ORLÉANS 201 MANUSCRIPT, FOLIOS 225-230
OFFICIUM PEREGRINORUM
XIIIth Century

Ad faciendam similitudinem Dominice aparicionis in specie peregrini. Que fit tercia feriae Pasce ad Vesperas. Procedant duo a competenti loco vestiti tunicis solummodo, et cappis capuciis absconsis ad modum clamidis pileos in capitibus habentis et baculos in manibus ferentes et cantent modica voce:
Iesu nostra redempcio, amor et desiderium, et ceteros versus.
Illis hec cantantibus accedat quidam alius in similitudinem Domini peram cum longa palma gestans bene ad modum peregrini paratus, pilleum in capite habens hacla vestitus et tunica nudus pedes, latenterque eos retro cequator eos, finitisque versibus. Veniat eis:
Qui sunt hii sermones quos offertis ad invicem ambulantes et estis tristes, Alleluja.
Alter autem ex duobus converso vultu ad eum dicat:
Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti que facta sunt in illa his diebus, Alleluja.
Cui Peregrinus:
Que?
Ambo discipulis:
De Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram deo et omni populo. Quo modo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in dampnacione mortis et crucifixerunt eum et super omna tercia dies est quod hec facta sunt, Alleluja.
His dictis Peregrinus gravi voce quasi eos increpando, Cantare incipiat:
O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus que locuti sunt prophete, Alleluja. Nonne sic opportuit pati Christum et intrare ub gloriam suam, Alleluja.
Quo facto, fingat se velle discedere. Ipsi autem retineant eum et dicant:
Sol occasum expetit iam hospitari expedit. Mane nobis deserere nos iam instante vespere, Sed mane nobiscum Domine quo satiemur plenissime quo delectemur maxime tui sermonis dulcedine. Mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies, Alleluja. Sol vergens ad occasum suadet ut nostrum velis hospicium placet enim nobis sermones tuos quos confers de resurrectione Magistri nostri, Alleluja.
His dictis eant sessum in sedibus ad hoc preparatis, et afferatur eis aqua ad lavandum manus suas, deinde mensa bene parata. Super quam sit positus panis incissus, et inde nebule et calix cum vino. Accipiens autem panem elevatum in altum benedicat, frangatque singulis partibus, Cantando:
Pacem relinquo vobis, pacem mean do vobis.
Deinde det uni eorum calicem et Dicat:
Isti sunt sermones quos dicebam vobis cum essem, Alleluja, Alleluja. Sicut dilexit me pater et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
His dictis illi manducandibus de nebulis Ipse latentur discedat quasi illis nescientibus. Intervallo autem parvo facto aspicientes ad invicem et illa non invento. Inter se quasi tristes surgant et eum relicta mensa querere incipiant, et suaviter incendentes hos versus alta voce, Dicant:
Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Iesu dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis scripturas. Heu miseri ubi erat sensus noster quo intellectus abierat, Alleluja.
Venientibus in chorum. Chorus dicat.
Surrexit Dominus et apparuit Petro, alleluja.
Interim veniat Dominus colobio candido vestitus cappa rubra vestitus indutus ob signum passionis crucem auream in manu gestans infulatus candida infula cum aurifrisia stansque in medio eorum et Dicat:
Pax vobis, Ego sum, Nolite timere.
Et Chorus Dicat:
Quis es iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra,
Tunc Dominus:
Pax vobis.
Et Chorus:
Iste formosus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis sue.
Et tercio Dominus:
Pax vobis.
Et Chorus:
Surrexit Dominus de sepulcro qui pro nobis pependit in ligno, Alleluja, Alleluja, Alleluja.
Et Dominus:
Quid turbati estis et cogitaciones ascendunt in corda vestra. Solus calcavi torcular et de gentibus non est vir mecum.
