos filios; miserere eis, quia propter frigiditatem non possunt capere vbera matris.' 5 Tunc respondit michi filius meus: 'Mater dilecta, propter te mittam scintillam in domum, vnde copiosus ignis accendi potest. Reficiatur ergo scintilla et nutriatur et calefac filios tuos, vt recipere valeant vbera tua!'" 6 Deinde mater loquebatur ad sponsam dicens: "Ille talis, pro quo tu oras, specialem deuocionem ad me habuit, et licet infinitis se immiscuit miseriis, tamen semper confidebat de auxilio meo et ad me quendam calorem habuit; sed ad filium meum nullam habuit caritatem nec ab eo timorem diuinum. 7 Et ideo iste, si tunc vocatus de mundo fuisset inter opera sua mala, sine fine cruciaretur. Sed quia misericordia ego plena sum, ideo non fui oblita eius, sed adhuc in eo propter me aliqua spes boni est, si ipse personaliter se iuuare voluerit. 8 Habet enim contricionem nunc de commissis et voluntatem emendandi, sed frigidus nimis est in caritate et deuocione et ideo, vt calefieri possit et recipere vbera mea, debet mitti scintilla in domum anime eius, idest consideracio passionis filii mei debet ei esse frequens in cogitacione. 9 Consideret enim, quomodo Dei filius et filius virginis, qui est vnus Deus cum Patre et Spiritu Sancto, passus est, quomodo captiuatus et colaphizatus, 10 quomodo consputus et flagellatus vsque ad interiora ita, vt caro extraheretur cum flagris, quomodo omnibus neruis distentis et perforatis stabat dolorosus in cruce, quomodo clamans in cruce tradidit spiritum. 11 Si hanc scintillam frequenter afflauerit, tunc ipse calefiet, et ego tunc applicabo eum ad vbera mea, idest ad duas virtutes, quas ego habui, que sunt timor Dei et obediencia. 12 Ego enim, quamuis numquam peccauerim, tamen timui omni hora, ne verbo vel incessu offenderem Deum meum. 13 Per hunc timorem lactabo filium meum, scilicet contricionem predicti deuoti mei, pro quo tu oras, vt non solum conteratur, quod male egit, ymmo eciam timebit supplicium. Timebit eciam offendere deinceps filium meum Ihesum Christum. 14 Lactabo eciam voluntatem eius ad mammam obediencie mee. Ego quippe sum illa, que numquam fui inobediens Deo. 15 Immittam ergo in eum, qui calidus fuerit caritate filii mei, obedienciam, qua obediet in omnibus, que sibi fuerint imperata." 16 Hic fuit cognatus domine Birgitte et multum mundanus. Ammonicione diuina compunctus et conuersus est. Qui solitus erat dicere: "Quamdiu", inquit, "abhorrui penitencias, sensi me grauatum quasi pondere cathenarum. 17 Postquam frequentare cepi confessiones, sencio me sic alleuiatum et paratum in animo, quod nec attendo ad honores nec ad dampna domus, et nichil est michi dulce nisi loqui et audire de Deo." 18 Hic susceptis sacramentis Dei et in ore habens: "Ihesu dulcis, miserere mei!" obdormiuit in Domino. De isto eodem homine est reuelacio LXVI huius libri.

Chapter 21 Orante virgine Maria pro quodam defuncto suo deuoto dicit Christus, quod beneficia successorum illius exhibita pro anima eius modicum ei prosunt, quia fiebant pocius ad superbiam et honorem mundi quam ex deuota caritate ad Deum. Propter preces tamen virginis alleuiatur pena eius.

{ Maria loquitur: "Benedictum sit nomen tuum, fili mi! Tu es rex glorie et Dominus potens, habens iusticiam cum misericordia. 2 Corpus tuum michi carissimum, quod in ventre meo generabatur et nutriebatur sine peccato, hodie pro anima istius defuncti consecratum est. Rogo igitur te, fili carissime, vt prosit anime eius, et miserere ei!" 3 Respondit Filius: "Benedicta sis tu, mater benedicta, ab omni creatura, quia misericordia tua innumerabilis est. Ego sum similis homini, qui emit paruulum agrum quasi quinque pedum pro maximo precio, in quo aurum optimum erat absconditum. 4 Hic ager homo iste est quinque sensuum, quem preciosissimo sanguine meo comparaui et redemi. In quo erat aurum preciosum, idest anima de deitate mea creata, que nunc a corpore sublata est et terra sola remanet. 5 Eius successores sunt similes homini potenti, qui vadens ad iudicium clamat lictori: 'Separa cum gladio caput eius a corpore eius! Non permittas eum diu viuere nec parcas sanguini eius!' 6 Sic faciunt illi. Ipsi enim quasi ad iudicium vadunt, cum pro salute anime patris decenter laborant, sed lictori clamant: 'Separa caput eius a corpore!' 7 Quis est iste lictor nisi dyabolus, separans animam consencientem sibi a Deo suo? Huic clamant: 'Separa!', quando contempta humilitate illa bona, que agunt, faciunt pro superbia et honore mundi plus quam ex diuina caritate. 8 Per superbiam enim caput, idest Deus, separatur ab homine et coniungitur ei per humilitatem. Ipsi eciam clamant non diu viuere, quando non curant de morte eius, vt optineant bona. 9 Clamant et non parcere sanguini, quando non curant de amara pena eius nec quamdiu in ea fuerit, si voluntatem suam perficere possint. Eorum quippe cogitacio tota est ad mundum et pro modico est eis passio mea." 10 Tunc respondit virgo: "Vidi iusticiam tuam, fili mi, seueram. Ad quam non loquor sed ad misericordiam tuam piissimam. Ideo propter preces meas miserere isti, quia cottidie legebat horas meas in honore meo. 11 Nec imputes ei superbiam successorum eius, quam pro eo exercent. Ipsi enim gaudent et iste plorat et punitur inconsolabiliter." 12 Cui respondit Filius: "Benedicta sis tu, mater carissima! Verba tua plena sunt dulcedine et dulciora melle, verba tua procedunt de corde, quod misericordia plenum est, et ideo misericordiam sonant verba tua. 13 Iste, pro quo tu oras, triplicem misericordiam propter te habebit. Primo saluabitur de manibus demonum, qui tamquam corui insaciabiliter affligunt eum. 14 Sicut enim aues, cum aliquem terribilem sonum audiunt, predam, quam vnguibus tenent, pre timore sonitus relinquunt et fugiunt, sic propter te demones relinquent animam eius nec vlterius tangent aut infestabunt. 15 Secundo transferetur de grauiori ardore in leuiorem. Tercio consolabuntur eum angeli sancti. Adhuc tamen ex toto non est liberatus et adhuc auxilio indiget. 16 Scis enim et vides omnem iusticiam in me, quod nullus ad beatitudinem ingredi potest, nisi tamquam aurum per ignem purgatum mundatus fuerit. Ideo propter preces tuas adueniente tempore misericordie et iusticie liberabitur ex toto."

Chapter 22 Christus recipit ad misericordiam precibus matris sue quendam episcopum nudum bonis operibus sed nouiter conuersum ad contricionem et bonum et sanctum propositum vite. Et induit eum misericordia et diuina dulcedine, informando eum, qualiter humiliter viuat sine cupiditate et qualiter delinquentes subditos cum misericordia et iusticia corrigat.

{ Filius loquitur: "Ille prelatus, pro quo tu, sponsa, rogas me, iam reuersus est ad me tripliciter: primo sicut homo nudus, secundo sicut habens in manu gladium, tercio sicut extendens manum et petens veniam. 2 Ideo propter preces matris mee ego eciam iam conuerto me ad ipsum et occurram ei quasi mater adepto filio perdito. 3 Et quamuis apostoli mei preces suas pro eo michi optulerunt, modicam tamen graciam pro eo habuerunt, quia postquam iste dignitatem suscepit ecclesie mee, contrarius michi fuit nec vt prelatus bonus pro ea se posuit. 4 Nunc autem vestiam eum, ne nudus sit. Quid est nuditas eius nisi pauca bona opera eius? Que quidem opera bona deberent vestire animam eius virtutibus, que nuda in conspectu meo apparet, quamuis sibi vestita videbatur. 5 Ego dabo ei auxilium nunc propter preces matris mee et sanctorum meorum, vt tegi et indui possit, quia nudus venit ad me. Tunc autem venit nudus, quando sic cogitat apud se: 6 'Ego nichil boni habeo a me, nichil boni possum sine Deo nec dignus sum alicuius boni. Si enim scirem, quomodo placare possem Deum et quid est placitum ei, eciam si mori deberem, libenter facerem.' 7 Per talem itaque cogitacionem venit ipse nudus ad me. Ideo ego occurram ei et vestiam eum. 8 Habuit eciam gladium in manibus, quando considerabat iudicii mei austeritatem dicens apud se: 'Iudicium Dei intollerabile est et impossibile fugere et ideo illa omnia, que vult Deus de me, ego libenter volo. 9 Et paratus sum ad voluntatem eius cum voluntate mea, quia nulla habeo bona opera. Fiat secundum voluntatem eius et non secundum meam!' Hec cogitacio et hec voluntas abstulit ab eo gladium seueritatis mee et attulit ad eum misericordiam. 10 Tercio porrexit manum tunc, quando considerabat sic apud se: 'Ego scio me vltra modum peccasse ac iudicio dignum. Attamen de bonitate tua, Domine Deus, confidens spero auxilium. 11 Non enim spreuisti Paulum persecutorem nec contempsisti Magdalenam peccatricem. Ideo, Domine, verto me ad te, vt facias michi secundum magnam pietatem et misericordiam tuam.' 12 Pro hac enim cogitacione et hoc desiderio porrigam ei manum misericordie mee et augmentabo ei dulcedinem meam, si tamen hec tria, que loquar, viriliter compleuerit. 13 Debet enim primo auferre a se omnem superbiam et ostentacionem et assumere veram humilitatem. Secundo auferat a se omnem cupiditatem, vt temporalia ista ei concessa habeat quasi homo dispensator bonus domino suo redditurus racionem. 14 Tercio sit sollicitus, vt peccatum suum et suorum subditorum non negligat sed cum iusticia et misericordia corrigat, considerando opera mea, qui ex misericordia collegi publicanos et meretrices, qui ex iusticia contempsi superbientes. 15 Numquid non scribitur, quod quodam veniente ad me et dicente: 'Magister, sequar te, quo vadis', respondi ei: 'Non, quia vulpes foueas habent'? 16 Et quare contempsi eum, nisi quia vidi cor eius et voluntatem? Quia voluit habere gloriam et sustentacionem sine labore et ideo ex iusticia fuit a me refutatus. 17 Sic faciat et ipse. Quicumque enim delinquens venerit ad eum humilians se et emendacionem congruam exhibens pecierit veniam, tunc ipse misericordiam illi facere tenetur. 18 Quem autem in voluntate peccandi manere deprehenderit nec resipiscere voluerit, castiget eum moderate et discrete flagellis aut multabit eum pecunia. 19 Caueat tamen, quod non faciat illam castigacionem propter cupiditatem sed propter caritatem et iusticiam. 20 Et illam pecuniam in tales vsus conuertat, quod bonam racionacionem Deo reddere valeat, videlicet quod secundum iusticiam misericorditer ab illo delinquente illa pecunia ablata sit et sapienter in vsus diuinos erogata. 21 Si autem ille castigatus semel pena pecunie noluerit adhuc resipiscere, tunc priuet eum beneficio et gradu alciori, vt sic ille confusus remaneat tamquam asinus, qui, cum portauerit auream sellam, magne reputacionis creditur, illa vero ablata vt animal insensatum dimittitur sicut prius. 22 Sic eciam ego, omnium conditor, facio. Ego enim primo castigo hominem per tribulacionem temporalem, per infirmitatem et voluntati sue contraria, et si tunc ipse resipiscere noluerit, tunc aufero ab eo misericordiam meam et dimitto eum in penam sibi ex iusticia preparatam."

Chapter 23 Virgo Maria apparuit sponse rogans Filium pro quodam magno domino, quem latroni comparat. Cui Christus narrat grauia peccata illius et tamen precibus eius facit illi tres gracias. Dat enim illi magistrum spiritualem et intelligenciam grauissime pene eterne et spem rectam misericordie cum timore discreto .

{ Maria loquitur ad Filium dicens: "Fili mi, benedictus sis tu! Ego peto a te misericordiam pro latrone isto, pro quo sponsa tua orando plorat." 2 Respondit Filius: "Quare, mater, rogas pro eo? Nam ipse fecerat tria latrocinia. Primo depredatus est angelos et electos meos. 3 Secundo depredatus est corpora multorum hominum, quia animas eorum ante tempus a corporibus separauit. Tercio spoliauit multos homines innocentes bonis suis. 4 Primo enim depredatus est angelos, quia animas multorum, que angelorum consorcio iungi debebant, dissociauit per verba scurrilia, per opera et exempla mala, per occasionem et attraccionem ad malum et quia paciebatur malos in malicia sua, quos iuste punire debuisset. 5 Secundo multos innocentes interfici iussit ex indignacione sua. Tercio bona innocentum sibi iniuste vsurpauit et miseris calumpniam intollerabilem imposuit. Cum hiis tribus et alia tria mala habet. 6 Primo nimiam cupiditatem mundi, secundo vitam incontinentem; nam licet coniugio alligatus est, hoc tamen non tenet ex diuina caritate sed propter explecionem cupiditatis sue. 7 Tercio habet superbiam, ita quod nullum reputat sibi similem. Ecce qualis est iste, pro quo tu oras! Tu vides omnem iusticiam in me et quod vnicuique debetur. 8 Numquid, cum mater Iohannis et Iacobi accessisset ad me et petisset, vt vnus eorum sederet ad dexteram et alter ad sinistram meam, ego respondi ei, quod ille, qui plus laborauerit et qui se plus humiliauerit, hic ad dexteram meam sedebit et sinistram? 9 Quomodo ergo debetur alicui sedere mecum et esse mecum, qui nil laborat mecum vel pro me sed magis contra me?" 10 Respondit mater: "Benedictus sis tu, fili mi, plenus omni iusticia et misericordia! Ego video iusticiam tuam terribilem quasi ignem, fortissimam quasi montem, et ad hanc nullus appropinquare audet. 11 Sed econtra video misericordiam tuam lenissimam et ad hanc, fili mi, ego loquor et accedo. Nam licet modicam iusticiam habeo ad te ex parte latronis, tamen ex ea nequaquam, nisi misericordia tua grandis interuenerit, saluari potest. 12 Ipse quippe similis est puero, qui, licet habeat os et oculos, manus et pedes, non tamen loqui potest ore nec visu discernere inter ignem et claritatem solis nec incedere potest pedibus vel laborare manibus. 13 Sic iste latro est. Ipse denique a natiuitate sua creuit ad opera dyaboli. Aures eius fuerunt obturate ad audiendum bona, oculi eius caligauerunt ad intelligenciam futurorum. 14 Os eciam clausum erat ad laudem tuam et manus operacionis bone ad Deum fuerunt ei totaliter debiles, in tantum quod omnis virtus et omnis bonitas erat quasi mortua ante eum. 15 Attamen cum vno pede suo quasi in duobus vestigiis stabat. Pes autem ille erat desiderium suum et cogitacio, qua cogitabat apud se cum desiderio dicens: 16 'Vtinam inuenirem aliquem, qui diceret michi, quomodo emendare me possem, quomodo placare Deum meum deberem, quia eciam si mori deberem, libenter facerem.' 17 Primum vestigium erat, quod frequenter timebat et pensabat, quam dura erit illa pena eterna. Secundum vestigium erat dolor de amissione regni celorum. 18 Ergo, fili mi dulcissime, propter bonitatem tuam et preces meas, que te in vtero portaui, miserere ei!" 19 Respondit Filius: "Benedicta sis tu, mater dulcissima! Verba tua plena sunt sapiencia et iusticia, et quia in me est omnis iusticia et misericordia, ideo iam latroni rependi tria bona pro tribus bonis, que michi optulit. 20 Nam quia propositum emendandi se habuit, ostendi ei amicum meum, qui ostendit illi viam vite. Pro secundo, scilicet pro cogitacione sedula eterni supplicii, dedi ei maiorem intelligenciam eterne pene quam prius, vt intelligat in corde suo, quam amara est pena eterna. 21 Pro tercio, scilicet pro dolore de amissione regni celestis, illuminaui spem suam, vt reccius speret nunc quam prius et sapiencius et discrecius timeat nunc quam prius." 22 Tunc iterum loquebatur mater: "Benedictus sis tu, fili mi, ab omni creatura in celo et in terra, quia ista tria rependisti latroni ex iusticia tua! Ideo nunc rogo, vt digneris ei dare eciam misericordiam tuam, quia tu nichil facis sine misericordia. 23 Da ergo ei ex misericordia tua vnam graciam propter preces meas et aliam propter famulum tuum, qui me ad rogandum pro latrone sollicitat! Terciam vero graciam da ei propter lacrimas et preces filie mee, sponse tue!" 24 Cui respondit Filius: "Benedicta sis tu, mater carissima, domina angelorum et regina omnium spirituum! Verba tua dulcia sunt michi quasi vinum optimum, delectabilia super omnia, que cogitari possunt, et probata in omni sapiencia et iusticia. 25 Et benedictum sit os tuum et labia tua, de quibus omnis misericordia procedit in miseros peccatores! Tu vere misericordie mater predicaris et es, quia miserias omnium consideras et me ad misericordiam flectis. 26 Pete ergo, quod vis! Non enim inanis potest esse caritas et peticio tua." 27 Tunc respondit mater: "Iste latro, Domine mi et fili mi, nimis periculose positus est. Stat enim vno pede quasi in duobus vestigiis. 28 Ergo da ei, vt firmius stare possit, hoc, quod michi est carissimum, idest corpus tuum sanctissimum, quod de me sine aliqua concupiscencia mundissimum in deitatem tuam assumpsisti. 29 Hoc tuum corpus est promptissimum infirmorum auxilium, hoc reddit cecis visum, surdis auditum, claudis gressum, manibus opus. Hoc eciam est fortissimum et suauissimum emplastrum, de quo cicius conualescunt infirmi. 30 Da ergo ei hoc, vt senciat in se auxilium et delectetur in eo cum caritatis feruore! Secundo rogo, vt digneris ei ostendere, quid acturus est et quomodo poterit te placare. 31 Tercio rogo, vt detur ei requies de ardore carnis sue propter preces eorum, qui te pro eo rogant." 32 Respondit iterum Filius: "Carissima mater, verba tua dulcia sunt quasi mel in auribus meis, sed quia ego iustus sum et tibi nichil negari potest, ideo de peticione tua quasi sapiens dominus deliberare mecum volo, 33 non ideo, quod aliqua mutacio sit apud me vel quod non omnia scis et vides in me, sed propter sponsam astantem differo, vt valeat intelligere sapienciam meam."

Chapter 24 Christus dicit, quod, si ille latro supra proximo dictus communionem altaris sumere voluerit, habeat ante contricionem de commissis cum voluntate ea emendandi et non amplius peccandi sed in bonis persistendi. Docet eciam alia remedia, quibus possit se Deo et angelis et sanctis et proximis reconciliare. Que si non fecerit, grauiter punietur.

{ Maria loquebatur: "Benedictus sis tu, fili mi, rex glorie et dominus angelorum! Rogo te iterum pro latrone." Respondit Filius: "Benedicta sis tu, carissima mater! 2 Sicut lac tuum in corpus humanitatis mee intrauit et omnia membra mea confortauit, sic verba tua intrant et delectant cor meum, quia omnis peticio tua cum discrecione est et omnis voluntas ad misericordiam. Ideo faciam propter caritatem tuam misericordiam cum latrone." 3 Respondit mater: "Da ergo ei, fili carissime, hoc, quod michi carissimum est, scilicet corpus tuum et graciam tuam, quia latro iste esuriens est et vacuus a bono. 4 Ideo da graciam, vt extinguatur esuries praua, roboretur infirmitas, accendatur voluntas ad bona, que hactenus torpuit a tua caritate!" 5 Respondit Filius: "Sicut puer, cui subtrahitur cibus, cito moritur in corpore, sic iste, qui a puericia sua a dyabolo nutritus fuit, non poterit reuiuiscere, nisi pascatur cibo meo. 6 Ideo, si corpus meum desiderat sumere, si fructus eius dulcedine refici affectat, cum hiis tribus virtutibus accedat ad me, scilicet cum contricione vera commissorum, cum voluntate emendandi admissa, cum voluntate non amplius faciendi mala et in bonis perseuerandi. 7 Ad preces vero eorum, qui pro eo rogant, respondeo tibi, quod ista, que dicam, facienda sunt latroni, si salutem querit. 8 Primo, quia ausus fuit resistere regi glorie, ideo nunc propter emendacionem delictorum debet fidem sancte Ecclesie mee defendere et vitam suam pro eius tuicione paratam habere vsque ad mortem, 9 vt, sicut prius laborauit totis viribus pro honore mundi et commodo domini temporalis, sic nunc laboret, vt fides mea augeatur et inimici fidei Ecclesie deprimantur, et omnes trahat, quos poterit trahere, ad me verbo et exemplo, sicut prius subtraxit, cum pro mundo laborauit. 10 Pro certo dico sibi, quod, si non plus fecerit, quam quod ligauerit galeam suam pro honore meo et clipeum in brachium posuerit hac intencione, vt stet pro fide sancta, reputabitur ei pro opere, si in illo puncto vocatus fuerit. 11 Quod si eciam hostes appropinquauerint, nullus ei nocere potest. Ideo laboret audacter, quia potentem habet dominum, cum me habuerit; laboret viriliter, quia preciosum ei dabitur stipendium, scilicet vita sempiterna. 12 Pro eo autem, quod sanctos et angelos offenderat et corpora animabus priuauerat, faciat dici omni die vnam missam de sanctis omnibus per vnum integrum annum, vbi sibi videbitur, dando presbitero celebranti mercedem, vt per hoc sacrificium sancti et angeli offensi placari queant et ad eum oculos suos conuertere. 13 Per talem enim placantur oblacionem, quando corpus meum, quod regale est sacrificium, ex caritate et humilitate sumitur et offertur. 14 Deinde, quia bona aliorum diripuerat, viduis et orphanis fecerat iniuriam, ideo omnia, que scit se scienter habere iniuste, reddere debet humiliter rogando iniuriatos, vt ei misericorditer indulgeant. 15 Et quia non omnibus poterit satisfacere, quibus iniuriatus est, ideo in aliqua ecclesia, vbi sibi conueniencius videbitur, de propriis sumptibus construi faciat vnum altare, in quo vsque in finem mundi vna missa cottidie pro hiis, quibus intulerat dampnum, celebretur. 16 Et vt istud firmum et stabile permaneat, tantum de redditibus dabit ad altare, quod vnus capellanus perpetuo celebrans inde possit se sustentare. 17 Preterea, quia ab eo longe fuit humilitas, ideo debet se humiliare, in quantum potest, et eos, quos offenderat, ad pacem et concordiam rogare, prout conueniencius poterit fieri. 18 Necnon et cum aliquando peccata et vicia sua, que commiserat, reprehendi aut laudari ab aliquibus audierit, non defendat ea presumptuose nec delectando glorietur in eis, sed cogitet humiliter et dicat: 19 'Vere nimis delectabat me peccatum, quod ad nichil michi profuit. Nimis in presumpcione excessi, et si voluissem, bene potuissem cauisse. 20 Ideo rogate, fratres, Dominum, vt det nunc michi spiritum, quo resipiscam a talibus et possim commissa peccata viriliter emendare!' 21 Pro eo vero, quod in carne sua excedendo multipliciter offendit, racionabili temperancia temperet corpus suum. Si autem audierit verba mea hec et compleuerit ea opere, tunc salus erit ei et vita perpetua. 22 Sin autem, vsque ad nouissimum quadrantem exigam peccata eius et amariorem penam habebit, quia ista sibi dici feci, quam aliter habuisset."

Chapter 25 Post tres annos, postquam sponsa habuit supra proximam reuelacionem, Christus dicit ei, quod, nisi cito se emendet latro predictus, cito dampnabitur sentencia horribili in generacione sua et in bonis et eciam punietur in anima vt pessimus latro. Que omnia sic postea euenerunt, quia noluit se emendare.

{ Filius Dei loquebatur ad sponsam: "Dixi tibi prius de latrone pulchram cantilenam, ymmo pulcherrimum antidotum. Nunc autem dico sibi non carmen sed lamentacionem et ve. Nisi enim cito conuerterit se ad aliud latus, senciet horribilem iusticiam meam. 2 Nam dies eius abbreuiabuntur, semen eius non faciet fructum, congregatas diuicias eius diripient alii et ipse iudicabitur vt pessimus latro et sicut filius inobediens contempnens monita patris."

Chapter 26 Christus dicit sponse oranti pro quodam rege, quod conetur in regno suo cum consilio spiritualium iustorum, sapientum virorum reparare muros Iherusalem, idest Ecclesie et fidei catholice, qui quasi iam corruerunt spiritualiter. Cuius murus per communitatem christianorum et vasa templi per clerum et religiones designantur.

{ Filius loquitur: "Is, qui factus est membrum meum de diaboli membro, laboret sicut hii, qui reedificabant muros Iherusalem, qui pro legis destructe reparacione laborabant, qui vtensilia domus Dei abducta congregabant et in locum pristinum restituebant. 2 Vere conqueror de tribus: primo, quia murus Iherusalem destructus est. Quis est murus Iherusalem, idest ecclesie mee, nisi corpora et anime christianorum? Ex hiis enim edificari debet ecclesia mea. 3 Cuius murus ecclesie nunc corruerat, quia voluntatem suam omnes perficere querunt et non meam. Auertunt oculos suos a me et nolunt me clamantem audire. 4 Verba mea sunt eis importabilia, opera mea vana, passio mea abhominabilis ad cogitandum, vita mea intollerabilis et videtur eis impossibilis ad imitandum. 5 Secundo conqueror, quod instrumenta domus mee asportata sunt in Babilonem. Que sunt instrumenta ecclesie mee et vasa diuersa nisi disposicio et conuersacio clericorum et religiosorum? 6 Horum bona disposicio et ornatus asportatus est a templo meo ad superbiam mundi et ad voluntatem et delectacionem propriam. 7 Sapiencia mea et doctrina est eis vana, mandata mea onerosa, promissionem michi factam irritant, legem meam et constitucionem amicorum meorum, predecessorum suorum, prophanauerunt et suas adinuenciones faciunt et habent pro lege. 8 Tercio conqueror, quod lex decem mandatorum meorum perdita est. Numquid non legitur in euangelio meo, quod, cum vnus interrogaret me dicens: 'Magister, quid faciam, vt vitam eternam habeam?', respondi ei: 'Serua mandata mea!'? Que iam nunc perdita et neglecta sunt. 9 Ideo rex iste, pro quo tu oras, debet congregare viros spirituales sapientes sapiencia mea et eos, qui Spiritum meum habent, interroget et inquirat diligenter secundum consilium eorum, quomodo murus ecclesie mee reedificetur in christianis et honor Deo exhibeatur, fides recta refloreat, caritas diuina ferueat et passio mea in corde hominum imprimatur. 10 Inquirat eciam, quomodo vasa domus mee restituantur in pristinum statum, scilicet vt clerici et religiosi relicta superbia resumant humilitatem, incontinentes diligant castitatem, cupidi et mundiales abstineant a nimio mundi appetitu, vt lucere possint aliis. 11 Laboret eciam fortiter et sapienter, vt mandata mea attencius diligantur. Congreget iustos christianos, vt cum eis dirupta reedificet. 12 Vere ecclesia mea nimis longe recessit a me, in tantum quod, nisi preces matris mee interuenirent, non esset spes misericordie. 13 Sed inter omnes status laycorum milites plus aliis apostatauerunt. Quorum apostatancium periculum et pena tibi prius ostensa fuerunt."

Chapter 27 Christus prohibet sponse audire noua et opera mundanorum et bella procerum sed dicit, quod consideret opera Dei, que stupenda et admiranda sunt. Reprehendit eciam illos, qui solum intendunt ad diuicias et honores et delectaciones dicens, quod numquam intrabunt in terram illam fluentem lac et mel, idest in celestem gloriam, nisi conuertantur et iuste viuant secundum statum suum, sed intrabunt iusti et exultabunt.

" {C ur delectat te audire opera mundanorum et bella procerum et cur tali inani auditu occuparis, cum ego sum omnium Dominus et nulla delectacio est sine me reputanda? 2 Si vero tu velles audire facta dominorum, si considerare opera magnalia, deberes vtique considerare et audire facta mea, que intellectu incomprehensibilia sunt, cogitacione stupenda et auditu admiranda. 3 Quamuis autem dyabolus mouet dominos mundi ad voluntatem suam, quamuis prosperantur ex occulta iusticia mea, attamen ego sum Dominus eorum et iudicio meo iudicabuntur. 4 Ipsi inceperunt sibi nouam legem contra legem meam. Curam quippe omnem apponunt, quomodo possint a mundo honorari, quomodo diuicias acquirere, quomodo voluntatem suam perficere, quomodo progeniem suam dilatare. 5 Ideo iuro in deitate et humanitate mea, quod, si in tali statu moriantur, numquam intrabunt in terram illam, que promittebatur filiis Israhel sub figura, que fluebat lacte et melle, non magis quam illi, qui desiderabant ollas carnium et subitanea morte moriebantur. 6 Sicut enim illi morte corporali moriebantur, sic et isti morientur morte anime. 7 Ille vero, qui voluntatem meam faciunt, ipsi intrabunt in terram, que fluit lac et mel, idest in celestem gloriam, in qua non est terra subtus nec celum superius. 8 Sed ego ipse, creator omnium et Dominus, ego sum subtus et supra, ego extra et intra, quia ego impleo omnia, ego saciabo amicos meos dulcedine non mellis, sed ineffabili suauitate et admirabili replebo eos, vt nichil desiderent nisi me, nullo egeant nisi me, in quo est omne bonum. 9 Hoc bonum inimici mei numquam gustabunt, nisi conuertantur a prauitate sua. Si enim ipsi cogitarent, quid ego feci pro eis, si considerarent, quid dedi eis, numquam me sic ad iram prouocarent. 10 Ego namque dedi eis omnia necessaria et desiderabilia habere cum temperancia. Ego permisi eis moderate habere honores, habere eciam diuicias et habere voluptatem moderate. 11 Quicumque ergo in honore positus cogitat sic apud se: 'Ex quo sum in honore positus, honeste iuxta statum meum volo me habere. Exhibeam Deo meo reuerenciam, nullos opprimam, minores fouebo, diligam omnes', iste talis in honore suo michi placet. 12 Qui vero diuicias habet et cogitat apud se: 'Ex quo diuicias habeo, nullius rem accipiam iniuste, nemini faciam iniuriam, cauebo michi a mortali peccato, pauperibus subueniam', iste talis in diuiciis suis gratus est michi. 13 Qui autem in voluptate est et cogitat apud se: 'Caro mea infirma est nec spero me posse continere. Ideo, ex quo legittimam vxorem habeo, non concupiscam plures; conseruabo enim me ab omni turpitudine et inordinacione', iste talis michi placere potest. 14 Sed plerique legem suam preponunt legi mee. Nam in honore suo nullos volunt habere superiores, de diuiciis numquam possunt saciari, in voluptate sua vltra modum et laudabilem constitucionem volunt excedere. 15 Ideo, nisi se emendauerint et viam aliam inceperint, non intrabunt in terram meam, in qua lac et mel spirituale est, idest dulcedo et sacietas; quam qui accipiunt, nichil amplius desiderant nec aliquo indigent, nisi quod habent."

Chapter 28 Dampnatur quedam anima defuncti a Christo pro peccatis grauibus et pro eo, quod non doluit de doloribus et vulneribus passionis Christi. Que anima vt filius abortiuus assimilatur et condempnatur et per illos, qui sequebantur maliciose Christum in predicacione, et per crucifixores et custodes sepulchri eius notabiliter designatur.

{ Magnus exercitus videbatur astare Deo, cui loquebatur Deus dicens: "Ecce illa anima non est mea! De vulnere quippe lateris mei et cordis mei non plus compassus est, quam si perforaretur clipeus inimici eius. 2 De vulneribus manuum mearum tantum curauit, ac si pannus gracilis rumperetur. Vulnera eciam pedum meorum tam mollia ei fuerunt, ac si videret scindi molle pomum." 3 Tunc Deus loquebatur ad ipsam animam dicens: "Tu frequenter quesiuisti in vita tua, quare ego Deus in corpore mortuus fui. Nunc autem ego quero a te: Quare tu, anima misera, mortua es?" Respondit illa: "Quia non dilexi te." 4 Et tunc Dominus respondit anime: "Tu", inquit, "fuisti michi quasi puer abortiuus matri sue. Que non minorem dolorem patitur pro eo quam pro illo, qui viuus procedit de vtero eius. 5 Sic ego tanto precio et tanta amaritudine te redemi sicut aliquem sanctorum meorum, licet tu modicum curasti. 6 Verum sicut puer abortiuus non habet dulcedinem de vberibus maternis, non consolacionem de verbis, non calorem de pectore, sic tu numquam habebis dulcedinem electorum meorum ineffabilem, quia dulcedo tua placuit tibi. 7 Numquam audies verba mea ad profectum tuum, quia verba oris tui et mundi placuerunt tibi et verba oris mei erant tibi amara. Numquam sencies caritatem et bonitatem meam, quia frigida eras quasi gelu ad omne bonum. 8 Vade igitur ad locum, vbi abortiui proici solent, vbi viues in morte tua eternaliter, quia noluisti viuere in luce et vita mea." 9 Postea Deus loquebatur ad exercitum: "O amici mei, si omnes stelle et planete verterentur in linguas, si omnes sancti rogarent me, non facerem misericordiam cum illo, qui ex iusticia debita dampnari tenetur. 10 Ista autem anima similis fuit tribus: primo illis, qui sequebantur me in predicacione ex malicia, vt inuenirent occasionem in verbis et factis meis accusandi et prodendi me. 11 Ipsi viderunt opera mea bona et miracula, que nullus facere poterat nisi Deus. Ipsi audierunt sapienciam meam et probauerunt vitam meam laudabilem et tamen ex hoc inuidebant michi et iram in animo contra me conceperunt. Sed quare? 12 Nempe quia opera mea erant bona et opera eorum mala et quia non consensi peccatis eorum sed acriter redarguebam eos. Sic anima ista sequebatur quidem me cum corpore suo, non ex diuina caritate sed sola apparencia hominum. 13 Audiebat opera mea et oculis videbat et inde irascebatur. Audiebat mandata mea et deridebat. Senciebat bonitatem meam et non credebat. Videbat amicos meos proficientes in bonis et inuidebat. Sed quare? 14 Quia verba mea et electorum meorum erant contra maliciam eius, mandata mea et monita contra voluptatem eius, caritas mea eciam et obediencia erant contra eius voluntatem. Attamen consciencia eius dicebat sibi me pre ceteris honorandum. 15 Ex motu vero syderum intelligebat me omnium creatorem. Ex fructu terre et aliarum rerum disposicione sciebat me esse creatorem, et quamuis sic sciebat, tamen ad verba mea irascebatur, quia opera eius mala reprehendebam. 16 Secundo similis erat illis, qui occiderunt me. Qui dixerunt ad inuicem: 'Occidamus eum audacter; nequaquam enim resurget.' 17 Ego vero predixi discipulis meis, quod resurgerem tercia die, sed inimici mei, mundi dilectores, non credebant me cum iusticia resurrecturum, quia purum hominem me viderunt sed deitatem latentem non viderunt. 18 Ideo et fiducialiter peccabant et ex iusticia quasi preualuerunt. Si enim sciuissent, numquam occidissent me. Sic quoque anima ista cogitauit. 19 'Faciam', inquit, 'voluntatem meam, vt placet, occidam eum audacter per voluntatem et per opera, que delectant. Quid enim nocet michi et quare abstineam? Non enim resurget ad iudicandum, non iudicabit iuxta opera hominum. 20 Si enim iudicaret sic districte, non redemisset hominem, et si sic odiosum haberet peccatum, non tam pacienter peccantes supportaret.' 21 Tercio similis erat illis, qui custodiebant sepulchrum meum. Qui armauerunt se et munierunt sepulchrum custodibus, ne resurgerem, dicentes: 'Custodiamus diligenter, ne resurgat et ne forte seruiamus ei.' Sic faciebat anima ista. 22 Armauit enim se duricia peccati, custodiebat diligenter sepulchrum, idest conuersacionem electorum meorum, in quibus quiesco; seruabat sollicite, ne verba mea et monita eorum ingrederentur ad eum, cogitans sic secum: 23 'Obseruabo me ab eis, ne audiam verba eorum, ne forte stimulatus aliquibus cogitacionibus diuinis incipiam dimittere delectacionem inceptam, ne forte audiam, que voluntati mee displiceant.' 24 Et sic subtraxit se ab illis ex malicia, quibus ex caritate sociari debuisset." 25 Hic fuit nobilis et de Deo modicum curans in mensaque sanctos Dei blasphemans. Sternutando mortuus est sine sacramentis. Cuius anima visa est stare in iudicio, cui dixit iudex: 26 "Tu locutus es, vt voluisti, et fecisti, vt potuisti. Ideo tacere tibi nunc conuenit et audire. Responde igitur michi ista audiente, quamuis omnia scio! 27 Numquid non audisti, que ego dixi: 'Nolo mortem peccatoris, sed vt conuertatur'? Cur ergo non es reuersus ad me, cum potuisti?" 28 Respondit anima: "Audiui quidem sed non curaui." Dixit iterum iudex: "Numquid non audisti, que ego dixi: 'Ite, maledicti, in ignem et venite benedicti!'? Cur ergo non festinabas ad benediccionem?" 29 Cui anima: "Audiui quidem sed non credebam." Iterum dixit iudex: "Numquid non audisti, quod ego Deus sum iustus et eternus iudex terribilis? Quare ergo non timuisti iudicium futurum?" 30 Cui anima: "Audiui quidem sed dilexi me ipsum et clausi aures, ne audirem iudicium, obturauique cor, ne cogitarem iusta." Cui iudex: "Ideo nunc iusticia est, vt tribulacio et confusio aperiat tibi intellectum, quia noluisti intelligere, cum potuisti." 31 Tunc anima eiecta a iudicio eiulabat et clamabat dicens: "Heu heu, qualis remuneracio! Sed quando erit finis?" 32 Audita est statim vox dicens: "Sicut ipsum principium omnium rerum non habet finem, sic nec erit tibi finis."

Chapter 29 Precipitur sponse, quod frequenter sumat corpus Christi, quod per manna, quod pluit patribus in deserto, et per farinam vidue, que pauit prophetam, designatur. Enarrat eciam virtutes magnas et gracias, que anime deuote sumenti ex communione predicta proueniunt.

"{ Ego sum Deus tuus et Dominus, cuius vocem Moyses audiuit in rubo et Iohannes in Iordane. Ab isto die volo, quod frequencius recipias corpus meum. 2 Hoc enim est medicamentum et cibus, de quo anima confortatur, infirmus in anima et debilis in virtutibus conualescit. Numquid non scribitur, quod propheta mittebatur ad mulierem, que pauit eum modica farina, et non minuebatur, vsque dum pluuia venit super terram? 3 Ego sum ille propheta in figura. Corpus meum est farina illa. Hoc cibus est anime, hoc non consumitur nec minuitur sed cibat animam et semper inconsumptum est. 4 Nam corporalis cibus tria habet: primo contritus liquescit, secundo annichilatur, tercio cibat ad tempus. Sed cibus meus teritur et manet intritus, secundo non annichilatur sed manet idem, tercio non cibat ad tempus sed eternaliter. 5 Hic cibus prefigurabatur in manna, quod comederunt illi antiqui patres in deserto, hic est caro, quam in euangelio promisi, que saciat in eternum. 6 Ergo, sicut eger crescit ad fortitudinem virium corporali cibo, sic omnis, qui hoc corpus meum cum bona intencione sumit, crescit ad spiritualem fortitudinem. 7 Hoc est fortissimum medicamentum, quod ingreditur ad animam et saciat eam. Hoc sensui corporis latet et intellectui anime manifestum est. 8 Hic cibus insipidus est malis, quibus non sapit nisi dulcedo temporalium, quorum oculi nichil vident nisi cupiditatem suam, quorum intellectus nichil discernit nisi voluntatem suam."

Chapter 30 Christus precipit sponse, quod totaliter voluntatem suam conformet cum voluntate Dei, tam in prosperis quam in aduersis. Nam voluntas comparatur radici arboris: que si bona est, tunc arbor, idest anima, fructificat bonum fructum; si vero instabilis, tunc roditur a talpa dyabolo et anima impelletur a vento aduersitatum aut arescet a calore solis, idest mundi amore vano.

