JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS 1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM || THE CLOISTER  || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER || CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||
 

ST BENEDICT

RULE

PART III, CHAPTERS XLVII-LXXIII
 
 

XLVII DE SIGNIFICANDA HORA OPERIS DEI

1 Nuntianda hora operis Dei dies noctesque sit cura abbatis: aut ipse nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, ut omnia horis competentibus compleantur.

2 Psalmos autem vel antiphonas post abbatem ordine suo quibus iussum fuerit imponant. 3 Cantare autem et legere non praesumat nisi qui potest ipsud officium implere ut aedificentur audientes; 4 quod cum humilitate et gravitate et tremore fiat, et cui iusserit abbas.

XLVIII DE OPERA MANUUM COTIDIANA

1 Otiositas inimica est animae, et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum, certis iterum horis in lectione divina.

2 Ideoque hac dispositione credimus utraque tempore ordinari: 3 id est ut a Pascha usque kalendas Octobres a mane exeuntes a prima usque hora paene quarta laborent quod necessarium fuerit; 4 ab hora autem quarta usque hora qua sextam agent lectioni vacent; 5 post sextam autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni silentio, aut forte qui voluerit legere sibi sic legat ut alium non inquietet;6 et agatur nona temperius mediante octava hora, et iterum quod faciendum est operentur usque ad vesperam.

7 Si autem necessitas loci aut paupertas exegerit ut ad fruges recolligendas per se occupentur, non contristentur, 8 quia tunc vere monachi sunt si labore manuum suarum vivunt, sicut et patres nostri et apostoli. 9 Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes.

10 A kalendas autem Octobres usque caput quadragesimae, usque in hora secunda plena lectioni vacent; 11 hora secunda agatur tertia, et usque nona omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur; 12 facto autem primo signo nonae horae, deiungant ab opera sua singuli et sint parati dum secundum signum pulsaverit. 13 Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis.

14 In quadragesimae vero diebus, a mane usque tertia plena vacent lectionibus suis, et usque decima hora plena operentur quod eis iniungitur. 15 In quibus diebus quadragesimae accipiant omnes singulos codiccs de bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant; 16 qui codices in caput quadragesimae dandi sunt.

17 Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant monasterium horis quibus vacant fratres lectioni, 18 et videant ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut fabulis et non est intentus lectioni, et non solum sibi inutilis est, sed etiam alios distollit: 19 hic talis si -- quod absit -- repertus fuerit, corripiatur semel et secundo; 20 si non emendaverit, correptioni regulari subiaceat taliter ut ceteri timeant. 21 Neque frater ad fratrem iungatur horis incompetentibus.

22 Dominico item die lectioni vacent omnes, excepto his qui variis officiis deputati sunt.

23 Si quis vero ita neglegens et desidiosus fuerit ut non velit aut non possit meditare aut legere, iniungatur ei opus quod faciat, ut non vacet.

24 Fratribus infirmis aut delicatis talis opera aut ars iniungatur ut nec otiosi sint nec violentia laboris opprimantur aut effugentur. 25 Quorum imbecillitas ab abbate consideranda est.

XLIX DE QUADRAGESIMAE OBSERVATIONE

1 Licet omni tempore vita monachi quadragesimae debet observationem habere, 2 tamen, quia paucorum est ista virtus, ideo suademus istis diebus quadragesimae omni puritate vitam suam custodire omnes pariter, 3 et neglegentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere. 4 Quod tunc digne fit si ab omnibus vitiis temperamus, orationi cum fletibus, lectioni et compunctioni cordis atque abstinentiae operam damus.

5 Ergo his diebus augeamus nobis aliquid solito pensu servitutis nostrae, orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam, 6 ut unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propria voluntate cum gaudio Sancti Spiritus offerat Deo, 7 id est subtrahat corpori suo de cibo, de potu, de somno, de loquacitate, de scurrilitate, et cum spiritalis desiderii gaudio sanctum Pascha exspectet.