Et monstret manus eius et pedes, Minio rubicatos, Dicens:
Videte manus meas et pedes meos quia ego ipse sum, Alleluja, Alleluja.
Et adiungat.
Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut videtis me habere, iam credite.
Que dum cantaverit accedant Discipuli et palpent eius manus et pedes hoc peracto Dicat Dominus extente manu super illos:
Accipite spiritum santum quorum remiseritis peccata remittuntur eis, Alleluja.
Que percantato Dominus exietis exiens per hostium, ex adverso chori Discipuli autem appropinquant pedetentim incedentes alternando hos versus.
Adam novus veterem duxit ad astra, Creatorem recolit iam creatura. Sancta Maria Iacobi cum Magdalena, Et Maria Salome ferunt unguenta, Quibus dixit angelus in veste alba, 'Resurrexit Dominus'. Morte calcata, Fracta liquens Tartara et spoliata, Refert secum spolia victor ad astra. Se demonstrat poste a forma preclara. Dilectis discipulis in Galilea, Comes factus incepat latens in via, Scriptura reserat pius archana, Convivans agnoscitur propri a forma, Panis reddit fractio lumina clara. Sibi laus et gloria.
Interea veniat quidam in similitudine Thome vestitus tunica et clamide Gerico, baculum in manu habens et pilleum aptum in capite. Cui Discipuli:
Thoma vidimus Dominum.
Thomas:
Nisi videre in manibus eius fixuram clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam.
Interim veniat Dominus colobio candido et casea rubra vestitus, coronam gestans in capite ex amicto, et philacteriis compositam crucem auream cum vexillo in dextra textum evangelii habens in sinistra, qui dum chorum intraverit Dicat:
Pax vobis.
Chorus:
Benedictus qui venit in nomine Domini Deus Dominus et illuxit nobis.
Dominus.
Pax vobis.
Et Chorus.
A Domino factum est admirabile istud in oculis nostris.
Dominus:
Pax vobis, Nolite temere, Ego sum, Noli te timere vos.
Chorus:
Hec est dies quam fecit Dominus ultimus et letemur in ea.
Deinde Dominus Dicat ad Thomam:
Thoma, fer digitum tuam huc et vide manus meas.
Et monstrat vulnera, Dicens:
Mitte manum tuam cognosce loca clavorum, Alleluja, Et noli esse incredulus sed fidelis, Alleluja.
Palpantis autem a Thome cicatricibus Domini procidat ad pedes Domini, Dicens:
Dominus meus et Deus meus.
Tunc Dominus.
Quia vidisti me, Thoma, credidisti, Beati qui non viderunt et crediderunt, Alleluja. Data est michi omnis potestas in celo et in terra, Alleluja. Non vos relinquam orphanos, Alleluja, Vado et veni ad vos, Alleluja, Et gaudebit cor vestrum, Alleluja, Euntes in mundum universum et predicate e vangelium omni creature, Alleluja, Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, Alleluja.
Sicque Discipuli accedentes ducant eum per chorum ut videatur a populo, Cantantes:
Salve festa dies, et cetera.
Sic finiatur.

This early twelfth-century English manuscript illumination
[Cambridge, Library of Pembroke College 120, fol. 4v], can show how
these monastic representations of the Gospels were enacted, the monks
borrowing the clothes of their pilgrim guests for the parts of Christ,
Luke and Cleopas.
In memory of Father Gerard Farrell, OSB, Chantmaster, St John's Abbey
and Westminster Choir School, Princeton, and Music Director of these
plays.

JULIAN
OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS ©1997-2008
JULIA BOLTON HOLLOWAY ||
JULIAN
OF NORWICH || SHOWING
OF LOVE || HER TEXTS || HER
SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE
JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER
JULIAN || JULIAN IN OUR TIME || ST
BIRGITTA OF SWEDEN || BIBLE
AND WOMEN || EQUALLY
IN GOD'S IMAGE ||
MIRROR
OF SAINTS || BENEDICTINISM
|| THE
CLOISTER || ITS
SCRIPTORIUM || AMHERST
MANUSCRIPT ||
PRAYER||
CATALOGUE
AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) ||
BOOK
REVIEWS || BIBLIOGRAPHY
||