{ Filius loquebatur ad sponsam: "Licet ego omnia scio, tamen dic michi tua propria loquela, qualis est voluntas tua." Respondit pro sponsa statim angelus, qui datus erat ei ad custodiam, dicens: 2 "Voluntas sua est, sicut legitur: 'Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra!'" Respondit Dominus: "Hoc est, quod quero et volo, hoc est michi gratissimum obsequium. 3 Ergo, sponsa mea, oportet te esse sicut arborem bene radicatam, que tria mala adueniencia timere non habet. Primo, si arbor bene radicata fuerit, non perfoditur a talpa; secundo non concutitur impulsu ventorum; tercio non arescit ex feruore solis. 4 Arbor vero tua anima tua est. Huius radix principalis voluntas bona est secundum voluntatem Dei. De hac enim radice voluntatis tot virtutes procedunt, quot sunt radices in arbore. 5 Radix ergo principalis, de qua alie succrescunt, debet esse fortis et grossa; debet eciam profunde in terra esse radicata. 6 Sic voluntas tua debet esse fortis in paciencia, grossa in diuina caritate, profunde depressa in vera humilitate. Et si sic radicata fuerit voluntas tua, tunc non habet timere talpam. 7 Quid autem significat talpa subtus terram vadens nisi dyabolum, qui inuisibiliter animam circumuagatur et perturbat? 8 Hic radicem voluntatis, si fuerit instabilis ad paciendum, morsu suo findit et mordendo dissipat, quando affecciones prauas et cogitaciones immittendo cordi voluntatem tuam in diuersa rapit et facit te desiderare aliquid contra voluntatem meam. 9 Tunc vero viciata principali radice omnes alie radices viciantur et arescit truncus, idest, si voluntas tua et affeccio fuerit corrupta, eciam virtutes alie maculantur et displicent michi; ymmo eciam per voluntatem ipsam malam, nisi corrigatur penitencia, digna es dyaboli subdi dominio, quamuis voluntas non procedat ad effectum. 10 Si vero radix voluntatis fuerit fortis et grossa, rodere quippe potest eam talpa sed non findere, et tunc ex corrosione illa radix forcius succrescit iterum ad maiorem fortitudinem. 11 Sic dyabolus; si voluntas tua semper fuerit firma in contrariis et in prosperis, rodere quippe potest eam dyabolus, idest cogitaciones prauas immittere, sed si in illis resistitur et non consentitur voluntate, tunc non erunt tibi ad supplicium sed proficient tibi propter pacienciam ad maius meritum et virtutum sublimitatem. 12 Quod si forte contingat te ruere per impacienciam vel ex improuiso, consurge cicius per penitenciam et contricionem, et tunc ego remitto peccata et dabo tibi pacienciam et fortitudinem ad immissiones dyaboli tollerandas. 13 Secundo, si arbor bene radicata fuerit, non habet timere impulsum ventorum. Sic tu; si voluntas tua fuerit secundum voluntatem meam, non debet sollicitari de aduersitate mundi, que est tamquam ventus, cogitando tecum, quod forte sic expedit tibi, scilicet pati aduersitates. 14 Non debes conturbari de contemptu et obprobrio tuo, quia ego, quos volo, exaltare et deprimere possum. Non debes dolere de passione corporis, quia ego sanare et percutere possum, quia nichil facio sine causa. 15 Qui vero voluntatem habet michi contrariam, hic in presenti tribulatur, quia non potest perficere, quod querit, et adhuc in futuro pro voluntate mala punietur. Quod si voluntatem suam michi committeret, omnia faciliter potuisset adueniencia tollerasse. 16 Tercio arbor bene radicata non habet timere nimium calorem, idest, qui voluntatem habent perfectam, non siccantur ab amore Dei per amorem mundi, non retrahuntur ab amore Dei aliquo prauo impulsu. 17 Illi autem, qui instabiles sunt, horum anima a bono incepto et a caritate Dei cito euertitur, aut suggestione dyaboli aut contrarietate mundi aut ab amore eius vana inutiliter concupiscendo. 18 Propterea non bona arbor est ille homo, de quo tu nunc cogitas. Huius capitalis radix fracta est, scilicet 'Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra.' Ipse enim assumpsit continentis vite austeritatem, sed refriguit in eo caritatis ardor. 19 Hunc ego iuui propter preces matris mee, quia habuit tria: paupertatem in diuiciis, infirmitatem in membris, defectum in sciencia. 20 Hec fuit voluntas mea, quod, si pacienter in hiis tribus stetisset, haberet eternam habundanciam, haberet et eternam sanitatem et pulchritudinem, haberet et cognicionem et visionem Dei. 21 Et ad hec optinenda ego iuui eum dando ei spiritualium fortitudinem, inspirando ei voluntatem meam, sed voluntas eius est voluntati mee contraria. Tepide requirit auxilium. 22 Angustiatur enim de paupertate, non propter me sed propter vtilitatem suam. Angustiatur et de infirmitate, ne paciatur dolorem. Angustiatur de defectu sciencie, ne ab aliis contempnatur. 23 Ideo ex occulta sciencia mea tria hec, ex quibus turbabatur, optinuit ad voluntatem suam. Habet quippe nunc maiorem habundanciam quam prius necessitatis corporalis, habet et maiorem scienciam, habet et maiorem reputacionem. 24 Propterea, cum talpa dyabolica tangit eum cum temptacione, timendus est ei casus, quia voluntas capitalis fracta est. Et ideo, si amor mundi incaluerit, statim arescit a bono et procedit ad cupiditatem. 25 Si vero ingruerit tribulacio, angustiatur ab omni parte sicut arbor concussa vento in nullo stabilis et ad omnia querulosus. 26 Si vero afflauerit honor, non minus sollicitabitur, quomodo omnibus placeat, quomodo ab omnibus possit vocari bonus et ad ingruencia possit occurrere sapienter. Ecce quanta instabilitas prouenit ex instabilitate radicis viciate! 27 Quid autem ego facturus sum? Ego sum quasi bonus ortulanus, in cuius orto sunt multe infructuose arbores et pauce bone. Si abscidantur penitus ille bone arbores, quis tunc intrabit ortum? 28 Si vero omnes infructuose arbores radicitus euellantur, nimis deformis apparet ortus ex fossis et suffossione pulueris. 29 Sic ego; si omnes bonos ad me de carne educerem, quis tunc ingrederetur sanctam Ecclesiam? Si vero omnes malos in vno puncto auferrem, tunc nimis deforme fosse apparerent in orto et tunc omnes seruirent michi ex timore pene et non ex amore. 30 Ideo ego facio sicut bonus insertor, qui surculum arido trunco inserit; quo crescente et firmiter radicato illud, quod aridum est, proicit in ignem. 31 Sic ego faciam. Plantabo quippe michi plantacionem dulcedinis et surculos virtutum: quibus succrescentibus abscidam, quod aridum est, et proiciam in ignem. 32 Et purgabo ortum meum, ne aliquid infructuosum remaneat, quod ramos nouellos et fructificantes possit impedire." 33 De priore quodam compuncto de verbis Christi, qui postea factus est deuotus. Hic idem prior vidit Christum extendentem manus ad eum et dicentem: 34 "Per istud", inquit, "solidum os intrauerunt claui." Item isto priore mortuo dixit Christus: "Frater ille, amicus tuus, non est mortuus sed viuit, quia operibus impleuit nomen fratris. Sed potes querere: quis est verus frater? 35 Respondeo tibi: ille est verus frater, qui secundum commune prouerbium omnia sua portat in dorso, qui nichil desiderat nisi Deum et nouit de necessariis contentari, qui me Deum factum carne fratrem suum agnoscit et diligit vt fratrem." 36 Item de eodem fratre. Cum idem frater difficilis esset ad credendum gracie domine Birgitte date, vidit in extasi dominam et ignem de celo descendentem in eam. Cumque miraretur et putaret illusionem expergefactus, iterum obdormiuit et audiuit vocem aperte bis dicentem: 37 "Nullus prohibere potest ignem istum, vt non egrediatur. Ego enim ipsa potencia emittam hunc ignem ad orientem et occidentem, ad aquilonem et ad austrum, et inflammabit multos." 38 Post hec idem frater factus est credulus reuelacionum et defensor earum. 39 Item in eodem capitulo. Frater quidam infirmabatur tribus annis ita, quod pes eius computruit et medulla inde fluebat. Qui tante paciencie fuit, quod semper Ihesum habebat in corde et ore dicendo: 40 "Ihesu, dignissime Deus, miserere mei!" Qui appropinquans morti clamabat: "Desidero, desidero, desidero. O desiderium meum, veni!" 41 Qui cum interrogaretur, quid desideraret, respondit: "Vidi", inquit, "Deum, et ex desiderio eius et visione gaudeo et exulto in tantum, quod, si centum annis viuere possem in ista infirmitate, libenter contentus essem." 42 Post hec idem frater circa mediam noctem exultans mortuus est in manibus fratrum. Sequenti vero dominica die domina rapta in spiritu audiuit: 43 "O filia, quia domini et magistri nolunt venire ad me humiles, ideo colligo pauperes et ydiotas in regnum celorum. Nam iste pauper et ydiota hodie inuenit sapienciam supra Salomonem, diuicias, que non veterascunt, et coronam, que semper augetur et numquam finietur. 44 Dic eciam illi fratri, qui ei pro penitencia sua seruiuit in infirmitate, quod propter seruicium eius liberabitur a temptacionibus et habebit fortitudinem ad spiritualia, finem quoque gaudiosum, et vigilabit in requie Lazari."

Chapter 31 Videbatur a sponsa in iudicio diuino vnus demon et vna anima consimilis forme horribilis animalis. Et dampnabatur illa anima, quia semper perseuerauerat in malo nec in fine penituit. Et qualiter Christus est caritatiuus et pius bonis et districtus malis et qualiter anima alia ascendebat vt stella clarissima.

{ Videbatur a sponsa in diuino iudicio stare quasi duos demones consimiles in omnibus membris. Quorum ora erant aperta quasi luporum, oculi quasi vitrum intus ardens flammantes, aures dependentes quasi canum, venter tumidus et nimium protensus, manus quasi grifi, crura sine iuncturis; pedes erant quasi mutilati et quasi ad medium abscisi. 2 Tunc vnus eorum ait ad iudicem: "Iudex, iudica hanc animam michi consimilem istius militis michi in coniugem ad meam coniunccionem!" Respondit iudex: "Dic, qualem iusticiam et racionem habeas ad eam!" 3 Respondit demon: "Ego quero a te primo, quia iustus es: nonne, vbi aliquod animal simile inuenitur alii, solet dici hoc animal leonini generis vel lupini vel aliquid huiusmodi? Nunc ego quero, cuius generis sit anima ista aut cui similis, angelis vel demonibus." 4 Cui ait iudex: "Non est similis angelis sed tibi et tuis consimilibus, sicut satis patet." Tunc quasi deridendo ait demon: "Cum hec anima de ardore vnccionis, idest caritatis tue, creata fuit, similis erat tibi. 5 Nunc autem contempta tua dulcedine facta est mea triplici iure: primo quia similis est michi in disposicione, secundo quia similem gustum habemus, tercio quia vnam habemus ambo voluntatem." 6 Respondit iudex: "Licet ego omnia scio, tamen propter istam sponsam meam, que astat, dic quomodo similis est tibi dicta anima in disposicione!" Et demon ait: 7 "Sicut conformia habemus membra, sic eciam conformes habemus actus. Nos enim habemus apertos oculos; nichil tamen boni videmus. Ego quippe nichil volo videre, quod ad te et tuam dileccionem pertineat. 8 Sic nec ipsa videre voluit, cum potuit, quod ad te et salutem anime pertineret, sed sola temporalia et delectabilia attendebat. Nos eciam habemus aures sed non audimus ad profectum nostrum. 9 Sic et ista nichil, quod ad honorem tuum pertinuit, audire voluit et michi similiter omnia tua amara sunt. Ideo vox dulcedinis et bonitatis tue numquam intrabit in aures nostras ad consolacionem nostram et profectum. 10 Nos habemus ora aperta, quia sicut ipsa os suum apertum habuit ad omnia mundi suauia sed clausum ad te et ad honorem tuum, sic et ego habeo os meum apertum ad offensionem tuam et turbacionem; et numquam continerem eum a malo tuo, si possibile esset te turbari vel a gloria immutari. 11 Manus istius quasi grifi, quia quidquid de temporalibus optinere potuit, vsque ad mortem tenuit et tenuisset diucius, si permisisses sibi viuere vlterius. 12 Sic et ego omnes, qui in manus potestatis mee veniunt, tam firmiter tenerem, quod numquam relinquerem, nisi ex iusticia tua auferrentur a me inuito. Venter eius tumidus est, quia cupiditas eius protendebatur absque mensura. 13 Implebatur enim et non saciebatur. Tanta quippe fuit eius cupiditas, quod, si sola totum mundum optinere potuisset, libenter laborasset et adhuc supra in celis regnare voluisset. 14 Consimilem eciam cupiditatem habeo ego. Nam si omnes animas in celo et in terra et in purgatorio solus optinere possem, libenter raperem. Et si superesset vna sola anima, hanc propter cupiditatem meam non dimitterem liberam a tormento. 15 Pectus quoque eius frigidissimum est sicut et meum, quia nullam caritatem habuit ad te et numquam sapiebant ei monita tua. 16 Sic et ego nulla caritate afficior circa te; ymmo ex inuidia, quam habeo ad te, libenter me amarissima morte semper occidi permitterem et semper ad idem renouari supplicium ad hoc, vt tu occidereris, si possibile esset te occidi. 17 Crura eciam nostra sunt sine iuncturis, quia voluntas nostra vna est. Nam a principio creacionis mee voluntas mea statim mouebatur contra te et numquam volui, quod tu. Sic eius voluntas semper fuit tuis preceptis contraria. 18 Pedes nostri quasi mutilati sunt, quia, sicut cum pedibus proceditur ad corporis vtilitatem, sic cum affectu et opere bono proceditur ad Deum. 19 Sic ista numquam voluit procedere ad te cum affectu nec opere, sicut nec ego. Ideo in omnibus sumus consimiles in disposicione membrorum. 20 Habemus eciam similem gustum, quia, licet sciamus te summe bonum, non tamen gustamus, quam dulcis et bonus es. Ergo, sicut similes sumus in omnibus, sic iudica nos ad coniunccionem!" 21 Tunc respondit coram Domino vnus angelorum dicens: "Domine Deus, postquam ista anima corpori iuncta fuit, ego semper eam sequebar nec separaui me ab ea, quamdiu aliquid boni in ea reperii. Nunc autem relinquo eam quasi saccum vacuum ab omni bono. 22 Ipsa denique habuit tria mala: primo, quod verba tua reputabat pro mendacio; secundo tenuit tuum iudicium pro falsitate; tercio misericordiam tuam habuit pro nichilo, ymmo hec misericordia tua quasi mortua fuit ante eam. 23 Ista anima fuit eciam in coniugio nec habuit nisi vnam vxorem nec se miscuit alteri femine, et hanc fidelitatem matrimonii ipse seruauit non propter diuinam caritatem et timorem, sed quia sic tenere diligebat carnem illam vxoris, quod non affectabat cum alia carne copulari. 24 Audiebat quoque missas et interfuit diuinis non propter deuocionem, sed vt non esset segregatus et ne notaretur ab aliis christianis. 25 Accessit eciam ad ecclesiam cum aliis hac intencione et ea racione, vt ei dares sanitatem corporis, diuicias mundi et honores necnon et vt conseruares eum a casu, quod ab hominibus infortunium appellatur. 26 Domine, huic anime totum retribuisti in mundo et plus quam seruiuit. Nam dedisti ei filios formosos, dedisti sanitatem corporis et diuicias, seruasti eum ab infortunio, quod timuit. 27 Dedisti ei ex iusticia effectum cupiditatis sue in tantum, quod pro vno centum rependisti sibi et nichil irremuneratum remansit. Ideo relinquo eam nunc vacuam ab omni bono." 28 Tunc demon respondit: "Ergo iudex, quia sequebatur voluntatem meam et in centuplum rependisti ei omne, quod debebat habere a te, ideo iudica nos ad coniunccionem! 29 Numquid non in lege tua scriptum est, quod, vbi vna voluntas et vnus sensus matrimonialis fuerit, ibi coniunccio legalis fieri potest? 30 Sic inter nos est. Sua enim voluntas est mea et mea est sua. Cur ergo a coniunccione mutua defraudamur?" Respondit iudex: "Aperiat anima voluntatem suam, qualiter sibi de coniunccione tua videtur." 31 Que respondit iudici: "Magis volo esse in pena inferni quam venire in gaudium celi, ne tu Deus habeas de me consolacionem. Tantum enim michi odiosus es, quod minus curo de cruciatu meo, si tu non consoleris." 32 Tunc demon ait ad iudicem: "Talem voluntatem ego eciam habeo. Mallem quippe in perpetuum cruciari quam venire in gloriam tuam ad hoc, vt tu haberes inde consolacionem." 33 Tunc iudex ait ad animam: "Voluntas tua est iudex tuus et secundum hanc iudicium sustinebis." 34 Et tunc iudex conuersus ad me, que hec omnia videbam, dixit michi: "Ve isti, quia peior fuit latrone! Habuit enim animam suam venalem, carnis sitiuit immundicias, proximum suum defraudauit. 35 Ideo voces hominum clamant super eum vindictam, angeli auertunt ab eo faciem, sancti fugiunt consorcium eius." Et tunc demon appropinquans ad animam illam sibi similem dixit: 36 "O iudex, ecce ego et ego: ego, quia malicia mea malus et non redemptus nec redimendus, iste vero est quasi alius ego, quia redemptus est et assimilauit se michi, obediendo magis michi quam tibi. Ideo iudica eam michi!" 37 Cui iudex: "Si tu", inquit, "adhuc humiliares te, ego darem tibi gloriam, et si anima ista in vltimo puncto vite petiuisset veniam cum proposito emendandi, numquam staret in manibus tuis. 38 Sed quia perseuerando vsque ad finem obediuit tibi, ideo iusticia est, vt sit eternaliter tua. Verumptamen bona, que fecit in vita sua, si tamen aliqua sunt, restringent maliciam tuam, ne possis eam cruciare, quantum velis." 39 Et demon: "Ergo mea est! Propterea, sicut dici solet, caro eius erit caro mea, licet carnalis non sum, et sanguis eius sanguis meus erit." Et multum letari videbatur de hoc dyabolus et cepit plaudere manibus. 40 Cui dixit iudex: "Quare tantum letaris et que est tibi leticia de anime perdicione? Dic audiente ista sponsa mea, que astat! Quia licet ego omnia nouerim, tamen propter istam sponsam, que spiritualia absque similitudine capere non potest, responde!" 41 Tunc demon ait: "Cum anima ista ardet, ego plus et plus atrocius ardeo, et cum eam incendero, ego magis incendor. Sed quia redemisti eam sanguine tuo et tantum eam dilexisti, vt te ipsum Deum pro ipsa te dares, et tamen eam decipere potui, in hoc ego gaudeo." 42 Respondit iudex: "Malicia tua magna est. Sed circumspice! Permitto enim te videre." Et ecce stella pulcherrima ascendebat ad superiora celi et videns hanc demon obmutuit. 43 Cui dixit Dominus: "Cui est illa similis?" Respondit demon: "Ipsa est splendidior sole, sicut ego nigrior fumo. Illa est plena omni dulcedine et dileccione diuina et ego plenus sum omni malicia et amaritudine." 44 Et Dominus: "Quomodo sedet hoc in animo tuo et quid dare velles ad hoc, quod ipsa daretur in potestate tua?" Respondit demon: "Omnes animas, que sunt in inferno ab Adam vsque ad hanc horam, libenter darem pro ea. 45 Et adhuc tam amaram penam pati vellem, tamquam si cuspides gladiorum innumerabilium infigerentur in vna columpna, cuspis iuxta cuspidem et tam densissime, vt non esset distancia vnius acus inter cuspides, et ego inter hec libenter transirem a summo celi vsque ad infernum, vt illa stella daretur in potestate mea." 46 Respondit Dominus: "Malicia tua magna est ad me et ad electos meos. Ego autem sum sic caritatiuus, quod, si esset possibile me iterum mori, libenter vnum tale supplicium paterer pro vnaquaque anima et pro vnoquoque spiritu immundo, quale semel passus sum in cruce pro omnibus animabus, ita vt non remaneret vnus spiritus immundus. 47 Sed tu ita inuidus es, quod non vis, quod eciam vna anima sola veniret ad me." 48 Tunc Dominus ait ad illam bonam animam, que videbatur vt stella: "Veni, electa mea, in gaudium, quod desiderasti! Veni in dulcedinem, que numquam finietur! Veni ad Deum tuum et Dominum, quem tociens desiderasti! 49 Ego dabo tibi me ipsum, in quo est omne bonum et omnis dulcedo. Veni ad me de mundo, qui similis est dolori et pene, quia in eo non est nisi miseria." Et tunc Dominus conuersus ad me, que hec omnia in spiritu videbam, dixit michi: 50 "Ecce filia, hec in vno puncto facta sunt apud me, sed quia tu sine similitudine spiritualia capere non potes, ideo tibi sic ista ostendo, vt intelligat homo, quam districtus sum malis et quam pius bonis." 51 Anima quedam presentabatur iudici, quam quatuor Ethiopes insequebantur dicentes: "Ecce preda! Sequebamur eam et omnes vias eius notauimus, et iam cecidit ad manus nostras. Quid faciemus?" Quibus iudex: "Quid cause habetis contra eam?" 52 Respondit primus Ethiops: "Tu, Deus, dixisti: 'Ego sum iustus et misericors et prestabilis super peccata.' Hec autem anima posuit se in predestinacione, tamquam creata esset ad eternam dampnacionem." 53 Secundus Ethiops dixit: "Tu, Domine, dixisti, quod homo deberet esse iustus cum proximo suo et non defraudare eum. Hic autem defraudauit proximum, mutuauit et recepit, quidquid potuit, nullam habens voluntatem restituendi." 54 Tercius dixit, quod homo non deberet diligere creaturam super creatorem. "Hec autem omnia preter te dilexit." Quartus ait, quod nullus potest intrare celum, nisi qui desiderat et querit toto corde Deum. 55 "Hec autem nichil desiderabat boni nec aliqua spiritualia placuerunt ei, sed que faciebat pro te, solummodo ne notaretur a christianis non esse christianus, faciebat." 56 Tunc dixit iudex anime: "Quid dicis de te ipsa?" Respondit: "Induratum est cor meum et cupio tibi malum et non bonum, qui es creator meus et redemptor. Verumptamen coacta dicam veritatem. Ego sum quasi abortiuus cecus et claudus, contempnens monita matris. 57 Ideo iudicium meum dicit michi consciencia mea, vt illos sequar in penis, quorum mores et consilia sequebar in terris." Et sic cum maximis lacrimis egressa est a conspectu Dei. 58 In fine huius reuelacionis habetur de fratre Algoto, priore Scarensi, qui tribus annis cecus et laborans calculo fine quieuit beato. 59 Nam beata Birgitta orante pro eo, vt sanaretur, audiuit in spiritu responsum: "Ipse est stella fulgida. Non expedit, vt sanitate corporis denigretur anima. 60 Iam enim certauit et consumauit et nichil restat, nisi vt coronetur. Et hoc erit tibi signum, quod ab ista hora alleuiabuntur dolores carnis et anima tota inflammabitur caritate mea."

Chapter 32 Verba Christi ad sponsam, qualiter parentes instruentes filios in mundanis moribus ad acquirendum honores et mundanam gloriam cum superbia per serpentes nutrientes filios suos et docentes eos pungere cum stimulo et venenare notabiliter designantur.

" {S erpens et femella eius, cum commiscentur, habent in semine sue commixtionis venenum et de natura eorum venenatus concipitur serpens. 2 Concepto autem serpente non potest viuificari nisi per graciam meam, quia nichil sine me est vel esse potest nec spiritum optinere nisi mediante mea virtute. 3 Nato vero serpente, quia mater non habet vbera, que natus sugere possit, componit se super suum natum et sic fortiter calefacit eum, vt fere suffocetur. 4 Qui senciens ex superiori parte calorem nimium et ex terra nimium frigus vrgente necessitate applicat os ad terram et incipit terram paulatim sugere et comedere. 5 Deinde informans eum mater ad mouendum se pungit natum suum in cauda; quam cum incipit extendere, iterum pungit, vt retrahat. Similique modo docet caput pungendo extendere dorsumque curuare. 6 Postea mater attendit locum aliquem, vbi calor solis est feruencior, et illuc secum trahit natum suum precedens ante eum leuiter, vt addiscat sequi. Quo sequente et in calore solis obdormiente cogitat sic mater secum: 7 'Filius meus habet venenum ad maliciam. Ideo necesse est, vt addiscat pungere. Sed quia adhuc tenerum habet stimulum, si adhibuero aliquid durum, cicius frangetur, antequam assuetus et fortis fuerit ad pungendum.' 8 Ideo mater sapienter prouidens filio inquirit aliquid mollissimum et apportans ponit ante natum suum dormientem. 9 Postea valenter flatu suo perflans in aures eius excitat eum duriter in tantum, quod quasi extra se factus ex commocione flatus incipit stimulare in illud molle, quod ante eum appositum est. 10 In quo tam diu assuefacit stimulum, quod crescente duricia stimuli et consuetudine punccionis discit pungere lapides et ligna et queque forcia. Tandem informato nato relinquit eum mater. 11 Talis est ille homo, quem tu nosti. Est enim sicut natus serpentinus, quia de patre serpentino et femella serpentina natus est. Nam isti ambo conuenerunt cum pessimo veneno, idest superbia, que dampnabilius nocuit anime quam corpori venenum materiale. 12 Ipse denique serpens, cum nimium haberet ambiendi affectum et cupiditatem inextinguibilem, arsit in concupiscenciam femelle. Que considerans eum sapientem, formosum et strenuum ardebat in serpentem amore equali. 13 Ideo cum omni superbia contempto timore meo conuenerunt isti et de venenato genere venenatum generauerunt serpentem. In quorum semen, quia misericors sum et iusticia sic exigit, dedi animam de diuinitate mea creatam. 14 Verum quia mater non habet vbera diuine dileccionis, quibus lactet natum suum, ideo calefacit eum sub se, idest nutrit eum ad amorem mundi, et cum excellencioribus educit eum desiderans toto affectu, quomodo reputari possit cum magnatibus. 15 Et incitans eum ad subuersionem sui alloquitur eum dicendo: 'Si haberes illud dominium et principatum, consimilis posses esse parenti. Et talis honor deceret te et pro tali honore laborare teneris.' 16 Talibus igitur verbis natus serpentinus instructus a matre et ad terrena calefactus ex frigore diuine caritatis incipit terrena desiderando comedere et comedendo arcius estuare. 17 Deinde, vt addiscat mouere membra et erigere caput, pungitur in cauda a matre, quando ab ea informatur et inducitur, vt alios sibi alliciat promissionibus, 18 alios associet sibi verbis et fauoribus, quando non iubetur parcere bonis, vt vocetur bonus, non parcere vite, vt vocetur strenuus, non habere quietem, vt celebretur nomen eius. 19 Docet eciam mater natum serpere et precedendo ducit ad feruorem solis, quando seuiendo superbe et dissolute incitat eum ad consimilia, dicens ei priuatim et publice: 20 'Sic vixit pater tuus et antecessores tui, sic magnates decet incedere. Pudor est, si velis esse illis sanccior, dedecus est, si tu velis esse illis humilior, qui ex blanda locucione acquisierunt fauorem hominum et ex conformacione morum eorum optinuerunt magnum nomen.' 21 Hiis monitis natus serpentinus illectus sequitur matrem ab vno peccato in aliud, vsque dum venerit in luxuriam carnis tamquam in solis ardorem. Vbi cum inceperit quiescere et dulcescere carnis ardor, tunc docetur a matre pungere et stimulare. 22 Verum quia mater considerat infirmitatem eius in stimulo ac paupertatem in facultatibus et in viribus defectum, ideo suadet ei primo molliora, scilicet vt acquirat primo temporalia minoris reputacionis, ascendat ad honores minores, que omnia videntur in principio mollia et suauia ad habendum. 23 Qui venenato acquiescens consilio pungit miseros, quibus vis resistendi nulla est, ablacione suorum; pungit alios iniuria, alios pungit odio atque priuat vita. 24 Deinde confortato malicie stimulo in istis inferioribus perflatus iterum a matre incipit ad alciora ascendere, maioribus inuidere, prodiciones tendere et suscitare litigia in tantum, quod eciam in fortissima non formidat extendere stimulum suum, idest ad sancte Ecclesie iniuriam, nisi sollicite ante preuideatur et sapienter caueatur. 25 Ad huius vero stimuli extirpandam maliciam non est nisi vnum remedium, idest vt abscidatur lingua serpentis. Hoc vero erit sapiencium discernere, quomodo abscidatur et que sit eius lingua." 26 Deinde subiunxit ei Dominus: "Sicut pannus transfoditur et non sentit, et sicut pomum decoriatur et possessor eius non leditur, sic passio mea est in corde istius serpentis, quia numquam eam in corde suo attente recordatur. 27 Nam in predestinacione ponit fidem suam dicens: 'Si Deus presciuit me dampnandum, cur amplius laborabo? Si vero saluandum, faciliter recipiet penitenciam meam.' Ve illi, nisi se cicius emendauerit, quia nullus propter prescienciam meam reprobatur. 28 Scias eciam, quod illa serpens femella, mater istius, non consequetur, quod insipienter desiderat. Sed nec filii nec generacio illa prosperabitur, ymmo ipsa in amaritudine morietur et memoria eius erit in obliuione." 29 Filius Dei loquitur: "Caueatur summopere, ne de genere femelle et serpentis queratur auxilium et stabilitas regni, quia iam appropinquant iudicio Dei et dies eorum non prolongabuntur." 30 Item alias Christus apparuit dicens: "Scias pro certissimo, quod hec domina non consequetur, quod desiderat. Nec filii eius prosperabuntur nec facient semen, nec memoria eorum in generacione et generacionem erit."

Chapter 33 Deus Pater loquitur Filio, qualiter ipse est similis sponso, qui tantum dilexit sponsam, quod propter eam crucifixus est, ipsa vero dilexit adulterum et interfecit sponsum. Et qualiter anime per sponsam, thalamus per Ecclesiam, porte thalami per voluntatem, adulter vero per corporis delectaciones designantur. Predicit eciam de futura sponsa sponsanda Christo.

{ Pater loquitur ad Filium: "Tu es similis sponso, qui desponsauit sibi sponsam decoram facie et honestam moribus et induxit eam in thalamo suo et dilexit sicut se. Sic tu, fili mi. 2 Tu desponsasti sponsam nouam, quando ad animas hominum tanta arsisti caritate, vt te ipsum pro eis lacerari et in stipite extendi voluisti. 3 Has introduxisti in sanctam Ecclesiam tuam, quam tuo sanguine dedicasti, quasi in quendam thalamum. Sed vere sponsa tua nunc facta est adultera, fores thalami sunt clause et in loco sponse iacet adultera pessima, qua cogitat sic apud se: 4 'Quando vir meus dormiet et nudus iacuerit, tunc producam contra eum gladium acutum et interficiam eum, quia non placet michi.' Quid notat sponsa nisi animas, quas sanguine tuo redemisti? 5 Que quamuis multe sunt, tamen propter vnitatem fidei et dileccionis vna vocari possunt. Et multe hee nunc sunt facte adultere, quia diligunt mundum plus quam te. 6 Delectacionem alterius querunt, non tuam, fores thalami, idest Ecclesie, sunt clause. Quid significant fores nisi voluntatem bonam, per quam ad animam ingreditur Deus? 7 Hec clausa est quasi nullius boni habens effectum. Voluntas vero inimici tui completur, nam quidquid placet, quidquid delectat ad corpus, hoc diligitur, hoc honoratur, hoc sanctum et bonum predicatur. 8 Voluntas autem tua, que est, quod homines debeant diligere te feruenter, desiderare te prudenter, omnia pro te dare racionabiliter, omnino clausa est et neglecta. 9 Necnon et aliqui, qui forte quandoque fores thalami tui patenter intrant, non hac intencione intrant, vt voluntatem tuam faciant et vt te toto corde diligant, sed pre verecundia hominum, ne videantur iniqui, ne sciantur publice ab hominibus, quales sunt intus apud Deum. 10 Sic igitur male clausa est ianua thalami tui et plus est delectacio adulteri quam tua. Cogitant eciam apud se, quod, cum nudus et dormiens fueris, interficient te. 11 Tunc quippe videris eis nudus, quando corpus tuum, quod de purissimis visceribus virginis suscepisti non tamen amittendo diuinitatem, vident sub specie panis in altari. 12 Et nichil cernentes in eo de diuinitatis tue potencia reputant te quasi panem modicum, cum tamen vere Deus et homo sis, quem oculis videre non possunt tenebris mundi obscurati. 13 Tunc quoque videris eis dormiens, quando pateris eos impunitos, et ideo presumptuose ingrediuntur thalamum tuum cogitantes apud se: 14 'Ingrediar et recipiam corpus Christi sicut ceteri.' Nichilominus tamen post sumpcionem faciunt, quod eis placet. 'Quid enim obest, si non sumpsero, et quid michi prodest, si sumpsero?' 15 Ecce miseri per tales cogitaciones et per talem voluntatem interficiunt te a cordibus suis, ne regnes in eis, quamuis immortalis es et in omni loco per potenciam tue diuinitatis. 16 Verum quia non decet, fili mi, te esse sine sponsa nec sponsam habere nisi castissimam, ideo mittam amicos meos, qui accipiant tibi sponsam nouam, venustam aspectu, honestam moribus, desiderabilem tactu, et in thalamum tuum introducant. 17 Ipsi autem amici mei erunt celeres tales sicut aues volantes, quia Spiritus meus cum me ipso ducet eos. Erunt et fortes sicut illi, ante quorum manus murus dissoluitur. Erunt et magnanimes tamquam illi, qui non timent mortem et parati sunt dare vitam. 18 Hii adducent ad te sponsam nouam, idest animas electorum meorum acquirent tibi cum magno honore et decore, cum magna deuocione et caritate, cum virili labore et perseuerancia forti. 19 Ego sum ille, qui nunc loquor, qui in Iordane et monte clamaui: 'Hic est Filius meus dilectus!' Verba mea cicius complebuntur."

Chapter 34 Mater Dei declarat sponse per similitudinem, qualiter verba istius libri celestis ipsa virgo impetrauit a Filio ad supplicacionem omnium electorum mundi. Que verba promittunt malediccionem superbis et misericordiam humilibus. Continentur eciam verba, in quibus datur certis personis potestas expellendi demonia et concordandi discordes, et specialiter reges Francie et Anglie.

{ Mater loquebatur: "Filius meus est similis regi, qui habebat ciuitatem, in qua septuaginta principes erant, et in cuiuslibet dominio non erat nisi vnus fidelis regi. 2 Tunc illi fideles videntes, quod infidelibus non instabat nisi mors et dampnacio, scripserunt ad quandam dominam familiarissimam regi rogantes eam, vt rogaret pro eis et vt suggereret regi, quatenus scriberet eis verba ammonicionis sue, quibus resipiscerent a pertinacia sua. 3 Qua suggerente regi de salute illorum infidelium respondit ei rex: 'Nichil restat eis nisi mors et ea digni sunt. Verumptamen propter preces tuas scribam eis duo verba. 4 In primo autem verbo sunt tria: primo dampnacio, quam merentur, in secundo paupertas, in tercio confusio et dehonestacio, qua digni sunt pro suis factis. Secundum verbum est, quod omnis, qui se humiliauerit, habebit graciam et fruetur vita.' 5 Cumque littera continens hec duo verba venisset ad illos infideles, dixerunt quidam ex eis: 'Nos sumus ita fortes sicut rex et ideo defendemus nos.' 6 Alii dixerunt: 'Non est nobis cura de vita et morte. Quod magis euenerit, non est nobis magna cura.' Alii quoque dixerunt: 'Falsum est, quod audiuimus, et confictum. Nam littera ista de ore regis non emanauit.' 7 Auditis igitur responsis istis scripserunt illi fideles iterum secundo ad predictam dominam familiarissimam regi dicentes: 'Non credunt isti infideles verbis regis seu nostris. 8 Ideo postula a rege, vt in signum credulitatis mittat eis aliquod speciale signum, quo credant litteram de ore regis processisse.' 9 Quod audiens rex dixit: 'Duo specialiter pertinent ad regem, corona scilicet et clipeus. Coronam regis nullus portare potest nisi rex, clipeus quippe regis pacificat discordantes. Ergo duo ista mittam eis, si forte credant verbis meis et a malicia sua resipiscant.' 10 Iste rex non aliud significat nisi filium meum, qui est rex glorie et filius Dei atque meus. Hic habet ciuitatem, idest mundum, in quo septuaginta sunt lingue quasi septuaginta dominia. 11 Et in qualibet lingua vnus amicus filii mei est, idest nulla lingua est, in qua non inueniantur aliqui amici filii mei. Qui significantur in vno propter vnitatem fidei et caritatis. 12 Ego autem sum illa domina familiarissima regi, et ad me amici mei videntes mundo instare miseriam miserunt preces suas rogantes, vt filium meum pro mundo mitigarem. Qui precibus meis et sanctorum flexus misit mundo verba oris sui ab eterno prescita. 13 Ad quorum credulitatem, ne reputarentur aliunde conficta, impetraui in signum coronam et clipeum regis: coronam propter potestatem, que dabitur vni, super spiritus immundos, clipeum propter opus pacis, quod dabitur alteri, scilicet discordancia corda reformare in vnum cor et mutuam caritatem. 14 Verba autem filii mei non sunt nisi quasi duo verba, quia in omnibus illis non sunt alia nisi ista duo, malediccio scilicet in indurantes se et misericordia in humiliantes se." 15 Hiis dictis Filius loquebatur ad matrem: "Benedicta sis tu! Tu es quasi mater illa, que mittitur, vt accipiat filio suo vxorem. Sic ego mitto te ad amicos meos, qui animas electorum coniungant michi in coniugium spirituale, quale Deum decet. 16 Ergo propter magnam misericordiam tuam et caritatem, qua sic feruenter diligis animas, do tibi auctoritatem super coronam illam et clipeum, vt non solum duobus sed et aliis, quibus volueris, dare possis. 17 Tu enim plena es misericordia et ideo omnem misericordiam trahis a me ad peccatores. Benedictus sit ille, quicumque tibi seruit, quia nec relinquetur in morte nec in vita." 18 Deinde loquebatur mater iterum ad sponsam: "Scriptum est, quod Iohannes Baptista precessit ante faciem filii mei; quem non omnes viderunt, quia in heremo erat. Sic ego ante terribile iudicium illud futurum filii mei precedo cum misericordia mea. 19 Ergo ex parte mea dic illi, qui habet coronam, quod, quociens senserit Spiritum solitum et feruorem in se filii mei, super vexatum legat ista verba: 20 'Deus Pater, qui est cum Filio et Spiritu Sancto creator omnium rerum et iudex eorum, que facta sunt, qui misit benedictum filium suum cum se ipso in viscera virginis Marie propter nostram salutem, 21 precipio tibi, immunde spiritus, vt ad gloriam eius et propter preces Marie virginis exeas ab ista creatura Dei in nomine eius, qui natus est de virgine Ihesus Christus vnus Deus, qui est Pater et Filius et Spiritus Sanctus.' 22 Deinde dicetur ex parte mea alteri, qui habet clipeum: 'Tu sepe me misisti quasi nuncium tuum ad Deum, et rogaui filium meum pro te. Nunc ego rogo te, vt tu vadas nuncius meus ad summum caput Ecclesie, quia eciam si sederit ei Lucifer, verba filii mei secundum eius voluntatem perficientur.' 23 Cum autem venerit in Franciam, conuentis ante se principibus dicat in audiencia eorum hec verba: 'Deus, qui est cum Patre et Spiritu Sancto creator omnium rerum et eorum, que facta sunt, qui dignatus est descendere in viscera virginea et vnire diuinitatem suam humanitati, non tamen separans se a diuinitate, 24 qui fixit sic caritatem suam ad hominem, vt, cum videret lanceam et acutos clauos et omnia instrumenta mortis ante se, magis voluit mori et omnia horribilia instrumenta mortis sufferre neruosque incidi, manus et pedes perforari quam caritatem ad hominem fixam relinquere, ipse propter suam passionem vos coniungat in vnum cor, qui hactenus fueratis dissociati.' 25 Deinde, sicut Spiritus meus informabit eum, proponat eis penas inferni, gaudium iustorum et retribucionem iniquorum."

Chapter 35 Christus ostendit sponse, qualiter anima cuiusdam monachi deuoti purgabatur in vita per infirmitates corporis, et ostendebatur eius gloria sub specie stelle ante mortem. Et qualiter anima alterius religiosi iam dampnata expectabatur a nouem demoniis ante principem demoniorum. Et assignatur hic racio, quare mali religiosi tollerantur a Deo.