8 Hoc ipsud tamen quod unusquisque offerit abbati suo suggerat, et cum eius fiat oratione et voluntate, 9quia quod sine permissione patris spiritalis fit, praesumptioni deputabitur et vanae gloriae, non mercedi. 10 Ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt.

L DE FRATRIBUS QUI LONGE AB ORATORIO LABORANT AUT IN VIA SUNT

1 Fratres qui omnino longe sunt in labore et non possunt occurrere hora competenti ad oratorium -- 2et abbas hoc perpendet, quia ita est-- 3agant ibidem opus Dei, ubi operantur, cum tremore divino flectentes genua.

4 Similiter, qui in itinere directi sunt, non eos praetereant horae constitutae, sed ut possunt agant sibi et servitutis pensum non neglegant reddere.

LI DE FRATRIBUS QUI NON LONGE SATIS PROFICISCUNTUR

1 Frater qui pro quovis responso dirigitur et ea die speratur reverti ad monasterium, non praesumat foris manducare, etiam si omnino rogetur a quovis, 2nisi forte ei ab abbate suo praecipiatur. 3 Quod si aliter fecerit, excommunicetur.

LII DE ORATORIO MONASTERII

1 Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quicquam aliud geratur aut condatur. 2 Expleto opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et habeatur reverentia Deo, 34 Sed et si aliter vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et oret, non in clamosa voce, sed in lacrimis et intentione cordis. 5Ergo qui simile opus non facit, non permittatur explicito opere Dei remorari in oratorio, sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur. ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare non impediatur alterius improbitate.

LIII DE HOSPITIBUS SUSCIPIENDIS

1 Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est: Hospes fui et suscepistis me; 2 et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis.

3 Ut ergo nuntiatus fuerit hospes, occurratur ei a priore vel a fratribus cum omni officio caritatis, 4 et primitus orent pariter, et sic sibi socientur in pace. 5 Quod pacis osculum non prius offeratur nisi oratione praemissa, propter illusiones diabolicas.

6 In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus: 7inclinato capite vel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur qui et suscipitur.

8 Suscepti autem hospites ducantur ad orationem et postea sedeat cum eis prior aut cui iusserit ipse. 9 Legatur coram hospite lex divina ut aedificetur, et post haec omnis ei exhibeatur humanitas. 10 Ieiunium a priore frangatur propter hospitem, nisi forte praecipuus sit dies ieiunii qui non possit violari; 11 fratres autem consuetudines ieiuniorum prosequantur. 12 Aquam in manibus abbas hospitibus det; 13 pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet; 14quibus lotis, hunc versum dicant:

Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.

15 Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur, quia in ipsis magis Christus suscipitur; nam divitum terror ipse sibi exigit honorem.

16 Coquina abbatis et hospitum super se sit, ut, incertis horis supervenientes hospites, qui numquam desunt monasterio, non inquietentur fratres. 17 In qua coquina ad annum ingrediantur duo fratres qui ipsud officium bene impleant. 18 Quibus, ut indigent, solacia administrentur, ut absque murmuratione serviant, et iterum, quando occupationem minorem habent, exeant ubi eis imperatur in opera. 19Et non solum ipsis, sed et in omnibus officiis monasterii ista sit consideratio, 20 ut quando indigent solacia accommodentur eis, et iterum quando vacant oboediant imperatis.

21 Item et cellam hospitum habeat assignatam frater cuius animam timor Dei possidet;22 ubi sint lecti strati sufficienter. Et domus Dei a sapientibus et sapienter administretur.

23 Hospitibus autem cui non praecipitur ullatenus societur neque colloquatur; 24 sed si obviaverit aut viderit, salutatis humiliter, ut diximus, et petita benedictione pertranseat, dicens sibi non licere colloqui cum hospite.

LIV SI DEBEAT MONACHUS LITTERAS VEL ALIQUID SUSCIPERE

1 Nullatenus liceat monacho neque a parentibus suis neque a quoquam hominum nec sibi invicem litteras, eulogias vel quaelibet munuscula accipere aut dare sine praecepto abbatis. 2 Quod si etiam a parentibus suis ei quicquam directum fuerit non praesumat suscipere illud, nisi prius indicatum fuerit abbati. 3 Quod si iusserit suscipi, in abbatis sit potestate cui illud iubeat dari, 4et non contristetur frater cui forte directum fuerat, ut non detur occasio diabolo. 5Qui autem aliter praesumpserit, disciplinae regulari subiaceat.

LV DE VESTIARIO VEL CALCIARIO FRATRUM

1 Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem ubi habitant vel aerum temperiem dentur, 2 quia in frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis vero minus.3Haec ergo consideratio penes abbatem est. 4 Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam et tunicam -- 5 cucullam in hieme villosam, in aestate puram aut vetustam -- 6 et scapulare propter opera, indumenta pedum pedules et caligas.

7 De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed quales inveniri possunt in provincia qua degunt aut quod vilius comparari possit.

8 Abbas autem de mensura provideat ut non sint curta ipsa vestimenta utentibus ea, sed mensurata.

9 Accipientes nova, vetera semper reddant in praesenti reponenda in vestiario propter pauperes. 10 Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere propter noctes et propter lavare ipsas res; 11 iam quod supra fuerit superfluum est, amputari debet. 12Et pedules et quodcumque est vetere reddant dum accipiunt novum.

13 Femoralia hi qui in via diriguntur de vestario accipiant, quae revertentes lota ibi restituant. 14 Et cucullae et tunicae sint aliquanto a solito quas habent modice meliores; quas exeuntes in via accipiant de vestiario et revertentes restituant.

15 Stramenta autem lectorum sufficiant matta, sagum et lena, et capitale.

16 Quae tamen lecta frequenter ab abbate scrutinanda sunt propter opus peculiare, ne inveniatur; 17 et si cui inventum fuerit quod ab abbate non accepit, gravissimae disciplinae subiaceat. 18 Et ut hoc vitium peculiaris radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quae sunt necessaria, 19 id est cuculla, tunica, pedules, caligas, bracile, cultellum, graphium, acum, mappula, tabulas, ut omnis auferatur necessitatis excusatio.

20 A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum, quia dabatur singulis prout cuique opus erat. 21 Ita ergo et abbas consideret infirmitates indigentium, non malum voluntatem invidentium; 22 in omnibus tamen iudiciis suis Dei retributionem cogitet.

LVI DE MENSA ABBATIS

1 Mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper. 2 Quotiens tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare in ipsius sit potestate. 3Seniore tamen uno aut duo semper cum fratribus dimittendum propter disciplinam.

LVII DE ARTIFICIBUS MONASTERII

1 Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas artes, si permiserit abbas. 2 Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo quod videatur aliquid conferre monasterio, 3 hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat, nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat.

4 Si quid vero ex operibus artificum venumdandum est, videant ipsi per quorum manus transigenda sint ne aliquam fraudem praesumant. 5 Memorentur semper Ananiae et Saphirae, ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, 6hanc isti vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint in anima patiantur.

7 In ipsis autem pretiis non surripiat avaritiae malum, 8 sed semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis saecularibus dari potest, 9ut in omnibus glorificetur Deus.

LVIII DE DISCIPLINA SUSCIPIENDORUM FRATRUM

1 Noviter veniens quis ad conversationem, non ei facilis tribuatur ingressus, 2 sed sicut ait Apostolus: Probate spiritus si ex Deo sunt.

3 Ergo si veniens perseveraverit pulsans et illatas sibi iniurias et difficultatem ingressus post quattuor aut quinque dies visus fuerit patienter portare et persistere petitioni suae, 4 adnuatur ei ingressus et sit in cella hospitum paucis diebus.

5 Postea autem sit in cella noviciorum ubi meditent et manducent et dormiant. 6 Et senior eis talis deputetur qui aptus sit ad lucrandas animas, qui super eos omnino curiose intendat.