{ Filius Dei loquebatur ad sponsam: "Vidisti animam illius monachi defuncti in specie stelle, et merito, quia idem in vita sua lucidus et ardens erat quasi stella. Quia me pre omni creatura dilexit, vixit in obseruancia propositi sui. 2 Hec eciam anima ostendebatur tibi, antequam moreretur, in statu illo, in quo tunc fuit, quando monstrabatur tibi, et hoc fuit, quando ipse venit ad vltimum terminum vite sue et quando signa egritudinis demonstrancia mortem aderant. 3 Hec ergo, cum ad terminum mortis appropinquaret, venit in purgatorium et istud purgatorium erat corpus suum, vbi purgabatur doloribus et infirmitatibus. 4 Et ideo quasi stella in vase aperto demonstrabatur tibi, et hoc fuit, quia arsit caritate mea, et ideo est nunc in me et ego in ea. 5 Quia sicut stella, si veniret in copiosiorem et splendidiorem ignem, non vlterius appareret, sic ipse nunc in me conclusus est et ego in eo et gaudebit gloria illa ineffabili, que numquam finietur. 6 Cum autem esset in purgatorio suo, tanta caritate adhuc tunc arsit ad me stella ista et ego ad eam, quod ipsa doloris vehemenciam corporis reputauit leuissimam. Cuius leticia in tribulacione incepit et ad perpetuum gaudium excreuit. 7 Quod dylabolus cernens et in ea aliquid iuris sui inuenire volens propter dileccionem, quam illa anima ad me habuit, libenter alias animas propter eam dimisisset. 8 Alia eciam anima monstrabatur tibi, quam dyabolus nouem iuribus possidet. Cuius iudicium quia ostendi tibi prius, ideo eius nunc supplicium tibi ostendere volo, sicut coram Deo omnia in vno puncto fuerunt; que tamen corporaliter absque prolixitate non possunt proferri et audiri. 9 Anima ergo illius cum peruenisset ad supplicium, statim septem demones occurrerunt ei ante principem suum dicentes: 'Hec anima nostri iuris est.' 10 Primo demon superbie dicebat: 'Ipsa est mea, quia nullum reputauit sibi similem et super omnes esse volebat sicut ego.' Secundus, scilicet demon cupiditatis, ait: 'Ipsa numquam impleri et saciari potuit sicut nec ego, ideo mea est.' 11 Tercius, scilicet demon inobediencie, dicebat: 'Ipsa astricta erat ad obedienciam et disciplinam sed in omnibus fuit inobediens Deo et obediens carni; ideo est mea.' 12 Quartus, scilicet demon gule, ait: 'Ipsa temporibus illicitis comedendo et bibendo, prout ego ei suasi, excessit et nichil abstinencie habere voluit; ideo mea est.' 13 Quintus, scilicet demon vane glorie, dixit: 'Ipse cantauit pro vana gloria et vano nomine, et cum aliquantulum deprimebatur vox eius et attediabatur, tunc ego eleuabam eam ad alciora et occurrens gaudenter iuui eum.' 14 Sextus, demon scilicet proprietatis, dicebat: 'Ipse debuit esse pauper in mundo et nichil proprium habere sed ipse econtra quasi formica, que habere poterat, congregabat et irrequisito prelato suo illa possedit, et ideo mea est.' 15 Septimus, scilicet demon religionis contemptus, dicebat: 'Ipse ex regulari disciplina obligabatur ad obseruandum in omnibus actibus suis constituta tempora, sed econtra, quia omnia habuit inordinata. 16 Bibebat enim et comedebat, quando volebat, dormiebat et vigilabat et loquebatur, quando sibi placebat, et absque regulari disciplina omnia agebat; et ideo mea est.' 17 Tunc princeps demonum quasi per exemplum demonstrando dicebat: 'Tu, spiritus superbie, quia possedisti eum extra et intra, ideo ingredere in eum et constringe sic districte (quemadmodum spiritualia, si possibile esset, quod haberent membra et adhererent corporalibus) et comprime sic horribiliter, vt cerebrum exeat cum oculis et medulla de compagibus et omnia membra dissoluantur.' 18 Ad secundum, idest ad spiritum cupiditatis, ait: 'Tu possedisti eum ad voluntatem tuam et numquam saciabatur. 19 Ideo intra in eum ardore veneno peiori et plumbo feruenciori et inflamma eum sic miserabiliter, vt, sicut vinum per summitatem vitrei vasis, quod habet multas fistulas, ingrediens omnia loca occupat et replet, sic ardor tuus venenatus et plumbeus ingrediatur in omnia membra eius et ardeat in eis sine fine.' 20 Ad tercium autem, idest ad spiritum inobediencie, ait: 'Tu possedisti eum ad omnia professioni sue contraria, et obediuit tibi magis quam Deo suo. 21 Ideo intra in eum quasi gladius acutissimus et sic feruenter cohereas ei quasi gladius, qui infixus esset cordi, qui nec per partem superiorem nec per inferiorem exiret sed immobiliter permanens intollerabiliter cruciaret.' 22 Ad quartum, idest ad spiritum gule, ait: 'Tibi consensit ad omnem intemperanciam. Ideo comminue eum dentibus tuis et discerpe cor eius, vt quilibet spirituum iam enumeratorum, scilicet superbie et cupiditatis, inobediencie et gule, vnam partem cordis sui sic possideat et possidendo sic cruciet, vt semper comminuatur et numquam consumetur.' 23 Ad quintum, idest ad spiritum vane glorie, ait: 'Intra in eum et numquam sinas eum habere requiem! Pro cantu suo numquam procedat nisi ve de ore suo. Omne gaudium et delectacio, quam in mundo querebat, vertetur sibi in fletum et miseriam sempiternam.' 24 Ad sextum autem, idest ad spiritum proprietatis, ait: 'Intra in eum et vexa eum cum amaritudine et fac eum carere omnibus delectabilibus, que desiderabat! Et pro eis confusionem inenarrabilem et dampnacionem indicibilem et pudorem perpetuum habebit.' 25 Ad septimum, idest ad spiritum contemptus religionis, ait: 'Quia omnia tempora sua inordinate habuit, ideo vnum tempus adueniet ei, quod numquam terminabitur, in quo frigus et ardorem pacietur sine fine.' 26 Tunc mox in ipso momento ante principem demoniorum duo spiritus apparuerunt dicentes: 'Eciam nos in hac anima habemus partem.' Et primus dixit: 27 'Ipse fuit sacerdos et non vt sacerdos vixit; ideo pars mea in ea est.' Secundus demon ait: 'Ipse habuit quoddam fundamentum in capite suo, in quo corona glorie stare debuisset, et hanc non habuit; ideo mea est.' 28 Respondit princeps: 'Pro honorifico nomine sacerdotis mutetur sibi nomen et vocetur Sathan. Pro corona glorie, quam contempsit habere, ponatur ibi malediccionis obprobrium et deieccio sempiterna.'" 29 Deinde loquebatur Dominus ad sponsam: "Ecce sponsa mea, qualis remuneracio et quam dissimilis! Ambe iste anime vnius fuerunt professionis sed in remuneracione nimis multum inequales. 30 Numquid scis tu, quare ista tibi ostendo? Certe vt boni roborentur et vt mali scientes iudicium suum a malis resipiscant. Vere dico tibi, quod homines illius professionis multum auerterunt se a me, sicut per exemplum poteris intelligere. 31 Ego sum similis patrifamilias, qui assumpsit sibi operarios, quibus commisit fossorium ad fodiendum terram et scopam ad eiciendum eam de fossis, vas ad portandum. 32 Tandem ipsi operarii contempnentes preceptum domini reportauerunt illa vtensilia domino suo et dixerunt: 33 'Fossorium minus acutum est et terra satis arida, et non sufficimus laborare in ea. Scopa nimis tenuis est et non valet continere terram. Vas nimis graue est et ideo nobis ad portandum nimis onerosum.' 34 Sic faciunt isti professores michi. Ego namque commisi eis quasi laboratoribus fossorium, idest dedi auctoritatem predicandi verba mea et potestatem fodiendi corda terrena timore meo. 35 Sed hoc fossorium nunc deiciunt et assumunt nouum, quia verba mea et institucionem meam vertunt ad alleuiacionem corporis, /verba mea/ vt placeant hominibus et crescant in diuiciis, dicentes: 'Corda hominum nunc dura sunt et verba Domini minus acuta ad excitandum deuocionem.' 36 Et ideo placabilia proponunt hominibus, iusticiam meam occultant, peccatum increpare dissimulant, ex quibus fiducialiter faciunt auditores in peccatis quiescere et de factis suis remisse penitere. 37 Secundo commisi eis scopam, qua eicerent terram de fossa, idest vt paupertatem et humilitatem diligerent. Sed hec est eis nunc nimis tenuis. Dicunt enim: 38 'Si nichil habere voluerimus, vnde tunc viuemus? Si ex toto abiecti fuerimus, a quibus tunc colligemur?' Sic ergo falsa fiducia decepti tanto nunc alios in superbia excedunt, quanto pre aliis deberent esse humiliores. 39 Ego eciam dedi eis quasi vas ad deportandum terram, idest vt haberent abstinenciam delectabilium corporis. Sed hoc ad pedes meos proiecerunt dicentes: 40 'Si in tali labore, sicut patres vixerunt, volumus viuere, deficiemus et in tali abstinencia omnino contempnemur, si in tali districcione non preualemus.' Sic igitur omnia religionis et professionis bona sunt eis grauia et illa, que eis placent, faciunt. 41 Quid ego autem facturus sum, cuius instrumenta proiciuntur et labor recusatur? Vtique dicam eis: 'Viuite secundum voluntatem vestram et laborate laborem vestrum proprium, et reperietis fructum vestrum! 42 Habete honorem mundi pro honore eterno, diuicias mundi et amiciciam eius pro eternis, voluptatem mundi pro dulcedine, que numquam terminatur!' 43 Ego iuro in veritate mea, quod, si non fecissem propter duo bona, propter que sustineo eos, non vna domus eorum staret erecta. Primum est matris mee oracio, que cum patrono eorum incessanter orat. 44 Secundum est iusticia mea, quia quamuis propter maliciam eorum non teneor eis aliquam misericordiam facere, attamen propter dona offerencium, que placent michi, pacior eos. Ipsi enim sunt quasi instrumenta, quibus alii proficiunt. 45 Ex eorum nempe predicacione et cantu quandoque alii crescunt ad deuocionem et ad occasionem bene proficiendi, sed se ipsos in profundum deiciunt, quia seruiunt quasi serui ad lucrum non eternitatis. 46 Vere serui sunt et paucissimi inueniuntur alii et tam pauci, quod vix vnus reperitur in centum." 47 Apparuit anima induta scapulari et mirabiliter in omnibus membris deformata. Tunc Christus dixit: "Quidam populus erat audiens filios Israel vbique habere victoriam, timensque subici ipsis misit legatos suos habentes antiquos calceos in pedibus et panem veteratum in peris, vt menciendo se simularent esse de remotissimis partibus. 48 Quapropter cognita veritate redacti sunt in perpetuam seruitutem. Sic multi religiosi simulantes, quod non sunt, et seruientes mundo sub habitu religionis excluduntur ab illa eterna hereditate. 49 De talibus est iste, cuius animam dyabolus nouem iuribus possidet. Primum est, quod superbiendo prefert se ceteris, ostendendo se professorem virtutum, cum sit viciis plenus. 50 Secundum est, quod desiderat omnia, que videt, necessariis non contentus. Tercium est, quod obedit in hiis, que eum delectant; ea vero, que non delectant, aut facit inuitus aut querit occasionem fugiendi. 51 Quartum est, quod delectatur in intemperancia, socius illorum, de quibus dicitur, quorum deus venter est. Quintum est, quod querit laudari ab hominibus, non a Deo. Ideo predicat sublimia, cantat altisona, singularia operatur. 52 Sextum est, quod gloriatur in superfluis et habitu pergerino, cuius proprium deberet esse ipsa vera paupertas. Septimum est, quod nulla seruat tempora, sed regit se secundum flatum carnis sue. 53 Octauum est, quod impudice et frontose accedit ad altare meum sanctificans et absoluens alios, ipse vinculo dignus et reprehensione. 54 Nonum est, quod indigne portat signum glorie in capite suo, confederatus hosti meo. Ideo, nisi se emendauerit, propinabitur sibi de iusticia mea." 55 Respondit illa: "O Domine mi, ipse dicit missas et predicat, et predicacio eius sapit multis. Numquid potest esse nisi a Spiritu tuo?" Cui Deus: 56 "Est", inquit, "de Spiritu meo, sed quando ipse non ea caritate nec intencione predicat, qua verus predicator predicare debet, nec sequitur effectum predicacionis, tunc spiritus nequam operatur cum eo, quia masticat stramen et sugit caudam serpentis queritque flores perituros." 57 Tunc ait illa: "O Domine, non intelligo, quod dicitur. Ideo, Domine mi, dignare exponere, quid significat!" Cui Dominus: 58 "Ipse", inquit, "tunc masticat stramen, quando non sapit ei ille panis eternus, quando non intrat cor diuina sapiencia, que dixit: 'Venite ad me, humiles, et ego reficiam vos.' 59 Tunc vero sugit caudam serpentis, quando non sapit ei potus diuine intelligencie sed prudencia dyaboli, que dicit: 'Comedite, et aperientur oculi.' 60 Tunc quoque querit flores perituros, quando non curat fructum eterne dulcedinis sed continue habet in ore verba mundi et verba carnis."

Chapter 36 Christus reuelat sponse, qualiter propter tria bona, que erant in cordibus vacuis et mundissimis apostolorum, missus fuit in eos tripliciter Spiritus Sanctus et qualiter in hominibus plenis cupiditate et luxuria et superbia non ingreditur Spiritus Sanctus, et quod Christus vult primo vinum suum, idest verba sua istius libri, propinari amicis, qui ea publicabunt aliis postea.

" {E go, qui loquor tecum, sum ille, qui tali die sicut hodie misi in apostolos et discipulos meos Spiritum Sanctum. Qui venit ad eos tripliciter: primo quasi torrens, secundo quasi ignis, tercio in specie linguarum. 2 Venit autem ad eos ianuis clausis, quia soli erant et quia tria bona habebant. Primo enim habebant omnem voluntatem tenendi castitatem et continenter in omnibus viuere; secundo habebant humilitatem precipuam, tercio totum desiderium ad Deum, quia nichil nisi ipsum desiderabant. 3 Isti erant quasi tria vasa munda sed vacua; propterea venit Spiritus Sanctus et repleuit eos. Venit autem quasi torrens, quia omnes artus et omnia membra eorum delectacione diuina et consolacione repleuit. 4 Venit quasi ignis, quia feruore diuini amoris sic incendit corda eorum, vt nichil diligerent nisi Deum, nichil timerent nisi Deum. 5 Tercio venit in specie linguarum, quia sicut lingua intus est in ore nec tamen nocet ori sed magis ad loquendum proficit, sic Spiritus Sanctus intus in anima eorum erat, qui eos nichil desiderare faciebat nisi me, qui eciam eos sapiencia diuina loquaces fecit. Cuius virtute tamquam officio lingue omnem veritatem loquebantur. 6 Ergo, quia ista vasa vacua erant propter desiderium, dignum fuit, vt veniret ad eos Spiritus Sanctus. Non enim ingredi potest ad eos, qui impleti sunt et pleni. Qui autem impleti sunt nisi illi, qui omni peccato et spurcicia pleni sunt? 7 Ipsi enim sunt quasi tria vasa pessima. Primum est plenum quasi fetidissimo stercore hominum, quod propter pessimum fetorem nullus potest odorare. Secundum plenum est quasi vilissimo spermate, quod nullus potest propter amaritudinem gustare. 8 Tercium est plenum quasi corruptissimo sanguine et sanie, que nullus potest videre propter abhominacionem. 9 Sic mali pleni sunt mundi ambicione et cupiditate, que fetent in conspectu meo et sanctorum meorum deterius quam stercus hominum. Quid sunt omnia temporalia nisi stercus? Hoc pessimo stercore cito perituro miseri delectantur. 10 In secundo vase est nimia luxuria et incontinencia in omnibus operibus. Hec autem amara est michi ad gustandum quasi sperma; non enim potero sustinere tales et minus per graciam meam ingredi ad eos. 11 Quomodo ego enim vera mundicia ad tam immundos ingrediar? Quomodo ego ignis ipse vere dileccionis inflammarem eos, quos tam prauus ignis luxurie inflammat? 12 Tercium est superbia et arrogancia eorum. Ipsa quippe est quasi sanguis corruptus et sanies. 13 Ipsa est, que hominem in bonis corrumpit intus et exterius, aufert graciam datam a Deo et reddit hominem abhominabilem Deo et proximo. Qui autem sic impletus fuerit, gracia Spiritus Sancti impleri non poterit. 14 Ego autem sum quasi homo habens vinum venale. Qui cum propinare voluerit, dat primo amicis suis et familiaribus ad gustandum. Deinde preconis voce mittit suos clamantes: 'Gustauimus vinum, quia bonum est. Omnes ergo, qui volunt, accedant!' 15 Sic ego habeo vinum optimum, idest dulcedinem illam, que ineffabilis est. Hanc ego quibusdam familiaribus meis propinaui auditis verbis, que de ore meo procedunt. 16 Inter istos proclamatores, qui vinum gustabant, erit iste, qui venit ad me hodie habens quasi tria receptacula implenda. Venit enim habens voluntatem continendi se ab omni vanitate, voluntatem ad omnem humilitatem, desiderium ad omne, quod michi placitum est. 17 Propterea impleui vasa sua hodie. Primo namque fiet sapiencia spiritualium lucidior ad intelligendum et apcior ad ruminandum quam prius. Secundo impleui eum caritate mea, qua feruencior fiet quam prius ad omne bonum. 18 Tercio dedi ei timorem discreciorem, vt scilicet nichil timeat nisi me et que michi placita sunt. 19 Ergo, vt eciam aliis clamare sciat dulcedinem vini mei, audiet verba mea, que locutus sum et que scripta sunt, vt audita caritate mea et iusticia tanto fiat in clamando sollicicior, quo diligencius vini dulcedinem gustat." 20 Hic frater dominam Birgittam ad Sanctum Iacobum sequebatur. Qui in spiritu vidit dominam quasi septem coronis coronatam viditque solem totum denigratum. 21 Qui miratus audiuit vocem clare dicentem: "Sol iste obscuratus significat principem terre vestre, qui sicut sol fulserat; erit despectissimus, obprobrium hominum. 22 Mulierque ista, quam cernis, habebit spicam septiformis gracie Dei, quam significant septem corone, quas vidisti. Et hoc erit tibi signum, quod tu sanaberis ab infirmitate ista et reuerteris ad tuos et eleuaberis ad alciorem gradum." 23 Qui rediens factus est abbas proficiens de virtute in virtutem.

Chapter 37 Verba Virginis ad sponsam, quomodo ipsa Virgo a quadruplici genere hominum salutatur, scilicet a veris amicis suis ex caritate et ab aliis ex timore pene et a reliquis, vt ditentur et honorentur, ab aliis vero ypocritis ex presumpcione venie. Prima duo genera remunerantur spiritualiter, tercium temporaliter; quartum est abhominabile.

{ Maria loquitur: "Quatuor genera hominum sunt, qui me salutant. Primi sunt, qui omnem voluntatem suam et conscienciam suam relinquunt in manus meas et, quidquid faciunt, totum faciunt pro honore meo. Horum salutacio est michi quasi potus suauissimus et delectabilis. 2 Secundi sunt, qui timent penam et ex timore se abstinent a peccato. Hiis ego do, si in laude mea perseuerauerint, diminucionem praui timoris et augmentacionem vere caritatis et scienciam, qua discant racionabiliter et sapienter Deum diligere. 3 Tercii sunt, qui satis in sublimi eleuant laudem meam sed nulla alia intencione et affectu, nisi vt honor temporalis et vtilitas transitoria eis accrescat. 4 Et ideo sicut dominus, cui aliquid donum mittitur et ipse remittit donanti equipollens aliquid, sic ego, quia ipsi temporalia petunt nec aliquid carius desiderant, propterea do eis, quod volunt, et remunero eis in presenti. 5 Quarti sunt, qui simulant se esse bonos et tamen peccatum habent in delectacione. Peccant enim occulte, cum possunt, ne videantur ab hominibus, cogitantes sic secum: 'Ipsa virgo Maria pia est et, mox vt inuocata fuerit, impetrat veniam'. 6 Horum clamor sic placet michi sicut vas, quod exterius est deargentatum et intus plenum fetidissimo stercore, quod nullus potest odorare. Tales sunt quidam per pessimam voluntatem peccati."

Chapter 38 Christus dicit sponse, quod duo sunt spiritus, scilicet bonus et malus. Signa autem boni spiritus sunt dulcedo mentis et gloria, et signa mali spiritus sunt anxietas et inquietudo mentis procedens ex cupiditate vel ira etc.

{ Filius loquitur sponse dicens: "Spiritus bonus est in corde hominis. Quid est spiritus bonus nisi Deus? Quid est Deus nisi gloria et dulcedo sanctorum? 2 Ipse Deus est in eis et ipsi in eo et tunc omne bonum habent, cum habent Deum, sine quo nichil est bonum. Ideo, qui habent spiritum Dei, habent et Deum et omnem miliciam celi et omne bonum. 3 Similiter, qui habent spiritum malum in se, habent omne malum in se. Quid enim est spiritus malus nisi dyabolus? Quid vero dyabolus nisi pena et omne malum? Ergo, qui habet dyabolum, habet in se penam et omne malum. 4 Sicut autem homo bonus non sentit, vnde vel quomodo dulcedo Spiritus Sancti ingerit se menti eius, nec perfecte eam in presenti gustare potest, licet gustat partem, 5 sic homo malus cum angustiatur cupiditate, cum anhelat ad ambicionem, cum mordetur ira aut inquinatur luxuria et ceteris aliis viciis, pena dyaboli est et indicium eterne inquietudinis, licet in presenti, vt est, perpendi non possit. 6 Ve hiis, qui huic spiritui adherent!"

Chapter 39 Videbat sponsa demonem producentem in diuino iudicio septem libros contra quandam animam vnius militis defuncti, sed angelus bonus produxit pro ea vnum librum. Que anima non dampnabatur eternaliter, quia demone ignorante penituit in fine in cogitatu intrinsecus. Condempnatur tamen propter peccata ad nouem penas sustinendas in purgatorio vsque ad diem iudicii, quia tam diu desiderauerat in corpore viuere. Sed reuelantur a Christo tria remedia, per que possit ante liberari, et remittuntur ei a Domino statim tres de predictis penis precibus Virginis et sanctorum. Supplicacio vero angeli boni pro ea non statim exauditur sed differendo ad tempus ponit eam Christus in deliberacione.

{ Demon quidam apparuit in diuino iudicio, qui tenebat quandam animam cuiusdam defuncti tremulam in modum cordis tremuli. Qui demon tunc dixit ad iudicem: 2 "Ecce preda! Angelus enim tuus et ego sequebamur animam istam a principio suo vsque in finem, sed ipse ad custodiendum, ego autem ad nocendum, et ambo venabamur eam quasi venatores. Sed tamen ipsa in fine incidit in manus meas. 3 Ad quam lucrandam michi ego ita sum cupidus et impetuosus quemadmodum torrens cadens deorsum, cui nichil resistit nisi quoddam retentaculum, hoc est iusticia tua. 4 Que quia nondum probata est contra animam istam, ideo adhuc nondum secure possideo eam. 5 Ego eciam desidero eam tam feruenter quemadmodum animal consumptum inedia, quod pre fame comedit eciam membra sua. Ergo, quia tu iustus iudex es, iudica super eam iustum iudicium!" 6 Respondit iudex: "Quare magis incidit in manus tuas et cur tu propinquior ei fuisti quam angelus meus?" Respondit demon: "Quia peccata sua plura fuerunt quam opera bona." 7 Respondit iudex: "Ostende, qualia!" Respondit demon: "Ego habeo vnum librum plenum peccatis suis." Et iudex: "Quale est nomen libri huius?" 8 Respondit demon: "Huius nomen est inobediencia. In quo libro sunt septem libri et quilibet habet III columpnas. Quelibet autem columpna habet plus quam mille verba sed nulla minus quam mille, quedam vero multo plura." 9 Respondit iudex: "Dic nomina istorum librorum, quia licet ego omnia scio, tamen, vt aliis innotescat voluntas tua et bonitas mea, volo, vt loquaris." 10 Respondit demon: "Nomen primi libri est superbia et in hoc sunt tres columpne. Prima est superbia spiritualis in consciencia sua, quia superbiebat de bona vita, quam credebat se habere aliis meliorem. 11 Superbiebat eciam de intelligencia sua et consciencia sapienciori aliis. Secunda columpna erat, quod superbiebat de bonis sibi datis et de famulis et vestibus et aliis rebus. 12 Tercia erat, quod superbiebat in pulchritudine membrorum et de propagine nobili et in operibus suis. Et in hiis tribus columpnis erant infinita verba, prout tibi melius cognitum est. 13 Secundus liber erat cupiditas sua. Hec autem habebat tres columpnas. Prima erat spiritualis, quia cogitauit peccata sua non esse ita grauia, sicut dicebatur, et indigne desiderauit celeste regnum, quod non debetur alicui nisi perfecte mundo. 14 Secunda, quia plus desiderauit in mundo, quam necesse erat, et voluntas sua fuit ad hoc solum, vt extolleret nomen suum et progeniem ad hoc, vt heredes suos non ad honorem tuum sed ad honorem mundi nutriret et magnificaret eos. 15 Tercia columpna fuit, quod cupiebat honorem mundi et super alios esse. Et in hiis, prout tibi melius cognitum est, innumerabilia sunt verba, quibus requirebat fauorem et beniuolenciam, quibus eciam temporalia sibi acquirebat. 16 Tercius liber est inuidia. Hic habet tres columpnas. Prima fuit in mente, qua inuidebat eis occulte, qui plus habebant et magis prosperabantur quam ipse. 17Secunda, quod recepit ex inuidia res eorum, qui minus habebant quam ipse et magis indigebant. 18 Tercia, quod ex inuidia nocuit proximo occulte per sua consilia et eciam publice, tam verbo quam facto, tam per se quam per suos, et eciam alios incitauit ad similia. 19 Quartus liber erat auaricia, in qua erant eciam tres columpne. Prime erat auaricia in mente, quia noluit aliis dicere de hiis, que sciebat, vnde alii recepissent consolacionem et profectum, cogitans sic secum: 20 'Que inde michi vtilitas, si tali vel tali dedero hoc consilium? Que michi remuneracio, si ei in illo consilio vel verbo profuero?' 21 Et sic indigens afflictus recedebat ab eo non edificatus vel instructus, cum bene potuisset ab eo, si voluntas affuisset, edificari. 22 Secunda columpna erat, quod, cum pacificare poterat discordantes, noluit hoc facere, cum eciam consolari poterat turbatos, non curauit. 23 Tercia columpna erat auaricia in bonis suis, eo quod, si vnum denarium dare debebat pro nomine tuo, anxiebatur et grauabatur, et pro honore mundi libenter daret centum. 24 In hiis autem columpnis sunt infinita verba, prout tibi melius constat. Omnia enim scis et nichil a te occultari potest, sed ideo me loqui compellis ex tua potencia, quia aliis prodesse vis. 25 Quintus liber est accidia et iste habet tres columpnas. Primo, quod in opere accidiosus erat ad operandum bona opera ad honorem tuum, idest ad mandata tua. 26 Nam pro quiete corporis sui amisit tempus suum; corporis enim sui vtilitas et voluptas erant sibi carissima. 27 Secundo accidiosus erat in cogitacione. Quando enim spiritus tuus bonus immisit cordi eius compunccionem vel aliquam spiritualem intelligenciam, nimis sibi longum videbatur et subtraxit mentem suam a cogitacione spirituali et omne gaudium mundi videbatur sibi delectabile et suaue. 28 Tercio erat accidiosus in ore, idest in orando et in loquendo, que vtilitatis aliorum et honoris tui erant; feruens autem erat ad scurrilia verba. 29 Quanta autem verba iste columpne habeant et quam innumera sunt, tibi soli cognitum est. 30 Sextus liber erat ira. Hic habebat eciam tres columpnas. Prima, quod irascebatur proximo suo de illis rebus, que sibi non erant vtiles. 31 Secunda columpna erat, quod lesit proximum opere ex ira sua, quandoque eciam in ira alienando sua. Tercia, quod ex ira turbabat proximum. 32 Septimus liber erat voluptas sua, que eciam habebat tres columpnas. Prima erat, quod indebite et inordinate effundebat semen suum. 33 Nam licet coniugatus erat et ab aliarum mulierum macula segregatus, tamen per amplexus et per verba inepta et eciam per gestus impudicos effundebat semen suum modo indebito. 34 Secunda columpna erat, quod nimis procax erat in verbis. Inducebat enim non solum vxorem suam in maiorem ardorem libidinis, ymmo eciam alios ad audiendum et cogitandum scurrilia multociens per verba sua attraxit. 35 Tercia columpna erat, quod nimis delicate nutriebat corpus suum, preparando scilicet lauciora et plura fercula ad delectacionem maiorem corporis sui et ad laudem hominum, vt vocaretur magnus. 36 Plus autem quam mille verba sunt in istis columpnis, sedendo in mensa longiori tempore quam debebat, non attendens tempus sibi datum, loquendo inepcius, recipiendo plus quam natura volebat. 37 Ecce o iudex, liber meus totus completus est. Adiudica ergo michi hanc animam!" 38 Tunc autem silente iudice mater misericordie appropinquans, que videbatur quasi remocius stare, dixit: "Fili mi, ego volo disputare de iusticia cum dyabolo isto." 39 Cui respondit Filius: "Carissima mater, quando demoni non negatur iusticia, quomodo tibi posset negari, que es mater mea et domina angelorum? 40 Tu enim omnia potes et omnia scis in me sed ideo loqueris, vt aliis innotescat dileccio mea." 41 Tunc mater loquebatur ad dyabolum: "Precipio tibi, dyabole, quod respondeas michi ad tria, que quero a te. Sed licet inuitus feceris, ex iusticia tamen teneris, quia domina tua sum. Dic michi, numquid tu scis omnes cogitaciones hominis?" 42 Dyabolus autem respondit: "Non nisi illas solummodo, quas ex exteriori operacione hominis et ex disposicione eius perpendere possum, et illas, quas ego quasi personaliter immitto cordi eius. 43 Quia licet ego perdidi dignitatem meam, tamen ex subtilitate nature mee adhuc michi remansit sapiencia tanta, quod ex disposicione hominis intelligere possum statum mentis, sed bonas cogitaciones hominis cognoscere non possum." 44 Dixit autem tunc pia virgo secundo ad dyabolum: "Dic michi, dyabole, licet inuitus, que est illa res, que potest delere scripturam de libro tuo?" 45 Respondit dyabolus: "Nichil eam delere potest nisi vnum, hoc est diuina caritas. Quicumque enim eam optinuerit in corde, quantumcumque peccator sit, statim deletur, quod de illo scriptum erat in libro meo." 46 Dixit eciam Virgo tercio: "Dic michi, dyabole, numquid aliquis est tam immundus peccator et tam auersus a filio meo, quod non possit redire ad veniam, quamdiu viuit in mundo?" 47 Respondit dyabolus: "Nullus est tam peccator, quod non possit reuerti, quamdiu viuit, si voluerit. 48 Quando enim quis quantumcumque peccator mutat voluntatem suam malam in bonam et conceperit diuinam caritatem et in hac stabilis stare voluerit, non eum omnes demones tenere possunt." 49 Tunc istis auditis mater misericordie ait ad circumstantes: "Hec anima in fine vite sue conuertit se ad me et dixit: 'Tu mater misericordie es et miseratrix miserorum. 50 Ego indignus sum rogare filium tuum, quia peccata mea grauia sunt et multa nimis, et multum ego prouocaui eum ad iram, diligendo magis voluptatem meam et mundum quam Deum, creatorem meum. 51 Ideo rogo te, miserere mei, quia tu nulli petenti te negas misericordiam. Et ideo ego conuerto me ad te et promitto tibi, quod, si vixero, quod volo emendare me et voluntatem meam ad filium tuum conuertere et nichil aliud nisi ipsum diligere. 52 Sed super omnia doleo et ingemisco, quod nichil boni feci ad honorem filii tui, creatoris mei. Ideo rogo te, piissima domina, miserere mei, quia ad nullum nisi ad te habeo fugere.' 53 Talibus verbis et tali cogitacione venit in fine anima ista ad me. Numquid non eam audire debebam? Quis enim, si toto corde et tota emendacionis voluntate alium rogat, non exaudiri meretur? Quanto magis ego clamantem audire debeo, que sum mater misericordie?" 54 Respondit dyabolus: "De tali voluntate nichil ego sciui. Sed si est, sicut dicis, proba aperta racione!" 55 Respondit mater: "Indignus es, vt tibi respondeam. Verumptamen quia ad aliorum profectum hoc fit, quod ostendi, ideo respondeo tibi. Tu, miser, dixisti prius, quod de libro tuo nichil delere potest scripturam nisi diuina caritas." 56 Et tunc conuersa Virgo ad iudicem dixit: "Ergo, fili mi, aperiat librum suum dyabolus et legat et videat, si omnia ibi complete scripta sunt vel si forte aliquid deletum est." 57 Tunc dixit iudex ad dyabolum: "Vbi est liber tuus?" Et dyabolus respondit: "In ventre meo." Cui dixit iudex: "Quis est venter tuus?" 58 Respondit dyabolus: "Memoria mea. Sicut enim in ventre est omnis immundicia et omnis fetor, sic in memoria mea est omnis malicia et nequicia, que quasi fetor pessimus fetent in conspectu tuo. 59 Quando enim recessi a te per superbiam meam et a luce tua, tunc inueni michi omnem maliciam et obtenebrata est memoria mea in bonis Dei. Et in hac memoria mea est scripta omnis nequicia peccatorum." 60 Tunc iudex dixit ad dyabolum: "Precipio tibi, dyabole, vt videas diligenter et inquiras in libro tuo, quid scriptum est et quid abrasum de peccatis istius anime, et dic publice!" 61 Respondit dyabolus: "Ecce video in libro meo et alia video scripta, que non cogitaui. Video enim illa septem esse deleta et nichil remanet in libro meo de eis nisi perisma." 62 Postea iudex ait ad illum bonum angelum, qui astabat: "Vbi sunt bona opera istius anime?" Qui respondit: "Domine, omnia sunt in presciencia tua et noticia, presencia enim et preterita et futura. 63 Omnia scimus in te et videmus et tu in nobis, nec necesse est nobis tibi loqui, quia omnia scis. Sed quia caritatem tuam ostendere vis, ideo insinuas voluntatem tuam, quibus tibi placet. 64 Ego namque a principio, quo anima istius fuit cum corpore iuncta, fui semper cum eo. Ego eciam scripsi vnum librum de bonis suis. Si autem librum istum audire volueris, in potestate tua est." 65 Respondit iudex: "Non possum iudicare nisi auditis prius et cognitis bonis et malis suis. Quibus iuste pensatis, sicut tunc iusticia exigit, secundum ea debet iudicari siue ad mortem siue ad vitam." 66 Respondit angelus: "Liber meus est obediencia sua, qua obediuit tibi, et in hoc sunt septem columpne. Prima est baptismus. Secunda est abstinencia sua in ieiunio et ab illicitis operibus et peccatis et eciam a voluptate et temptacione carnis sue. 67 Tercia columpna erat oracio et propositum bonum, quod ad te habuit. Quarta columpna erat opera sua bona in elemosinis et aliis operibus misericordie. 68 Quinta columpna erat spes sua ad te. Sexta columpna erat fides, quam sicut christianus tenuit. Septima columpna erat diuina caritas." 69 Quibus dictis dixit iterum iudex ad illum angelum bonum: "Vbi est liber tuus?" Ille autem respondit: "In visione et caritate tua, domine mi." 70 Tunc Maria exprobrando dixit ad dyabolum: "Quomodo custodisti librum tuum et quomodo deletum est ab eo illud, quod in eo scriptum erat?" 71 Tunc clamauit dyabolus: "Ve, ve, quia decepisti me!" Deinde dixit iudex ad piissimam matrem suam: "Tu vere racionabiliter optinuisti in hac questione sentenciam et lucrata es istam animam cum iusticia." 72 Deinde dyabolus clamauit: "Ego perdidi, ego victus sum! Sed dic michi, iudex, quamdiu tenebo istam animam pro perismatibus istis?" 73 Respondit iudex: "Ego indicabo tibi. Libri enim aperti sunt et lecti. Sed dic michi, dyabole, licet ego omnia sciam, utrum hec anima debet intrare celum secundum iusticiam an non. Ecce enim permitto te videre et scire modo veritatem iusticie." 74 Respondit dyabolus: "Iusticia est in te, quod, si quis decesserit sine peccato mortali, non intrabit penas inferni et, quicumque habet diuinam caritatem, de iure tenetur habere celum. 75 Ergo, quia ista anima non decessit in mortali peccato et habuit diuinam caritatem, digna est accepta prius purgacione sua intrare in celum." 76 Respondit iudex: "Ergo, quia modo aperui tibi intellectum et permisi te videre lumen veritatis et iusticie, dic audientibus, quibus michi placet, qualis debet esse iusticia istius anime." 77 Respondit dyabolus: "Vt purgetur taliter, quod non sit in ea vna macula, quia licet adiudicata est tibi ex iusticia, tamen adhuc immunda est nec peruenire potest ad te nisi percepta prius purgacione. 78 Et quia tu, iudex, quesiuisti a me, nunc ego eciam quero a te, quomodo purgari et quamdiu in manibus meis esse debeat." 79 Respondit iudex: "Tibi precipitur, dyabole, vt non intres in eam nec absorbeas eam in te, sed debes eam purgare, vsquequo fiat munda et immaculata. Ipsa enim secundum modum culpe pacietur penam suam. 80 Tripliciter enim peccauit in visu, tripliciter in auditu et tripliciter in tactu. Et ideo tripliciter debet puniri in visu. Primo enim debet videre personaliter peccata sua et abhominaciones. 81 Secundo debet videre te in malicia tua et in terribili deformitate tua. Tercio debet videre miserias et penas terribiles aliarum animarum. Similiter affligatur tripliciter in auditu. 82 Primo namque audiat ve horribile, quia audire voluit laudem propriam et delectabilia mundi. Secundo debet audire horribiles clamores demonum et irrisiones. 83 Tercio audiet obprobria et intollerabiles miserias, quia audiuit magis et delectabilius mundi amorem et fauorem quam Dei et quia feruencius seruiuit mundo quam Deo suo. 84 Tripliciter eciam affligatur in tactu. Primo quidem ardeat igne ardentissimo interius et exterius, ita quod non minima macula sit in ea, que non purgetur igne. Secundo paciatur frigus maximum, quia ardebat cupiditate sua et frigidus erat caritate mea. 85 Tercio erit in manibus demonum, vt non sit aliqua quantumcumque minima cogitacio nec minimum verbum, quod non purgetur, donec fiat tamquam aurum, quod in fornace et formella purgatur ad voluntatem possessoris." 86 Tunc iterum ait dyabolus: "Quamdiu erit ista anima in pena ista?" Respondit iudex: "Quamdiu voluntas sua fuit viuere in mundo. Et quia ipsa talis erat, quod libenter vixisset in corpore vsque ad finem mundi, ideo pena ista tenetur durare vsque in finem mundi. 87 Hec enim est iusticia mea, quod, quicumque habet diuinam caritatem ad me et omni desiderio desiderat me, cupiens esse mecum et separari a mundo, iste talis sine pena tenetur habere celum, quia examinacio presentis vite est purgacio sua. 88 Qui autem timet mortem propter acerbam penam mortis et propter penam futuram et vellet ideo longius viuere, vt emendaret se, iste tenetur habere leuem penam in purgatorio. 89 Qui vero voluntatem habet viuere vsque ad diem iudicii, licet non peccet mortaliter, propter voluntatem tamen perpetuam viuendi, quam habet, tenetur habere penam perpetuam vsque ad iudicium." 90 Tunc respondens piissima mater dixit: "Benedictus sis tu, fili mi, pro iusticia tua, que est in omni misericordia. 91 Licet enim nos omnia videmus et scimus in te, attamen ad aliorum cognicionem dic, quale remedium adhiberi debeat, quod minuat tam longum tempus pene, et quale ad hoc, quod extinguatur tam seuus ignis, et quomodo eciam liberari possit ista anima a manibus demonum." 92 Respondit Filius: "Tibi nichil potest negari, quia tu mater misericordie es et misericordiam et consolacionem omnibus procuras et inquiris. Tria enim sunt, que faciunt minui tam longum tempus pene et extingui ignem et liberari de manibus demonum. 93 Primum est, si per aliquem reddantur ea, que iniuste ab aliis abstulit et extorsit vel reddere iuste aliis tenebatur. 94 Hoc enim est iusticia, vt tam diu anima purgetur, donec illa, que iniuste per eam ablata sunt, restituantur vsque ad minimum quadrantem aut per preces sanctorum aut per elemosinas et opera amicorum vel per purgacionem ad hoc dignam. 95 Secundum est copiosa elemosina; per hanc enim extinguitur ignis. Tercium est corporis mei oblacio in altari pro eo et amicorum meorum preces. Hec autem tria sunt, que liberabunt eum ab illis tribus penis." 96 Respondit iterum mater misericordie: "Quid ergo valent sibi nunc opera bona, que fecit pro te?" Respondit Filius: "Non ideo queris, quia ignoras, cum omnia scis et vides in me, sed hoc inquiris, vt aliis caritatem meam ostendas. 97 Certe non aliquod minimum verbum nec eciam minima cogitacio, quam ad honorem meum cogitauit, erit sibi sine remuneracione. 98 Quia omnia, quecumque fecit pro me, sunt modo ante ipsum et in pena sua inde habet refrigerium, inde solacium, inde leuiorem sentit ardorem, quam aliter persentiret." 99 Postea iterum loquebatur mater ad Filium dicens: "Quare est hoc, quod hec anima stat immobilis, quasi que non mouet manus nec pedes contra inimicos et tamen viuit?" Respondit iudex: "Propheta scripsit de me, quod ego fui quasi agnus coram tondente obmutescens. 100 Vere ego obmutui coram inimicis meis et propter hoc est iusticia, quod, quia anima ista non curauit de morte mea et eam pro modico reputauit, ideo ipsa est modo ex iusticia quasi puer non valens reclamare in manibus homicidarum." 101 Respondit mater: "Benedictus sis tu, dulcissime fili, qui nichil facis sine iusticia! Tu dixisti prius, fili mi, quod amici tui possent anime isti succurrere, et tu bene scis, quod anima ista tripliciter seruiuit michi: 102 primo per abstinenciam, scilicet ieiunando vigilias mearum festiuitatum et in eis abstinendo in nomine meo, secundo quia legebat horas meas, tercio quia cantabat eciam ore proprio pro honore meo. Ergo, fili, quia amicos tuos clamantes in terra audis, rogo te eciam, vt digneris audire me." 103 Respondit Filius: "Quicumque est alicui domino magis precipuus in dileccione, huius preces cicius exaudiuntur, et quia tu michi super omnes carissima es, ideo pete, quod vis, et dabitur tibi." 104 Respondit mater: "Ista anima patitur tres penas in visu et tres in auditu et alias tres in tactu. Rogo ergo te, fili carissime, vt vnam penam in visu sibi minuere velis, scilicet quod non videat horribiles demones sed reliquas duas penas sustineat, quia iusticia tua sic exigit, cui obuiare non possum secundum iusticiam misericordie tue. 105 Secundo rogo, vt in auditu vnam penam minuas ei, vt scilicet non audiat obprobrium et confusionem suam. Tercio rogo, vt in tactu eciam vnam penam minuas ei, scilicet vt non senciat frigus frigidissimum gelu, quod dignus est habere, quia frigidus erat in caritate tua." 106 Respondit Filius: "Benedicta sis tu, carissima mater! Tibi nichil negari potest. Fiat voluntas tua! Vt petisti, sic fiat!" Respondit mater: "Benedictus sis tu, dulcissime fili, pro omni caritate et misericordia tua!" 107 Tunc in eodem puncto videbatur vnus sanctorum cum exercitu magno dicens: "Laus sit tibi, Domine Deus, creator et iudex omnium! Hec anima deuote in vita sua seruiuit michi. Ipsa enim ieiunauit in honore meo et laudauit me et amicos tuos circumstantes cum salutacione sua. 108 Ideo ex parte eorum et mea rogo: miserere huic anime et propter preces nostras da ei requiem in vna pena, hoc est quod demones non habeant potestatem obtenebrandi conscienciam eius. 109 Ipsi enim ex malicia sua sic obumbrabunt conscienciam eius, nisi refrenentur, quod numquam speraret finem miserie et adepcionem glorie (nisi quociens tibi placeret specialiter respicere eam tua gracia), et hoc est maius supplicium ei omni supplicio. 110 Ergo, pie Domine, da ei propter preces nostras, vt, in quacumque pena fuerit, sciat pro certo illam penam finituram et se gloriam perpetuam adepturam." 111 Respondit iudex: "Hec est enim vera iusticia, quia ipsa anima multociens subtraxit conscienciam suam de spirituali cogitacione et intelligencia ad corporalia et obtenebrare voluit conscienciam suam, et non timuit facere contra me. 112 Ideo iustum est, vt nunc demones obumbrent conscienciam eius. Sed quia, amici carissimi, vos verba mea audistis et ea opere impleuistis, non est fas aliquid vobis negari. Ideo faciam, quod vultis." 113 Tunc autem responderunt sancti omnes: "Benedictus sis tu, Deus, in omni iusticia tua, quia iuste iudicas, qui nichil dimittis impunitum." 114 Deinde bonus angelus, qui datus erat anime ad custodiam, ait ad iudicem: "Ego a principio coniunccionis istius anime et corporis fui cum ea et sequebar eam in caritatis tue prouidencia. 115 Et ipsa quandoque faciebat voluntatem meam. Ideo iam rogo te, Domine, miserere ei!" Tunc respondit Dominus: "Volumus deliberare super hoc." Et tunc hec visio disparuit. 116 Hic fuit miles benignus et pauperum amator, cuius vxor largissimas pro eo fecit elemosinas. Que Rome mortua est, sicut in Spiritu Dei predictum de ea fuit.

Chapter 40 Quarto anno postquam sponsa vidit supra proximam visionem, vbi quedam anima fuerat condempnata vsque ad diem iudicii ad purgatorium, videbat sponsa iterum eandem animam presentari in diuino iudicio per angelum quasi iam semiplene vestitam, pro qua ipse cum celesti milicia orabat Dominum. Quam tunc Christus totaliter liberauit a penis et vt stellam fulgentem transmisit ad gloriam precibus angelorum et sanctorum et lacrimis et suffragiis amicorum viuorum.

{ Post hec autem in quarto anno iterum vidi iuuenem fulgentissimum cum anima supra proximo dicta, que erat iam quasi vestita sed non ad plenum. Qui dixit iudici sedenti in throno, cui milia milium assistebant et omnes adorabant eum propter pacienciam eius et caritatem: 2 "O iudex, hec est anima illa, pro qua orabam et tu respondisti velle deliberare. Nunc omnes igitur nos assistentes iterum petimus pro ea misericordiam tuam. 3 Et licet nos omnia scimus in tua dileccione, tamen propter sponsam tuam, que spiritualiter hec audit et videt, loquimur humano modo, licet humana non sint nobiscum." 4 Respondit iudex: "Vbi currus plenus esset aristis spicarum, si multi homines vnus post alium auferret aristam suam, minueretur numerus atque pondus. Sic est modo. Nam lacrime multe et caritatis opera venerunt ante me pro anima ista et ideo iudicium est, vt veniat ad custodiam tuam. 5 Et tu defer eam ad requiem, quam nec oculus videre nec auris audire valet nec anima ipsa in carne cogitare poterat, vbi non est celum supra nec terra deorsum, vbi altitudo est inexcogitabilis et longitudo indicibilis, 6 vbi latitudo mirabilis et profunditas incomprehensibilis, vbi Deus est supra omnia et extra et intra, regit omnia et continet omnia nec ab aliquo continetur." 7 Post hec autem anima illa videbatur ascendere in celum ita fulgens sicut stella fulgentissima in fulgore suo. Et tunc loquebatur iudex dicens: 8 "Veniet cito tempus, quo proferam iudicia mea et faciam iusticiam contra progeniem huius defuntci, cuius est anima ista. Quia cum superbia ascendit hec generacio sed ad retribucionem superbie descendet."

Chapter 41 Christus reprehendit quendam regem et homines temporales, qui industrie sue et magno exercitui et fortitudini corporali et non Deo attribuunt victorias suas contra inimicos, dicens, quod ad bella procedant exemplo Dauid contra gigantem ponendo spem suam in Deo, humana tamen discrecione precedente; quia faciliter vincit, qui Deum habet cooperatorem.

{ Filius loquitur ad sponsam de quodam rege Suecie dicens: "Dixi tibi, quod puer est iste rex, et hoc ex duobus poteris intelligere: primo ex regimine suo, secundo ex exercitu innumerabili. Numquid non pastor Dauid vicit gigantem? 2 Sed quomodo? Numquid potencia et sapiencia? Non vtique, sed virtute diuina. Nisi enim Deus infatuasset audaciam gigantis et animasset mentem pueri Dauid, quomodo puer aggressus fuisset gigantem? 3 Et quomodo lapis prosterneret tam fortem et attigisset tam doctum, nisi in lapide fuisset virtus Dei? Ideo faciliter vincit, qui Deum habet cooperatorem, nec ei, qui Deo perfecte innititur, opus est multa corporis fortitudine, sed fide et caritate. 4 Temporales enim homines fortitudine corporali vincere se arbitrantur et exitum pugne ponunt in hominis industria et, cum victores extiterint, plus industrie ascribunt hominis quam virtuti Dei, quamuis nec boni nec mali sine permissione Dei et iusticia victores sunt. 5 Nam quandoque boni prosperantur super malos et econtrario mali super bonos permissione occulta Dei. 6 Et quia pacienciam et iusticiam Dei pauci homines propter vniuersalem negligenciam considerare volunt, ideo virtus Dei dehonestatur et homo quasi potens et faciens victorias sua virtute laudatur et exaltatur. 7 Nec sine causa dixi, quia puer est iste rex. Nam puer cum videt duo poma, aliud quod totum deauratum est exterius et intus totum vacuum et corruptum, aliud vero quod exterius minus est pulchrum sed intus recentissimum, puer magis eliget pomum, quod exterius est pulchrum et intus corruptum, quia nescit considerare nisi illa, que exterius videt. 8 Sic iste rex faciet. Pulchrum denique sibi videbatur procedere cum magno exercitu, sed nesciebat nec considerabat, que miseria latebat intus. Non attendebat, quanta fames et dolor sequeretur et quod miseri fame egrederentur et miserabiliores reuerterentur. 9 Vile vero et fatuum videtur cum pauco procedere exercitu, sed magna latet intus vtilitas. Ideo, si ipse sic vadat, ego implebo conscienciam eius diuina sapiencia, ego corpus eius fortificabo diuina fortitudine. 10 Ego enim possum facere fortem de infirmo, sublimem de humili, honorabilem de abiecto. Igitur dic ei, quod non vereatur sed ponat spem suam in me et faciat cum diuina sapiencia et humana premeditacione, que potest. Et sic, vbi humana sapiencia deficiet, caritas et voluntas bona eum excusabit." 11 Filius Dei loquitur: "Omnis, qui terras infidelium visitare desiderat, debet habere quinque. Primo exonerare conscienciam suam contricione et confessione vera tamquam statim moriturus. 12 Secundo debet deponere omnes leuitates in moribus et vestibus, non attendendo ad consuetudines nouas sed ad illas laudabiles a predecessoribus institutas. 13 Tercio nolle habere aliquid temporale nisi ad necessitatem et honorem Dei et, si scierit aliquid male acquisitum vel per se vel a parentibus, velle restituere quantumcumque paruum vel magnum. 14 Quarto ad hoc laborare, vt infideles veniant ad veram fidem, non concupiscendo diuicias eorum nec iumenta eorum seu alia nisi ad solam corporis necessitatem. Quintum est velle libenter mori pro honore Dei et sic se ante disponere in laudabili conuersacione, vt ad preciosam mortem mereatur peruenire."

Chapter 42 Mater Dei laudando se de sollicitudine, quam habuit, placendi Deo dicit, quod non se laudat, vt propriam laudem querat sed vt Deus ex hoc laudetur et honoretur. Et petit a Filio pro sponsa vestes celestes virtutum et cibum sacrum corporis sui et spiritum feruenciorem. Que Filius concedit, si primo habeat sponsa humilitatem et timorem et graciarum accionem.

{ Mater Dei loquitur: "Ego a iuuentute mea semper cogitaui de honore filii mei et semper sollicita fui, quomodo ei placerem. 2 Quamuis autem omnis honor minus honorabilis est in ore proprio, tamen ego non loquor istud more eorum, qui propriam laudem querunt, sed ad honorem filii mei, Dei et Domini mei. 3 Qui mirabiliter solem fixit in puluere, ignem eciam non consumentem sed inflammantem conclusit in arido et fructum dignissimum et suauissimum protulit absque humore." 4 Deinde vertens se ad Filium ait: "Benedictus sis tu, fili mi! Ego sum quasi illa mulier, que apud dominum exaudita pro reis et minus potentibus petebat misericordiam. 5 Sic ego rogo te pro filia mea, quia verecunda est, idest pro sponsa tua, cuius animam sanguine tuo redemisti, caritate tua illuminasti, bonitate tua excitasti et per misericordiam tibi desponsasti. 6 Rogo te, fili, da ei tria. Primo vestes preciosiores, quia filia et sponsa regis est regum. Si enim sponsa regis caret habitu regali, omnino contempnitur. Si vero minus honesta deprehenditur, obprobrio redarguitur. 7 Ergo da ei vestes non de terra sed de celo, non que fulgent ere exterius sed que micant caritate et castitate interius. Da ei virtutum habitum, ne exteriora mendicet sed vt habeat intus habundanciam et vt possit eciam pre aliis in habitu lucere. 8 Secundo da ei cibum delicaciorem. Grossioribus enim assueta est sponsa tua cibariis, nunc autem assuescat cibo tuo. Hic enim est cibus, qui tangitur et non videtur, tenetur et non sentitur, cibat et a sensu nescitur, ingreditur et vbique est. 9 Hoc est dignissimum corpus tuum, quod prefigurabat agnus assatus. Hoc enim humanitas tua de me sumpta mirabiliter compleuit, deitas tua cum humanitate feliciter illud completum cottidie ostendit. 10 Hunc cibum, fili mi, da sponse tue, quia sine eo sicut puer sine lacte arescit, sine eo omnino deficit, et cum eo et per eum ad omne bonum quasi eger de cibo renouatur. 11 Tercio da ei, fili mi, spiritum feruenciorem. Ipse enim est ignis, qui numquam succensus numquam extinctus est, qui facit delectabilia visa vilescere et futura sperare. Hunc spiritum, fili mi, da sibi!" 12 Tunc Filius respondit dicens: "Mater carissima, verba tua dulcia sunt. Sed sicut scis, qui querit sublimia, necesse est, vt primo agat forcia et exerceat humilia. Ideo tria sunt ei necessaria. 13Primo, quod habeat humilitatem. Per hanc enim sublimitas optinetur, vt scilicet sciat se habere bona, que habet, ex gracia et non ex meritis suis. Secundo debitum seruicium, quod rependat datori graciarum. Tercio timorem, ne amittat concessam graciam. 14 Ergo, vt tria prima, que petisti, optineat et possideat, non negligat tria supradicta sequencia. Nichil enim prodest optinuisse, nisi sciat optenta possidere, et intollerabilius cruciant mentem optenta amissa, quam si numquam collata fuissent et possessa."

Chapter 43 Turbabatur sponsa, quia non pacienter et lete obediebat patri spirituali. Cui Christus dicit, quod, si ipsa habet propositum perfecte obediendi, quamuis aliquando voluntas reluctet, habet tamen sic obediendo meritum et purgantur peccata preterita. Ponit eciam Dominus hic arma spiritualia pugne, idest virtutes, quibus iusti pugnant et vincunt, iniusti vero ea proiciunt et vincuntur.

{ Filius loquitur ad sponsam: "Dic michi, cur turbaris. Quia licet omnia scio, tamen te dicente cognoscere volo, vt et tu scias, quid respondeam tibi." 2 Cui respondit sponsa: "Duo", inquit, "timeo et de duobus conturbor. Primo, quia nimis impaciens sum ad obediendum et ad paciendum minus hylaris. Secundo, quod amicis tuis aduenit tribulacio et inimici tui dominantur eis." 3 Respondit Dominus: "Ego sum in eo, cui ad obediendum data es, et ideo quelibet hora, quilibet punctus, quo voluntate ad obediendum consentis et obedire voluntate vis, quamuis caro quandoque recalcitret, reputabitur tibi in premium et in purgacionem peccatorum. 4 Ad secundum, scilicet quod tu turbaris de contrarietate amicorum meorum, respondeo tibi per exemplum. Vbi duo inuicem pugnantes sunt et alter eorum proicit arma sua, alter vero munit se semper armis suis, numquid non ille facilius vincetur, qui proicit arma, quam qui cottidie colligit arma sua ad se? 5 Sic et nunc est. Nam inimici cottidie arma sua proiciunt. Tria quippe genera armorum sunt necessaria potissime ad pugnam. Primum est, quod hominem vehit seu portat, vtputa equus et similia. Secundum est, quo homo defenditur, vtputa gladius. Tercium genus armorum est, quod munit corpus, vt lorica et similia. 6 Sed inimici primo amiserunt equum obediencie, qua ad omne bonum promouerentur. Ipsa enim est, que cum Deo tenet amiciciam et seruat Domino fidem promissam. Proiecerunt eciam gladium timoris diuini, quo corpus a voluptate retrahitur et ab anima separatur dyabolus, ne appropinquet. 7 Perdiderunt et loricam, qua munirentur contra iacula, idest diuinam caritatem, que letificat in aduersis, defendit in prosperis, pacificat in temptacionibus, lenit in doloribus. Galea eorum, que est sapiencia diuina, iacet in luto. 8 Arma colli, idest diuina cogitacio, eciam iam deciderat. Sicut enim per collum mouetur caput, sic per diuinam cogitacionem mens ad omnia, que Dei sunt, deberet moueri. Sed iam cecidit diuina cogitacio; ideo caput iacet in infimis et agitatur a vento. 9 Arma quoque pectoris nimis infirma sunt, idest affectus ad Deum sic tepuit, vt vix videri possit et minus sentiri. Arma eciam pedum neglecta et oblita sunt, idest contricio cum proposito emendandi; gaudent enim in peccatis et desiderant in eis perseuerare, quamdiu possunt. 10 Arma brachiorum, idest opera bona, odiosa sunt eis et vana; audacter enim faciunt, que volunt, et non verecundantur. 11 Sed amici mei cottidie muniunt se armis. Currunt enim in equo obediencie tamquam boni serui, voluntatem suam propter imperium Domini relinquentes, pugnant contra vicia in timore Domini tamquam boni milites, sustinent in caritate omnia adueniencia tamquam boni bellatores, expectantes auxilium Domini. 12 Muniunt se diuina sapiencia et paciencia contra detractores et criminatores, quasi boni inclusi elongantes se a mundo. 13 Agiles sunt et celeres ad diuina tamquam aer mobilis, feruentes ad Deum tamquam sponsa ad brachia viri, veloces et fortes ad pertranseundum mundana oblectamenta quasi cerui, solliciti in agendis tamquam formica, vigilantes quasi speculator. 14 Ecce tales sunt amici mei et sic cottidie se armis virtutum muniunt. Que inimici contempnunt et ideo faciliter vincuntur. Pugna igitur spiritualis, que est in paciencia et diuina caritate, multo nobilior est corporali et dyabolo multo odiosior. 15 Non enim laborat dyabolus, vt auferat corporalia, sed vt viciet virtutes et auferat pacienciam et virtutum stabilitatem. Ideo non turberis, si amicis aliqua succedunt contraria, quia ex hiis prouenit eis merces."

Chapter 44 Christus dicit sponse, quod ipse est similis vitriario, qui, quamuis multa vasa franguntur, non cessat formare de nouo alia, idest animas, donec chorus celestis angelicus repleatur, et quod est similis api, quia eliget sibi aliam nouam herbam, idest conuertet paganos, vnde magnam dulcedinem extrahet, idest multas animas ad implendum apiarium regni celorum.

" {E go sum sicut bonus vitriarius, qui de cinere facit multa vasa. Quamuis autem multa confringantur, tamen non cessat noua facere, donec impleatur numerus vasorum. 2 Sic ego facio, quia de ignobili materia nobilem facio creaturam, scilicet hominem, et quamuis multi discedunt a me per opera sua mala, non tamen cesso formare alios, donec chorus angelicus et loca in celo vacua repleantur. 3 Ego sum eciam similis bone api, que exiens de apiario suo volat ad herbam pulchram alonge visam, in qua querit recipere florem pulcherrimum et odorem redolentem suauissimum elegantem, sed cum appropinquat herbe, inuenit florem aridum et odorem immutatum et annichilatum, suauitatem penitus extractam. 4 Sed post hec inquirit aliam herbam et inuenit herbam aliquantulum asperam, cuius flos est modicus et odor non multum odorans, suauitas placens sed exigua. In hac autem herba figit apis pedem et extrahit inde dulcedinem et reportat ad apiarium, donec ad voluntatem suam est impletum. 5 Apis enim ista ego sum, omnium creator et Dominus, qui de apiario tunc exiui, cum formam humanam assumens apparui in ea visibilis. Quesiui autem herbam pulchram, idest genus christianum michi assumpsi. Qui pulchri erant ex fide, dulces caritate, fructiferi bona conuersacione. 6 Nunc autem a priori statu degenerantes ex nomine videntur pulchri sed conuersacione sunt deformes, fructiferi ad mundum et carnem sed steriles ad Deum et animam, dulces sibi sed amarissimi michi; propterea cadent et annichilabuntur. 7 Ego autem sicut apis eligam michi aliam herbam aliquantulum asperam, idest paganos moribus satis auersos, quorum aliqui habent florem modicum et suauitatem exiguam, idest voluntatem, qua libenter conuerterentur et seruirent michi, si scirent quomodo et si haberent adiutores. 8 Et ex hac herba tantum extraham dulcedinis, donec impleatur apiarium, et tantum ei appropinquare volo, vt nec herbe desit suauitas nec apis a fructu laboris euacuetur. 9 Et crescet hoc mirabiliter, quod asperum est et vile, ad summam pulchritudinem; quod autem pulchrum videtur, decrescet et deueniet ad deformitatem."

Chapter 45 Christus dicit matri, quod homines mentalibus oculis ceci possunt visum recuperare, vt valeant Deum videre et super omnia diligere, ex tribus, scilicet ex consideracione iusticie temporalis et ex bonitate, scilicet per pulchritudinem creaturarum, et ex omnipotencia et sapiencia sua. Errant autem omnes, qui credunt mala vel bona euenire ex fortuna vel ex constellacione stellarum.

{ Maria loquitur: "Benedictus sis tu, fili mi, Deus meus et Dominus meus! Ego licet tristari non possum, tamen super tribus compacior homini. 2 Primo, quia homo oculos habet et cecus est. Nam videt captiuitatem suam et sequitur eam, deridet iusticiam tuam et ore ridet ad cupiditatem suam, cadit in puncto in penam perpetuam et amittit gloriam felicissimam sempiternam. 3 Secundo compacior homini, quia affectat et respicit gaudenter mundum, quod misericordiam tuam non attendit, quod illud, quod modicum est, querit et illud, quod maximum est, proicit. 4 Tercio compacior, quia, cum tu Deus omnium sis, honor tamen tuus ab hominibus oblitus et neglectus est et opera tua mortua sunt ante eos. Ergo, benedicte fili mi, miserere eis!" 5 Respondit Filius: "Omnes, qui in mundo sunt et conscienciam habent, vident, quod in mundo est iusticia, qua peccatores puniuntur. Si ergo corporales excessus a temporalibus hominibus puniuntur ex iusticia, quanto magis est iusticia, vt anima immortalis a Deo immortali puniatur? 6 Hoc videre et intelligere posset homo, si vellet, sed quia oculos flectit ad mundum et affectum ad delectacionem suam, ideo, sicut bubo sequitur noctem, sic homo insequitur bona fugitiua et odio habet permansura. 7 Secundo videre et considerare posset homo, si vellet, quod, si planete, arbores et herbe pulchre sunt, si omnia ista mundialia sic desiderabilia sunt, quanto magis pulchrior et desiderabilior est omnium istorum Dominus et creator? 8 Et si gloria ista temporalis fugitiua sic ardenter concupiscitur et diligitur, quanto magis concupiscenda esset gloria illa eterna? 9 Hoc videre posset homo, si vellet, quia bene huius intelligencie habet sensum, quod illud, quod maius et nobilius est, magis diligendum esset quam id, quod deterius et minus est, sed quia homo sicut animal semper ad inferiora inclinatur, cui datum est sursum respicere, ideo quasi aranearum texit telam; 10 pulchritudinem deserit angeli et imitatur transitoria, et ideo sicut fenum ad modicum tempus floret et quasi fenum cito cadit. 11 Tercio intelligunt in consciencia sua, qui volunt, et hoc ex istis creatis diligenter considerare possunt, quod vnus est omnium Deus et creator. 12 Nisi enim esset creator, omnia irent inordinate, cum nulla sint inordinata nisi illa, que homo inordinat, licet hominibus sic videatur, quibus planetarum et temporum cursus incognitus est et quibus iudicia Dei propter peccata premissa sunt occulta. 13 Si ergo vnus est Deus et ipse optimus, quia ab eo procedit omne bonum, cur non honorat eum homo pre omnibus et plus quam alia, cum racio eorum dicit eis eum pre omnibus honorandum, a quo sunt omnia? 14 Sed homo, sicut dixisti, oculum habet et nichil videt, ymmo personaliter ipse clausit oculum suum per blasfemiam, qua stellis deputat, quod homines mali vel boni sunt. 15 Fato eciam, idest fortune, imputant, quidquid contrarium vel asperum acciderit eis, ac si diuinum aliquid esset in eis, quo vel generare vel quid facere possent, cum tamen fatum seu fortuna nichil sit. 16 Sed disposicio hominis et omnium rerum in stabilitate diuina prouisa sunt et temporaliter secundum exigenciam vniuscuiusque rei racionabiliter ministrata. 17 Ne c in stellis est, quod homo bonus vel malus sit, quamuis in eis multa videntur racionabilia, scilicet secundum qualitatem nature et temporum ordinata et temperata. Ergo illa possent homines videre, si vellent." 18 Respondit mater: "Omnis homo, qui habet bonam conscienciam, bene intelligit, quod Deus est plus quam aliquid aliud diligendus, et hoc eciam opere perficit. Sed quia membrana superducta est pluribus in oculo, licet pupilla sit sana, ideo videre non possunt omnes. 19 Quid autem notat hec membrana nisi inconsideracionem futurorum, que superducta est intelligencie multorum? 20 Ideo rogo te, carissime fili, vt, qualis iusticia tua sit, super aliquem manifestare digneris, non vt eius pudor et miseria fiat eo maior sed vt pena eius pro meritis debita eo micior fiat et vt iusticia tua sciatur et timeatur. 21 Vbi enim saccus esset plenus aliqua re aut vas plenum lacte, quid sciret homo, quid contineretur intus in sacco, nisi valenter et aperte excuteretur? 22 Sic quamuis iusticia tua magna est, nisi tu aperto iudicio monstraueris illam, a paucis timeri posset, quia opera tua mirabilia diuturnitate temporum et peccati magnitudine viluerunt. 23 Secundo rogo, vt misericordiam tuam manifestare digneris per aliquem tibi carum propter aliorum deuocionem et miserorum consolacionem. Tercio rogo, vt nomen tuum veniat in honorem, vt diligentes sciantur et tepidi accendantur." 24 Respondit Filius: "Vbi multi amici ingrediuntur et orant, dignum est, vt exaudiantur. Quanto magis, si ingreditur et orat aliqua domina carissima domino! 25 Fiat ergo, quod vis! Iusticia enim mea euidenter manifestabitur in tantum, quod, qui eam experietur, senciet, opera eius venient in publicum et membra contremiscent. 26 Secundo dabo vni persone misericordiam, quantum capere possit et indiget. Corpus eius exaltabitur et eius anima glorificabitur ad hoc, vt misericordia mea manifestetur." 27 Deinde mater loquitur: "Locus iste religiosorum euersus est a bono et fundatus super glaciem, cuius fundamentum ab inicio erat aurum mundissimum. Subtus autem chaos maximum est. 28 Cum vero incaluerit sol, dissoluetur glacies et, quod edificatum est, cadet in abissum. Ergo, benedicte fili mi, miserere eis! Horrendus enim est casus et precipicium intollerabile, tenebre eciam perpetue et pena prolongata."

Chapter 46 Oranti sponse ad Virginem, quod impetraret ei perfectam dileccionem ad Deum, respondit Virgo, quod ad hoc optinendum sequatur sex verba euangelii hic contenta. Et declarat ei pulchre illud verbum: "Vade et vende omnia, qui habes, et da pauperibus", et illud: "Nolite sollicitari de crastino". Et dicit, quod laborans in oracione et leccione deutoe licite potest mendicare pro necessariis vite.

{ Loquebatur sponsa ad Virginem dicens: "O quam dulcis est Dominus Deus! Omnis enim, qui habet eum dulcissimum, nullum habebit dolorem, in quo non senciet consolacionem. 2 Et ideo, o mater Dei benignissima, rogo te, vt sic extrahas a corde meo dileccionem omnium rerum temporalium, quatenus filius tuus sit michi super omnia carissimus vsque ad mortem." 3 Respondit mater: "Quia filium meum desideras habere in tuum carissimum, sequere verba eius, que ipse personaliter loquebatur in euangelio, que ad hoc trahunt, vt ipse pre omnibus diligatur. 4 Et ideo sex verba euangelica reduco tibi ad memoriam. Primum est, quod dixit diuiti: 'Vade et vende, que habes, et da pauperibus et sequere me!' Secundum est: 'Nolite sollicitari de crastino!' 5 Tercium est: 'Videte, quomodo passeres pascuntur; quanto magis Pater celestis pascet homines!' Quartum est: 'Reddite, que sunt Cesaris, Cesari et, que sunt Dei, Deo!' Quintum est: 'Primum querite regnum Dei!' Sextum est: 'Omnes, qui esuritis, venite ad me, et ego reficiam vos.' 6 Ille quippe videtur omnia vendere, qui non plus appetit habere quam vnius corporis moderatam substanciam et omnia alia distribuit pauperibus ad honorem Dei et non pro honore mundi ea intencione, vt optineat amiciciam Dei, sicut apparet in beato Gregorio et aliis multis regibus et principibus. 7 Qui tantum dilecti sunt a Deo, quamuis habuerunt diuicias et aliis dederunt, sicut illi, qui omnia simul reliquerunt Deo, postea ab aliis mendicantes. 8 Nam illi, qui habuerunt diuicias mundi solummodo ad honorem Dei, libenter eis caruissent, si voluntas Dei fuisset; isti vero alii assumpserunt paupertatem, quam desiderabant, ad honorem Dei. 9 Ideo omnis homo, qui de iuste acquisitis bonis habet possessiones vel eciam pensiones, ei permittitur recipere fructus ad sustentacionem sui et familiarium suorum ad honorem Dei. Quidquid autem superfuerit, tribuat indigentibus amicis Dei. 10 Secundo noli sollicitari de crastino. Nam eciam si nichil habueris nisi corpus nudum, spera in Deo, et ipse, qui pascit passeres, eciam sustentabit te, quam redemit sanguine suo." 11 Cui ego respondi: "O domina carissima, que es pulchra, diues et virtuosa, ideo autem pulchra, quia numquam peccasti, ideo diues, quia amica Dei carissima, ideo virtuosa, quia perfectissima omnibus bonis operibus. Itaque, domina mea, audi me, que sum plena peccatis et in virtutibus pauper. 12 Nos hodie habemus victum et necessaria nostra, cras autem indigemus et omnino deficimus. Quomodo ergo possumus esse sine sollicitudine, quando nichil habemus? Nam licet anima consolacionem habet a Deo, asinus tamen, qui corpus est, appetit victum suum." 13 Respondit Virgo: "Si habetis aliqua superflua et quibus carere potestis, vendite ea vel impignorate et sic viuatis sine sollicitudine." Respondi ego: "Vestes habemus, quibus vtimur nocte et die, vasaque pauca pro mensa nostra. Sacerdos vero habet libros suos et pro missa habemus calicem et ornamenta." 14 Respondit Virgo: "Sacerdos non debet esse sine libris nec vos sine missa, sed nec missa dici debet nisi in ornamentis mundis. Corpus quoque vestrum non debet esse nudum sed vestitum propter verecundiam et ad vitandum frigus. Ideo talibus omnibus indigetis." 15 Respondi ego: "Numquid mutuatam pecuniam accipere debeo in fide mea ad aliquod tempus certum?" Respondit mater: "Si certa es, quod prefixo tempore soluere poteris, mutuum recipe; sin autem, dimitte. Melius enim est tibi vno die carere cibo quam fidem tuam exponere pro incerto." 16 Et ego: "Numquid vmquam laborare debeo propter victum lucrandum?" Respondit mater: "Quid agis modo et cottidie?" Et ego respondi: "Addisco gramaticam et oro et scribo." 17 Dixit autem tunc mater: "Non decet tales labores dimittere propter laborem corporalem." Et ego: "Quid ergo habebimus pro crastino victu?" Respondit mater: "Petite in nomine Ihesu Christi, si aliud non habetis."

Chapter 47 Mater Dei dicit, quod homo loquens verba Dei, si ex hoc improbatur et verecundatur cum paciencia, talis anima tunc pulchre coloratur. Qui autem fatigat corpus pro honore Dei, anima eius habebit diuinam dulcedinem et decorabitur, et qui detrahitur et non odit detrahentem, ornatur eius anima preciosis vestibus Deo gratis. Vexent se igitur amici Dei ad liberandum animas peccatorum, que sub monte peccatorum oppresse iacent in periculo.

{ Mater loquitur: "Noli turbari, si dictura es verba Dei hiis, qui ea libenter non audiunt. Nam quicumque rubore perfunditur ex oblocucione propter verba Dei et pacienter tollerat, talis rubor colorat animam pulcherrime. Si vero quis fatigat corpus suum in honore Dei, ex hoc eius anima habebit dulcedinem et decorabitur. 2 Nam anima hominis, que audit detraccionem contra se factam nec tamen malum cupit detrahenti, ornatur quasi pulcherrimis vestibus in tantum, quod sponsus, qui est vnus Deus in tribus personis, concupiscit illam animam in deitatis sue eternam dileccionem. 3 Ideo amici Dei libenter vexent se ad conuertendum eos, qui superbiam et cupiditatem diligunt plus quam Deum, quia ipsi iacent quasi sub monte et ideo laborandum est, vt cum vita eripiantur. 4 Sicut enim ille, qui videt fratres suos sub casu montis iacere, quandoque concutit montem, vt eiciat lapides, quandoque frangit leuiter, ne subtus iacens deprimatur grauius, quandoque percutit forcius, vt eo cicius a subiacente mons remoueatur, nec attendit laborem suum, dum tamen vita iacentis in periculo liberetur, sic eciam amici Dei laborent, vt anime saluentur. 5 Itaque sicut pauci fuerunt, qui habuerunt fidem rectam, quando filius meus ascendit in celum, sic nunc pauci sunt, qui preceptum illud implent: 'Diliges Deum super omnia et proximum tuum sicut te ipsum.' 6 Ideo amici Dei, sicut prius ad paganos, sic nunc vadant ad christianos, quia sicut impossibile fuit illos optinere celum, qui fidem audierunt et non seruauerunt, sic impossibile est christianis optinere celum, qui sine diuina caritate moriuntur."

Chapter 48 Christus comparat se medico confectori potus salubris et dulcissimi. Qui potum diuine dulcedinis paratus est omnibus dare, qui eum desiderant cum caritate. Quem potum illi, qui sani sunt spiritu, gustant et delectantur; qui autem spiritualiter infirmi sunt, non delectantur gustare Spiritum Dei.

{ Christus loquitur sponse: "Ego sum quasi bonus confector medicus, ad quem currunt omnes, qui eum amant, quia sciunt, quod potus eius est dulcis. Qui vero bibunt de dulcedine potus eius cogitantes eum esse salubrem, continue visitant domum confectoris; hii vero, qui senciunt de potu puncturas, fugiunt eum. 2 Sic est et de potu spirituali, qui est Spiritus Sanctus. Ipse quippe Spiritus Dei dulcis est ad gustandum, venitque ad robur omnium membrorum et decurrit per cor, vt hylarescat contra temptaciones. Ego Deus sum ille medicus confector, qui paratus sum dare potum meum omnibus, qui eum desiderant cum caritate. 3 Ille autem sanus est et aptus ad recipiendum potum meum, qui non habet voluntatem manendi in peccato sed gustato potu meo continue delectatur bibere eum. Qui autem voluntatem habet morandi in peccato, non delectatur habere Spiritum Dei."

Chapter 49 Mater Dei notificat certitudinem, qualiter ipsa concepta fuit ex precepto diuine obediencie a parentibus sine aliquo peccato originali.

{ Mater Dei loquitur: "Si alicui volenti ieiunare, qui desiderium haberet comedendi sed voluntas resisteret desiderio, preciperetur a superiori, cui obediendum esset, quod per obedienciam comederet, et ille propter obedienciam contra velle suum comederet, illa comestio maiori remuneracione digna esset quam ieiunium. 2 Per similem modum coniunccio parentum meorum fuit, quando ego concepta fui, et ideo veritas est, quod ego concepta fui sine peccato originali et non in peccato. 3 Quia sicut filius meus et ego numquam peccauimus, ita nullum coniugium fuit, quod honestius esset quam illud, de quo ego processi."

Chapter 50 Verba Virginis ad sponsam, qualiter Deo nil tantum placet, sicut quod summe diligatur ab homine, et ostendit hoc per exemplum de vna muliere pagana, que optinuit graciam propter multam dileccionem, quam habuit ad creatorem.

{ Mater loquitur ad sponsam dicens: "Nichil tantum placet Deo, sicut quod homo diligat eum super omnia. Ecce dicam tibi similitudinem de vna femina pagana, que nichil sciens de fide catholica cogitauit secum talia: 2 'Ego', inquit, 'scio, de qua materia sum et de quibus veni in vterum matris. Ego eciam credo, quod impossibile est habuisse me corpus et compagines et viscera et sensus, nisi aliquis dedisset. 3 Et ideo aliquis creator est, qui me creauit tam decoram personam humanam et noluit creare me deformem sicut vermes et serpentes. 4 Videtur ergo michi, quod, licet ego habeam plures viros, quod, si omnes vocarent me, magis ego currerem ad vnicam vocacionem creatoris mei quam ad voces omnium illorum. 5 Ego eciam habeo plures filios et filias. Nichilominus, si viderem eos habere cibum in manu et scirem creatorem meum esurire, ego vtique auferrem cibum de manibus filiorum et gaudenter presentarem illum creatori meo. 6 Ego eciam habeo multas possessiones, quas dispono ad velle meum. Si tamen scirem voluntatem creatoris mei, libenter dimitterem velle meum et disponerem eas ad honorem eiusdem creatoris mei.' 7 Sed vide, filia, quid Deus fecit cum ista muliere pagana. Ipse enim misit ei vnum amicum suum, qui instruxit eam in fide sancta, et Deus ipse per se ipsum visitauit cor eius, sicut intelligere poteris ex verbis mulieris. 8 Nam quando ille vir Dei predicabat ei vnum esse Deum sine principio et sine fine, qui est creator omnium, respondit illa: 'Bene', inquit, 'est credibile, quod ille, qui me creauit et omnia, non habeat supra se creatorem, et bene est verisimile, quod vita sua est eterna, qui michi potuit dare vitam.' 9 Quando vero mulier audiuit, quod idem creator accepit humanitatem de virgine et quod ipse ore proprio predicabat, respondit: 10 'Bene est credendum Deo ad omnia opera virtuosa. Sed tu, amice Dei, dicito michi, qualia sunt verba illa, que de ore creatoris processerunt? Volo quippe dimittere voluntatem meam et obedire ei iuxta omnia verba oris eius.'11 Tunc autem amico Dei predicante de passione et cruce Dei et de resurreccione eius, respondit mulier lacrimosis oculis et dixit: 'Benedictus sit Deus, qui sic pacienter ostendit caritatem suam in terris, quam habuit ad nos in celis. 12 Propterea, si prius dilexi eum, quia me creauit, nunc autem obligacior sum diligere eum, quia monstrauit michi viam rectam et me redemit sanguine suo. Teneor eciam seruire ei totis viribus et membris meis, quia me redemit omnibus membris suis. 13 Insuper et debitrix sum omne desiderium meum remouere a me, quod prius habui ad possessiones et filios et parentes, et solummodo desiderare creatorem meum in gloria sua et in illa vita, que non finitur.'" 14 Dixit eciam mater Dei: "Ecce filia, quod illa mulier multiplicem optinuit remuneracionem pro dileccione sua. Sic et cottidie datur retribucio vnicuique iuxta id, quod diligit Deum, cum in mundo viuit."

Chapter 51 Vtilis doctrina spiritualis, qualiter respondeat homo contra tres hostes anime, scilicet contra dyabolum, qui temptat de superbia et cupiditate etc., et contra amicos et domesticos, qui suadent, quod homo non sit nimis iustus et humilis etc., et contra emulos, qui cupiunt homini pudorem et dampnum et vitam breuem.

" {I lle homo, quem tu nosti, habet tres inimicos. Primus est prope eum, vbicumque est, siue dormit, siue vigilat, et ipsum non videt. Secundus est familiaris sibi et prope eum, quando vigilat, sed istum non audit. Tercius enim non est ei familiaris nec ipsum cognoscit, et iste eum odit. 2 Primus hostis est dyabolus, qui temptat eum de superbia et cupiditate et multis aliis modis. Ideo contra istum hostem habeatur flagellum corrigendo taliter: 3 'O dyabole, tu nichil boni dedisti nec creasti. Cur ad velle tuum superbiam? Tu quoque me queris perdere, et Christus vocat me ad vitam. Ideo dignum est fugere voluntatem tuam et sequi voluntatem Dei et precepta eius.' 4 Igitur, quicumque cum tali intencione vigilat vel dormit, ipse mouet flagellum contra dyabolum, quo ipse turbatus effugatur. 5 Secundus hostis sunt familiares amici sui et seruitores sui, qui dicunt ei: 'Incurres dampna, si multum iustus fueris. Poteris quandoque facere commodum proprium et dissimulare multa. 6 Si vero nimium fueris humilis, despicieris. Ideo posside diuicias et fac nos diuites tecum, appete honores mundi et consolabimur tecum.' 7 Iste hostis facit se audire cottidie et ideo contra istum hostem edificandus est murus spissus, vt non audiatur. Murus autem iste est voluntas bona, scilicet quod magis velit habere paupertatem propter iusticiam quam diuicias cum iniusticia, et magis pudorem pro humilitate quam honorem propter superbiam. 8 Respondeatque sic hosti consulenti: 'Si', inquit, 'facio aliquid contra Deum, rogo, incauta et premone me, quia tunc pocius gaudeo de verbis tuis quam contristor.' 9 Talis igitur murus sit inter ipsum et hostes eius, vt verba eorum sint quasi ventus, qui flat super murum sed non attingat cor, vt moueatur a caritate Dei. 10 Tercius hostis est ille, quem non cognoscit. Hii sunt, qui cupiunt sibi pudorem et dampnum et vitam breuem ad hoc, vt ipsi optineant honores mundique prosperitatem. 11 Ideo contra istum hostem habeat fortem funem, idest caritatem ad Deum et proximum, qua libenter pati desideret ea, que Deus vult eum pati, neminem volens dampnificare. 12 Et tunc obprobrium, quod ei hostes intentant, vertetur ei ad honorem, dampnum ad vtilitatem, vita breuis ad longitudinem vite, hostisque per talia sic ligatur, quod nocere non valebit."

Chapter 52 Admirante sponsa et se indignam reputante coram Christo de ista gracia sibi data, scilicet videndi et audiendi in spiritu illa, que aguntur in celo et in purgatorio et in inferno, declaratur de hoc pulchre a Christo et eius matre in principio et in fine capituli. Et ostenditur ei exemplo trium mulierum, quas ipsa videbat, vnam in inferno, aliam in purgatorio grauissime cruciari, qualiter matres prebentes filiabus suis doctrinas et exempla viuendi curiose et superbe et filie imitantes illa horribiliter dampnantur.