7 Et sollicitudo sit si revera Deum quaerit, si sollicitus est ad opus Dei, ad oboedientiam, ad opprobria. 8 Praedicentur ei omnia dura et aspera per quae itur ad Deum.

9 Si promiserit de stabilitate sua perseverantia, post duorum mensuum circulum legatur ei haec regula per ordinem 10 et dicatur ei: Ecce lex sub qua militare vis; si potes observare, ingredere; si vero non potes, liber discede. 11 Si adhuc steterit, tunc ducatur in supradictam cellam noviciorum et iterum probetur in omni patientia. 12 Et post sex mensuum circuitum legatur ei regula, ut sciat ad quod ingreditur. 13 Et si adhuc stat, post quattuor menses iterum relegatur ei eadem regula.

14 Et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire et cuncta sibi imperata servare, tunc suscipiatur in congregatione, 15 sciens et lege regulae constitutum quod ei ex illa die non liceat egredi de monasterio, 16 nec collum excutere de sub iugo regulae quem sub tam morosam deliberationem licuit aut excusare aut suscipere.

17 Suscipiendus autem in oratorio coram omnibus promittat de stabilitate sua et conversatione morum suorum et oboedientia, 18 coram Deo et sanctis eius, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo se damnandum sciat quem irridit.

19 De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen sanctorum quorum reliquiae ibi sunt et abbatis praesentis. 20 Quam petitionem manu sua scribat, aut certe, si non scit litteras, alter ab eo rogatus scribat et ille novicius signum faciat et manu sua eam super altare ponat.

21 Quam dum imposuerit, incipiat ipse novicius mox hunc versum: Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam, et ne confundas me ab exspectatione mea. 22Quem versum omnis congregatio tertio respondeat, adiungentes Gloria Patri.23 Tunc ille frater novicius prosternatur singulorum pedibus ut orent pro eo, et iam ex illa die in congregatione reputetur.

24 Res, si quas habet, aut eroget prius pauperibus aut facta sollemniter donatione conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus, 25 quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum scit.

26 Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis quibus vestitus est et induatur rebus monasterii. 27Illa autem vestimenta quibus exutus est reponantur in vestiario conservanda, 28 ut si aliquando suadenti diabolo consenserit ut egrediatur de monasterio -- quod absit -- tunc exutus rebus monasterii proiciatur. 29 Illam tamen petitionem eius, quam desuper altare abbas tulit, non recipiat, sed in monasterio reservetur.

LIX DE FILIIS NOBILIUM AUT PAUPERUM QUI OFFERUNTUR

1 Si quis forte de nobilibus offerit filium suum Deo in monasterio, si ipse puer minor aetate est, parentes eius faciant petitionem quam supra diximus 2 et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri involvant in palla altaris, et sic eum offerant.

3 De rebus autem suis, aut in praesenti petitione promittant sub iureiurando quia numquam per se, numquam per suffectam personam nec quolibet modo ei aliquando aliquid dant aut tribuunt occasionem habendi; 4 vel certe si hoc facere noluerint et aliquid offerre volunt in eleemosynam monasterio pro mercede sua, 5 faciant ex rebus quas dare volunt monasterio donationem, reservato sibi, si ita voluerint, usufructu. 6 Atque ita omnia obstruantur ut nulla suspicio remaneat puero per quam deceptus perire possit -- quod absit -- quod experimento didicimus.

7 Similiter autem et pauperiores faciant.

8 Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant et cum oblatione offerant filium suum coram testibus.

LX DE SACERDOTIBUS QUI FORTE VOLUERINT IN MONASTERIO HABITARE

1 Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non quidem citius ei assentiatur. 2Tamen, si omnino persteterit in hac supplicatione, sciat se omnem regulae disciplinam servaturum, 3 nec aliquid ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est: Amice, ad quod venisti? 4Concedatur ei tamen post abbatem stare et benedicere aut missas tenere, si tamen iusserit ei abbas; 5 sin alias, ullatenus aliqua praesumat, sciens se disciplinae regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det.6 Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio, 7 illum locum attendat quando ingressus est in monasterio, non illum qui ei pro reverentia sacerdotii concessus est.