" {L aus tibi sit, Deus", inquit sponsa, "pro omnibus, que creata sunt, et honor pro omnibus virtutibus tuis! Seruiciumque impendatur tibi ab omnibus pro caritate tua. 2 Ego igitur indigna et a iuuentute mea peccatrix regracior tibi, Deus meus, quod nullis peccantibus negas graciam, qui petunt, sed misereris omnibus et parcis. 3 O dulcissime Deus, mirabile est, quod facis mecum! Quando enim placet tibi, soporas corpus meum spirituali sopore, excitas quoque tunc animam meam ad videndum et audiendum spiritualia. 4 O Deus meus, o quam dulcia sunt verba tua anime mee! Que glutit ea quasi dulcissimum cibum, et intrant cum gaudio in cor meum. Nam cum verba tua audio, et saciata sum et famelica. 5 Saciata, quia nichil delectat me nisi verba tua, famelica vero, quia ea audire feruencius concupisco. Ideo, benedicte Deus, da michi auxilium facere semper voluntatem tuam!" 6 Respondit Christus: "Ego sum sine principio et sine fine, et omnia, quecumque sunt, per potenciam meam creata sunt. Omnia disponuntur sapiencia mea omniaque reguntur iudicio meo, omnia quoque opera mea ordinantur caritate. Ideo michi nichil est impossibile. 7 Sed nimis durum est cor illud, quod nec diligit nec timet me, cum sim omnium gubernator et iudex. Et homo magis perficit voluntatem dyaboli, qui est lictor meus et proditor. Qui propinat largiter venenum per mundum, pro quo anime viuere non possunt sed demerguntur ad inferni mortem. 8 Hoc autem venenum peccatum est, quod dulciter sapit, licet amarum sit anime, et cottidie spargitur de manu dyaboli super multos. Sed quis audiuit talia, quod scilicet omnibus offertur vita et ipsi eligunt mortem! 9 Attamen ego omnium Deus paciens sum et compacior miserie eorum. Ego quippe facio sicut rex, qui mittens vinum seruitoribus suis dixit: 'Propinate pluribus, quia salubre est. Dat enim infirmis salutem, tristibus leticiam, cor virile sanis.' 10 Sed nec vinum mittitur nisi per vas aptum. Sic ego misi verba mea, que comparantur vino, seruitoribus meis per te, que es vas meum, quod implere et exhaurire volo ad velle meum. 11 Spiritus quippe meus Sanctus docebit te, quo ibis et quid loquaris. Ideo gaudenter loquere et intrepide, que iubeo, quia nullus contra me preualebit." 12 Tunc ego respondi: "O rex omnis glorie et infusor omnis sapiencie omniumque virtutum largitor! Cur me, que corpus consumpsi in peccatis, recipis ad tale opus tuum? Ego quippe sum quasi asinus insipiens et defectuosa virtutibus, et in omnibus deliqui et nichil emendaui." 13 Respondit Spiritus: "Quis miraretur, si aliquis dominus de presentata sibi moneta vel metallo faceret sibi coronas vel anulos aut cyphos ad vtilitatem suam? Sic nec mirum est, si ego recipio corda amicorum meorum michi presentata et facio in eis voluntatem meam. 14 Et quia vnus habet minorem intellectum et alius maiorem, sic vniuscuiusque consciencia vtor, sicut expedit ad honorem meum; quia cor iusti est moneta mea. Ideo esto stabilis et prompta ad velle meum." 15 Deinde loquebatur ad me mater Dei dicens: "Quid dicunt mulieres superbe in regno tuo?" Cui ego respondi: "Ego sum vna de illis et ideo confundor loqui in conspectu tuo." Et mater ait: "Licet melius te hoc sciam, tamen te loquente audire volo." 16 Et ego respondi: "'Quando', inquiunt, 'predicabatur nobis vera humilitas, diximus, quod genitores nostri hereditabant nobis latas possessiones et mores pulchros. Cur ergo illos imitari non debeamus? 17 Mater quoque nostra sedebat cum primis vestita nobiliter habensque seruitores plurimos et enutriens nos cum honore. 18 Cur talia non debeam hereditare filie mee, que didici, scilicet gerere se nobiliter et viuere cum corporali gaudio, mori quoque cum grandi honore mundi?'" 19 Respondit Dei mater: "Omnis mulier, que hec verba sequitur opere, per veram viam vadit ad infernum et ideo dura est talis responsio. 20 Quid enim proderit habere talia verba, cum omnium creator paciebatur corpus suum cum omni humilitate a natiuitate sua vsque ad mortem manere in terra? Et numquam vestis superbie venit super eum. 21 Vere tales mulieres non considerant faciem eius, quando stetit viuens et mortuus in cruce, sanguineus et pallidus de penis, nec curant de obprobriis eius, que ipse audiuit, nec de morte contemptibili, quam elegit, 22 sed nec redordantur de loco, vbi reddidit spiritum, quia vbi fures et latrones receperunt plagas suas, ibi plagatus est filius meus. Et ego, que de omnibus creaturis sum sibi carissima et in me est omnis humilitas, presens ibi fui. 23 Et ideo, qui talia superba et pomposa faciunt et aliis dant occasionem imitandi illa, similes sunt aspersorio, quod impositum liquori ardenti omnes comburit et maculat, quos aspergit. Sic et superbi tribuunt exempla superbiendi et grauiter per malum exemplum vrunt animas. 24 Et ideo ego volo facere nunc sicut bona mater, que filios terrendo facit eos videre virgam, quam eciam vident serui. Sed filii videntes timent offendere matrem regraciantes ei, quia minabatur eis et non flagellabat. 25 Serui vero timent flagellari, si delinquunt, et ita ex illo timore matris filii faciunt plura bona quam antea, serui vero minora mala. 26 Itaque, quia ego sum mater misericordie, ideo ostendere tibi volo retribucionem peccati, vt amici Dei ex caritate Dei feruenciores fiant, peccatores autem scientes periculum suum fugiant saltem peccatum ex timore. 27 Et isto modo misereor bonis et malis: bonis, vt optineant maiorem coronam in celis, malis vero, vt incurrant minorem penam. Et nullus tantus peccator est, cui non sum parata occurrere et filius meus graciam dare, si misericordiam petit cum caritate." 28 Et post hec apparuerunt tres mulieres, scilicet mater et filia et neptis, sed mater apparuit mortua et neptis, filia vero apparuit viua. Mater autem predicta mortua videbatur quasi serpere de tenebroso lacu et luto. 29 Cuius cor abstractum erat et labia precisa, mentum quoque tremebat, dentes vero eius nitentes albi et longi collidebantur. Nares erant corrose et oculi eruti, dependentes ad genas duobus neruis. 30 Frons videbatur immersa et loco frontis immane baratrum et tenebrosum. In capite vero deerat craneum, et cerebrum quasi plumbum ebuliebat et quasi pix effluebat. 31 Collum quoque eius circumuoluebatur sicut lignum, quod tornatur in torno seu in runcina, cui ferrum acutissimum oppositum erat, abradens sine consolacione. 32 Pectus vero apertum erat plenum vermibus longis et paruis, quorum quilibet huc et illuc voluebatur super alium, et brachia similia erant manubriis lapidis fabrilis. 33 Manus autem erant quasi claue nodose et prolixe, et spondilia dorsi eius omnia erant soluta, que vno ascendente et alio descendente numquam a motu desistebant. 34 Vnus quoque serpens longus et magnus traxit se per inferiora stomachi ad superiora, qui coniungens caput et caudam quasi arcus circuibat viscera continue quasi rota. 35 Crura vero et tibie videbantur quasi duo baculi spinosi acutissimis aculeis pleni, pedes vero eius erant quasi buffonum. 36 Tunc autem ista mater mortua alloquebatur filiam viuam dicens: "Audi, lacerta et venenosa filia mea! Ve michi, quod vmquam fui mater tua! Ego sum, que posui te in nidum superbie, in quo tu calefacta crescebas, donec ad etatem peruenisti. 37 Et tantum tibi placuit, quod in eo etatem tuam consumpsisti. Propterea dico tibi, quod, quociens tu oculos vertis cum superbie visu, quam ego te docui, tociens proicis buliens venenum in oculis meis cum intollerabili ardore. 38 Quociens autem loqueris superbie verba, que didicisti a me, tociens glucio amarissimam pocionem. 39 Quociens vero aures tue implentur superbie vento, quem procelle arrogancie excitant, scilicet audire corporis tui laudes et desiderare mundi honores, que didicisti a me, tociens venit ad aures meas sonitus terribilis cum vento flante et vrente. 40 Ve ergo michi pauperi et misere, ideo pauperi, quia nichil boni habeo nec sencio, ideo misere, quia habundo omnibus malis! 41 Sed tu, filia, similis es caude vacce, que vadens in lutosis locis, quociens mouet caudam, tociens maculat et aspergit appropinquantes. Sic tu, filia, similis es vacce, quia non habes diuinam sapienciam et vadis secundum opera et motus corporis tui. 42 Ideo, quociens imitaris opera consuetudinis mee, scilicet peccata, que te docui, tociens innouatur pena mea et eo grauius exardescit. Preterea, o filia mea, cur superbis de generacione tua? Numquid honor et decus est tibi, quod immundicia viscerum meorum fuit puluinar tuum? 43 Pudorosum quoque membrum meum fuit egressus tuus et immundicia sanguinis mei fuit vestis tua, quando nascebaris. Ideo nunc venter meus, in quo iacuisti, totus a vermibus est corrosus. 44 Sed cur conqueror de te, filia, cum plus conqueri deberem super me ipsa? Nam tria sunt, que iam grauius affligunt me in corde. Primum est, quod a Deo creata ad celeste gaudium abutebar consciencie mee et disposui me ad dolores infernales. 45 Secundum est, quod Deus creauit me pulchram quasi angelum, sed ego me ipsam deformaui, vt similior sim dyabolo quam angelo Dei. Tercium est, quod in tempore michi dato valde malam feci commutacionem. 46 Recepi quippe modicum transitorium, idest peccati delectacionem, pro quo sencio nunc infinitum malum, scilicet inferni penam." 47 Et tunc ait ad sponsam: "Tu", inquit, "que vides me, non vides me nisi per similitudines corporales. Si enim videres me in ea forma, in qua sum, morereris ex timore, quia omnia membra mea sunt demones. 48 Ideo vera est Scriptura, que dicit, quod, sicut iusti sunt membra Dei, ita peccatores sunt membra dyaboli. Sic ego nunc experior, quod demones affixi sunt anime mee, quia voluntas cordis mei disposuit me ad tantam deformitatem. 49 Sed audi vlterius! Tibi videtur, quod pedes mei sunt quasi buffonis. Hoc ideo est, quia stabiliter steti in peccato; propterea nunc demones stabiliter stant in me, et mordentes me numquam saciantur. 50 Tibie vero et crura mea sunt quasi baculi spinosi, quia voluntatem meam habui secundum carnalem delectacionem et voluptatem meam. 51 Quod vero quodlibet spondile dorsi mei solutum est et quodlibet mouetur contra aliud, hoc ideo est, quod gaudium animi mei quandoque ascendebat nimis ex consolacione mundana, quandoque descendebat per nimiam tristiciam et iram ex aduersitate mundi. 52 Et ideo, sicut dorsum mouetur secundum motum capitis, sic ego deberem fuisse stabilis et mobilis secundum velle Dei, qui est caput omnium bonorum. Sed quia hoc non feci, ideo iuste pacior, que vides. 53 Quod vero serpens vnus traxerat se per inferiora stomachi ad superiora et stans quasi arcus circuit quasi rota, hoc ideo est, quia voluptas et delectacio mea inordinata fuit et voluntas mea volebat omnia possidere et multipliciter expendere et indiscrete. 54 Ideo nunc serpens circuit interiora mea, inconsolabiliter et immisericorditer me mordendo. Quod vero pectus meum apertum est et corrosum a vermibus, hoc veram Dei demonstrat iusticiam. Dilexi quippe putrida plus quam Deum, et ad transitoria erat amor cordis mei. 55 Et ideo, sicut de vermiculis procreantur longiores vermes, sic anima mea pro putridis, que dilexi, demonibus est impleta. Brachia quoque mea videntur quasi manubria. 56 Hoc ideo est, quia desiderium meum habuit quasi duo brachia, scilicet quia concupiui longam etatem, vt longe viuerem in peccato. Concupiui eciam et desiderabam, quod iudicium Dei micius esset, quam Scriptura loquitur. 57 Verumptamen consciencia mea bene dixit michi, quod tempus meum erat breue et iudicium Dei intollerabile, sed econtra desiderium meum peccandi suggessit michi vitam meam esse longam et iudicium Dei tollerabile. 58 Et ex talibus suggestionibus euertebatur consciencia mea, et sic voluntas et racio sequebantur voluptatem et delectacionem. Et ideo nunc dyabolus mouetur in anima mea contra voluntatem meam, et consciencia mea intelligit et sentit iudicium Dei esse iustum. 59 Manus vero mee sunt quasi claue prolixe et hoc ideo est, quia precepta Dei non fuerunt michi delectabilia. Et ideo manus mee sunt michi ad onus et non ad aliquem vsum. 60 Collum vero quod circumuoluitur sicut lignum, quod acuto ferro tornatur, hoc ideo est, quia verba Dei non fuerunt dulcia ad gluciendum in cordis mei caritate sed nimis amara, quia redarguebant cordis mei delectacionem et voluptatem. 61 Et ideo nunc ferrum acutum stat contra guttur meum. Labia autem mea ideo precisa sunt, quia prompta erant ad verba superbie et scurrilia, sed pigra fuerunt et accidiosa ad loquendum verba Dei. 62 Mentum vero apparet tremulum et dentes colliduntur, et hoc ideo est, quia perfecte fui voluntatis dare corpori meo cibum, vt viderer pulchra et desiderabilis et sana et fortis ad omnia corporis oblectamenta. 63 Et ideo contremiscit mentum sine consolacione et dentes colliduntur, quia dencium consumpcio et labor fuit inutilis secundum anime fructum. 64 Nares vero precise sunt, quia sicut vobiscum fieri solet illis, qui in tali casu delinquunt, ad maiorem pudorem, sic michi cauterium pudoris mei impositum est in sempiternum. 65 Quod vero oculi dependent duobus neruis ad genas, iustum est, vt, sicut oculi gaudebant de pulchritudine genarum propter ostentacionem superbie, sic nunc ex multo fletu eruti sunt et dependent ad genas cum pudore. 66 Iuste quoque frons immersa est et loco eius sunt immanes tenebre, quia frontem meam circumdedit velum superbie et volui gloriari et videri de pulchritudine; et ideo frons mea nunc est tenebrosa et deformis. 67 Quod vero cerebrum ebulit et defluit quasi plumbum et pix, dignum est, quia sicut plumbum molle et flectibile est ad voluntatem vtentis, sic consciencia mea, que in cerebro iacuit, flectebatur ad voluntatem cordis mei, quamuis facienda bene intelligerem. 68 Sed et passio filii Dei nequaquam figebatur in corde meo sed defluxit sicut illud, quod bene sciui et non curaui. 69 Insuper et de sanguine, qui de membris filii Dei fluxit, non plus attendebam quam de pice, et fugiebam sicut picem verba caritatis Dei, ne me a corporis oblectamentis auerterent et conturbarent. 70 Attamen quandoque audiui propter homines verba Dei, sed ea facilitate exibant de corde meo, qua intrabant, et ideo nunc cerebrum defluit quasi pix ardens cum ardentissima ebulicione. 71 Aures quoque mee obturate sunt cum lapidibus duris, quia verba superbie gaudenter intrabant eas et extendebant suauiter in cor, quia caritas Dei exclusa erat a corde meo. 72 Et quia propter superbiam et mundum omnia feci, quecumque potui, ideo nunc ab auribus meis exclusa sunt verba gaudiosa. 73 Sed potes querere, an feci aliqua opera meritoria. Respondeo tibi: Ego denique feci sicut campsor, qui precidens monetam reassignat eam domino. Sic ego ieiunabam et feci elemosinas aliaque opera, sed illa feci propter timorem inferni et propter aduersitates corporis fugiendas. 74 Verum quia caritas Dei precisa fuit in opere meo, ideo talia non valuerunt michi ad optinendum celum. Nec tamen fuerunt sine remuneracione. 75 Iterum poteris querere, qualis sum interius in voluntate, cum tanta deformitas est abextra. Respondeo: 76 Voluntas mea est sicut homicide et matricide, qui libenter occideret genitricem suam. Sic ego pessimum malum cupio Deo, creatori meo, qui michi optimus et dulcissimus fuit." 77 Item neptis mortua predicte auie mortue alloquitur viuentem matrem propriam dicens: "Audi scorpio, mater mea! Ve michi, quia male decepisti me! Ostendisti enim michi faciem letam, sed grauiter in cor pupugisti me. 78 Dedisti quippe michi tria consilia ex ore tuo, triaque didici ex operibus tuis, et tres vias demonstrasti michi in processu tuo. Primum consilium fuit diligere carnaliter propter amiciciam carnalem optinendam. 79 Secundum fuit expendere temporalia prodigaliter propter honorem mundi. Tercium fuit habere requiem propter corporis delectacionem. Ista enim fuerunt michi multum dispendiosa. 80 Nam quia dilexi carnaliter, ideo optinui pudorem et inuidiam spiritualem. Quia vero prodigaliter expendi temporalia, ideo priuata sum gracie donis Dei in vita et post mortem consecuta sum pudorem. 81 Quia vero delectabar in quiete carnis in vita, ideo in hora mortis inchoabatur inquietudo anime mee absque consolacione. 82 Tria quoque didici ex operibus tuis, scilicet facere aliqua bona opera nec tamen dimittere illud peccatum, quod delectabat me, sicut ille faciens, qui commiscens veneno mel optulit iudici, qui iratus effudit super offerentem; sic ego nunc experior in multa angustia et tribulacione. 83 Secundo didici mirabilem modum vestiendi me, scilicet operire oculos lintheo, sandalia habere in pedibus, cyrothecas in manibus et collum totum extra nudum. 84 Lintheum istud obumbrans oculos significat pulchritudinem corporis mei, que sic obumbrabat spirituales oculos meos, quod non attendebam pulchritudinem anime mee. 85 Sandalia vero, que muniunt pedes subtus sed non supra, significant fidem sanctam Ecclesie, quam fideliter tenui. 86 Sed nulla opera fructuosa sequebantur eam, quia sicut sandalia promouent pedes, sic consciencia mea stans in fide promouet animam, sed quia opera bona non sequebantur, ideo anima mea erat quasi nuda. 87 Cyrothece vero in manibus significant spem vanam, quam habui. Ego quippe opera mea, que significantur in manibus, extendi in tam condensam et largam misericordiam Dei, que notatur in cyrothecis, quod, quando palpaui iusticiam Dei, non sensi eam nec attendi; ideo nimis audax fui ad peccandum. 88 Cum autem appropinquaret mors, cecidit lintheum ab oculis meis super terram, idest super corpus meum, et tunc anima vidit et cognouit se, quod nuda erat, quia pauca opera mea fuerunt bona et peccata plurima. 89 Et pre pudore non potui stare in palacio regis eterni, quia pudorose vestita fui. Sed tunc demones traxerunt me in duram penam, vbi cum pudore deridebar. 90 Tercium, quod didici a te, mater, est vestire seruum vestibus domini et in sede domini positum honorare sicut dominum reliquiasque serui et omnia contemptibilia domino ministrare. 91 Dominus autem iste caritas Dei est, seruus vero voluntas est peccandi. Itaque in corde meo, vbi regnare debuit caritas diuina, ponebatur seruus, idest delectacio et voluptas peccati. 92 Quem tunc vestiui, quando omne creatum et temporale conuerti ad voluntatem meam; reliquias vero et perismata et abiecciora dedi Deo, non ex caritate sed ex timore. 93 Taliter igitur letabatur cor meum de successu et delectacione voluntatis mee, quia caritas Dei exclusa erat a me et bonus dominus exclusus seruusque malus inclusus. Ecce mater, hec tria didici de operibus tuis. 94 Tres eciam vias demonstrasti michi in incessu tuo. Prima fuit lucida. Quam cum ingressa fuissem, de splendore eius excecabar. Secunda fuit compendiosa et labilis quasi glacies. In qua cum processissem ad vnum vestigium, relabebar ad vnum passum. 95 Tercia fuit nimis longa. In qua cum procederem, venit post me torrens impetuosus et transtulit me subtus montem in profundam fossam. 96 In prima via notatur progressus superbie mee, que fuit luminosa nimium, quia ostentacio, que procedit de superbia, tantum resplenduit in oculis meis, quod non cogitaui finem eius; et ideo fui ceca. 97 In secunda via notatur inobediencia. Denique tempus inobediencie in hac vita non est longum, quia post mortem cogitur homo obedire. 98 Verumptamen michi fuit longum, quia quando processi per vnum vestigium, scilicet in humilitate confessionis, relabebar ad passum, quia volui, quod peccatum confessum dimitteretur, sed facta confessione nolui peccatum declinare. 99 Et ideo non steti stabilis in obediencie vestigio sed relabebar in peccata, sicut qui labitur in glacie, quia voluntas frigida fuit nolens ab hiis, que me delectabant, resipiscere. 100 Sic ergo, quando processi ad vnum vestigium confitendo peccata, relabebar ad passum, quia volui peccata et delectancia me confessa iterare. 101 Tercia via fuit, quod sperabam impossibilitatem, scilicet posse facere peccatum et non habere longam penam, posse eciam diu viuere et horam mortis non accelerare. 102 Et cum per hanc viam processissem, venit post me torrens impetuosus, scilicet mors, que ab vno anno in alium apprehendens me euertit pedes meos cum infirmitatis pena. 103 Quid autem erant pedes, nisi quod appropinquante infirmitate modicum potui attendere corporis vtilitatem et minus anime salutem? 104 Ideo cecidi in profundam fossam, quando cor, quod altum erat in superbia et durum in peccato, crepuit et anima profunde cecidit in foueam peccati pene. 105 Et ideo hec via nimis longa fuit, quia vita carnis finita pena longa cito inchoabatur. Ve michi ergo, mater mea, quia quecumque a te cum gaudio didici, hec modo luo cum ploratu." 106 Item loquitur eadem filia mortua ad sponsam, que hec videbat, dicens: "Audi tu, que vides me! Tibi videtur, quod caput meum et facies est quasi tonitruum fulminans intus et extra, collum vero et pectus quasi in duro prelo cum longis stimulis positum. 107 Brachia autem et pedes mei sunt quasi longi serpentes et venter percutitur cum duris malleis. Crura vero mea et tibie sunt quasi fluens aqua, de canalibus tecti pendens congelata. Sed adhuc vna pena interior amarior est michi omnibus istis. 108 Sicut enim si aliqua persona esset, cuius omnia spiracula vitalis spiritus obturata essent omnesque vene implete vento artarent se ad cor, quod pre violencia et valitudine venti crepare inciperet, sic ego intus disposita sum miserabiliter propter superbie ventum, qui michi carissimus fuit. 109 Attamen sum in via misericordie, quia in grauissima infirmitate mea confitebar melius, quo sciui, sed tamen ex timore; appropinquante autem morte venit michi in mente consideracio passionis Dei mei, scilicet quod illa multum grauior et amarior erat quam mea, que propter demerita mea digna sum pati. 110 Et ex tali consideracione optinui lacrimas ingemiscens, quod tanta caritas Dei erat ad me et mea tam modica ad ipsum. Respexi enim tunc eum oculis consciencie mee et dixi: 111 'O Domine, ego credo te Deum meum. Miserere mei, fili virginis, propter amaram passionem tuam! Amodo enim libenter ego emendarem vitam meam, si haberem tempus.' 112 Et in illo puncto accensa fuit scintilla quedam caritatis in corde meo, qua amarior videbatur michi passio Christo quam mors mea. Sicque tunc crepuit cor, et anima mea venit in manus demonum presentanda iudicio Dei. 113 Ideo autem venit in manus demonum, quia indignum fuit, quod angeli pulchritudinis appropinquarent anime tante deformitatis. In iudicio autem Dei cum demones clamarent animam meam iudicari ad infernum, respondit iudex: 114 'Video ego scintillam quandam caritatis in corde eius, que extingui non debet sed esse in conspectu meo. Et ideo iudico animam ad purgacionem, donec digne purgata veniam meruerit optinere.' 115 Iterum poteris querere, an particeps ero omnium bonorum, que pro me fiunt. Respondeo tibi per similitudinem. 116 Sicut enim si tu videres duas stateras pendere et in vna esset plumbum naturaliter deprimens et in alia aliquid leue tendens sursum, et quanto maiora et plura imponerentur statere vacue, tanto cicius eleuarent stateram aliam, que ponderosa et grauis est, sic est et mecum. 117 Quia quanto alcius fui in peccato, tanto grauius descendi in penam. 118 Et ideo, quidquid fit ad honorem Dei pro me, eleuat me de pena, et specialiter oracio et bonum, quod fit per homines iustos et amicos Dei, et beneficia, que fiunt de bonis bene acquisitis, et opera caritatis. 119 Talia itaque sunt, que me cottidie faciunt appropinquare Deo." 120 Post hec loquitur mater Dei ad sponsam: "Tu miraris, quomodo ego, que sum regina celi, et tu, que viuis in mundo, et illa anima, que est in purgatorio, et alia in inferno loquimur simul. 121 Hoc enim bene dicam tibi. Ego quippe numquam recedo de celis, quia numquam separabor a visione Dei. Nec anima, que est in inferno, separabitur a penis nec illa anima a purgatorio, antequam purgata sit, nec tu venies ad nos ante separacionem corporalis vite. 122 Sed anima tua cum intelligencia tua virtute Spiritus Dei eleuatur ad audiendum verba Dei in celis, et permittitur tibi scire aliquas penas in inferno et purgatorio, malis in cautelam et bonis in consolacionem et profectum. 123 Verumptamen scias, quod corpus tuum et anima tua coniuncta sunt in terris, sed Spiritus Sanctus dat intelligenciam tibi, qui est in celis, ad intelligendum eius voluntatem." 124 Hic loquitur de tribus mulieribus, quarum tercia intrauit monasterium, agens residuum vite sue in magna perfeccione.

Chapter 53 Christus reprehendit prelatos superbientes ex prelacione dicens, quod exhibeant se subditis humiles et virtuosos in vita et moribus et vtiles in iusticia et equitate. Et mensurando se in se ipsis, ne supra se eleuentur, addiscant cognoscendo defectus suos compati defectibus subditorum exemplo Christi, qui prius voluit facere et pati quam docere et ministrare quam ministrari. Corrigant quoque subditos diligenter, ne exemplo Hely sacerdotis dampnentur.

{ Filius loquitur ad sponsam dicens: "Magna res est, ymmo magnum monstrum, quod, vbi rex glorie humiliatus est, ibi homo raciociniis obligatus velit inflari superbia. 2 Nam si quis preficitur aliis, non ideo superbire debet, quia prelatus est, sed magis timere, quia omnes eiusdem nature sunt et omnis potestas est a Deo. 3 Quippe si bonus est, qui preficitur, a Deo est ad propriam et aliorum salutem; si vero malus est, permissione Dei est ad subditorum correccionem et maius iudicium suum. 4 Nec mirum est sed dignum et iustum, quod homo, qui contempsit subici creatori suo, dominium inferioris et consimilis sui experiatur. Ergo, cum aliquis vel desiderat vel cogitur preesse, talem se exhibeat subditis, vt et desiderabilis sit moribus et eciam vita vtilisque in iusticia et equitate. 5 Denique ex equalitate nature omnis, qui preest, humiliare se debet et metiri se ipsum in se ipso, ne eleuet se supra se, et in se ipso addiscat compati aliis. Timeat eciam, ne eadem mensura, qua metitur, eciam mecietur ei. 6 Sic ego Deus et homo temperaui me ipsum, quod, quamuis defectum hominis agnoscerem per scienciam, paciendo tamen penas et crucem agnoui experiendo. Et ideo, vt in exemplum darem me aliis, prius cepi facere quam docere, et ministrare volui, non autem ministrari. 7 Sic et mater mea, quamuis esset apostolorum domina, tamen humilitatem pre omnibus dilexit et quasi vna fuit cum minimis, et ideo ascendit ad summam felicitatem. 8 Ergo prelatus addiscat in infirmitatibus propriis subditorum defectus et attendat, ne verbis vel exemplis vel abusione potestatis sue materiam et occasionem aliis peccandi tribuat, quia nichil ita prouocat iram Dei et homines ad peccandum sicut lasciuia prelatorum. 9 Si enim Hely sacerdos sicut Finees et Moyses stetisset in vigore sacerdocii sui et dilexisset spiritualiter filios suos, tota generacio eius saluata fuisset. 10 Sed quia placere voluit carnaliter filiis, ideo memoriam sui reliquit in tribulacione et posteris suis in confusione."

Chapter 54 Christus dicit, quod mundus iste erat ante aduentum suum quasi solitudo, in qua erat puteus turbidus, idest amor mundi, ad quem vie septem peccatorum ducebant gentiles et Iudeos quasi cecos. Sed ipse assumpta humanitate illustrauit mundum ostendens vias ad celum. Que quia iam dissipate sunt, ideo ipse mittit nunc ista verba sua huius libri in mundo, que qui receperint et opere seruauerint, saluabuntur.

{ Maria loquitur ad Filium: "Benedictus sis tu, fili mi! Tu es principium sine principio temporis et potencia, sine qua nullus est potens. Rogo te, fili, perfice potenter, quod sapienter inchoasti!" 2 Respondit Filius: "Tu es quasi potus dulcis sicienti et quasi fons irrigans arida, quia per te omnibus gracia fluit. Ideo faciam, quod rogas." 3 Iterum loquitur Filius: "Mundus iste ante incarnacionem meam erat quasi quedam solitudo, in qua puteus erat turbidus et immundus. De quo omnes bibentes siciebant amplius et lippientes oculos grauius infirmabantur. 4 Iuxta hunc autem puteum stabant duo viri, quorum alter clamans dicebat: 'Bibite secure, quia medicus venit auferens omnem languorem.' Alter vero dicebat: 'Bibite gaudenter! Vanum est incerta desiderare.' Ad hunc quoque puteum septem ducebant vie, et ideo omnes puteum cupiebant. 5 Mundus itaque iste bene similatur solitudini, vbi sunt bestie et arbores infructuose et aque immunde, quia homo ad similitudinem bestie auidus erat ad effundendum sanguinem proximi sui, infructuosus in operibus iusticie et immundus per incontinenciam et cupiditatem. 6 In hac itaque solitudine querebatur ab hominibus puteus turbidus, scilicet amor mundi et honor eius, qui est altus in superbia, turbidus in sollicitudine et cura carnis. Et per septem mortalia peccata quasi per septem vias aditus eius habebatur. 7 Duo vero viri stantes iuxta puteum significant magistros gentilium et Iudeorum. Doctores enim Iudeorum superbiebant de lege, quam habebant et non seruabant. 8 Et quia cupidissimi erant, ideo populum verbis et exemplis incitabant ad querenda temporalia dicentes: 'Viuite secure, quia Messyas veniet et restituet omnia.' Doctores vero gentilium dicebant: 'Vtimini creatis, que videtis, quia ideo mundus creatus est, vt gaudeamus.' 9 Cumque homo sic cecus staret, vt nec Deum attenderet nec cogitaret futura, tunc ego cum Patre et Spiritu Sancto vnus Deus veni in mundum, et assumpta humanitate predicans aperte dixi: 10 'Quod Deus promisit et Moyses scripsit, impletum est. Diligite ergo celestia, quia mundialia transeunt et eterna vobis dabo.' Ostendi quoque septemplicem viam, per quam homo a vanitate sua auerteretur. 11 Nam ostendi paupertatem et obedienciam, docui ieiunia et oraciones, fugiebam homines aliquando et stabam solus orans et sumpsi obprobria; elegi labores et dolores, sustinui penas et contemptibilem mortem. 12 Hanc enim viam per memetipsum ostendi, per quam amici mei longo tempore incedebant. Sed nunc dissipata est via. Dormitant custodes, transeuntes delectantur vanis et nouis. Ideo consurgam et non tacebo. 13 Auferam vocem gaudii et locabo vineam meam aliis, qui facient fructum tempore suo. Verumptamen iuxta commune prouerbium inter inimicos inueniuntur amici; ideo mittam amicis meis verba dulciora dactilo, suauiora melle, preciosiora auro. 14 Que qui receperint et tenuerint, habebunt thesaurum illum, qui in eternum feliciter est et non deficit sed augetur in vita sempiterna."

Chapter 55 Mater Dei dicit, quod bene potest vocari aurea hora illa, in qua ipsa a parentibus concepta fuit. Qui plus hoc fecerunt ex obediencia diuina quam voluntate propria, et plus operata est ibi caritas diuina quam voluptas carnis. Sed voluit Deus, quod concepcionis modus non statim omnibus notus esset, donec veritas claresceret tempore preordinato.

{ Mater loquitur: "Quando pater meus et mater mea matrimonialiter conuenerunt, plus fecit hoc obediencia quam voluntas, et plus operata est ibi caritas diuina quam voluptas carnis. 2 Nam hora, in qua ego concepta fui, bene potest vocari aurea hora et preciosa, quia alii coniuges conueniunt ex voluptate carnali, mei vero parentes conuenerunt ex obediencia et precepto Dei; bene ergo aurea hora fuit concepcio mea. 3 Nam tunc incepit principium salutis omnium, et tenebre quasi festinabant in lucem. Deus namque singulare quoddam et a seculo absconditum facere voluit in opere suo, quemadmodum fecit in virga arida florescente. 4 Sed scito, quod concepcio mea non omnibus nota fuit, quia voluit Deus, quod, sicut ante legem scriptam precessit lex naturalis et eleccio voluntaria boni et mali et postea veniret lex scripta, que cohiberet omnes inordinatos motus, sic placuit Deo, quod amici sui pie dubitarent de concepcione mea et quilibet ostenderet zelum suum, donec veritas claresceret in tempore preordinato."

Chapter 56 Virgo Maria narrat, qualiter natiuitas sua fuit per portam communem et fuit inicium verorum gaudiorum, quia tunc prodiit virgula, de qua processit flos desiderabilis cunctis gentibus. In qua natiuitate demones fremuerunt, iusti letabantur et angeli gauisi sunt. Et conqueritur de mulieribus, que cum deuocione talia non attendunt.

{ Mater loquitur: "Quando mater mea me genuit, per portam communem exiui, quia alio modo aliquis nasci non debuit nisi specialiter filius meus, qui, sicut nature omnium est conditor, ita eciam mirabiliter et ineffabiliter nasci voluit. 2 Quando vero ego nata fui, non latuit dyabolos sed per quandam similitudinem loquendo sic ipsi cogitabant: 'Ecce nata est virgo quedam. Quid faciemus? Nam mirabile cernitur quoddam in ea futurum. 3 Si adhibuerimus ei omnia recia malicie nostre, confringet ea quasi stuppas. Si inuestigamus omnia interiora eius, munita est forti presidio nec inuenitur in ea macula, vbi cuspis peccati infigatur. 4 Ideo timendum est, quod mundicia eius torquebit nos, gracia eius comminuet, quidquid in nobis est fortitudinis, constancia eius deiciet nos sub pedibus suis.' 5 Amici vero Dei, qui in longa expectacione erant, dicebant inspirante eis Deo: 'Cur amplius dolemus? Gaudendum pocius est nobis, quia nata est lux, qua illuminabuntur tenebre nostre et desiderium nostrum perficietur.' 6 Angeli vero Dei gaudebant, licet eorum gaudium semper erat in visione Dei, dicentes: 'Natum est in terris desiderabile quoddam et specialis amatrix Dei. Per quod reformabitur in celis et in terris pax vera et ruine nostre restaurabuntur.' 7 Vere, filia, dico tibi, quod natiuitas mea inicium fuit verorum gaudiorum, quia tunc prodiit virgula, de qua processit flos ille, quem reges et prophete desiderabant. 8 Postquam vero tante etatis fui, quod aliquid intelligere potui de creatore meo, tunc indicibili amore ad eum affecta sum et desiderabam eum toto corde. 9 Mirabili eciam gracia conseruata fui, vt nec in tenera etate consentirem peccato, quia caritas Dei et sollicitudo parentum, educacio quoque honesta et conuersacio bonorum et feruor sciendi Deum perseuerabant mecum. 10 Nunc autem conqueror, quod ille femine, que generantur et generant cum horrore et nascuntur cum immundicia et delectantur in ea, non attendunt mundissimam natiuitatem meam sed peiores sunt iumentis, quia viuunt sine racione. 11 Viuunt omnino secundum carnem. Ideo transiet ab eis voluptas, recedet ab eis spiritus puritatis, fugiet ab eis gaudium eternum et inebriabit eos spiritus impuritatis, quem sequebantur."

Chapter 57 Virgo Maria loquebatur in die purificacionis sponse dicens, quod ipsa non indigebat purificacione, quia sine macula et munda erat. Verumptamen, vt adimplerentur prophecie, voluit in lege et secundum legem viuere et nichil singulare in se ostendere sed humiliter conuersari. Dicit eciam, quod gladius, quem dixit Symeon, sex doloribus in vita eius animam pertransibat.

{ Mater loquitur ad sponsam Filii dicens: "Filia mea, scias, quod ego non indigebam purificacione sicut alie femine, quia filius meus, qui natus est ex me, ipse mundauit me. Nec ego aliquam quantumcumque minimam maculam contraxi, que filium mundissimum sine aliqua immundicia generaui. 2 Verumptamen, vt lex impleretur et prophecie, secundum legem in lege volui viuere. Nec secundum parentes seculi viuebam sed cum humilibus humiliter conuersabar. 3 Nec aliquid singulare in me preferri volui sed totum, quod erat humilitatis, diligebam. Tali eciam die sicut hodie dolor meus augmentatus fuit. 4 Nam licet sciebam filium meum ex inspiracione diuina passurum, tamen ex verbis Symeonis, quibus dixit gladium pertransiturum animam meam et filium meum positurum in signum, cui contradiceretur, grauius perforabat cor meum dolor iste, 5 qui, vsque dum assumpta fui corpore et anima in celum, numquam defuit a corde meo, licet ex consolacione Spiritus Dei temperabatur. 6 Scire eciam te volo, quod ab isto die dolor meus sextuplex fuit. Primo fuit in cogitacione mea. 7 Nam quociens aspiciebam filium meum, quociens inuoluebam eum pannis, quociens videbam eius manus et pedes, tociens animus meus quasi nouo dolore absortus est, quia cogitabam, quomodo crucifigeretur. Secundo fuit dolor in auditu meo. 8 Nam quociens audiui obpropbria filii mei et mendacia et insidias ei positas, tociens animus meus motus est dolore ita, quod vix se tenere poterat, sed virtute Dei dolor meus modum et honestatem habuit, ne impaciencia et leuitas in me notaretur. 9 Tercio fuit dolor meus in visu meo. Nam quando vidi filium meum ligari et flagellari et in ligno suspendi, corrui quasi exanimis sed reassumpto spiritu steti dolens et sic pacienter sufferens, vt nec inimici nec alii in me aliud reperirent nisi grauitatem. 10 Quarto fuit dolor meus in tactu. Ego enim cum aliis deposui filium meum de cruce et inuolui eum et posui in tumulum, et sic tunc augebatur dolor meus, vt vix manus et pedes mei haberent robur ad subsistendum. O quam libenter tunc fuissem sepulta cum filio meo! 11 Quinto paciebar ex vehementi desiderio perueniendi ad filium meum, postquam ipse ascendit in celum, quia longa mora, quam habui in mundo post ascensionem eius, dolorem meum augmentabat. 12 Sexto paciebar dolorem ex tribulacione apostolorum et amicorum Dei, quorum dolor erat dolor meus, timens semper et dolens; timens, ne succumberent temptacionibus et tribulacionibus, dolens, quia verba filii mei vbique habebant contradiccionem. 13 Sed licet gracia Dei semper perseuerabat mecum et voluntas mea erat secundum velle Dei, attamen dolor meus continuus erat permixtus consolacione, donec assumpta fui corpore et anima in celum ad filium meum. 14 Propterea, filia, non discedat dolor iste ab anima tua, quia nisi essent tribulaciones, paucissimi ad celestia peruenirent."

Chapter 58 Mater Dei dicit sponse, quod non modicus dolor fuit ille sibi inter ceteros, quando scilicet pre timore fugiebat cum Filio in Egiptum et audiuit Filium persequi ab Herode et interfici innocentes. Et narrat pulchre illa, que Filius fecit in infancia et adolescencia sua vsque ad tempus predicacionis et passionis.

{ Maria loquitur ad sponsam dicens: "Dixi tibi de doloribus meis. Sed ille dolor non erat minimus, quem habui, quando filium meum deferebam fugiens in Egiptum et quando audiui pueros occidi innocentes et Herodem persequi filium meum. 2 Sed licet scirem, que scripta erant de filio meo, tamen cor meum pre amoris magnitudine, quem habebam ad filium meum, dolore et mesticia replebatur. Nunc autem querere poteris, quid egerit filius meus in toto illo tempore etatis sue, antequam pateretur. 3 Respondeo, quod, sicut loquitur euangelium, subditus erat parentibus et sicut alii infantes se gessit, donec venit ad etatem maiorem. 4 Nec mirabilia defuerunt iuuentuti sue, quomodo creature seruierunt creatori suo, quomodo ydola obmutuerunt et plurima ruerunt in aduentu suo in Egiptum, quomodo magi predixerunt filium meum signum fore magnorum futurorum, 5 quomodo eciam misteria angelorum apparuerunt, quomodo nec aliqua immundicia ascendit super eum nec perplexitas in capillis eius apparuit. Que omnia non est tibi necesse scire, cum in euangelio signa deitatis et humanitatis sue preponuntur, que te et alios possunt edificare. 6 Cum vero venit ad maiorem etatem, in oracionibus erat continuis, et obediens ascendit nobiscum ad statuta festa in Iherusalem et loca alia. Cuius visus et locucio sic mirabilis et acceptabilis erat, vt multi tribulati dicerent: 'Eamus ad filium Marie, a quo possumus consolari.' 7 Accrescens vero etate et sapiencia, qua ab inicio plenus erat, laborabat manibus quandoque ea, que decencia erant, et loquebatur nobis separatim verba consolatoria et verba deitatis ita, vt indicibili gaudio continue repleremur. 8 Cum vero in paupertate et timoribus et difficultatibus essemus, non fecit nobis aurum et argentum sed hortabatur ad pacienciam. Et mirabiliter seruati fuimus ab inuidis. 9 Necessaria quoque prouenerunt nobis, quandoque ex compassione piarum mencium, quandoque ex labore nostro, ita vt haberemus necessaria ad solam sustentacionem, non ad superfluitatem, quia nichil aliud quesiuimus nisi soli seruire Deo. 10 Post hec autem conferebat ipse in domo familiariter cum amicis aduenientibus de lege et eius significacionibus et figuris. Disputabat eciam in aperto cum sapientibus ita, vt mirarentur dicentes: 'Ecce filius Ioseph docet magistros; aliquis magnus spiritus loquitur in eo.' 11 Cumque quodam tempore cogitanti michi de passione sua videret me mestissimam respondit michi: 'Non credis, mater, quod ego in Patre sum et Pater in me est? Numquid tu polluta es ad ingressum meum aut in egressu meo tribulata es? 12 Cur merore contraheris? Voluntas enim Patris mei est me pati mortem, ymmo voluntas mea est cum Patre. Quod autem habeo de Patre, pati non potest sed caro, quam sumpsi de te, pacietur, vt caro aliorum redimatur et spiritus saluentur.' 13 Sic eciam obediens erat, vt, cum Ioseph casu diceret ei: 'Fac hoc vel illud', statim ipse faciebat, quia sic occultabat deitatis sue potenciam, vt nisi a me et quandoque a Ioseph sciri non posset, qui vidimus lumen admirabile multociens circumfulsisse eum et angelicas voces cantantes super eum audiuimus. 14 Vidimus quoque, quod spiritus immundi, qui per exorcistas in lege nostra probatos eici non poterant, egrediebantur ad visionem presencie filii mei. 15 Ecce, filia, hec sint in memoria tua continue, et regraciare Deo sincerius, quia per te infanciam suam aliis voluit patefacere."

Chapter 59 Virgo narrat sponse, quid sensit statim concepto Filio et que senserunt ipsa et Elizabeth in amplexu mutuo, et de sancta cohabitacione earum et qualiter angelus postea consolabatur eam formidantem et instruebat Ioseph admirantem. Et narrat modum viuendi sanctissimum, quem ipsa et Ioseph tenuerunt, et multas virtutes notabiles Ioseph.

{ Mater loquitur: "Quando angelus nunciabat michi filium Dei nasciturum de me, statim postquam consensi, aliquod insolitum et admirabile sensi in me. Ideo vehementer admirans statim ascendi ad Elizabeth cognatam meam, vt et consolarer illam impregnatam et cum ea conferrem de hiis, que angelus michi nunciauerat. 2 Cumque ipsa iuxta fontem occurrisset michi et mutuis amplexibus et osculis frueremur, infans in vtero eius mirabili et visibili motu exultando letabatur. 3 Et ego similiter insolita exultacione tunc mota fui in corde meo ita, vt lingua mea loqueretur inexcogitata verba de Deo, et anima mea tunc vix pre leticia se capiebat. 4 Cumque Elizabeth miraretur feruorem spiritus, qui loquebatur in me, et ego non dissimiliter mirabar in ea graciam Dei, ambe benedicentes Deum stetimus simul aliquibus diebus. 5 Post hec autem cepit cogitacio quedam pulsare animum meum, quomodo et quam deuote haberem me ad tantam graciam michi factam, quid eciam responderem, si quererer, quomodo concepi aut quis pater filii nascituri, aut ne forte Ioseph instigante aduersario aliena suspicaretur contra me. 6 Et ecce michi sic cogitanti angelus non dissimilis ab eo, quem prius videram, astitit dicens: 'Deus noster, qui eternus est, ipse est tecum et in te est. 7 Ne timeas ergo, quia ipse dabit tibi loqui, ipse diriget gressus tuos et loca, ipse perficiet opus suum tecum potenter et sapienter.' 8 Ioseph vero, cui commendata fueram, cum intellexisset me impregnatam, admirans et indignum se reputans cohabitare michi anxiabatur nesciens, quid ageret. Cui angelus in sompnis dixit: 9 'Non recedas a virgine commendata tibi, quia sicut audisti ab ea, sic verissimum est. Concepit enim de Spiritu Dei et pariet filium saluatorem mundi. Ergo serui ei fideliter et esto pudicicie eius custos et testis!' 10 Deinde ab illo die Ioseph seruiuit michi quasi domine sue et ego eciam ad opera sua minima me humiliabam. Post hec ego continue eram in oracione, raro videri et videre volens et egrediens rarissime nisi ad festa precipua. 11 Vigiliis quoque et leccionibus, que a sacerdotibus nostris legebantur, intenta fui, habens certa tempora ad labores manuum, et discreta fui ad ieiunia, prout natura mea ferre poterat in seruicio Dei. 12 Illa vero, que superfuerunt nobis super victualia, dedimus pauperibus contenti de hiis, que habebamus. Ioseph vero sic seruiuit michi, quod numquam audiebatur in ore eius verbum scurrile, numquam murmuriosum, numquam iracundum. 13 Nam ipse pacientissimus erat in paupertate, sollicitus in labore, vbi necesse fuit, mansuetissimus ad obiurgantes, obedientissimus in obsequio meo, promptissimus defensor contra derogantes virginitati mee, fidelissimus testis mirabilium Dei. 14 Ipse eciam sic mortuus erat mundo et carni, vt nichil desideraret nisi celestia, sicque erat credulus promissionum Dei, vt continue diceret: 'Vtinam viuam et videam adimpletam voluntatem Dei!' 15 Nam rarissime venit ad congregaciones hominum et eorum consilia, quia totum desiderium suum fuit obedire voluntati Dei. Ideo nunc gloria sua est magna."

Chapter 60 Mater Dei dicit sponse, quod Ieronimus non dubitauit de assumpcione sui corporis in celum, sed quia Deus non reuelauit aperte veritatem, ideo maluit pie credere quam diffinire non ostensa; et ideo scripsit in epistola sua se nescire. Et addit hic Virgo aliqua de laude Ieronimi.

{ Mater loquitur ad sponsam: "Quid tibi dixit magister ille ventilator verborum? Quod epistola Ieronimi mei, que loquitur de assumpcione mea, non esset legenda in Ecclesia Dei, quia videtur sibi in legenda illa, quod Ieronimus dubitauit de assumpcione mea, eo quod dicit se nescire, vtrum sim assumpta in corpore vel non vel a quibus personis asportata? 2 Ideo ego mater Dei respondeo magistro, quod Ieronimus non dubitauit de assumpcione mea, sed quia Deus non reuelauit aperte huiusmodi veritatem, ideo Ieronimus maluit pie credere quam diffinire non ostensa a Deo. 3 Sed recordare, filia, quod dixi tibi prius, quod Ieronimus erat amator viduarum, imitator monachorum perfectorum et assertor et defensor veritatis. Qui et promeruit tibi oracionem illam, qua me salutabas. 4 Ideo nunc addo, quod Ieronimus fuit tuba ductilis, per quam loquebatur Spiritus Sanctus, necnon et flamma inflammata de illo igne, qui venit super me et super apostolos in die pentecostes. Ideo felices sunt, qui hanc tubam audiunt et sequuntur."

Chapter 61 Mater Dei dicit sponse, quod post ascensionem Filii longeue ipsa vixit in mundo cum multo dolore visitando loca, vbi ipse passus fuerat et mirabilia ostenderat. Et hoc permisit Deus, vt exemplo vite et virtutum eius multi conuerterentur, apostoli roborarentur et corona eius augeretur. Et ostendit causam, quare assumpcio eius tunc non multis cognita fuit.

{ Mater loquitur: "Recordare, filia, quod olim elapsis aliquibus annis excusaui Ieronimum de assumpcione mea. Nunc autem veritatem huius assumpcionis indicabo tibi. 2 Ego quippe post ascensionem filii mei longo tempore vixi in mundo, et hoc voluit Deus, vt visa paciencia mea et moribus meis plures anime conuerterentur ad eum apostolique Dei et alii electi roborarentur. 3 Et eciam naturalis disposicio corporis mei hoc exigebat, quod diucius viuerem, vt corona mea augeretur. Nam omni tempore, quo post ascensionem filii mei vixi, visitaui loca, in quibus ipse passus est et mirabilia sua ostendit. 4 Sic quoque passio sua in corde meo fixa erat, quod, siue comedebam siue laborabam, quasi recens erat in memoria mea. Sic eciam sensus mei abstracti erant a mundialibus, quod iugiter quasi nouis desideriis inflammabar vicissimque doloribus excitabar. 5 Verumptamen sic temperabam dolorem et gaudium meum, quod nichil omittebam de hiis, que erant Dei. Sic quoque inter homines conuersabar, quod nichil preter victum tenuem de hiis, que delectabilia hominum erant, attendebam, ymmo nec sumebam. 6 Quod vero assumpcio mea non multis cognita fuit nec predicata a pluribus, hoc voluit Deus, qui est filius meus, vt prius infigeretur cordibus hominum credulitas ascensionis sue. 7 Quia corda hominum difficilia et dura erant ad credendum ascensionem eius; quanto magis, si predicata fuisset statim in inicio fidei assumpcio mea?"

Chapter 62 Regina celi narrat sponse, qualiter angelus annunciauit ei tempus, quo ipsa debebat migrare de hoc seculo et corporaliter ascendere in celum. Dicit eciam Virgo modum migracionis sue et meditacionem, in qua eius anima cogitabat tempore obitus sui, et aliqua magnalia, que contingebant tunc et quando assumpta fuit corporaliter ad celestia.

{ Mater loquitur: "Cum quadam die elapsis aliquibus annis post ascensionem filii mei multum anxiarer ex desiderio perueniendi ad eundem filium meum, vidi angelum fulgentem, sicut antea videram, qui dixit michi: 2 'Filius tuus, qui est Deus et Dominus noster, misit me nunciare tibi, quod tempus iam est, quo corporaliter venias ad eum ad recipiendum coronam tibi preparatam.' 3 Cui ego respondi: 'Numquid nosti diem et horam, qua migratura sum ex hoc mundo?' Et respondit angelus: 'Venient', inquit, 'amici filii tui, qui sepelient corpus tuum.' Quo dicto disparuit angelus et ego paraui me ad exitum circuiens omnia loca more meo, in quibus filius meus passus fuerat. 4 Cumque quadam die animus meus suspensus esset in admiracione diuine caritatis, tunc anima mea in ipsa contemplacione repleta fuit tanta exultacione, quod vix se capere poterat, et in ipsa consideracione anima mea a corpore fuit soluta. 5 Sed que et quam magnifica tunc vidit anima mea et quali honore eam honorauit Pater et Filius et Spiritus Sanctus et a quali multitudine angelorum eleuata fuit, nec tu capere posses nec ego tibi dicere volo, antequam anima et corpus tuum separabuntur, licet aliqua de hiis omnibus ostendi tibi in illa oracione cottidiana, quam tibi filius meus inspirauit. 6 Hii vero, qui tunc mecum erant in domo, quando tradidi spiritum, bene nouerunt ex insolito lumine, qualia diuina tunc mecum agebantur. 7 Post hec autem amici filii mei diuinitus missi sepelierunt corpus meum in valle Iosaphat. Cum quibus fuerunt angeli infiniti quasi athomi solis; maligni vero spiritus non audebant appropinquare. 8 Quindecim vero diebus corpus meum iacuit sepultum in terra. Deinde cum multitudine angelorum fuit assumptum in celum. Et hoc tempus non sine maximo misterio est, quia in septima hora erit resurreccio corporum et in octaua complebitur beatitudo animarum et corporum. 9 Prima quippe hora fuit ab origine mundi vsque ad tempus illud, quod per Moysen dabatur lex; secunda a Moyse vsque ad incarnacionem filii mei; 10 tercia, quando filius meus baptismum instituit et austeritatem legis mitigauit; quarta, quando ipse predicabat verbo et exemplo confirmabat; quinta, quando filius meus pati voluit et mori et quando surrexit a morte et resurreccionem suam certis argumentis approbabat; 11 sexta, quando ascendit in celum et misit Spiritum Sanctum; septima, quando veniet ad iudicium et omnes cum corporibus suis surgent ad iudicium; octaua, quando complebuntur omnia, que promissa et prophetata sunt; 12 et tunc erit beatitudo perfecta, tunc videbitur Deus in gloria sua et sancti fulgebunt sicut sol, et non erit amplius dolor."

Chapter 63 Christus dat sponse verba hic contenta et precipit illa mittere pape Clementi, scilicet quod faceret pacem inter reges Francie et Anglie et quod veniret in Italiam et annunciaret annum iubileum. Reprehendit quoque eum Christus de certis peccatis et negligenciis grauibus et de vita preterita inordinata et comminatur ei cum iusticia, nisi se correxerit.

{ Filius loquitur ad sponsam: "Scribe ex parte mea pape Clementi hec verba: Ego exaltaui te et ascendere te feci super omnes gradus honoris. Surge igitur ad faciendum pacem inter reges Francie et Anglie, qui sunt periculose bestie, animarum proditores. 2 Veni deinde in Italiam et predica ibi verbum et annum salutis et dileccionis diuine! Et vide plateas stratas sanctorum meorum sanguine, et dabo tibi mercedem illam, que non finietur. 3 Attende eciam ad tempora priora, in quibus audacter ad iram prouocasti me et silui, in quibus fecisti, que voluisti et non debuisti et ego quasi non iudicans paciens fui. 4 Quia tempus meum nunc appropinquat et exquiram a te negligenciam et audaciam temporis tui. Et sicut per omnes gradus ascendere te feci, sic descendes spiritualiter per alios gradus, quos experieris veraciter in anima et corpore, nisi obedieris verbis meis. 5 Et silebit lingua tua magniloqua, et nomen tuum, quod vocasti in terris, in obliuione et obprobrio erit in conspectu meo et sanctorum meorum. Exquiram eciam a te, quam indigne (permissione tamen mea) ad omnes gradus ascendisti, quod melius ego Deus scio, quam tua negligens consciencia recordatur. 6 Queram quoque a te, quantum in reformacione pacis regum tepuisti et quantum in aliam partem declinasti. Insuper non erit in obliuione, qualiter cupiditas et ambicio in Ecclesia tempore tuo floruit et aucta est, et quod multa reformare et emendare potuisti sed tu, amator carnis, noluisti. 7 Surge igitur, antequam nouissima hora tua appropinquans veniat, et negligencias priorum temporum penultimo tempore zelando extingue! Si autem dubitas, cuius spiritus verba ista sint, ecce regnum et persona nota sunt, in quibus stupor et mirabilia facta sunt. 8 Iusticia enim et misericordia, de quibus loquor, appropinquant vbique terrarum, consciencia quoque tua racionabile dicit esse illud, quod moneo, et caritatiuum esse, quod suadeo. 9 Et nisi paciencia mea seruasset te, iam profundius vltra alios predecessores tuos descendisses. Ergo inquire in libro consciencie tue et vide, si veritatem loquor!"

Chapter 64 Christus comminatur grauiter hic quibusdam, qui oblitis suis peccatis preteritis et via Dei viuebant in securitate iocunde. Dicit tamen, quod, si se emendauerint, inuenient in eo misericordiam.

{ Filius loquitur: "Non attendas ad ribaldos istos corizantes, quia veniam eis statim non sicut amicus, sed sicut qui vlcionem capiam ex eis. 2 Ve eis, quia tempore pacis sue noluerunt querere eternum bonum! Dico tibi, quod surrexerunt homines generacionis illius de radice amaritudinis et congregauerunt fructus vanitatis et cupiditatis sue. 3 Ideo nunc descendent, et consurget eis paupertas et captiuitas et pudor et humiliacio et dolor. Verumptamen qui se humiliauerint, inuenient graciam in oculis meis."

Chapter 65 Christus dat hic sponse notabilem doctrinam ad tenendum vitam actiuam et contemplatiuam, que per Martham et Mariam notabiliter designantur, idest qualiter incipiat et proficiat homo in vita spirituali et virtutibus, vt ascendat ad summum gradum perfecti amoris Dei et proximi. Et primo loquitur de actibus illorum, qui sequuntur vitam Marie.

{ Filius loquitur: "Due sunt vite, que assimilantur Marthe et Marie. Quas qui imitari voluerit, faciat primo puram confessionem de omnibus peccatis suis, assumendo veram contricionem de eis et habendo voluntatem amplius peccata non faciendi. 2 Prima igitur vita, quam testante Domino Maria elegit, ducit ad contemplacionem celestium. Hec enim est optima pars et dieta salutis eterne. 3 Omnis ergo ille, qui vitam Marie tenere desiderat, sufficit ei solummodo habere necessaria corporis, scilicet vestes sine ostentacione, cibum et potum in parcitate et non in superfluitate, castitatem sine vlla delectacione praua, ieiunia racionabilia iuxta Ecclesie constitucionem. 4 Qui vero ieiunat, attendat, vt non infirmetur ex irracionabili ieiunio, ne ex illa infirmitate oraciones et predicaciones diminuat seu alia bona ex hoc omittat, quibus proximo et sibi ipse prodesse posset. 5 Diligenter quoque examinet, ne tepidus fiat ex ieiunio ad iusticie rigorem vel remissus ad opera pietatis, quia ad puniendos rebelles et ad subiciendos iugo fidei infideles opus est fortitudine tam corporali quam spirituali. 6 Ideo omnis infirmus, qui magis in honore Dei ieiunare vellet quam comedere, eque magnam mercedem habebit propter voluntatem bonam sicut ille, qui ieiunat racionabiliter ex caritate. Similiter, qui propter obedienciam sanctam comedit, volens magis ieiunare quam comedere, eandem mercedem habebit, sicut qui ieiunat. 7 Secundo Maria non debet gaudere de mundi honore et eius prosperitate nec dolere ex eius aduersitate sed in hoc gaudeat, quod scilicet impii fiunt deuoti, quod mundi amatores fiunt dilectores Dei, quod boni proficiunt in bono et decertando in seruicio Dei fiunt deuociores. 8 Ex hoc eciam doleat, qui est Maria, quod peccatores cadunt in deterius, quod Deus a creatura sua non diligitur, quod mandata Dei contempnuntur. 9 Tercio Maria non debet esse ociosa sicut nec Martha, sed peracto sompno suo necessario surgat et regracietur Deo ex cordis attencione, quia omnia ex bonitate sua creauit et ex caritate sua assumendo carnem omnia recreauit, ostendens per passionem et mortem suam dileccionem suam ad hominem, qua maior esse non posset. 10 Regracietur eciam Maria Deo pro omnibus, qui iam saluati sunt, et pro omnibus, qui sunt in purgatorio, et pro hiis, qui in mundo sunt, rogando humiliter Deum, vt vltra vires non permittat eos temptari. 11 Maria quoque sit discreta in oracione et in laudibus Dei ordinata. Nam si habet necessaria vite, sine sollicitudine debet facere oraciones prolixiores. 12 Si vero in orando attediatur et accrescunt temptaciones, potest quidem laborare manibus aliquod opus honestum et vtile, vel ad vtilitatem propriam, si indiget, aut ad commodum aliorum. 13 Si vero attediatur in vtroque, scilicet in oracione et labore, tunc quidem potest habere aliquam occupacionem honestam vel verba audire edificatoria cum omni grauitate omni scurrilitate remota, donec corpus et anima habiliora ad opus Dei efficiantur. 14 Si vero Maria est talis, quod non habet sustentacionem corporis nisi ex labore suo, tunc faciat oracionem breuiorem propter opus necessarium, et ipse labor perfeccio erit et augmentum oracionis. 15 Si autem Maria laborare non scit aut non potest, tunc non verecundetur nec sit ei onerosum mendicare, ymmo magis gaudiosum, quia tunc imitatur me, filium Dei; quia vt homo ditaretur, me ipsum pauperem feci. 16 Si vero Maria subiecta est obediencie, viuat secundum obedienciam prelati sui, et duplicabitur corona eius magis, quam si esset in libertate. 17 Quarto Maria non debet esse auara sicut nec Martha, ymmo largissima. Nam sicut Martha tribuit temporalia propter Deum, sic Maria debet distribuere sua spiritualia. 18 Si enim Maria habet Deum in corde suo carum, caueat a verbo illo, quod multi habent in ore dicentes: 19 'Sufficit michi, si iuuare potero animam meam propriam. Quid michi de operibus proximorum aut, si ego bonus sum, quid ad me, quomodo alii viuant?' 20 O filia, illi, qui talia dicunt et cogitant, si viderent amicum suum dehonestari et tribulari, currerent vsque ad mortem, vt amicus de tribulacione eriperetur. 21 Sic Maria faciat. Dolere enim debet, quod Deus suus offenditur, quod frater suus, qui est proximus suus, scandalizatur. Aut si aliquis incurrit peccatum, conetur Maria, in quantum potest, vt ille a peccato eripiatur, attamen cum discrecione. 22 Et si propter hoc Maria persequatur, querat alium locum tuciorem, quia ego ipse Deus dixi: 'Si vos persecuti fuerint in vna ciuitate, fugite in aliam!' Sic et Paulus fecit, quia alio tempore necessarior erat et ideo dimissus per murum in sporta. 23 Ergo, vt Maria larga sit et pia, necessaria sunt et quinque. Primo domus, in qua dormiant hospites. Secundo vestes ad vestiendum nudos. Tercio cibus ad cibandum esurientes. Quarto ignis ad calefaciendum frigidos. Quinto medicina pro infirmis, idest verba consolatoria cum caritate Dei. 24 Domus igitur Marie est cor eius, cuius mali hospites sunt omnia illa adueniencia, que conturbant cor eius, scilicet ira, tristicia, cupiditas, superbia et multa similia, que per quinque sensus ingrediuntur. 25 Omnia igitur ista vicia, quando adueniunt, debent quasi iacere sicut illi hospites, qui dormiunt, et sicut illi, qui sunt in requie. 26 Quia sicut hospitalarius recipit malos et bonos hospites cum paciencia, sic Maria debet omnia tollerare propter Deum ex virtute paciencie et nec in minimo consentire viciis nec in eis delectari sed a corde, in quantum potest, paulatim gracia Dei cooperante illa remouere. 27 Si autem remouere non potest, tolleret illa pacienter contra voluntatem tamquam hostes, sciens certissime, quod ei proficiunt ad coronam maiorem et nequaquam ad dampnacionem. 28 Secundo Maria habeat vestes, quibus cooperiantur hospites, scilicet humilitatem interiorem et exteriorem et compassionem mentis in affliccione proximorum. 29 Si vero Maria despiciatur ab hominibus, recurrat statim ad mentem suam cogitando, quomodo ego Deus contemptus et despectus pacienter tollerabam, quomodo iudicatus obmutui, quomodo flagellatus et coronatus spinis non murmurabam. 30 Attendat eciam Maria, quod non ostendat obiurgantibus se signa ire vel impaciencie sed benedicat persequentibus se, vt videntes benedicant Deum, quem imitatur Maria, et ipse Deus dabit benediccionem pro malediccione. 31 Maria eciam caueat, vt non detrahat vel improperet molestantibus se, quia dampnabile est et detrahere et detrahentem audire et ex impaciencia proximo exprobrare. 32 Propterea, vt Maria bonum humilitatis et paciencie perfecte possideat, studeat incautare seu auisando ammonere detrahentes aliis de periculo eorum et ammoneat eos cum caritate verbo et exemplo ad veram humilitatem. 33 Item vestis Marie debet esse compassio. Si enim viderit peccare proximum suum, compaciatur ei rogando Deum, vt ei misereatur. 34 Si vero viderit eum pati iniuriam, si dampna vel contumeliam, condoleat ei et iuuet eum precibus et auxilio et sollicitudine sua eciam apud potentes seculi, quia vera compassio non querit, que sua sunt sed que proximorum. 35 Si vero Maria talis est, quod non exauditur apud principes nec proficit egressus eius de cella, tunc roget Deum obnixius pro afflictis. 36 Et Deus, qui inspector est cordis, propter caritatem rogantis conuertet corda hominum ad pacem afflicti, et aut liberabitur a tribulacione sua, aut dabitur ei a Deo paciencia, vt duplicetur corona sua. 37 Ergo talis vestis, scilicet humilitas et compassio, debet inesse cordi Marie, quia nichil ita attrahit in animam Deum sicut humilitas et compassio proximorum. 38 Tercio habeat Maria cibum et potum pro hospitibus. Nam graues hospites hospitantur cor Marie, quando scilicet cor rapitur extra se et appetit videre delectabilia terrena et possidere temporalia, quando auris desiderat audire proprium honorem, 39 quando caro querit delectari in carnalibus, quando spiritus pretendit excusacionem fragilitatis et leuigacionem culpe, quando accedit tedium boni et obliuio futurorum, quando opera bona reputantur multa et mala sunt in obliuione. 40 Contra tales ergo hospites opus est Marie consilio et nequaquam dissimulando dormitare. Ergo Maria fide animata surgat fortiter et taliter respondeat hospitibus istis: 41 'Ego', inquiens, 'nolo aliquid possidere de temporalibus, sed habere volo exiguam corporis mei sustentacionem. 42 Ego nec minimum punctum horarum et temporum expendere volo nisi in honorem Dei, sed nec attendere volo pulchrum et vile, nec vtile carnis et inutile, nec sapidum gustui meo aut insipidum nisi ad beneplacitum Dei et anime vtilitatem. Quia nec delector viuere per vnam horam nisi ad honorem Dei.' 43 Talis igitur voluntas est cibus hospitum adueniencium et talis responsio extinguit delectamenta inordinata. 44 Quarto Maria habeat ignem ad calefaciendum hospites et ad illuminandum eos. Iste itaque ignis calor est Spiritus Sancti. Impossibile quippe est aliquem posse abnegare propriam voluntatem vel carnalem affectum parentum seu amorem diuiciarum nisi Spiritus Sancti operante instinctu et calore. 45 Sed nec ipsa Maria quantumcumque perfecta inchoare vel continuare valet vitam beatam sine ipsius Spiritus Sancti dileccione et informacione. Vt ergo Maria luceat hospitibus aduenientibus, primo cogitet taliter: 46 'Deus', inquiens, 'ea racione me creauit, vt scilicet ipsum super omnia honorarem et honorando diligerem et timerem. Natus quoque est de virgine, vt viam ad celum doceret, quam imitando ego sequerer cum humilitate. Deinde morte sua aperuit celum, vt illuc desiderando et veniendo festinarem.' 47 Cogitet eciam Maria et examinet omnia opera sua et cogitatus et affectus, scilicet quomodo offenderit Deum et quam pacienter Deus tollerat hominem et quam multis modis vocat hominem ad me. 48 Tales igitur cogitaciones et similes hospites sunt Marie, qui omnes quasi in tenebris sunt, nisi illuminentur igne Spiritus Sancti. 49 Qui quidem ignis tunc aduenit in cor, quando Maria cogitat racionabile esse seruire Deo, quando magis omnem penam vellet sufferre quam scienter Deum ad iram prouocare, cuius bonitate anima creata est et sanguine benedicto redempta. 50 Tunc eciam cor de isto bono igne habet lucem, quando animus cogitat et discernit, qua intencione quilibet hospes, idest quelibet cogitacio, aduenit, quando cor examinat, si cogitacio tendit ad perpetuum gaudium vel ad transitorium, si nullam cogitacionem dimittit indiscussam, nullam impunitam, nullam sine timore. 51 Ergo, vt ignis iste optineatur et optentus custodiatur, necesse est, vt Maria comportet ligna arida, quibus nutriatur ignis iste, idest diligenter obseruet carnis motus, ne insolescat caro, et apponat omnem diligenciam, vt opera pietatis et oraciones deuote augeantur, quibus Spiritus Sanctus delectatur. 52 Sed summo opere sciendum est et considerandum, quod, vbi ignis accensus est in vase clauso non habens exitum, cicius extinguitur et vas frigescit. 53 Sic est et cum Maria. Si enim ipsa ad nichil aliud velit viuere, nisi vt possit facere honorem Deo, expedit ei, vt os eius aperiatur et flamma caritatis eius egrediatur. 54 Tunc autem aperitur os, quando ex feruenti caritate loquendo filios spirituales Deo generat. Sed diligenter attendat Maria, quod ibi aperiat os predicacionis sue, vbi boni fiant feruenciores et mali efficiantur meliores, vbi iusticia possit augeri et praua consuetudo aboleri. 55 Nam Paulus apostolus meus quandoque loqui voluit sed per Spiritum meum prohibitus est, qui tempore accepto tacuit et tempore congruo locutus est, qui quandoque leuioribus verbis, quandoque seuioribus vsus est, qui omnia verba sua et opera habuit ad Dei gloriam et fidei confortacionem. 56 Si autem Maria non valet predicare habens nichilominus voluntatem et scienciam predicandi, faciat sicut vulpis, qui circuiens monticulos inquirit plura loca pedibus, et vbi reperit loca meliora et apciora, ibi facit requiei sue fossam. 57 Sic Maria attemptet verbis et exemplis et oracionibus corda multorum, et quando inuenit corda apciora ad recipiendum verba Dei, ibi immoretur ammonendo et suadendo, que potest. 58 Maria eciam laboret, vt conueniens exitus detur flamme sue, quia quo maior est flamma, eo plures illuminantur et inflammantur. 59 Tunc autem flamma habet exitum conuenientem, quando Maria nec formidat vituperium nec querit laudem propriam, quando nec timet aduersa nec delectatur in prosperis, et tunc accepcius est Deo, quod Maria faciat opera bona in publico quam in occulto, quatenus videntes glorificent Deum. 60 Sciendum autem est, quod Maria debet emittere duas flammas, vnam in occulto et aliam in publico, hoc est duplicem humilitatem habere. Prima sit in corde interius, secunda sit exterius. 61 Prima est, vt Maria cogitet se indignam et inutilem ad omnia bona et vt nullis se in cogitacione preferat, laudari et videri non appetat, arroganciam fugiat, Deum super omnia desiderando et eius verba imitando. 62 Si autem Maria talem flammam emittit signis operum, tunc illuminabitur cor eius caritate, et omnia contraria adueniencia vincuntur et faciliter tollerantur. Secunda flamma sit in publico. 63 Si enim vera humilitas est in corde, apparere eciam debet in veste et audiri ab ore et perfici operacione. 64 Tunc autem vera humilitas est in veste, quando magis eligit Maria vestem minoris valoris, ex qua habet calorem et vtilitatem, quam vestem maioris valoris, ex qua habebit superbiam et ostentacionem. 65 Nam vestis, que valet modicum et vocatur apud homines vilis et abiecta, vere pulchra est apud Deum, quia prouocat humilitatem. Vestis vero, que multo precio emitur et vocatur pulchra, deformis est apud Deum, quia aufert pulchritudinem angelorum, idest humilitatem. 66 Sed si Maria ex aliqua racionabili causa cogeretur habere habitum modicum meliorem, quam ipsa vellet, non propter hoc turbetur, quia ex hoc augetur merces eius. 67 Item Maria debet habere humilitatem in ore, scilicet loquendo humilia, vitando scurrilia, cauendo multiloquia, non subtilizando verba, non preferendo sua sensibus meliorum. 68 Si vero Maria audierit se pro aliquo bono opere laudari, non eleuetur sed respondeat sic: 'Laus sit Deo, qui dedit omnia! Quid enim ego sum nisi puluis ante faciem venti aut quid boni a me, qui sum sicut terra sine aqua?' 69 Si vero Maria vituperatur, non contristetur sed respondeat sic: 'Dignum est, quia tociens in conspectu Dei peccaui et non penitui. Maioribus enim affliccionibus ego digna sum. Ideo rogate pro me, vt tollerando obprobria temporalia fugiam sempiterna.' 70 Si vero Maria prouocetur ad iram ex improbitate proximorum, caueat diligenter, ne soluat linguam responsionibus indiscretis, quia iram sepe superbia comitatur. 71 Ideo consilium est, vt adueniente ira et superbia comprimantur labia tanto tempore, quousque voluntas petere possit auxilium a Deo paciendi et deliberare, quid vel qualiter respondendum sit, vt vincere possit se ipsum; quia ira tunc mitigatur in corde et homo valet sapienter insipientibus respondere. 72 Scito eciam, quod dyabolus multum inuidet Marie. Qui si eam impedire non potest per transgressionem mandatorum Dei, tunc excitat eam ad facilitatem magne ire aut ad dissolucionem vane leticie aut ad verba dissoluta et iocosa. 73 Ideo Maria semper petat auxilium a Deo, vt omnis eius locucio et operacio ab eo regantur et ad eum dirigantur. 74 Item Maria habeat humilitatem in opere, vt nichil faciat causa terrene laudis, nichil attemptet noui, nichil humilitatis erubescat in opere, fugiat singularitatem, omnibus deferat, in omnibus reputet se indignam. 75 Item Maria eligat magis sedere cum pauperibus quam sedere cum diuitibus, magis obedire quam preesse, magis silere quam loqui, magis esse solitaria quam cum potentibus et parentibus conuersari. 76 Maria quoque odiat propriam voluntatem, mortem suam semper meditetur, non sit curiosa, non murmuratrix nec obliuiosa iusticiarum Dei et affeccionum suarum. 77 Maria quoque frequens sit ad confessiones, sollicita in temptacionibus suis, desiderans ad nichil aliud viuere, nisi vt honor Dei et salus animarum augeatur. 78 Igitur Maria, que taliter, sicut iam est dictum, affecta est, si eligatur in Martham et obediens ex caritate Dei suscipit regere animas multorum, dabitur ei duplex corona, sicut per similitudinem ostendo tibi. 79 Dominus quidam erat potens habens nauem oneratam mercimoniis preciosis. Qui dixit famulis suis: 'Ite ad portum talem, et ibi erit michi lucrum magnum et fructus graciosus. Si insurgunt venti, laborate viriliter et non attediamini, quia merces vestra erit magna.' 80 Igitur famulis nauigantibus preualuit ventus, intumuerunt procelle et nauis quassata est grauiter. Tunc autem gubernator nauis tepuit et omnes desperabant de vita et condixerunt venire ad vnum portum, quo flauit eos ventus, et non ad illum portum, quem eis dominus designauerat. 81 Quod audiens vnus famulorum fidelior et ingemiscens ex zelo amoris domini feruens arripuit violenter gubernaculum nauis et viribus perduxit nauem ad portum, quem dominus volebat. 82 Igitur homo iste, qui sic viriliter nauem perduxit ad portum, maiori mercede pre aliis est remunerandus. Simile ergo est de prelato bono, qui propter amorem Dei et pro salute animarum suscipit onus regiminis non curans de honore, quia duplicem mercedem habebit. 83 Primo, quod particeps erit omnium bonorum eorum, quotquot perduxit ad portum; secundo, quod gloria eius augebitur sine fine. Sic erit econtra de illis, qui ambiunt honores et prelaciones: erunt quippe participes omnium penarum et peccatorum eorum, quos susceperunt regere. 84 Secundo /quod/ confusio eorum erit sine fine. Nam prelati, qui ambiunt honores, similiores sunt meretricibus quam prelatis, quia decipiunt animas malis exemplis suis et verbis. Et indigni sunt vocari Maria vel Martha, nisi se penitencia emendent. 85 Quinto Maria debet dare medicinam hospitibus suis, idest eos letificare verbis bonis, quia ad omnia, que euenire possent, siue sint leta siue tristia, sic dicere debet: 'Ego', inquiens, 'volo, quidquid me Deus velit velle, et eius voluntati parata sum obedire, eciam si irem in infernum.' 86 Nam talis voluntas est medicina contra adueniencia cordi, et hec voluntas est delectacio in tribulacione et temperamentum bonum in prosperitate. Sed quia Maria multos habet inimicos, ideo continue faciat confessionem. 87 Nam quamdiu scienter moratur in peccato habens copiam confitendi et negligit vel non attendit, tunc magis apostata dicenda est coram Deo quam Maria." 88 Item de actibus vite Marthe. "Scito eciam, quod, licet pars Marie optima sit, non tamen ideo pars Marthe mala est, ymmo laudabilis et beneplacens Deo. Ideo dicam tibi nunc, quomodo Martha institui debet. 89 Ipsa quippe debet habere sicut et Maria eciam quinque bona. Primo fidem rectam Ecclesie Dei. Secundo scire precepta deitatis et consilia euangelice veritatis, et illa debet perficere corde et operacione. 90 Tercio cohibere linguam ab omni verbo malo, quod est contra Deum et proximum, et manum ab omni illicita et inhonesta operacione, et animum debet continere a nimia cupiditate et delectacione, scire quoque contentari de concessis et superflua non desiderare. 91 Quarto perficere opera misericordie racionabiliter et humiliter, vt propter confidenciam illorum operum in nullo offendat Deum. Quinto diligere Deum super omnia et plus quam se ipsum. Sic fecit Martha. 92 Nam ipsa gaudenter dedit se ipsam michi sequendo verba et opera mea, et postea dedit omnia bona sua pro amore meo. Et ideo fastidiuit temporalia et querebat celestia, ideo pacienter omnia sustinuit et de aliis sicut de se ipsa curabat, 93 ideo semper cogitabat caritatem meam et passionem meam et letabatur in tribulacionibus, et sicut mater diligebat vniuersos. 94 Ipsa eciam Martha sequebatur me cottidie, nichil desiderans nisi audire verba vite. Ipsa quoque compaciebatur dolentibus, consolabatur infirmos, neminem maledicens sed dissimulans improbitates proximi et pro omnibus orans. 95 Omnis ergo, qui caritatem desiderat in vita actiua, sequi debet Martham diligendo proximum, vt optineat celum, sed non fouendo vicia eius, fugiendo laudem propriam et omnem superbiam et duplicitatem. Iram eciam et inuidiam non debet seruare. 96 Sed nota, quod Martha rogans pro fratre suo Lazaro mortuo prior venit ad me, sed non resuscitabatur frater eius statim. Sed venit postea Maria vocata, et tunc propter ambas sorores frater resuscitatur. 97 Sic eciam est in spirituali vita. Nam qui perfecte desiderat esse Maria, debet prius esse Martha laborando in honore meo corporaliter, et scire debet prius resistere desideriis carnis et temptacionibus dyaboli obuiare. 98 Et postea potest cum deliberacione ascendere ad gradum Marie. Qui enim non est probatus et temptatus et qui non vicerit motus carnis sue, quomodo potest iugiter celestibus inherere? 99 Quis vero est frater mortuus Marthe et Marie nisi operacio imperfecta? Nam multociens operacio bona fit indiscreta intencione et indeliberato animo et ideo remisse et tepide procedit. 100 Sed vt operacio bona sit michi acceptabilis, resuscitatur et reuiuiscit per Martham et Mariam, idest quando proximus sincere diligitur propter Deum et ad Deum et solus Deus desideratur super omnia. 101 Et tunc omnis bona operacio hominis beneplacita est Deo. Ideo ego dixi in euangelio, quod Maria optimam partem elegit. Nam pars Marthe tunc bona est, quando dolet de peccatis proximorum. 102 Est quoque pars Marthe tunc melior, quando laborat, quomodo homines sapienter et honeste viuant et subsistant, et hoc facit propter solius Dei dileccionem. Sed pars Marie optima est, quando ipsa sola celestia et animarum lucra contemplatur. 103 Tunc quoque Deus domum Marthe et Marie ingreditur, quando mens repleta bonis affeccionibus et pacata a secularium tumultibus Deum quasi presentem semper cogitat et in eius dileccione non solum meditatur sed laborat die ac nocte."

Chapter 66 Christus ostendit sponse, quod anima est vxor Dei, cuius domus est corpus. Quinque vero serui eius per quinque sensus et quinque ancille per quinque virtutes designantur. Dicit eciam Dominus, qualis debet esse bona anima et qualiter adornata. Ostendit insuper, pro quibus peccatis quedam anima vnius defuncti fuit ad purgatorium dampnata, et propter preces cuiusdam sancti dicit, quibus suffragiis poterit a penis liberari.

F ilius loquitur: "Dominus quidam duxit vxorem, cui edificauit domum, constituens ei seruos et pedissequas et cibaria; et ipse peregre profectus est. 2 Tandem rediens dominus audiuit vxorem male diffamatam, seruos inobedientes et pedissequas dehonestatas, et iratus de hoc tradidit vxorem iudicio, seruos tortoribus et pedissequas flagellis. 3 Ego Deus sum dominus ille, qui animam hominis a deitatis mee potencia creatam desponsaui michi in vxorem, desiderans habere cum ea indicibilem dulcedinem deitatis mee. 4 Desponsaui autem eam in fide et dileccione et perseuerancia virtutum. Huic autem anime edificaui domum, quando ei dedi corpus mortale, in quo probaretur et in virtutibus exerceretur. 5 Domus vero hec, idest corpus, quatuor proprietates habet, scilicet nobilitatem, mortalitatem, mutabilitatem et corruptibilitatem. 6 Nobile ergo est corpus, quia a Deo creatum est et participacionem habet cum omnibus elementis, et resurget in die nouissimo ad eternitatem. Sed ignobile est respectu anime, quia de terra est et anima spiritualis. 7 Ergo, quia corpus quandam nobilitatem habet, ideo debet ornari virtutibus, vt possit in die iudicii glorificari. Est eciam corpus mortale, quia de terra est. 8 Ideo oportet, quod forte sit contra delectamenta, quibus si succubuerit, amittit Deum. Corpus quoque mutabile est et ideo stabiliri debet racione anime. 9 Quia si sequitur motus suos, simile est iumentis. Quarto corpus corruptibile est et ideo semper sit mundum, quia dyabolus desiderat immundiciam, que refugit custodiam angelorum. 10 Habitatrix ergo huius domus, scilicet corporis, est anima, in quo quasi in domo tegitur et viuificat ipsum corpus. Sine presencia enim anime corpus ipsum horridum est et fetidum et abhominabile ad intuendum. 11 Habet enim eciam anima seruos quinque, qui deseruiunt domui ad solamen. Primis igitur seruus est visus, qui debet esse tamquam bonus speculator, qui discernat inter hostes venientes et amicos. 12 Tunc autem veniunt hostes, quando oculi desiderant videre pulchras facies et delectabilia carnis et ea, que nociua sunt et inhonesta. 13 Tunc vero veniunt amici, quando delectat videre passionem meam et opera amicorum meorum et ea, que sunt honoris Dei. Secundus seruus est auditus, qui est quasi bonus hostiarius, qui aperit amicis et claudit inimicis. 14 Tunc autem aperit amicis, quando delectat audire verba Dei et sermones et opera amicorum Dei; claudit vero hostibus, quando detracciones et scurrilia et inania prohibentur. 15 Tercius seruus est gustus comedendi et bibendi. Hic est quasi bonus medicus, qui cibaria ordinat ad necessitatem, non ad superfluitatem et delectacionem. Nam alimenta sumenda sunt quasi medicamenta. 16 Ideo duo consideranda sunt in gustu, scilicet quod cibus nec multus sumatur nec modicus. Si enim multus cibus sumitur, generat infirmitatem; si vero minus debito sumitur, facit tedium in seruicio Dei. 17 Quartus seruus est tactus. Hic sit quasi bonus laborator, laborando manibus iuste ad sustendandum corpus, laborando prudenter ad domandum illicita carnis, laborando desideranter ad consequendam eternam salutem. 18 Quintus seruus est odoratus delectabilium. Hic propter mercedem eternam in multis potest abesse. Ideo hic seruus sit quasi bonus dispensator cogitando, si expedit anime, si meretur, si sine eo subsistere potest corpus. 19 Si vero considerat, quod corpus sine delectabili odoratu, in quibuscumque sit, stare potest et viuere et abstinet se ab eo propter Deum, meretur a Deo magnam mercedem, quia virtus illa multum est placita Deo, quando eciam a licitis animus cohibetur. 20 Cum ergo anima tales habet seruos, debet eciam habere pedissequas quinque compositas, que dominam custodiant et incautent eam de periculis suis. 21 Prima sit timorosa et studiosa, ne sponsus offendatur in transgrediendo mandata eius aut ne domina negligens inueniatur. Secunda sit deuota, vt nichil querat nisi honorem sponsi et domine sue vtilitatem. 22 Tercia sit modesta et stabilis, vt domina nec in gaudio dissoluatur, nec in aduersis succumbat. Quarta sit paciens et prudens, que dominam contra mala adueniencia valeat consolari. 23 Quinta sit sic pudica et casta, quod nec in cogitatu nec in locucione aut operacione aliquid indecorum vel remissum inueniatur. 24 Igitur, si anima talem habet domum, sicit dixi, ita compositos seruuos et pedissequas honestas, turpe est, si anima ipsa, que domina est, non sit pulchra et deuota. Ideo ostendere tibi volo eciam anime ornatum et decorem. 25 Ipsa quoque debet esse racionabilis in discernendo, quid debet corpori et quid Deo, quia participat cum angelis in racione et dileccione. 26 Ideo habeat carnem sicut asinum, dando ei necessaria vite moderata, excitando eam labore, corripiendo timore et abstinencia et obseruando motus eius, ne sic condescendat infirmitati carnis, quod anima peccet contra Deum. 27 Secundo anima sit celestis, quia ymaginem habet celestis Dei, et ideo numquam sapiat nec delectetur in carnalibus, ne ymagini ipsius dyaboli conformetur. 28 Tercio sit feruens caritate Dei, quia soror est angelorum et immortalis et eterna. Quarto sit pulchra in omni virtute, quia pulchritudinem ipsius Dei eternaliter videbit. 29 Si vero consentit carni, eternaliter erit deformis. Eciam oportet dominam, idest animam, habere cibum. Cuius cibus est memoria beneficiorum Dei, consideracio terribilium iudiciorum eius et delectacio in caritate et mandatis eius. 30 Et ideo anima diligentissime obseruet, vt numquam regatur a carne, quia tunc omnia deordinantur. Tunc eciam oculi videre volunt placencia et noxia, aures audire inania; placet eciam gustare suauia et laborare inaniter propter mundum. 31 Tunc eciam racio seducitur, dominatur impaciencia, minuitur deuocio, accrescit remissio, leuigatur culpa et futura non attenduntur. 32 Tunc eciam vilescit ei cibus spiritualis, et omnia, que Dei sunt, videntur onerosa. Quomodo enim delectari potest ibi iugis memoria Dei, vbi delectacio est carnis? 33 Aut quomodo anima conformare se valet voluntati Dei, vbi sola ei placent carnalia? Aut quomodo discerni potest verum a falso, vbi sunt ei omnia grauia, que Dei sunt? 34 Ideo de tali anima sic deformata dici potest, quod domus Dei facta est tributaria dyaboli et ei homagiata. 35 Talis enim est anima istius defuncti, quem cernis. Nam dyabolus eam nouem iuribus possidet. Primo, quia voluntarie consensit peccato. Secundo, quia spreuit dignitatem et promissum baptismi sui. 36 Tercio, quia non curauit de gracia confirmacionis sue ab episcopo data. Quarto, quia non attendebat tempus penitencie datum. Quinto, quia non timuit me Deum in operibus suis nec iudicia mea sed ex idustria recessit a me. 37 Sexto, quia contempsit pacienciam meam, quasi non essem vel quasi quod iudicare nollem. Septimo, quia de preceptis et consiliis meis minus curauit quam de humanis. 38 Octauo, quia non regraciabatur Deo ex corde pro beneficiis suis, quia cor suum totum erat in mundo. Nono, quia passio mea tota erat quasi mortua in corde suo. 39 Et ideo nunc patitur nouem penas. Prima est, quia omnia, que patitur, non ex caritate illa patitur sed cum mala voluntate. Secunda est, quia reliquit creatorem et amauit creaturam; ideo omnis creatura abhominabitur eum. 40 Tercia pena est dolor, quia reliquit et amisit omnia, que amauit, et illa sunt contra eum. Quarta est ardor et sitis, quia plus desiderabat peritura quam eterna. 41 Quinta est terror et potestas demonum, quia noluit timere benignum Deum, cum valebat. Sexta est carencia visionis Dei, quia non vidit tempore suo pacienciam Dei. 42 Septima est desperacio de venia, quia nescit, vtrum saluabitur an non. Octaua est remorsus consciencie sue, quia bona omisit et fecit mala. Nona pena est frigus et fletus, quia non desiderabat caritatem Dei. 43 Verumptamen, quia anima ista duo bona habuit - vnum, quia habuit fidem passionis mee et restitit, quantum potuit, contra eos, qui obloquebantur michi; secundum est, quod dilexit matrem meam et sanctos et ieiuniis eos honorabat - ideo propter preces amicorum meorum orancium pro ea dicam tibi, quomodo saluari possit. 44 Primo saluabitur propter passionem meam, quia tenuit fidem Ecclesie mee. Secundo propter immolacionem corporis mei, quia hoc est antidotum animarum. Tercio propter preces electorum meorum, qui sunt in celo. 45 Quarto propter opera bona, que fiunt in Ecclesia sancta. Quinto propter preces bonorum viuencium in mundo. Sexto propter elemosinas factas de bonis iuste acquisitis et si restituuntur ea, que sciuntur male acquisita. 46 Septimo propter labores iustorum, qui pro salute animarum peregrinantur. Octauo propter indulgencias a pontificibus concessas. Nono propter penitencias aliquas pro animabus assumptas, quas viuentes non compleuerunt. 47 Ecce filia, hanc reuelacionem promeruit tibi patronus tuus sanctus Ericus, cui hec anima seruiuit, quia veniet tempus, quo refrigescet malicia terre huius et zelus animarum in multorum cordibus consurget."

Chapter 67 Christus dicit sponse, quod mundus iste est similis naui habenti tres partes, scilicet proram, medium et puppim. Sic mundus iste concludetur tribus etatibus hic contentis, et in fine tercie etatis, in qua iam sumus, nascetur de maledictis femina et homine ille horribilis Antichristus.

{ Filius loquitur: "Mundus iste est quasi nauis. Qui sollicitudinibus plenus est et procellis temptacionum agitatur nec aliquando dimittit hominem securum, antequam homo peruenerit ad portum quietis. 2 Sicut autem nauis habet tres partes, scilicet proram, medium et puppim, sic tres etates tibi describo esse in mundo. Prima erat ab Adam vsque ad incarnacionem meam. 3 Hec significatur in prora, que alta erat et mirabilis et fortis: alta in patriarcharum pietate, mirabilis in prophetarum sciencia, fortis in legis obseruacione. 4 Sed hec pars tunc paulatim descendere cepit, quando populus Iudaicus contemptis mandatis meis miscuit se sceleribus et impietatibus. Propterea abiectus est ab honore et possessione. 5 Media vero pars nauis, idest mundi, tunc apparere cepit, quando ego ipse, filius Dei viui, incarnari volui. 6 Quia sicut media pars nauis depressior et humilior est parte reliqua, sic in aduentu meo humilitas predicari cepit et omnis honestas, et multi longo tempore ea sunt secuti. 7 Nunc autem, quia impietas et superbia inualescit et passio mea quasi oblita et neglecta est, ideo tercia pars incipit ascendere, que durabit vsque ad iudicium. 8 Et in hac etate misi per te verba oris mei mundo, que quicumque audierint et secuti fuerint, felices erunt. 9 Sicut enim Iohannes dicit in euangelio non suo sed meo: 'Beati', inquit, 'qui non viderunt et crediderunt', sic dico nunc: 'Beati vtique erunt eterna beatitudine, qui hec verba audierint et sequentur.' 10 In fine vero etatis huius nascetur Antichristus. Sicut enim de coniugio spirituali nascuntur filii Dei, sic Antichristus nascetur de maledicta femina simulante se sapere spiritualia et de maledicto homine. De quorum seminibus permissione mea dyabolus formabit opus suum. 11 Sed tempus istius Antichristi non erit, sicut frater ille, cuius libros vidisti, descripsit, sed in tempore michi cognito, quando iniquitas vltra modum habundauerit et impietas excreuerit in immensum. 12 Ideo scito, quod, priusquam Antichristus venerit, gentibus aliquibus aperietur porta fidei. Deinde christianis diligentibus hereses et iniquis conculcantibus clerum et iusticiam signum est euidens, quod cito veniet Antichristus."

Chapter 68 Dubitante sponsa de quodam monacho, an illuderetur, quia dicebat se videre visiones celestes, respondit Christus dicens, quod ille illuditur a demone sub specie angeli lucis. Quod probat Christus per libros illius continentes ambicionem et propriam laudem. Et precipit Christus, quod moneatur, vt se corrigat; alioquin cito et male morietur, quod prochdolor postea sic euenit.

{ Filius loquitur ad sponsam: "Dico tibi de illo monacho, de quo tu dubitas. Scias enim, quod impaciencia fecit eum relinquere suum monasterium primum et mendaciter intrauit secumdum. 2 Et quia excommunicatus venit in ciuitatem meam Iherusalem, ideo illudi et decipi meruit, quia erubuit esse monachus humilis et stare in vocacione, ad quam fuit vocatus. 3 Audi igitur libros, quos habet, et inuenies in eis ambicionem et propriam laudem. Nam legisti in libris suis, quod Petrus et Paulus dixerunt eum dignum summo sacerdocio et quod fieret simul papa et imperator 4 et quod, quando fuit necessitatus, inuenit ad caput suum quosdam deniaros aureos et quandam monetam incognitam, et quod Michael archangelus apparuit ei in corpore cuiusdam mercatoris et quomodo ipse congregauerat omnes precedencium prophecias. 5 Ideo scito, quod omnia ista sunt a dyabolo, qui illudit eum. Propterea dic ei, quod nec papa nec cesar fiet, ymmo, nisi cito redierit ad monasterium suum et steterit sicut monachus humilis, morietur infra breuissimum tempus sicut apostata, indignus communione sanctorum et consorcio monachorum."

Chapter 69 Christus dicit sponse quendam fratrem esse deceptum sub specie virtutis, qui nichil in quadragesimis comedebat et alias indiscretas abstinencias faciebat, confidens ex hoc posse optinere celum. Quia non in bonis nostris operibus debemus confidere, que, quantumcumque magna sint, quasi nulla reputare debemus, licet necessaria sint, sed cum humilitate sperare debemus in sola misericordia Dei.