8 Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari voluerit, loco mediocri collocentur; 9 et ipsi tamen si promittunt de observatione regulae vel propria stabilitate.

LXI DE MONACHIS PEREGRINIS, QUALITER SUSCIPIANTUR

1 Si quis monachus peregrinus de longinquis provinciis supervenerit, si pro hospite voluerit habitare in monasterio 2 et contentus est consuetudinem loci quam invenerit, et non forte superfluitate sua perturbat monasterium,3 sed simpliciter contentus est quod invenerit, suscipiatur quanto tempore cupit.

4 Si qua sane rationabiliter et cum humilitate caritatis reprehendit aut ostendit, tractet abbas prudenter ne forte pro hoc ipsud eum Dominus direxerit.

5 Si vero postea voluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur talis voluntas, et maxime quia tempore hospitalitatis potuit eius vita dinosci. 6 Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori monasterii, 7 verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne eius miseria etiam alii vitientur. 8 Quod si non fuerit talis qui mereatur proici, non solum si petierit suscipiatur congregationi sociandus, 9 verum etiam suadeatur ut stet, ut eius exemplo alii erudiantur, 10 et quia in omni loco uni Domino servitur, uni regi militatur. 11 Quem si etiam talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiori aliquantum constituere loco. 12 Non solum autem monachum, sed etiam de suprascriptis gradibus sacerdotum vel clericorum stabilire potest abbas in maiori quam ingrediuntur loco, si eorum talem perspexerit esse vitam.

13 Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat sine consensu abbatis eius aut litteras commendaticias, 14 quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.

LXII DE SACERDOTIBUS MONASTERII

1 Si quis abbas sibi presbyterum vel diaconem ordinari petierit, de suis eligat qui dignus sit sacerdotio fungi.

2 Ordinatus autem caveat elationem aut superbiam, 3 nec quicquam praesumat nisi quod ei ab abbate praecipitur, sciens se multo magis disciplinae regulari subdendum. 4 Nec occasione sacerdotii obliviscatur regulae oboedientiam et disciplinam, sed magis ac magis in Deum proficiat.

5 Locum vero illum semper attendat quod ingressus est in monasterio, 6 praeter officium altaris, et si forte electio congregationis et voluntas abbatis pro vitae merito eum promovere voluerint. 7 Qui tamen regulam decanis vel praepositis constitutam sibi servare sciat.

8 Quod si aliter praesumpserit, non sacerdos sed rebellio iudicetur. 9 Et saepe admonitus si non correxerit, etiam episcopus adhibeatur in testimonio. 10Quod si nec sic emendaverit, clarescentibus culpis, proiciatur de monasterio, 11si tamen talis fuerit eius contumacia ut subdi aut oboedire regulae nolit.

LXIII DE ORDINE CONGREGATIONIS

1 Ordines suos in monasterio ita conservent ut conversationis tempus ut vitae meritum discernit utque abbas constituerit.

2 Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum nec, quasi libera utens potestate, iniuste disponat aliquid, 3 sed cogitet semper quia de omnibus iudiciis et operibus suis redditurus est Deo rationem.

4 Ergo secundum ordines quos constituerit vel quos habuerint ipsi fratres sic accedant ad pacem, ad communionem, ad psalmum imponendum, in choro standum; 5 et in omnibus omnino locis aetas non discernat ordines nec praeiudicet, 6quia Samuel et Daniel pueri presbyteros iudicaverunt. 7 Ergo excepto hos quos, ut diximus, altiori consilio abbas praetulerit vel degradaverit certis ex causis, reliqui omnes ut convertuntur ita sint, 8ut verbi gratia qui secunda hora diei venerit in monasterio iuniorem se noverit illius esse qui prima hora venit diei, cuiuslibet aetatis aut dignitatis sit,9pueris per omnia ab omnibus disciplina conservata.