{ Filius loquitur: "Ego dixi in euangelio meo, quod propter duo celum optineri potest. Primum est, si homo humiliauerit se sicut paruulus. Secundum est, si homo facit violenciam sibi ipsi. 2 Ille ergo est humilis, qui, quantumcumque profecerit et bona fecerit, reputet quasi nulla, de meritis suis nichil confidens. 3 Ille quoque facit sibi violenciam, qui motibus carnis sue inordinatis resistens castigat se discrete, ne offendat Deum, et credit non per iusticie sue opera optinere celum sed per misericordiam Dei. 4 Sed iste frater, qui in quadragesimis nichil comedebat et alia indiscreta ieiunia faciebat, per abstinenciam suam quasi ex iusticia optinere cupiebat celum. 5 Que quidem opera abstinencie et iusticie magis processerunt ex superbia quam ex humilitate. Ideo iuste iudicabitur cum hiis, qui ieiunabant et decimabant et despiciebant alios. 6 Cui melius fuisset, si imitatus fuisset humilitatem illius peccatoris, qui nec audebat oculos leuare in celum. 7 Nam ego ipse Deus et verus homo conuersatus cum hominibus comedi et bibi, que michi apponebantur, quamuis sine cibo potuissem substitisse, vt darem hominibus exemplum viuendi et vt homines recipiant necessaria vite sue et regracientur Deo."

Chapter 70 Christus ostendit sponse horribilem sentenciam dampnacionis anime vnius cardinalis defuncti, quia inique et in deliciis vixerat. Et comminatur prelatis et clero cum districta iusticia terribiliter, qui deuorantes consumunt indebite bona ecclesiastica fidelium benefactorum. Promittit tamen ipsis benefactoribus in gloria eterna remuneracionem optimam.

{ Videbatur quasi persona vnius cardinalis defuncti sedere in vna trabe lignea. Cui per Ethiopes nigros quatuor camere preparabantur, per quas animam supradicti oportebat transire. 2 In prima autem camera erant vestes diuersorum generum, quas anima in vita dilexerat. In secunda erant vasa aurea et argentea et alia genera diuersorum vtensilium, in quibus anima delectabatur in vita. 3 In tercia camera erant cibaria et odoramenta diuersa, quibus anima cum corpore reficiebatur. In quarta camera erant equi et animalia, quibus anima, quando erat cum corpore, promouebatur. 4 Cum igitur anima transiret per cameram primam, scilicet vestium, intollerabili frigore constringebatur et onere horribili deprimebatur, et clamans flebiliter dixit: 5 "Ve michi, quia dilexi magis pulchrum quam vtile. Dilexi enim exaltari et laudari. Ideo dignum est, vt deprimar sub scabellis dyabolorum." 6 Transiens vero per secundam cameram sensit torrentem piceum et flammam diffundentem vndique, et tunc clamauit anima: 7 "Ve", inquit, "michi, ve eternum, quia bibi et rebibi, quesiui fulgencia et terrea et ideo torrente voluptatis dyabolice digna sum inebriari." 8 Cumque anima pertransisset per terciam cameram, sensit fetorem pessimum et ignitos serpentes, et tunc clamauit horribiliter dicens: 9 "O o, dilexi ancillam et spreui dominam! Dilexi suauia, ideo digna sum gustare hec amara." Transiens autem per quartam cameram audiuit sonum terribilem quasi tonitrui, et clamauit miserabiliter pre timore: "O, quam digna est remuneracio mea!" 10 Post hec autem iterum audiebatur vna vox dicens: "Quid cogitat homo in terra? An quod filius Dei mencietur, qui dixit, quod homo de minimo quadrante reddet racionem in iudicio? 11 Ymmo dico, quod plus est, quod eciam de quolibet momento et denario et de cibo et potu et de singulis cogitacionibus et locucionibus reddet homo racionem, nisi abluantur contricione et penitencia. 12 Aut numquid non credit clerus et cardinales et episcopi, quod de elemosinis meis, quas ipsi non cum timore et deuocione comedunt sed deuorant sine fructu, non exigo racionem? 13 Aut numquid credunt, quod anime, quarum erant illa bona, de quibus ipsi superbiunt, non petunt in conspectu meo vindictam? Vere, filia, iudicabo et diligenter scrutabor, qua racione leuant oblaciones meas, et homines et angeli iudicabunt eos. 14 Nam ego et amici mei dotauimus Ecclesiam meam, vt clerici quiecius seruirent michi. Sed nunc nec clerici viuunt vt amici, nec orant, vt audiantur. Ideo ego animabus illorum, quorum bona illa fuerunt, ex mensa gracie mee et passionis prouidebo et miserebor."

Chapter 71 In anno iubileo Christus per sponsam precepit cuidam confessori, quod omnes confitentes ei libere absolueret nisi in apertis sentenciis Ecclesie.

{ Filius loquitur: "Absoluat ille bonus confessor omnes peccatores, qui veniunt ad eum cum contricione, donec venerit aliquis, quem dico non absoluendum. Sed caueat sibi pro iudiciis Ecclesie apertis." 2 Hic creditur fuisse magister Petrus, confessor sancte Birgitte. Ipse namque de se ipso tamquam de alio scribit in epistula sua ad dominum Nicolaum sancte memorie, tunc episcopum Lincopensem in regno Suecie, de curia Romana dicens: 3 "Quidam sacerdos fuit ex alienis partibus, cui vicarius pape iniunxit satisfacere peregrinis de lingua sua in sacramento confessionis, dans ei auctoritatem absoluendi in omnibus casibus, in quibus ipse potuit. 4 Ideo multi confluebant ad illum cum multis grauibus casibus, quos ipse absoluit. Inter quos venit vnus prediues et grandeuus, dicens se peccasse cum quatuor paribus sororum, que non erant omnes ex vno patre et matre, sed quodlibet par suis ex patre et matre distincte fuit. 5 Deinde subiunxit se cum ducentis mulieribus peccasse et quod super hoc numquam incurrit notam aliquam infamie, nec accusatus fuit vmquam coram iudice spirituali seu seculari. 6 Clericus prefatus, cum hec audisset, cepit abhorrere eum et, in quantum potuit, se ab eo elongauit. Peccator autem ille diuino succensus igne desperare non permittebatur. 7 Ideo ab impeticione dicti clerici non cessans accessit ad dominam Birgittam conquerendo, quod clericus ille nollet eum per beneficium absolucionis iuuare. 8 Ideo ipsa se prostrauit in oracione interpellando pro sepedicto clerico et pro illo scelesto peccatore. Et in eodem puncto audiuit vocem Patris de celis dicentem: 9 'Dic clerico, quod ex parte mea diligenter expediat omnes venientes ad eum ex lingua et nacione sua, iniungendo eis penitenciam secundum graciam sibi collatam et secundum dictamen sue recte racionis et secundum quod ipse penitens portare potest. 10 Et absoluat secure, donec aliquis talis peccator venerit, de quo eum premonere facio dicendo: "Istum noli absoluere". Caueat tamen sibi pro censuris Ecclesie manifestis et notoriis criminibus, que iudicari debent publice ab Ecclesie prelatis.'"

Chapter 72 Christus precipit, quod prouideatur taliter, quod pro absolucione peccatorum nulla pecunia recipiatur et quod parrochiales sacerdotes possint absoluere de omnibus peccatis occultis, ne peccatores, si remittantur ad superiores non absoluti, propter timorem verecundie in suis mortalibus peccatis indurentur et in eisdem dampnabiliter moriantur.

{ Filius loquitur: "Due macule sunt in Ecclesia mea. Vna est, quod pauci absoluuntur nisi pecunia precedente. Secunda est, quod parrochiales sacerdotes non audent absoluere peccatores de omnibus peccatis suis occultis, 2 sed asserentes se non posse illos absoluere in aliquibus casibus episcopis reseruatis mittunt illos peccatores ad episcopos, et tanto tempore discuciuntur, donec occulta peccata fiunt omnibus manifesta. 3 Ideo, qui habent zelum animarum, debent talibus salubriter occurrere, ne anime vel pudore verecundie vel obduracione in peccatis mortalibus moriantur."

Chapter 73 Christus dicit de quodam penitenciario pape existente Rome, quod, quamuis viciosus est, nichilominus absolucio, quam facit confitentibus, rata est apud Deum. Et predicit Christus eius subitaneam mortem.

"{ Iste penitenciarius leprosus est. Et sicut auis, que vocatur miluus, audax est in minimis, superbus vt leo. Et ideo sicut papilio, qui habet alas latas et modicum corpus, cadet a minimo vento. 2 Attamen scias, quod absolucio eius, quam facit confitentibus sibi auctoritate Ecclesie, ita rata est apud Deum sicut absolucio iustorum sacerdotum. Item dic ei sic: 3 'Quod concupiscis, habebis sed non possidebis, ymmo congregata tua rapient alii.'" Qui post hec optinuit archiepiscopatum et ipso die mortuus est.

Chapter 74 Videbat sponsa visionem, quod a castro Sancti Angeli vsque ad Sanctum Petrum in Roma erant multa habitacula circumdata muro. Et Christus declarat illam dicens, quod ille sanctus papa, qui spiritualiter et feruenter dilexerit Ecclesiam, habitabit ibi cum cardinalibus et consiliariis suis.

{ Vidi in Roma a palacio pape prope Sanctum Petrum vsque ad castrum Sancti Angeli et a castro vsque ad domum Sancti Spiritus, vsque ad ipsam ecclesiam Sancti Petri, quasi quod esset vna planicies. Et ipsam planiciem circuibat firmissimus murus diuersaque habitacula erant circa ipsum murum. 2 Tunc audiui vocem dicentem: "Papa ille, qui sponsam suam ea dileccione diliget, qua ego et amici mei dileximus eam, possidebit hunc locum cum assessoribus suis, vt liberius et quiecius aduocare possit consiliarios suos." /Here Birgitta prophesies the Vatican City. Earlier the Popes inhabited the Lateran, rather than the Vatican./

Chapter 75 Christus precipit per sponsam cuidam deuoto magistro in theologia, quod predicet feruenter oportune et importune, quod anime purgate vident faciem Dei. Dicit eciam, quod, qui semper vellent viuere et semper peccare, eternaliter in inferno cruciabuntur.

{ Magistro Mathia de Suecia, qui composuit istius libri prologum, predicante vnus armigerorum quasi furiosus clamauit: "Si", inquit, "anima mea non venerit in celum, vadat sicut bestia comedendo terram et arborum cortices. 2 Longa enim mora est vsque ad iudicium. Nam ante illud iudicium nulla anima videbit gloriam Dei." Quod audiens sponsa, que presens erat, ingemuit dicens: 3 "O Domine, rex glorie, scio, quod misericors es et multum paciens. Omnes enim, qui tacent veritatem et dissimulant iusticiam, laudantur in mundo. Qui vero zelum tuum habent et ostendunt, despiciuntur. Ideo, Domine, da isti magistro constanciam et feruorem loquendi!" 4 Tunc sponsa in excessu mentis vidit celum apertum et infernum ardentem, et audiuit vocem dicentem sibi: "Vide", inquit, "celum, vide animas, quali gloria vestite sunt! 5 Dic ergo isti magistro tuo: 'Hec dicit non alius nisi Deus tuus, creator et redemptor tuus. Predica secure! Predica constanter! Predica oportune et importune! Predica, quod anime beate et purgate vident faciem Dei! 6 Predica feruenter, quia merces erit tibi sicut filii audientis vocem patris sui! Si dubitas, quis sum ego, qui loquor, scias, quod ego sum ille, qui abstuli a te temptaciones tuas.'" 7 Hiis autem auditis vidit iterum infernum. Ex cuius pauore conterrita audiuit vocem dicentem: "Ne timeas spiritus, quos vides. Horum enim manus, idest potestates, ligate sunt et non possunt sine me plus quam stramen ante pedes tuos. 8 Quid ergo cogitant homines presumentes de se, quod ego non capiam vlcionem ex eis, qui eciam demonia subicio voluntati mee?" Respondit sponsa: "O Domine, ne indigneris, si loquor. 9 Numquid tu, qui misericordissimus es, perpetuo punies illum, qui perpetuo peccare non potest? Hec enim homines non credunt conuenire deitati tue, qui iudicio misericordiam superexaltas, nec homines perpetuo puniunt aliquos in se delinquentes." 10 Respondit Spiritus: "Ego sum ipsa veritas et iusticia, qui do vnicuique secundum opera sua, qui corda inspicio et voluntates. Et sicut celum distat a terra, sic vie mee et iudicia mea longe sunt a consiliis et intellectibus mundanorum. 11 Ergo, quia homo non corrigit malum suum, cum viuit et potest, quid mirum, si puniatur, vbi nichil potest? Aut quomodo in eternitate mea purissima manere debent hii, qui in eternum semper viuere volunt et semper peccare? 12 Et ideo, qui corrigit peccatum suum, cum potest, manere debet mecum in eternum, quia ego eternaliter possum omnia et eternaliter viuo." 13 Hic homo vxoratus fuit. Qui publice concubinam tenens in domo sua surrexit a mensa in anxietate cordis ex ammonicione sibi facta; videntibus multis interfecit concubinam. 14 Qui post in quarto die in obduracione cordis mortuus est sine sacramentis et sepultus in ecclesia fratrum. De cuius sepulchro pluribus fratribus audientibus et in pluribus noctibus vox audita est: "Ve, ve, ardeo, ardeo!" 15 Quod cum relatum fuisset ad vxorem eius, ipsa presente aperitur sepulchrum eius. In quo corpus sepultum non inuenitur preter modicum de panniculis et de calceis. Cooperto iterum sepulchro vox illa vlterius non est audita.

Chapter 76 Christus corrigit sponsam per incendium rerum suarum et dicit, quod, qui non corrigit domesticos suos virtuose, incurrit Dei iudicium. Et punit horribiliter quendam, qui omnia putabat euenire a fortuna et casu, et quia capiebat pisces per incantacionem.

{ Hospitante sponsa in quadam villa accidit, quod comburebantur vestes et iocalia sua et familiarium. Cui oranti Christus loquebatur dicens: "Scribitur, quod princeps cocorum combussit templum Iherusalem. 2 Quis est iste princeps nisi illi, qui deliciosa carnis plus querunt quam amaritudinem passionis mee? Sic tu queris et tolleras in familia tua pulchras facies et pulchras vestes, et mores eorum non reprehendis, ne videaris eis grauis. 3 Ideo modo accidit dampnum, quod cernis, vt intelligas non sufficere ad perfeccionem se ipsum corrigere, ymmo eciam alios et maxime familiares ad similia et vitam honestam prouocare. 4 Quod enim corrigere potes et dimittis propter bonum temporale et fauorem tuum, hoc tibi imputabitur in iudicium et peccatum. 5 Insuper scito, quod inhabitator domus huius duplici vicio laborat, scilicet infidelitate, quia credit omnia fato regi, idest casu et fortuna; secundo vtitur incantacionibus et quibusdam verbis dyabolicis, vt capiat multitudinem piscium de stagno. 6 Et ideo, quia de familia tua est, ammone eum verbis, vt resipiscat et emendet se. Alioquin videbis oculis, quod dyabolus, cui seruit, in eum preualebit." 7 Qui audiens ammonicionem sponse Christi et renuens subito in lecto collo reflexo ad dorsum mortuus est inuentus.

Chapter 77 Christus reprehendit quendam religiosum disputantem de gentilium saluacione et dicit, quod illi, qui bene viuendo laborauerunt, vt vocarentur ad vineam celestis glorie, et non potuerunt effici christiani, post mortem recipient consolacionem a Deo, licet non intrabunt in gloriam.

{ Filius loquitur ad sponsam dicens: "Quid dixit tibi ille frater loquax?" Respondit illa: "Quod gentiles, qui non vocati fuerunt ad vineam, nullo modo habebunt fructum de vinea." 2 Respondit Dominus: "Dic illi: 'Veniet tempus, quo fiet vnum ouile et vnus pastor, vna fides et vna clara cognicio Dei, et tunc multi, qui vocati fuerunt ad vineam, reprobabuntur. 3 Qui vero non vocati fuerunt et tamen iuxta possibilitatem suam laborauerunt, vt vocarentur, percipient quidem a Deo in suppliciis aliquam misericordiam et graciam releuaminis, quamuis ipsam vineam non intrabunt.' 4 Item dic illi: 'Melius est tibi ad salutem cum deuota simplicitate orando legere Pater noster quam de tam subtilibus propter vanum mundi nomen sophistice disputare. 5 Ideo cogita, qualis intrasti religionem, et scias, quod cicius alibi panem mendicabis. Verumptamen, si tu voluntatem tuam mutabis, Deus mitigabit sentenciam suam.'"

Chapter 78 Expellebatur per verba hic contenta reuelata sponse a quadam domo vnus dyabolus, qui dabat responsa et predicebat aliqua futura habitantibus ibi ydolatrantibus. Quibus statim virtute Dei et verborum conuersis demon confusus cum clamore recessit.

{ Cum sponsa hospitaretur in quadam domo vna nocte, vbi dyabolus aperte loquebatur et dabat responsa et predicebat multa, igitur ipsa presente siluit spiritus ille immundus. 2 Et tunc ipsa in oracione audiuit vocem dicentem sibi, neminem tamen videns: "In isto", inquit, "loco facta sunt aliqua mala ab inhabitantibus prioribus et ab hiis, qui nunc habitant hic. 3 Nam colunt penates et non frequentant ecclesias nisi propter pudorem hominum nec audiunt aliquando verba Dei. Ideo dyabolus in hoc loco dominatur. 4 Propterea confessor tuus congregatis omnibus inhabitantibus in domo ista et vicinis dicat eis ista verba: 'Deus vnus est et trinus. Per quem omnia facta sunt et sine ipso nichil fieri potest. 5 Dyabolus autem creatura ipsius est, qui stramen vnum ante pedes vestros mouere non potest nisi ipso Deo permittente. 6 Sed quando plus queritis et diligitis creaturam et mundum quam Deum et queritis ditari contra Deum, tunc dyabolus incipit possidere animas vestras, faciens vos permittente iusticia Dei in temporalibus prosperari. 7 Ideo credite in Deum et dimittite serpentes, quibus propinatis lac, et ne faciatis primicias penatibus de pecoribus vel porcis vestris nec de panibus aut vino nec de aliis rebus. Nec dicatis, quod fortuna facit ista vel illa, sed quia Deus sic permisit. 8 Nec dicatis, quod in altari nichil aliud immolatur nisi vna tortella panis, sed firmiter credite, quod ibi est vere corpus Dei crucifixum in cruce, et credite vere sacramentis baptismi, confirmacionis et vnccionis, et tunc fugiet dyabolus a vobis.'" 9 Igitur omnibus clamantibus "credimus et promittimus emendacionem" statim de fornace, vbi dyabolus dabat responsa, audita est vox dicens: "Ecce, hic amplius non habeo locum", et sic recessit confusus, nec postea ibi vox et tribulacio dyaboli est audita.

Chapter 79 Quidam mortuus fuit per iusticiam, quia ad sacerdocium non ordinatus celebrabat. De quo Christus dicit, quod propter illam penam et contricionem, quam habuit, non dampnatur in anima. Misse tamen et alia sacramenta, que contulit, profuerunt fidelibus recipientibus propter fidem, quam habuerunt.

{ Quidam non ordinatus ad sacerdocium celebrabat missas. Qui presentatus iudici adiudicatus est igni. Pro quo oranti sponse Christus loquebatur dicens: 2 "Vide misericordiam meam! Hic homo, si dimissus fuisset impunitus, numquam optinuisset gloriam. Nunc autem optinuit contricionem, et ideo propter supplicium, quod patitur, et contricionem appropinquat gracie et requiei. 3 Nunc autem potes querere, si populus, qui audiebat missas et recipiebat sacramenta non ordinati, sit dampnatus aut mortaliter peccabat. 4 Respondeo tibi, quod nequaquam dampnatus est, sed fides audiencium saluauit eos, quia credebant eum ab episcopo ordinatum et me esse in manibus eius in altari. 5 Sic et fides parentum profecit baptizatis ab eo, quia fides ex caritate operum, que credit digna de Deo, non erit sine remuneracione nec fraudabitur a desiderio suo."

Chapter 80 Christus loquitur sponse de quadam femina, que a demone iucubo luxuriose horribiliter vexabatur, dicens, quod per confessionem puram et sumpcionem eucharistie et per oraciones seruorum Dei liberabitur.

{ Quedam femina vexata a demonio sic venter eius intumuit, vt quasi paritura esset subito, et iterum paulatim detumuit, vt quasi nichil in vtero habuisset. 2 Cumque diu sic vexaretur ab immundo spiritu et continue intumesceret more parientis, domina illius consuluit sponsam Christi super hoc. Cui oranti dixit Christus: 3 "Sicut in spiritibus bonis vnus est altero subtilior et superior, sic et in spiritibus malis vnus est nequior altero. Nam in isto regno sunt specialiter tria genera demonum. 4 Vnum est igneum et flammeum, quod dominatur in gulosis et ebriosis. Secundum est dyabolicum, quod possidet corpus et animam hominis. Tercium est abhominabilius ceteris, quod incitat hominem contra ipsam naturam ad luxuriam. 5 Ergo, quia in hac muliere dominatur demon propter infidelitatem et incontinenciam suam et quia ex rubore non confessa accessit ad sacramentum altaris, ideo confiteatur peccatum diu celatum, et amici Dei orent pro ea. 6 Et postea sumat corpus meum de manu sacerdotis, quia placet michi, vt oracionibus et lacrimis pro ea fusis ab aliquibus amicis meis sanetur." Quibus sic factis mulier sanata est.

Chapter 81 Dantur hic remedia a Christo, per que vnus puer trium annorum, qui vexabatur a dyabolo, sanatus est. Mater eciam eius, que illudebatur a demonio incubo, per virtutem Christi et verborum hic contentorum ab eo liberata est.

{ Puer trium annorum quietari non poterat, nisi quando aspergebatur frigida aqua. Quod videns sponsa mirata est. Cui dixit Christus: 2 "Vide iusticiam et permissionem Dei! Mater huius pueri a demone incubo diu vexata est. Nam dyabolus, quia spiritus est, assumit sibi corpus de aere. 3 In quo lasciuiens ostendit se visibilem, exercendo cum illa femina quasi luxuriose maliciam et nequiciam suam. 4 Et licet puer de seminibus patris et matris natus est, maximam tamen dyabolus in eo potestatem habet, quia baptismate vero renatus non est sed eo modo baptizatus, quo mulieres ignorantes verba Trinitatis baptizare solent. 5 Ideo puer baptizetur in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et sanabitur. Mater vero confiteatur peccatum suum et dicat, quando dyabolus accedit ad eam: 6 'Ihesu Christe, fili Dei, qui natus es de virgine Maria pro salute hominum et crucifixus es et nunc regnas in celo et in terra, miserere mei!'" Quod mulier faciens liberata est.

Chapter 82 Christus grauiter reprehendit hic credentes spiritui phitonis predicenti futura, quia hoc operatur dyabolus ex subtilitate nature permissione Dei propter infidelitatem et cupiditatem hominum.

{ Miles quidam consuluit phitonem, vtrum homines regni deberent rebellare contra regem Suecie vel non. Et sic euenit, sicut phitonissa dixerat. 2 Quod factum milite narrante regi presente sponsa Christi statim ipsa, cum diuertisset a rege, audiuit in spiritu vocem Christi dicentem sibi: 3 "Audisti, quomodo miles consuluit phitonem et quomodo predixit futuram pacem. Ideo dic regi, quod hec fiunt ex permissione mea propter malam fidem populi. 4 Nam dyabolus ex subtilitate nature sue multa futura cognoscere potest, que, vt decipiat credentes sibi et infideles michi, innotescat consulentibus. 5 Propterea dic regi, vt tales homines extirpentur a consorcio fidelium, quia tales deceptores sunt animarum. Quia propter lucrum temporale dant et homagiant se dyabolo, vt plures decipiantur. 6 Nec mirum. Quia quando homo plus desiderat scire, quam Deus vult eum scire, et ditari affectat contra velle Dei, ideo tunc demon temptans mentem eius et videns inclinatam infusionibus suis mittit adiutores suos, scilicet phitones et alios aduersarios fidei, quibus decipiatur. 7 Et cum modicum temporale consequitur, quod desiderat, perdit, quod est eternum."

Chapter 83 Christus predicit, quod deuocio gentilium in futurum plus quam christianorum permaxime augmentabitur et cantabunt omnes 'Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.'

{ Filius loquitur ad sponsam dicens: "Scias, quod adhuc tanta erit deuocio in gentilibus, quod christiani erunt spiritualiter quasi eorum serui. 2 Et complebuntur Scripture, quod populus non intelligens glorificabit me et edificabuntur deserta, et cantabunt omnes 'Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto et honor omnibus sanctis eius.'"

Chapter 84 Christus reprehendit onerantes se multis vestibus propter frigus et superbientes de pulchris vestibus sicut pauo de pennis dicens, quod, si plene confiderent in eo, ipse daret eis pulchritudinem et calorem in corpore et anima.

{ Cum sponsa in mediis frigoribus in regno Suecie venisset ad quandam insulam nauigando et iam omnes dormirent, nolens inquietare aliquos permansit ad diem in naui. 2 Cumque famuli vltra modum paterentur de frigore, ipsa tantum calorem senciebat, quod tangentes eam et videntes mirarentur. Cui oranti circa auroram dixit Dominus: 3 "O quam multum diffidunt homines de me, qui onerant se vestibus sicut erinacius pomis et sicut pauo pennis! Sic superbiunt ipsi de pulchris vestibus, cum tamen nec calefieri possent sine me, nec pulchri videntur nisi de meis. 4 Si autem ipsi ponerent spem suam in me, ego darem eis calorem corporis et anime et facerem eos pulchros in conspectu sanctorum meorum. 5 Nunc autem deformes sunt, quia non contentantur de necessariis et feruencius diligunt creata quam creatorem."

Chapter 85 Christus dicit sponse, quod, qui scienter detinent male acquisita, non intrabunt in requiem, donec restituantur, exemplo vnius anime, que diu in purgatorio fuerat; qui vero ignoranter, non punientur. Declarat eciam de elemosinis bonorum male acquisitorum, an proficiant largientibus.

{ Quidam, qui quadraginta annis in purgatorio fuerat, apparuit sponse dicens: "Ego propter peccata mea et propter illa bona temporalia tibi nota diu plagatus fui in purgatorio. 2 Nam audiui frequenter in vita, quod iniuste a meis parentibus quesita fuerunt illa bona, sed ego non curabam nec restituebam. 3 Cum autem inspirante Deo quidam de parentibus meis habentes conscienciam post mortem meam restituerunt bona eadem dominis suis, tunc ego ex hoc et oracionibus Ecclesie sancte sum liberatus de purgatorio." 4 Deinde dixit Christus ad sponsam: "Quid credunt homines male fidei possessores, qui detinent iniuste optenta scienter? Numquid quod intrabunt in requiem meam? Certe non magis quam Lucifer. 5 Sed nec elemosine de male acquisitis proderunt eis, sed proderunt et conuertentur ad consolacionem verorum dominorum, quorum illa bona fuerunt. Illi vero, qui habent ignoranter male acquisita, non punientur. 6 Sed nec illi amittunt celum, qui voluntatem perfectissimam habent restituendi et faciunt opere, quantum possunt, quia Deus propter voluntatem bonam supplebit vel in presenti seculo vel in futuro."

Chapter 86 Qualiter vidit sponsa descendentem ignem de celo in altare et in manu sacerdotis vidit agnum et in agno faciem Christi humanam inflammantem et audiuit exposicionem misterii.

{ Quidam sacerdos in die pentecosten celebrauit primam missam in quodam monasterio. Tunc autem in ipsa eleuacione corporis Christi vidit sponsa ignem descendere de celo per totum altare, et in manu sacerdotis vidit panem et in pane agnum viuum et in agno faciem quasi hominis inflammantem. 2 Et tunc audiuit vocem dicentem sibi: "Sicut nunc vides ignem descendere in altare, per simile Spiritus meus Sanctus descendit in apostolos meos tali die sicut hodie, inflammans corda eorum. 3 Panis vero per verbum fit agnus viuus, idest corpus meum, et facies est in agno et agnus in facie, quia Pater est in Filio et Filius in Patre et Spiritus Sanctus in vtroque." 4 Et iterum sponsa vidit in manu sacerdotis in ipsa eleuacione eucharistie iuuenem mire pulchritudinis, qui dixit: "Benedico vos credentes; non credentibus ero iudex."

Chapter 87 Ad ingressum vnius excommunicati in domo senciebat sponsa fetorem horribilem. Que Christus exponens dicit, quod, sicut ille fetor erat periculosus corpori, sic excommunicacio est periculosa anime excommunicati et cum eo participantibus.

{ Quodam die, cum sponsa consedisset cuidam episcopo et aliis nobilioribus, sensit tunc fetorem abhominabilem quasi de putredine squamarum piscium. 2 Et mirantibus dominis, quod sentiret ipsa sola fetorem et non alii, statim ingressus est in domum vnus homo, qui excommunicatus erat sed propter potenciam suam non curabat de vinculo excommunicacionis. 3 Igitur finita collocucione Christus dicit sponse: "Sicut putredo squamarum piscium periculosior est aliis fetoribus corpori, sic excommunicacio est spiritualis infirmitas nociuior aliis anime. 4 Quia non solum nocet excommunicato sed et conuersantibus et consencientibus cum eo. Ideo episcopus laboret, vt tales puniantur, ne participacione eorum plures maculentur."

Chapter 88 Sponsa dubitante, quid significaret ille motus sensibilis admirabilis, quem senciebat in corde, quando aliqua ex infusione diuina erant sibi reuelanda, mater Dei declarat ei veritatem misterii, annuncians ei, quod Deus et ipsa volunt per eam mundo indicare voluntatem suam.

{ Nocte natalis Domini tam mirabilis et magna aduenit sponse Christi exultacio cordis, vt vix se pre leticia tenere posset, et in eodem momento sensit in corde motum sensibilem admirabilem, quasi si in corde esset puer viuus et voluens se et reuoluens. 2 Cumque motus iste duraret, ostendit patri spirituali suo et aliquibus amicis spiritualibus suis, ne forte esset illusio. Qui visu et tactu probantes veritatem admirabantur. 3 Itaque iterum eodem die in summa missa apparuit mater Dei et dixit sponse: "Filia, miraris de motu, quem sentis in corde tuo. Scias, quod non est illusio sed ostensio quedam similitudinis dulcedinis mee et misericordie michi facte. 4 Nam sicut tu ignoras, quomodo tam subito tibi cordis exultacio et motus aduenit, sic aduentus filii mei in me mirabilis fuit et festinus. 5 Nam quando ego consensi angelo nuncianti michi concepcionem filii Dei, statim sensi in me mirabile quoddam et viuidum. Et cum nasceretur ex me, indicibili exultacione et mirabili festinancia clauso meo virginali vtero prodiebat. 6 Ideo, filia, non timeas illusionem sed gratulare, quia motus iste, quem sentis, signum aduentus filii mei est in cor tuum. Ideo, sicut filius meus imposuit tibi nomen noue sponse sue, sic ego voco te nunc nurum filii mei. 7 Nam sicut pater et mater senescentes et quiescentes imponunt nurui onus et dicunt ei ea, que sunt facienda in domo, sic Deus et ego in cordibus hominum senes et frigidi a caritate eorum indicare volumus amicis nostris et mundo per te voluntatem nostram. 8 Motus vero iste cordis tui perseuerabit tecum et augebitur iuxta capacitatem cordis tui."

Chapter 89Christus per Iohannem euangelistam certificat sponsam, quod idem Iohannes composuit Apocalipsim inspiracione Spiritus Sancti et non alius et quod glosa magistri Mathie super Bibliam est ab eodem Spiritu eidem magistro diuinitus ministrata.

{ Tempore, quo magister Mathias de regno Suecie glosator Biblie glosabat super Apocalipsim, rogabat quadam vice sponsam, vt sciret in spiritu de tempore Antichristi et vtrum a beato Iohanne Apocalipsis esset conscriptus, quia multi contrarium senciebant. 2 Igitur ipsa super hoc orante fuit rapta in spiritu et tunc vidit personam quasi vnctam oleo sed resplendentem fulgore magno. Cui loquens Christus dixit: "Dic testimonium, quis composuit Apocalipsim." 3 Respondit ille: "Ego sum Iohannes, cui in cruce assignasti matrem tuam. Tu, Domine, inspirasti michi misteria eius et ego scripsi ad consolacionem futurorum, ne fideles tui propter futuros casus euerterentur." 4 Et ait Dominus ad sponsam: "Ecce filia, dico tibi, quod, sicut Iohannes scripsit de Spiritu meo futura, que vidit, sic Mathias, confessor et pater tuus, de eodem Spiritu intelligit et scripsit spiritualem veritatem Sacre Scripture. 5 Insuper dic eidem magistro tuo, quem ego feci magistrum, quod multi sunt Antichristi. Sed quomodo et quando veniet ille maledictus Antichristus, ostendam sibi per te."

Chapter 90 Dubitante quodam religioso incredulo et disputante de ista gracia videndi celestia sponse diuinitus gratis data Christus reprehendit eum per sponsam de loquacitate et sciencia sua vana, et corripit eum cum infirmitate paralisis.

{ Magistro Mathia loquente cum quodam religioso magne auctoritatis et familiaritatis de ista gracia visionum celestium diuinitus data sponse respondit ille religiosus: 2 "Non est credibile nec concordat Scripture, quod Deus recesserit a continentibus et abdicantibus mundum et ostendat secreta sua magnificis feminis." 3 Magistro vero allegante plurima super hoc ille non consensit. Cum autem sponsa audisset ista et videns magistrum turbatum, posuit se ad oracionem. Et tunc rapta in spiritu audiuit Christum dicentem sic: 4 "Multorum est ita periculosa infirmitas, quod de antidoto infirmantur. Ideo non est eis dandum, ne grauius infirmentur. 5 Ego autem sum medicina infirmorum et veritas errancium, sed iste religiosus loquax non desiderat medicinam, quia stercus sciencie vanitatis est in corde eius. 6 Ideo dabo ei vnam alapam cum manu mea, et audietur ab omnibus, quod ego sum Deus non loquax sed efficax et metuendus." Hic idem religiosus post hec tribulacione humiliatus est et paraliticus mortuus est.

Chapter 91 Christus precipit sponse, quod confortet corpus cum cibis moderate, ne ex eius defectu anima impediatur in diuinis.

{ Cum sponsa esset nimis de ieiunio et vigiliis in capite et corpore defectuosa et loquente cum ea Christo animus eius ex debilitate minus perfecte perciperet verba audita, tunc addidit Christus: 2 "Vade et da corpori moderata necessaria, quia sic placet michi, vt caro habeat moderata necessaria et anima non impediatur a spiritualibus propter eius defectum."

Chapter 92 Christus reprehendit cum comminacione quendam monachum, qui coram rege per Vitas patrum asserebat sponsam esse delusam. Et dicit Dominus, quod illi patres delusi fuerunt, qui superbientes de iusticia sua preferebant se aliis, nolentes obedire viris humilibus.

{ Presente sponsa quidam monachus portauit librum Vitas patrum coram consiliariis et rege Suecie legens in eo, quod multi ex sanctis patribus fuerunt delusi ex abstinencia nimia et indiscrecione. 2 Et ideo dixit se timere, ne forte sponsa similiter illuderetur. Cumque post hec staret ipsa orando, audiuit Christum dicentem sibi: "Quid dixit monachus ille? Quod multi sanctorum fuerunt delusi? Vere iste saccus verborum dixit, sicut voluit, sed non sicut debuit. 3 Nam nulli amici mei delusi sunt, qui me dilexerunt sapienter. Sed illi, qui superbientes de abstinencia et iusticia sua preferebant se aliis et nolentes obedire humilibus, hii delusi sunt. 4 Et quia iste monachus portauit librum sanctorum patrum contra me, quorum imitator ipse non est, ideo ego portabo librum iusticie mee contra eum, et qui in sapiencia sua laudatur, veniet coram sapiencia mea et tunc videbit in consciencia sua, quod vera sapiencia non est in verbis sublimibus sed in consciencia pura et humilitate vera. 5 O quam longe professores ordinis istius recedunt a vestigiis patris sui, qui fuit sicut edificator sepium diruptarum et sicut vir gradiens semitas perfectorum."

Chapter 93 Visio notando de quadam domina, quam virgo Maria et Petrus sustentabant, ne caderet. Quorum consilio mutauit vitam et ex gracia speciali diutinam incurrit infirmitatem, in qua purgata migrauit ad celum.

{ Sponsa videbat in spiritu vnam mulierem in fune sedentem. Cuius alterum pedem sustentabat vir speciosus, alium vero virgo quedam mire pulchritudinis. Et tunc beata Maria apparens dixit: 2 "Hec domina tibi nota multis sollicitudinibus inuoluta carnis et mundi mirabiliter, ne caderet, seruata est. Ipsa quippe multociens habuit voluntatem peccandi sed non locum nec tempus, et hoc fecit oracio Petri, apostoli filii mei, quem ista mulier dilexit. 3 Quandoque habuit locum et tempus sed non voluntatem, et hoc fecit caritas mea, que sum mater Dei. 4 Et ideo, quia iam appropinquat tempus eius, consulit ei beatus Petrus, vt aliquam austeritatem assumat in habitu, deponendo vestimenta molliora, quia ipse summus apostolus eciam nuditatem et carcerem pertulit et esuriem, quamuis potens erat in celis et in terris. 5 Ego vero mater Dei, que nullam horam sine tribulacione cordis transiui in terris, consulo, vt ipsa non erubescat esse humilis et obedire amicis Dei." 6 Post hec statim autem apparuit beatus Petrus apostolus dicens sponse: "Tu, noua sponsa Domini et Dei nostri, vade et quere ab ipsa muliere, quam ego dilexi et custodiui, si forte esse velit ex toto filia mea." 7 Et illa requisita consenciente et dicente: "Volo toto corde", respondit beatus Petrus: "Ego prouidebo ei sicut filie mee Petronille, et recipio eam in custodiam meam." 8 Et statim domina illa hiis auditis mutauit vitam suam, et non longe post cepit toto vite sue tempore infirmari, donec purgata cum maxima deuocione tradidit spiritum. 9 Hec igitur domina, cum iam supremum ageret spiritum, vidit beatum Petrum apostolum in pontificalibus et sanctum Petrum martirem in habitu fratrum predicatorum. 10 Ambos enim in vita sua intime dilexerat. Et tunc ipsa dixit aperte: "Quid est, domini mei?" Cumque domine circumstantes quererent, si quid vidisset, respondit: 11 "Mirabilia", inquit, "nam video dominos meos Petrum apostolum pontificaliter indutum et Petrum martirem cum habitu predicatorum, quos ego semper amaui et in adiutorio eorum semper speraui." 12 Et statim clamans: "Benedictus Deus, ecce venio!" obdormiuit in Domino.

Chapter 94 Mater Dei reuelat sponse, vbi fuerunt ille anime, quas Christus liberauit de inferno, quando descendit ad inferos, vsque dum ascendit in celum, et eciam vbi remanserunt corpora illorum, qui cum eo in Iherusalem resurrexerunt, quando eorum animas portauit secum in celum, et qualiter in resurreccione prius se ostendit Dominus eidem sue matri quam aliis. Et docet filiam, qualiter resistat temptacionibus.

{ Mater Dei loquitur: "Tali die sicut hodie surrexit a mortuis filius meus fortis quasi leo, quia contriuit potenciam dyaboli et eripuit animas electorum suorum, que ascenderunt cum eo in gaudium celi. 2 Sed potes querere, vbi fuerunt ille anime, quas tunc liberauit de inferno, vsque dum in celum ascendit. Respondeo tibi, quod fuerunt in quodam gaudio noto solum filio meo. 3 Nam vbicumque filius meus erat et est, ibi erat et est gaudium et gloria, sicut dixit latroni: 'Hodie mecum eris in paradiso.' Multi eciam in Iherusalem sancti mortui surrexerunt, quos vidimus. 4 Quorum anime ascenderunt cum filio meo, sed corpora expectant cum aliis iudicium et resurreccionem. 5 Michi vero, que sum mater Dei, cum post mortem eius incomprehensibili dolore mesta essem, apparuit idem filius meus prius quam aliis, et palpabilem se ostendit michi, consolans me et commemorans se visibiliter in celum ascensurum. 6 Et quamuis non est hoc scriptum propter humilitatem meam, tamen ista est rei veritas, quod filius meus resurgens primo michi apparuit quam alicui alteri. 7 Nunc ergo, quia filius meus tali die sicut hodie consolatus est me, ideo ego hodie et deinceps minuam temptaciones tuas et docebo te, quomodo resistendum est eis. 8 Tu enim miraris, cur temptaciones accrescunt tibi in senectute, quas nec in iuuentute nec in coniugio experta es. 9 Respondeo tibi, quod hoc fit, vt scires te nichil esse nec possse sine filio meo. Etenim, nisi filius meus seruasset te, non esset aliquod peccatum, in quo non fuisses inuoluta. Ideo do tibi nunc contra temptaciones tria remedia. 10 Cum enim temptacione sordida temptaris, dicito: 'Ihesu, fili Dei, omnium cognitor, adiuua me, vt in cogitacionibus vanis non delecter.' 11 Cum vero te delectat loqui, dicito: 'Ihesu, fili Dei, qui coram iudice tacuisti, tene linguam meam, donec cogitem, qualiter et quid loquar.' 12 Cum vero delectat operari et quiescere vel comedere, dicito: 'Ihesu, fili Dei, qui ligatus fuisti, rege manus et omnia membra mea, vt opera mea tendant ad bonum finem.' 13 Et hoc tibi sit signum, quia ab hac die seruus tuus, idest corpus tuum, in dominam, idest in animam tuam, non preualebit." 14 Temptata est domina in oracione sua. Cui dixit Maria: "Dyabolus est sicut explorator inuidus, querens accusare et impedire bonos. 15 Propterea, quacumque temptacione temptaris in oracione, nichilominus ora et conare ad orandum, quia desiderium et conatus bonus reputabitur tibi pro effectu oracionis. 16 Et si sordida adueniencia menti eicere non poteris, tunc ille conatus reputabitur tibi ad coronam, dummodo temptacionibus non consenseris et sunt contra voluntatem tuam."

Chapter 95 Quidam nobilis princeps et iustus nolebat acceptare vnam magnam dignitatem regiminis regni ex bona intencione. Quem Dei mater per sponsam reprehendit precipiens, quod illam acceptet habendo in ore semper verba veritatis et in manu gladium iusticie sine aliqua accepcione personarum.

{ Cum quidam magnus nobilis regni Suecie, qui dominus Israhel vocabatur, multis precibus ad dignitatem maiorem regiminis regni vocaretur multociens a rege et ille habens desiderium eundi contra paganos et ibi in seruicio Dei pro fide sancta moriendi nullo modo ad suscipiendam dictam dignitatem inclinaretur, tunc orante sponsa loquebatur ei mater Dei dicens: 2 "Si", inquit, "illi, qui iusticiam sciunt et eam desiderant et facere possunt, recusant pro Deo suscipere onus et laborem, quomodo stabit regnum in vigore suo? 3 Vere illud non est regnum sed latrocinium et spelunca tyrannorum, vbi iniqui dominantur et iusti conculcantur. Et ideo homo iustus et bonus trahi debet caritate Dei et zelo bono offerre se ad regimen, vt proficiat multis. 4 Qui autem dignitates et regimina ambiunt propter honorem mundi, non sunt principes veri sed tyranni pessimi. 5 Ergo iste amicus meus Israhel accipiat regimen propter honorem Dei, habendo in ore verba veritatis et in manu gladium iusticie, non respiciendo nec inclinando se ad fauores hominum nec ad cognatos, nec faciendo personarum accepcionem. 6 Nam dico tibi, quod adhuc dicetur de isto ab ore hominum: 'Iste exiuit de patria viriliter, honorauit matrem Dei sinceriter, seruiuit Deo fideliter.' Propterea scias, quod per aliam viam cum magis ducam eum ad regionem meam." 7 Sic vere postea omnia hec euenerunt. Nam transactis aliquibus annis iste dominus exiuit contra infideles et venit in Alemaniam in ciuitatem Rigensem, vbi infirmatus est. 8 Et senciens mortem vicinam ascendit cum aliquibus in ecclesiam cathedralem et ibi digito ymaginis beatissime Marie virginis, que ibi in maxima reuerencia colitur, impressit anulum preciosum et reliquit ibi dicens aperte: 9 "Tu michi domina es et semper fuisti dulcissima, super quo te testem inuoco. Ideo me et animam meam tue prouidencie et misericordie relinquo." Deinde sumptis sacramentis deuotissime mortuus est. 10 Post hec autem orante pro eo sponsa mater Dei loquebatur de eo sic dicens: "Ipse dedit michi anulum caritatis sue desiderans me sponsam meam. 11 Vere, filia, scias, quod ipse, cum vixit, non dilexit me dimidio corde suo sed toto, et in omnibus operibus suis et iudiciis timuit filium meum. 12 Ideo ego duxi eum operante Deo, filio meo, per viam sibi magis necessariam et vtilem et presentaui eum celesti exercitui sanctorum et angelorum, a quibus ipse dilectus erat, ne, si in manibus parentum mortuus fuisset, consolacione temporali impediretur. 13 Eius quippe bona voluntas sic placuit Deo, ac si in paganismo moreretur contra infideles pugnando pro fide sancta catholica."