10 Iuniores igitur priores suos honorent, priores minores suos diligant. 11 In ipsa appellatione nominum nulli liceat alium puro appellare nomine, 12 sed priores iuniores suos fratrum nomine, iuniores autem priores suos nonnos vocent, quod intellegitur paterna reverentia.

13 Abbas autem, quia vices Christi creditur agere, dominus et abbas vocetur, non sua assumptione sed honore et amore Christi; 14 ipse autem cogitet et sic se exhibeat ut dignus sit tali honore.

15 Ubicumque autem sibi obviant fratres, iunior priorem benedictionem petat. 16 Transeunte maiore minor surgat et det ei locum sedendi, nec praesumat iunior consedere nisi ei praecipiat senior suus, 17 ut fiat quod scriptum est: Honore invicem praevenientes.

18 Pueri parvi vel adulescentes in oratorio vel ad mensas cum disciplina ordines suos consequantur. 19Foris autem vel ubiubi, et custodiam habeant et disciplinam, usque dum ad intellegibilem aetatem perveniant.

LXIV DE ORDINANDO ABBATE

1 In abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio ut hic constituatur quem sive omnis concors congregatio secundum timorem Dei, sive etiam pars quamvis parva congregationis saniore consilio elegerit. 2 Vitae autem merito et sapientiae doctrina eligatur qui ordinandus est, etiam si ultimus fuerit in ordine congregationis.

3 Quod si etiam omnis congregatio vitiis suis -- quod quidem absit -- consentientem personam pari consilio elegerit, 4 et vitia ipsa aliquatenus in notitia episcopi ad cuius dioecesim pertinet locus ipse vel ad abbates aut christianos vicinos claruerint, 5 prohibeant pravorum praevalere consensum, sed domui Dei dignum constituant dispensatorem, 6 scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant, sicut e diverso peccatum si neglegant.

7 Ordinatus autem abbas cogitet semper quale onus suscepit et cui redditurus est rationem vilicationis suae, 8 sciatque sibi oportere prodesse magis quam praeesse.

9 Oportet ergo eum esse doctum lege divina, ut sciat et sit unde proferat nova et vetera, castum, sobrium, misericordem, 10 et semper superexaltet misericordiam iudicio, ut idem ipse consequatur.

11 Oderit vitia, diligat fratres. 12 In ipsa autem correptione prudenter agat et ne quid nimis, ne dum nimis eradere cupit aeruginem frangatur vas; 13 suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum non conterendum. 14 In quibus non dicimus ut permittat nutriri vitia, sed prudenter et cum caritate ea amputet, ut viderit cuique expedire sicut iam diximus, 15et studeat plus amari quam timeri.

16 Non sit turbulentus et anxius, non sit nimius et obstinatus, non sit zelotypus et nimis suspiciosus, quia numquam requiescit; 17 in ipsis imperiis suis providus et consideratus, et sive secundum Deum sive secundum saeculum sit opera quam iniungit, discernat et temperet, 18 cogitans discretionem sancti Iacob dicentis: Si greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die.

19 Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutum sumens, sic omnia temperet ut sit et fortes quod cupiant et infirmi non refugiant.

20 Et praecipue ut praesentem regulam in omnibus conservet, 21 ut dum bene ministraverit audiat a Domino quod servus bonus qui erogavit triticum conservis suis in tempore suo: 22 Amen dico vobis, ait, super omnia bona sua constituit eum.