Chapter 96 Dum Rome comburerentur campane ecclesie Sancti Petri, Christus dicit sponse, quod non miretur, quia aliquando elementa ostendunt signa euentuum futurorum. Sic ille campane ostendunt propinquam mortem cuiusdam pontificis, cui graue instat iudicium, nisi cito ad Deum conuertatur.

{ Paulo ante mortem cuiusdam pontificis mirabili casu comburebantur campane ecclesie Sancti Petri in Roma. Que audiens sponsa stupefacta orabat. Et tunc apparuit ei Christus dicens: 2 "Vere, filia, magnum signum est istud. Nam scriptum est, quod elementa omnia quasi compaciebantur michi in morte, quando splendorem et solitum effectum suum retraxerunt. 3 Sic elementa et creature quandoque pugnant et iudicant pro Deo et ostendunt in cursibus suis iram Dei et signa euentuum futurorum. Sed nunc ecclesie comburuntur campane et quasi clamant omnes: 4 'Dominus mortuus est, dominus pontifex recessit! Sit dies ista benedicta, sed non dominus iste!' O mirabiliter! Vbi enim omnes clamare deberent: 'Viuat diu et viuat feliciter iste dominus!', ibi clamant et gaudenter dicunt: 5 'Descendat et non consurgat!' Nec mirum. Nam ipse, qui clamare debuerat: 'Venite, et inuenietis salutem animarum vestrarum!', ipse clamabat: 6 'Venite et videte me in pompa et ambicione plus quam Salomonem! Venite ad curiam meam et exhaurite bursas vestras, et inuenietis perdicionem animarum vestrarum!' Sic enim clamabat exemplo et facto. 7 Et ideo iam appropinquat tempus ire, et iudicabo eum sicut dissipatorem gregis Petri. O o, quale iudicium instat ei! Verumptamen, si adhuc voluerit conuerti ad me, ego occurram ei in media via sicut pius pater."

Chapter 97 Qualiter Deus vult, quod peccatores moneantur ad confessionem oportune et importune et maxime in fine vite, exemplo vnius, qui LX annis sine confessione vixerat et in fine quasi coacte inductus confessus est et contricione optenta saluatus est.

{ Quidam magnus dominus secundum mundum, qui diu non fuerat confessus, grauiter infirmabatur. Cui compaciens sponsa orabat pro eo. Christus vero apparens tunc sponse loquebatur ei dicens: 2 "Dic confessori tuo, vt istum infirmum visitet audiendo confessionem eius." Cui venienti respondit infirmus non se indigere confessione, testans se sepissime confessum. 3 Iterum vero sequenti die iubetur a Christo confessori redire. Qui veniens ad infirmum simile sicut prius recepit responsum. 4 Tercia autem die iterum veniens confessor ad infirmum ex reuelacione Christi sponse facta sic dixit ei: "Christus, filius Dei viui et dyaboli dominus dicit tibi: 5 'Tu habes in te septem demonia. Vnus sedet in corde ligans illud, ne de peccatis compungaris. Secundus sedet in oculis, ne videas vtiliora anime tue. Tercius sedet in ore, ne loquaris ea, que sunt ad honorem Dei. 6 Quartus sedet in inferioribus tuis; ideo dilexisti omnem impuritatem. Quintus est in manibus et pedibus tuis; ideo homines spoliare et interficere non verebaris. 7 Sextus est in interioribus tuis, et ideo gule deditus es et ebrietati. Septimus est in anima tua, vbi Deus sedere deberet, et modo ibi sedet dyabolus, inimicus eius. Ideo penitere cicius, quia adhuc Deus propiciabitur tibi.'" 8 Tunc infirmus ille cum lacrimis respondit: "Quomodo persuadere michi poteris veniam, qui tot publicis sceleribus sum irretitus?" 9 Respondit confessor: "Iuro tibi, quia expertus sum, quod, eciam si maiora fecisses, per contricionem saluaberis." Tunc ille iterum cum lacrimis dixit: 10 "Ego desperabam de salute anime mee, quia homagium feci dyabolo, qui michi multociens locutus est. 11 Ideo iam sexagenarius numquam feci confessionem nec sumpsi corpus Christi, sed finxi michi negocia, quando alii communicabant. Iam vero confiteor tibi, pater, quod tales lacrimas, quales nunc habeo, numquam recordor me habuisse." 12 Igitur illo die quater confessus est, et sequenti die eciam post confessionem communicauit. Post hec autem sexto die mortuus est. 13 De quo Christus ad sponsam sic loquebatur dicens: "Iste homo seruiuit latroni illi, cuius periculum ostendi tibi prius. Et ab eo iam fugit dyabolus, cui homagium fecerat, et hoc fuit propter contricionem, quam habuit. 14 Et iam venit ad purgatorium, et huius liberacionis signum est contricio, quam habuit in fine. Sed potes querere: Quare meruit contricionem homo, qui tantis sceleribus inuolutus erat? 15 Respondeo tibi: Hoc fecit dileccio mea, qui vsque ad vltimum punctum expecto hominis conuersionem, et meritum matris mee. 16 Nam licet homo iste non dilexit eam corde, tamen, quia consuetudo sua fuit compati dolori eius, quociens eam considerabat et audiebat nominari, ideo compendium salutis sue inuenit et saluatus erit."

Chapter 98 Christus per sponsam comminando reprehendit quandam abbatissam, comparans eam vacce pingui dyaboli, quia proprium habebat et utebatur mollibus et curiosis vestibus cum superbia et epulabatur splendide, prebens sororibus perdicionis exemplum.

{ Filius Dei loquitur: "Illa abbatissa est de vaccis pinguibus, vadens in ceno et cauda sua lutosa aspergens circumstantes. Sic ipsa aspergit sorores exemplo suo prauo. 2 Cuius vestimentorum ruge perhibent testimonium, quod non est filia beati Benedicti mei, nec est sponsa humilis, quia immemor est sponsionis sue. 3 Nam regula sua dicit habere vestem, que rudior et vilior inuenitur, et ipsa habet molliorem, pulchriorem et delectabiliorem. 4 Regula eciam precipit comedere necessaria cum parcitate et timore nichilque habere proprium, sed ista habens proprium impinguat se sicut vacca dyaboli, sequendo propriam voluntatem. 5 Regula eciam dicit, quod omnia sint in manu abbatisse. Non attendens intencionem beati Benedicti mei, qui ideo omnia posuit in manu abbatis, vt abbas esset discretus et exemplum virtutum et regule precipuus imitator, 6 sed ista recipit nomen et verbum potestatis ad dissolucionem suam, non attendens, quod de omnibus animabus sororum suarum redditura est michi racionem. 7 Propterea scias, quod, nisi correxerit mores suos et sororum, vadet cum vaccis pinguibus in infernum, et laniabunt eam corui inferni, quia noluit cum humilibus et abstinentibus euolare in celum." 8 Hec abbatissa mortua apparens domine Birgitte aliquantulum alba sed quasi reti ferreo circumtecta, cuius lingua videbatur ignea, manus et pedes plumbei, oculi ex toto lacrimosi, et dixit: 9 "Miraris de me, cur sic appareo deformis. Hec est retribucio iusticie Dei. Nam quod alba videor, hoc est ideo, quia virginitatem carnis habui, sed rete ferreum denotat, quod regulares obseruancias et paciencie bonum non seruaui. 10 Sicut enim in reti multe anse combinantur, sic ego pro bonis operibus omissis multa pati teneor, quia bona opera, cum habui tempus, non exercebam. 11 Quod vero lingua mea apparet ignea, dignum est, quia ipsa contra professionem meam in multis vanitatibus et scurrilitatibus soluebatur. 12 Manus vero mee et pedes apparent plumbei et merito, quia opera mea, que designantur in manibus, que fuisse debuerant fulgencia quasi aurum, fuerunt mollia et dissoluta vt plumbum. 13 Pedes quoque mei, quibus ad sorores meas bonis exemplis et conuersacione munda iuisse instituebar, lubricauerunt in mundialibus et desides erant ad omne spirituale bonum. 14 Oculi mei apparent tibi sicut illius, qui nimium habet fletum, et merito, quia peperci eis a fletu, cum potui diluisse et debuissem omnes negligencias vite mee. 15 Verumptamen in statu misericordie sum et expectacione bone spei propter illa, que fiunt in Ecclesia Dei et propter preces sanctorum et sanguinem Ihesu Christi."

Chapter 99 Videbatur inter moniales vnus Ethiops habitu monachali vestitus. Que Christus exponens dicit, quod ille est demon cupiditatis, qui sub specie caritatis inducebat monachas ad congregandum diuicias, vt de illis facerent aliis largas elemosinas. Que Christus hic grauiter reprehendit et improbat.

{ Videbatur Ethiops teterrimus in quodam monasterio inter velatas moniales existere cum nigro velo et habitu monachali. De quo admirante sponsa Christus loquebatur dicens: 2 "Scriptum est in euangelio meo, quod cauendum est ab illis, qui ambulant sub vestimento ouium, intus autem sunt lupi rapaces. 3 Sic nunc dico tibi, quod ille Ethiops, qui apparebat inter moniales cum habitu monialium, ipse est demon cupiditatis, qui suadet eis aggregare possessiones et castra et plures diuicias, 4 vt ex illis laucius viuant et distribuant largas elemosinas, vt sub tali religiosa specie recedentes a paupertate michi grata dissoluantur paulatim, donec preuaricantes regulam et priorem obseruanciam perdant animas. 5 Ideo scias, quod, nisi vigilanter caueant ab isto lupo cupiditatis, scilicet contentando se de hiis, que habent, nichil plus volendo accrescere in possessionibus et terrenis diuiciis, inficientur ab eo eciam sane oues istius gregis dampnabiliter et postea a lupis dilaniabuntur immisericorditer. 6 Magis enim michi placet, quod in paupertate quieta et sancta, quam profitebantur, viuant et contententur, quam quod terrena cura regiminis temporalium implicantes se de distribucione elemosinarum bonorum aliorum inaniter glorientur."

Chapter 100 Christus confirmat sponsam dicens, quod non timeat, quod verba ei diuinitus reuelata in istis libris contenta possint infirmari, licet moliri et calcari et exprimi debeant sicut oleum, vt ex hoc paciencia et honor Dei amplietur.

{ Timebat sponsa, quod verba istorum librorum diuinitus ei reuelata infirmarentur et calumpniarentur ab emulis et maliciosis. Cui oranti super hoc Christus loquebatur dicens: 2 "Ego habeo duo brachia, et vno amplector celum et omnia, que in eo sunt, alio vero amplector terram et mare. 3 Primum extendo ad electos meos in celo et in terra, honorando eos et consolando. Secundum extendo super malicias hominum, paciendo eos misericorditer et refrenando eos, ne faciant, quantum malum volunt. 4Ideo noli timere, quia nullus poterit infirmare verba mea, sed venient ad locum et gentem michi placitam. Verumptamen scias, quod verba ista sunt sicut oleum. 5 Propterea moliri et calcari et exprimi debent nunc ab inuidis, nunc a scire volentibus, nunc ab occasionem querentibus, vt honor meus et paciencia amplietur."

Chapter 101 Christus precipit sponse, quod ea, que ab eo audierit in spiritu, scribat et mittat ad gentes, vt cognoscant ingratitudinem suam et pacienciam Dei.

{ Filius loquitur ad sponsam dicens: "Ego sum sicut vnus dominus, cuius filios hostis sic fascinauerat et depresserat, quod in captiuitate gloriantes nec oculos ad patrem et hereditatem leuare vellent. 2 Ideo ea, que a me audieris, scribe et mitte ad filios et amicos meos, et ipsi illa seminent inter gentes, si forte cognoscere velint ingratitudinem suam et pacienciam meam. 3 Quia ego Deus surgere volo et ostendere gentibus iusticiam et caritatem meam."

Chapter 102 Christus monet vnam infirmam, quod sit stabilis in paciencia, quia pro vtilitate sue anime ei dispensatur infirmitas. Et declarat, quod indulgencie ecclesiarum Rome maiores sunt apud Deum et vtiliores animabus, quam homines credunt.

{ Domina quedam de Suecia, cum longo tempore in Roma infirmaretur, dixit quasi subridendo sponsa audiente: "Fama", inquit, "est, quod in hoc loco est absolucio a culpa et a pena. 2 Sed Deo nichil est impossibile. Penam enim experior ego." Tunc subsequente mane sponsa audiuit in spiritu vocem dicentem sibi: 3 "Filia, hec mulier grata est michi, et quia deuote vixerat in se et quia filias suas enutriuit michi. Sed adhuc non tantam contricionem habuit in penis, quantam delectacionem habuit et habuisset in peccatis, nisi caritate mea refrenata fuisset. 4 Ergo, quia ego Deus vnicuique prouideo in sanitate et in infirmitate, sicut vnicuique expedire video, ideo nec in minimis verbis ab aliquo irritari vel iudicari debeo, sed vbique timeri et venerari. 5 Dic eciam ei, quod indulgencie ecclesiarum vrbis Rome maiores sunt apud Deum, quam sonant, quia hii, qui perfecto corde veniunt ad istas indulgencias, non solum remissionem peccatorum habebunt sed eciam gloriam eternam. 6 Nam homo, eciam si millesies se occideret pro Deo, non esset condignus ad minimam gloriam, que datur sanctis. 7 Et licet homo non sufficit viuere ad tot milia annorum, tamen, quia pro infinitis peccatis infinita debentur supplicia, que homini impossibile est satisfacere et implere in hac vita, ideo propter indulgencias relaxantur multa, et grauissima pena et longissima commutatur in minimam. 8 Et hii, qui habitis indulgenciis cum caritate perfecta et contricione vera decedunt de mundo, soluuntur non solum a peccatis sed eciam a penis, quia ego Deus non solum dabo sanctis et electis meis, que petunt, sed et duplicabo et centuplicabo propter caritatem. 9 Ideo moneas istam infirmam ad pacienciam et stabilitatem, quia ego faciam ei, quod vtilius sibi est ad salutem." 10 Huius domine animam vidit sancta Birgitta ascendentem sicut igneam. Cui occurrerunt plures Ethiopes, a quorum conspectu anima quasi perterrita facta est et quasi tremula. 11 Et statim videbatur quasi virgo pulcherrima venire ei in auxilium, que dixit Ethiopibus: "Quid vobis cum anima ista, que est de familia noue sponse filii mei?" 12 Et statim Ethiopes fugientes sequebantur alonge. Cumque anima venisset ad iudicium, dixit iudex: "Quis respondebit pro anima ista et quis est aduocatus eius?" 13 Et statim videbatur beatus Iacobus adesse dicens: "Ego, Domine, teneor respondere pro ea. Nam bis in magnis laboribus fuit ad memoriam meam. O Domine, miserere ei, quia voluit et non potuit." 14 Cui iudex: "Quid est, quod voluit et non potuit?" Cui Iacobus: "Voluit", inquit, "seruire tibi toto corde sed non valuit, quia infirmitate preuenta retardabatur." Tunc iudex ait ad animam: 15 "Vade, quia fides tua et voluntas tua saluabit te." Et statim anima egressa est a conspectu iudicis exultans et quasi stella splendens omnibus astantibus dicentibus: 16 "Benedictus sis tu, Deus, qui es et eras et eris, qui non amoues misericordiam tuam a sperantibus in te."

Chapter 103 Qualiter beatus  Nicolaus in Baro ad sepulchrum eius apparuit sponse vnctus oleo, declarans ei de oleo manante de corpore eius et alia de suis virtutibus, dum viuebat, et de largiflua bonitate Dei ad suos electos.

{ Cum visitaret sponsa reliquias sancti Nicolai in Baro ad sepulchrum eius, cepit cogitare de illo liquore olei manante de corpore eius. 2 Et tunc rapta extra se in spiritu vidit quandam personam vnctam oleo et flagrantissime odorantem, que dixit ei: "Ego sum Nicolaus episcopus, qui appareo tibi in tali specie, sicut dispositus eram in anima, dum viuebam. 3 Nam omnia membra mea ita habilitata et flexibilia erant ad seruicium Dei sicut res vncta, que flexibilis est ad opus possidentis. 4 Et ideo laus exultacionis semper erat in anima mea et in ore meo predicacio diuina et in opere paciencia propter virtutes castitatis et humilitatis, quas precipue dilexi. 5 Sed nunc, quia in mundo multorum ossa arida sunt ab humore diuino, ideo dant sonum vanitatis et stridorem ex collisione mutua, et inhabilia sunt ad fructificandum fructum iusticie et abhominabilia Deo ad intuendum. 6 Tu vero scias, quod, sicut rosa profert odorem et vua dulcedinem, sic Deus corpori meo emanandi oleum singularem dedit benediccionem, quia ipse non solum honorat electos suos in celis sed et letificat et exaltat in terris, vt plures edificentur et participentur de gracia data."

Chapter 104 Qualiter beata Anna apparuit sponse et docet eam vnam oracionem specialem ad reuerenciam eius ad impetrandum prolem a Deo mulieribus coniugatis.

{ Sacrista monasterii Sancti Pauli extra muros Rome dedit sponse Christi reliquias de sancta Anna, matre domine nostre virginis Marie. 2 Cum igitur domina cogitaret, quomodo eas reponeret et honoraret, apparuit ei sancta Anna dicens: "Ego sum Anna, domina omnium coniugatarum, que fuerunt ante legem. 3 Ego eciam sum mater omnium coniugatarum fidelium, que sunt post legem, quia Deus voluit de generacione mea nasci. Ideo tu, filia, honora Deum isto modo: 4 'Benedictus sis tu, Ihesu, fili Dei et fili virginis, qui de coniugio Anne et Ioachim matrem tibi elegisti! Ideo propter preces Anne miserere omnibus, qui in coniugio sunt, vt fructificent Deo! Dirige eciam omnes, qui ad coniugium tendunt, vt in eis honoretur Deus!' 5 Reliquie vero mee, quas habes, erunt diligentibus in solacium, donec Deo placuerit eas alcius honorare in resurreccione nouissima."

Chapter 105 Mater Dei confortat sponsam ad visitandum sanctuaria Rome dicens, quod maiores sunt ibi indulgencie, quam homines credunt. Quas sancti impetrauerunt suis precibus et proprio sanguine.

{ Mater loquitur sponse: "Cur sic turbaris, filia?" Respondit illa: "Quia, domina, non visito loca ista sancta, que sunt in Roma." 2 Et mater: "Permittitur", inquit, "tibi visitare loca ista cum humilitate et deuota reuerencia, quia in hac Roma maiores sunt indulgencie, quam homines credere possunt. Quas sancti Dei glorioso sanguine suo et precibus a filio meo impetrare promeruerunt. 3 Verumptamen, filia, non dimittas propter hoc scolas tuas in gramatica nec patris spiritualis tui tam sanctam obedienciam."

Chapter 106 Quidam simulans se mundum reliquisse et velle seruire Deo consuluit sponsam, in quo statu Deo seruiret. Cui Christus dicit, quod iste nondum transiuit Iordanem, idest nondum contempsit mundum perfecte et voluntatem suam, et ideo non audiet responsum secrete voluntatis Dei.

{ Quidam dicebat se velle seruire Deo et volens scire, in quo statu magis placeret Deo, consuluit sponsam desiderans habere diuinum responsum. De quo Christus loquens sponse dixit: 2 "Iste nondum peruenit ad Iordanem et minus pertransiit, sicut scribitur de Helya, quod, transito Iordane cum peruenisset ad deserta, audiuit secreta Dei. 3 Sed quis est Iordanis iste nisi mundus, qui fluit quasi aqua? Quia temporalia nunc ascendunt cum homine, nunc descendunt, nunc eleuant eum honore et prosperitate, nunc deprimunt aduersitate, et numquam homo est sine sollicitudine et tribulacione. 4 Ergo, qui desiderat celestia, necesse est, vt ab animo omnes terrenas affecciones remoueat, quia cui dulcescit Deus, vere ei vilescunt terrena et caduca. 5 Sed hic homo nec dum ad hoc peruenit, vt omnia contempneret, ymmo adhuc voluntatem suam habet in manu sua. Ideo adhuc celestia secreta auditurus non est, donec perfeccius mundum contempserit et voluntatem suam dimiserit in manu Dei."

Chapter 107 Christus dicit sponse, quod, sicut aquila ab alto custodit filios et succurrit eis in necessitate et periculo, sic ipse suis amicis in necessitatibus corporis et anime. Precipit eciam sponse, quod visitet corpus sancti Andree. Quem laudat Dominus hic, et visitantibus illum promittit misericordiam et graciam.

{ Filius loquitur sponse dicens: "Aquila videt ab alto, quis velit nocere pullis suis, et preuenit volatu defendendo eos. Sic ego prouideo vobis salubriora. Ideo dico: 'Expectate!' et iterum dico: 'Ite!' 2 Sed quia nunc tempus est, ite ad ciuitatem Amalfie ad apostolum meum Andream. Cuius corpus fuit templum meum ornatum omni virtute. 3 Ideo factum est ibi depositorium fidelium et adiutorium peccatorum. Nam qui fideli mente veniunt ad ipsum, non solum exonerantur peccatis sed et habundabunt consolacione eterna. 4 Nec mirum. Nam ipse non erubuit crucem meam sed portauit hylariter. Ideo ego non erubesco audire et suscipere eos, pro quibus orat ipse, quia voluntas sua est voluntas mea. 5 Cum vero fueritis apud eum, redite statim Neapolim ad natale meum." 6 Respondit sponsa: "O Domine, tempus nostrum transit et etas et infirmitas appropinquant et subsidium temporale minoratur." Cui Dominus: "Ego", inquit, "sum nature conditor, Dominus et reformator. Ego sum eciam in necessitatibus adiutor et defensor et distributor. 7 Sicut enim, qui habet equum sibi carum, non parcit prato suo eciam delectabili, vt ibi equus pascatur, sic ego, qui omnia habeo nulliusque egeo et omnium mentes inspicio, inspirabo cordibus diligencium me, vt benefaciant desiderantibus me. Nam eciam non diligentes me ammoneo, vt benefaciant amicis meis, quatenus bonorum oracionibus meliores fiant."

Chapter 108 Orante sponsa in Roma ad sepulchrum beati Stephani apparuit ipse narrans ei aliqua de vita et virtutibus suis et de passione sua. Et offert se impetrare pro ea graciam a Deo predicendo sibi, quod adhuc ibit in Iherusalem.

{ Orabat sponsa ad sepulchrum beati Stephani in Roma extra muros sic dicens: "Benedictus sis tu, beate Stephane, qui eiusdem meriti es cum beato Laurencio. 2 Nam sicut ille predicabat infidelibus, sic et tu predicabas Iudeis, et sicut Laurencius gaudenter sustinuit ignem, sic et tu lapides. Ideo inter martires digne laudaris primus." 3 Tunc apparens beatus Stephanus respondit ei dicens: "Ego a iuuentute mea cepi Deum habere carum, quia parentes habui sollicitos de salute anime mee. 4 Cum autem Dominus meus Ihesus Christus incarnatus fuit et cepit predicare, tunc ego toto corde audiebam eum. Et statim post eius ascensionem coniunxi me apostolis, seruiens fideliter in officio michi iniuncto cum humilitate. 5 Iudeis igitur blasphemantibus Deum meum Ihesum ego gaudens accepisse occasionem loquendi cum eis constanter increpabam duriciam eorum, paratus mori pro veritate et imitari Dominum meum. 6 Sed tria operabantur ad gloriam et coronam meam, qua nunc gaudeo. Primum fuit bona voluntas mea. Secundum oracio dominorum meorum apostolorum. Tercium passio et caritas Dei mei. 7 Ideo nunc habeo triplex bonum. Primum est, quod incessanter video faciem et gloriam Dei. Secundum est, quod, quidquid voluero, potero et nichil volo nisi illud, quod Deus. Tercium est, quod gaudium meum erit sine fine. 8 Et quia tu de gloria mea gaudes, ideo oracio mea proficiet tibi ad consequendam maiorem Dei cognicionem, et spiritus Dei perseuerabit tecum et venies adhuc ad Iherusalem ad locum passionis mee."

Chapter 109 Mater Dei reprehendit quendam spiritualem dicens, quod non confidat de aliqua virtute sua et caueat a multiloquio et risorio et a leuitate morum; item quod accepcius est Deo, quod homo iuste viuat in mundo de suo labore quam in heremo vel religione sine caritate Dei.

{ Mater loquitur: "Vbi optimus est cibus, si infunditur in eo aliquid amaritudinis, vilescit. Sic, qualescumque et quantascumque virtutes aliquis habeat, si delectatur in aliquo peccato, non placet Deo. 2 Ideo dic illi amico meo, quod, si desiderat placere filio meo et michi, non confidat in virtute sua aliqua eciam minima sed compescat linguam suam ab omni multiloquio et risorio et prohibeat mores suos ab omni leuitate. 3 Nam ipse debet portare flores in ore, quibus alliciat insipidos ad fructum optimum. Si autem inter flores aliqua reperiuntur amara, vilescunt flores et fructus bonus non desideratur. 4 Item dic ei, quod, sicut vir et mulier quandoque diligunt se propter solam corporis sustentacionem et sicut monachus quandoque est in monasterio propter corporale bonum, sic ille homo, quem ipse nouit, desiderat esse in monasterio, vt nichil paciatur contrarium, desiderat quoque esse pauper, vt nichil tamen ei desit. 5 Ideo dimittatur proprie voluntati, quia Deo est accepcius in mundo iuste viuere et laborare manibus quam in heremo vel religione stare sine Dei caritate."

Chapter 110 Audiuit sponsa Christi in spiritu, quid significant septem tonitrua et quare Iohanni preceptum fuit, vt tantum ea signaret et non scriberet et quod multis viuentibus, qui tunc erant, tonitrua venirent in Ecclesiam, vt multi optarent mori.

{ Quidam magister interrogauit a domina, quid significant septem tonitrua. Tunc domina rapta in spiritu audiuit a Christo: 2 "Non credas, filia, quod in deitate mea aliqua temporalia cogitanda sunt, nec quod tonitrua vel venti vel creature insensibiles habent voces humanas. 3 Sed Iohannes ex inspiracione mea vidit futura Ecclesie pericula sub speciebus corporalibus. Que si scripsisset ad certa tempora, auditores omnes horruissent et expectando pre timore dissoluti fuissent. 4 Propterea preceptum fuit sibi, quod signaret, que vidit, sed non scriberet. Nam vbi aliquid signatur, signum est alicuius rei future incucientis timorem. 5 Sic est et in vocibus tonitruorum, fulgurum et ventorum. Nam significabantur comminaciones tyrannorum conturbancium Ecclesiam meam, quas ita vehementes Iohannes videbat in spiritu, quod pocius erant signande quam scribende. 6 Sicut enim ille, qui scribit vel dicit vnam paruam parabolam grandia denotantem, vt audientes habeant occasionem timendi futura, sic ego ostendi futura sed non exposui, vt homines timeant et quia non erat tempus, vt frangeretur testa et eliceretur nucleus. 7 Ideo ostendi futura sub obscuritate, quia prius debet parari vas, quam infunditur potus. Scito eciam, quod tanta tonitrua et fulgura venient in Ecclesiam meam multis viuentibus, qui nunc viuunt, quod multi optabunt mortem, et mors fugiet ab eis."

Chapter 111 Quod obediencia prefertur castitati et introducit ad gloriam.

" {Q uid times? Eciam si decies comederes in die propter obedienciam, non tibi imputabitur in peccatum. Nam virginitas meretur coronam, viduitas appropinquat Deo sed obediencia omnes introducit ad gloriam."

Chapter 112 Maria certificat sponsam de prepucio Christi, quod diligenter seruabat et seruandum Iohanni euangeliste tradidit cum sanguine Christi, qui remansit in vulneribus Christi.

{ Maria ait: "Cum filius meus circumcideretur, ego membranam illam in maximo honore seruabam, vbi ibam. Quomodo enim ego illam traderem terre, que de me sine peccato fuerat generata? 2 Cumque tempus vocacionis mee de hoc mundo instaret, ego ipsam commendaui sancto Iohanni, custodi meo, cum sanguine illo benedicto, qui remansit in vulneribus eius, quando deposuimus eum de cruce. 3 Post hoc sancto Iohanne et successoribus eius sublatis de mundo, crescente malicia et perfidia, fideles, qui tunc erant, absconderunt illa in loco mundissimo sub terra, et diu fuerunt incognita, donec angelus Dei illa amicis Dei reuelauit. 4 O Roma, o Roma, si scires, gauderes vtique, ymmo si scires flere, fleres incessanter, quia habes thesaurum michi carissimum et non honoras illum."

Chapter 113 Quomodo vidit statum fratrum Aluastra, et sicut sponse ostensum est, ita euenit.

{ Cum domina staret orando rapta in spiritu, vidit domum quandam et super domum celum valde serenum. Cumque diligenter inspiciendo miraretur, vidit de domo columbas ascendentes et penetrare celum. 2 Quas Ethiopes conabantur impedire sed non valebant. Subtus vero domum videbatur chaos, in quo sunt tres ordines fratrum. 3 "Primi sunt simplices quasi columbe. Ideo faciliter ascendunt, quorum tibi nomina indicabo. Secundi sunt, qui veniunt ad purgatorium. 4 Tercii sunt, qui iam alium pedem habent in mari et alium in tabulatu nauis. Quorum iudicium nunc appropinquat. Et vt scias et probes, vnus post alium cicius transibit, secundum quod nomina eorum exprimo tibi." 5 Quod similiter contigit. Venit enim mortalitas et tulit, sicut predictum est, XXXIII fratres.

Chapter 114 Spiritus Sanctus dixit sponse negligenti absolucionem accipere pro peccatis, quod peccatum veniale fit mortale per contemptum.

{ Cum domina Birgitta semel confiteretur, confessor suus vocatus est a quodam sacerdote. Qui surgens celerius oblitus est dare absolucionem. Cumque domina ingressura lectum flecteret genua, dixit Spiritus: 2 "Surge, filia, et humilia te ad absolucionem, quia magister tuus te non absoluit." Cui optenta absolucione iterum dixit Spiritus Sanctus: 3 "Omnis, qui non attendit ad minima, cadit in maiora. Nam eciam veniale peccatum, de quo remordetur consciencia, si exercetur et continuatur, fiet mortale et grauius propter contemptum punietur."

Chapter 115 Voluntas bona sufficit penitenti, dum copiam confessoris non habuerit. Hec latroni profuit in cruce et celum aperuit. Voluntas vero mala infernum fecit; Lucifer mala voluntate factus est malus.

{ Quidam de dyocesi Aboensi venit Romam ignorans ydeoma Sueuicum. Quem cum nullus in Roma intelligeret nec confessorem habere poterat, consuluit dominam, quid ageret. 2 Tunc domina in spiritu audiuit (Ihesus Christus, filius Dei loquitur): "Homo ille, qui te consuluit, plorat, quod non habet auditorem confessionis sue. Dic ei, quod sufficit voluntas. 3 Nam quid profuit latroni in cruce? Nonne voluntas bona? Aut quid aperit celum nisi voluntas volendi bona et odiendi mala? 4 Quid vero facit infernum nisi voluntas et affectus inordinatus? Numquid non Lucifer bene creatus fuit? Aut ego, ipsa bonitas et virtus, creaui aliquod malum? Nequaquam. 5 Sed postquam Lucifer abusus est voluntate et mouit eam inordinate, factus est ipse inordinatus et ex mala voluntate malus. Propterea iste pauper stet stabiliter et non retrocedat. 6 Et cum ad patriam suam redierit, querat et audiat salubria anime sue a sapientibus et voluntatem suam submittat, et obediat magis consilio iustorum quam sue voluntati. 7 Si/n/ autem interim morietur in via, erit ei, sicut dixi latroni: 'Eris mecum in paradiso.'"

Chapter 116 Simplicitas vix scientis Pater noster plus placet Deo quam prudencia superborum, et docta insipiencia per dileccionem seruat mandata, consilia, euangelica iura omnia et leges.

{ Quidam simplex, qui nesciuit plene Pater noster, quesiuit consilium anime a domina Birgitta. Cui Christus dixit: 2 "Plus placet michi simplicitas anime simplicis huius hominis quam prudencia superborum, quia in illis est superbia elongans Deum a corde, in isto est humilitas introducens Deum in cor. 3 Ideo dic ei, quod continuet opus suum solitum sicut hucusque, et habebit mercedem cum hiis, quibus dixi: 'Venite, qui laboratis, et ego cibabo vos pane eterno.' 4 Nam si dixero ei, sicut dixi Iudeo petenti a me consilium fraudulenter: 'Serua', inquiens, 'mandata et vende, que habes', non potest sustinere, quia senectus non capit informacionem et paupertas non habet, quod vendat. 5 Verumptamen homini tendenti ad eternam vitam necessaria sunt mandata, quia sine illis saluari non potest homo, dummodo tempus et copiam habet instruentis. 6 Istius vero hominis docta insipiencia et voluntas bona sic placet sicut illius vidue duo denarii, quos pretuli diuiciis regum. Nam ipse in sua insipiencia omnem habet sapienciam. 7 Diligit enim corde me, sed vnde nisi ex Spiritu meo? Et hoc videtur sapientibus mundi insipiencia, non amare diuicias et nescire grandia loqui. 8 Ideo dixi 'docta insipiencia', quia ipse a Spiritu meo didicit veram sapienciam, hoc est diligere Deum. Numquid non videtur tibi esse vere sapiens iste? Quia non scit nisi vnicum verbum, scilicet 'diligere'. 9 Per hanc enim dileccionem ipse seruat omnia mandata legis Moysi, per hanc dat Deo, que Dei sunt, per hanc conseruat omnia consilia euangelii mei, per hanc seruat omnia iura et leges. 10 Per hanc diligit proximum, non concupiscendo aliena, ymmo nec nisi necessaria, nec rapiendo nec defraudando proximum. 11 Per hanc memor est continue mortis sue et iudicii, quo apud me est iudicandus. Et ideo, qui voluerit venire ad me, non habet sollicitari de ignorancia legis, dummodo vti voluerit consciencia sua, que dicit hoc velle pati, quod facit alteri. 12 Ad quid enim homo addiscit tot et tanta et tot reuoluit libros? Numquid ad seruiendum michi? Nonne magis propter curiositatem et deduccionem temporum et ostentacionem et velle magister vocari? 13 Verumptamen vnusquisque stat in consciencia sua et ex ea iudicatur vnusquisque. Propterea, filia, quicumque ex perfecta fide et voluntate tria ista verba legit: 'Ihesu, miserere mei!' plus michi placet quam ille, qui milia versuum legerit sine attencione."

Chapter 117 Gloriosa virgo Maria inuocata eciam a vilissimis peccatoribus ministrat adiutorium, vt ostenditur in anima cuiusdam peccatoris participante de mensa pietatis eiusdem virginis.

{ Maria loquitur: "Nullus est tantus peccator nec in tam vili opere positus, quin, si inuocauerit me in adiutorium, ego iuuabo eum. Quod enim opus est vilius quam curare caput scabiosum? 2 Si quis inuocauerit me, ego ministrabo adiutorium, vt mundetur. Quid vero vilius instrumento illo aut sordidius, quo crassitudo terre eicitur de stabulo super currum? 3 Si quis inuocauerit me, ego iuuabo eum. Quid vero vilius est quam lauare plagas leprosi? Quicumque inuocauerit me, ego non dedignor tangere et vngere et sanare plagas suas." 4 Respondit sponsa: "O sanctissima domina, scio, quia humillima et potentissima et benignissima es. Iuua animam illam, pro qua te tociens rogaui!" 5 Respondit mater: "Illa anima tria habuit in vita sua. Voluit enim habere mundum, sed mundus noluit habere eum. Secundo dilexit carnem suam per incontinenciam, quia noluit venire ad coniugium. 6 Tercio minus dilexit Deum, quam debuit, licet stabilis in fide fuit. Ab hiis modo liberata est et iugiter participatur de scutella mense pietatis mee. Adhuc quedam restant perismata, a quibus purgata cicius liberabitur."

Chapter 118 Filius Dei consulit cuidam domine, scilicet filie beate Birgitte Katerine, volenti redire ad patriam, quod cum ea remaneat. Nam maritus eius in breui erat moriturus. Illam vero Christus vult ducere et reducere, quomodo sibi placet.

{ Filius Dei loquitur: "Consule illi domine, quod stet tecum ad tempus, quia vtilius est ei stare quam redire. 2 Nam facturus sum ei, sicut pater facit puelle, que a duobus diligitur et petitur in coniugium, quorum alius est pauper et alter diues et ambo diliguntur a puella. 3 Pater itaque prudens videt affectum virginis et pauperem ab ea diligi dat pauperi dona et vestes, diuiti vero coniungit filiam suam. Sic ego volo facere. 4 Ista diligit me et maritum suum. Ideo, quia ego dicior sum et Dominus omnium, prouidere ei volo de donis meis vtilioribus sibi ad animam, quia placet michi cito vocare eum. 5 Et infirmitas, qua laborat, signum est exitus sui. Decet enim tendentem ad Potentissimum raciocinacionem suam habere in manibus et a carnalibus esse expeditum. 6 Illam vero volo ducere et reducere ad sua, donec apta fiat ad opus, quod ab eterno presciui et ostendere ei michi placet." 7 Aliquanto itaque tempore elapso, postquam beata Katerina vouisset cum matre sua Rome remanere, horrore inconsuete vite concussa memorque libertatis preterite multum anxia peciit a matre sua, vt ad Sueciam posset remeare. 8 Matri vero eius pro hac temptacione in oracione existenti apparuit Christus dicens: "Dic virgini illi filie tue, quod facta est vidua. Et consulo, vt tecum remaneat, quia ego ipse volo sibi prouidere."

Chapter 119 Communis status coniugii Deo placet, viduitas inuenit graciam sed virginitas perfectissima est.

{ Christus loquitur: "Communis laudabilis status acceptus est michi. Nam Moyses ductor populi mei placuit michi, quamuis vxoratus fuit. 2 Sic et Petrus viuente vxore vocatus est ad apostolatum et in hoc placuit michi, quia a leuioribus ascendendum est ad perfecciora, populusque carnalis erudiendus fuit signis et operibus ad spiritualia percipienda. 3 Sic eciam Iudith propter viduitatem et propter bonum viduitatis inuenit graciam in conspectu meo meruitque populo suo propter continenciam liberacionem. 4 Iohannes vero, cuius custodie commisi matrem meam, non displicuit michi, quia virgo fuit, ymmo summe placuit, quia perfectissima vita est in carne non carnaliter viuere similisque vite angelice. 5 Ideo et meruit custos fieri castitatis, et ei specialia signa ostendi caritatis. Sic eciam dico nunc. Viduitas huius domine plus placet michi quam coniugium, quia accepcior est michi vidua humilis quam virgo superba. 6 Et plus meruit Magdalena in humilitate et lacrimis, quam si fuisset in propria voluntate."

Chapter 120 Caritas comparatur arbori, de qua omnes virtutes procedunt, inter quas obediencia primatum tenet.

{ Christus, filius Dei, loquitur: "Sicut arbor habet multos ramos, hii autem, qui sublimiores sunt, plus recipiunt de ardore et vento, sic est eciam de virtutibus. 2 Caritas quippe est quasi arbor, de qua omnes virtutes procedunt, inter quas primatum tenet obediencia. Pro qua ego ipse Deus subire crucem et mortem non dubitaui. 3 Ideo obediencia est michi placita sicut fructus suauissimus, quia sicut pax pacatissima, sic et homo ille est michi amicissimus, qui se ex humilitate aliis subicit et velle suum totum ponit ad manus aliorum. 4 Ideo placet michi ad maiorem sui coronam et promerendam caritatem, quod domina ista obediat relinquendo voluntatem suam, quia Abraham ex voluntate sua factus est dileccior et Ruth in populo Dei clarior, quia voluntati proprie non obediuit." 5 Item loquitur Christus: "Non morietur ista, vt dixit medicus, sed viuet placito tempore, quia ego eam enutrire volo sub ascella dextre manus mee. 6 Et dabo ei sapienciam, vt afferat michi flores dilectos et viuat ad honorem meum."

Chapter 121 Christus ostendit obedienciam esse virtutem, qua omnia imperfecta perficientur, et sine ea indiscrecio in conceptibus mentis oritur et sequuntur deuocionis diminucio et tribulacio frequenter mentis et corporis.

{ Christus loquitur: "Obediencia est virtus, qua omnia imperfecta perficientur et omnes negligencie extinguuntur. 2 Nam ego Deus, pre omnibus perfectissimus et ipsa perfeccio, obediui Patri vsque ad crucem, vt ostenderem exemplo meo, quam placitum est Deo abnegare velle proprium. 3 Sed multi non attendentes virtutem obediencie nec habentes zelum discretum sequuntur conceptum mentis sue, et sic modico tempore indiscrete affligunt carnem, vt longiori tempore sint inutiles sibi ipsis. 4 Ex quo sunt Deo minus placentes et aliis onerosi. Cumque tales considerant defectus suos et retractare volentes priora, statim accedit rubor mentis dimittere incepta, et ex pertinacia non audent aggredi saniora. 5 Ex talibus est iste homo, quem vides. Qui non attendit ad consilia probatorum virorum, nec attendit ad verba mea, que dixi: 'Nolo mortem carnis sed peccati.' Ideo timendum est ei, ne veniat in tribulacionem maiorem et defectum mentis. 6 Verumptamen, si obedierit sapientibus et submiserit animam suam a conceptibus propriis, duplicabitur ei corona et spiritualis deuocio augebitur in eo. 7 Alioquin, sicut scriptum est, fiet ei: 'Venit homo et superseminauit zizania, et simul exorte spine suffocauerunt semen eius.'"

Chapter 122 Christus ostendit, quod exemplo suo amici Dei moderare debent gestus suos, ne labor oracionum fiat minor ad coronam.

{ Filius Dei loquitur: "Ego positus in humanitate sic temperaui oraciones, labores et ieiunia mea, vt nec scandalizarentur intuentes nec absentes offenderentur sed omnes, qui voluissent, possent imitari verba mea et opera et exempla. 2 Hec autem domina, quam nunc cernis mirabiles habere gestus, non est sine magna temptacione sed nec sine remorsu consciencie. 3 Ideo consultum est ei temperancius moderare gestus suos et facere ea, que facit, magis in occulto quam in publico. Alioquin labor suus superuacuus et oracio sua erunt ei minus in coronam."
 

Go to Revelaciones VII

Return to the St Birgitta of Sweden Website
 

JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS ©1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM|| THE CLOISTER  || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER|| CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||