LXV DE PRAEPOSITO MONASTERI

1 Saepius quidem contigit ut per ordinationem praepositi scandala gravia in monasteriis oriantur, 2 dum sint aliqui maligno spiritu superbiae inflati et aestimantes se secundos esse abbates, assumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt et dissensiones in congregationes faciunt, 3 et maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote vel ab eis abbatibus qui abbatem ordinant, ab ipsis etiam et praepositus ordinatur. 4Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso initio ordinationis materia ei datur superbiendi,5 dum ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a potestate abbatis sui, 6quia ab ipsis es et tu ordinatus a quibus et abbas. 7Hinc suscitantur invidiae, rixae, detractiones, aemulationes, dissensiones, exordinationes, 8ut dum contraria sibi abbas praepositusque sentiunt, et ipsorum necesse est sub hanc dissensionem animas periclitari, 9 et hi qui sub ipsis sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem. 10 Cuius periculi malum illos respicit in capite qui talius inordinationis se fecerunt auctores.

11 Ideo nos vidimus expedire propter pacis caritatisque custodiam in abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui; 12 et si potest fieri per decanos ordinetur, ut ante disposuimus, omnis utilitas monasterii, prout abbas disposuerit, 13 ut, dum pluribus committitur, unus non superbiat. 14 Quod si aut locus expetit aut congregatio petierit rationabiliter cum humilitate et abbas iudicaverit expedire, 15 quemcumque elegerit abbas cum consilio fratrum timentium Deum ordinet ipse sibi praepositum.

16 Qui tamen praepositus illa agat cum reverentia quae ab abbate suo ei iniuncta fuerint, nihil contra abbatis voluntatem aut ordinationem faciens, 17 quia quantum praelatus est ceteris, ita eum oportet sollicitius observare praecepta regulae.

18 Qui praepositus si repertus fuerit vitiosus aut elatione deceptus superbire, aut contemptor sanctae regulae fuerit comprobatus, admoneatur verbis usque quater; 19 si non emendaverit, adhibeatur ei correptio disciplinae regularis. 20Quod si neque sic correxerit, tunc deiciatur de ordine praepositurae et alius qui dignus est in loco eius surrogetur. 21 Quod si et postea in congregatione quietus et oboediens non fuerit, etiam de monasterio pellatur. 22 Cogitet tamen abbas se de omnibus iudiciis suis Deo reddere rationem, ne forte invidiae aut zeli flamma urat animam.

LXVI DE OSTIARIIS MONASTERII

1 Ad portam monasterii ponatur senex sapiens, qui sciat accipere responsum et reddere, et cuius maturitas eum non sinat vagari. 2 Qui portarius cellam debebit habere iuxta portam, ut venientes semper praesentem inveniant a quo responsum accipiant. 3 Et mox ut aliquis pulsaverit aut pauper clamaverit, Deo gratias respondeat aut Benedic, 4 et cum omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum festinanter cum fervore caritatis. 5 Qui portarius si indiget solacio iuniorem fratrem accipiat.

6 Monasterium autem, si possit fieri, ita debet constitui ut omnia necessaria, id est aqua, molendinum, hortum, vel artes diversas intra monasterium exerceantur, 7ut non sit necessitas monachis vagandi foris, quia omnino non expedit animabus eorum.

8 Hanc autem regulam saepius volumus in congregatione legi, ne quis fratrum se de ignorantia excuset.

LXVII DE FRATRIBUS IN VIAM DIRECTIS

1 Dirigendi fratres in via omnium fratrum vel abbatis se orationi commendent, 2 et semper ad orationem ultimam operis Dei commemoratio omnium absentum fiat.

3 Revertentes autem de via fratres ipso die quo redeunt per omnes canonicas horas, dum expletur opus Dei, prostrati solo oratorii 4 ab omnibus petant orationem propter excessos, ne qui forte surripuerint in via visus aut auditus malae rei aut otiosi sermonis. 5 Nec praesumat quisquam referre alio quaecumque foris monasterium viderit aut audierit, quia plurima destructio est.

6 Quod si quis praesumpserit, vindictae regulari subiaceat. 7 Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi vel quocumque ire vel quippiam quamvis parvum sine iussione abbatis facere.

LXVIII SI FRATRI IMPOSSIBILIA INIUNGANTUR

1 Si cui fratri aliqua forte gravia aut impossibilia iniunguntur, suscipiat quidem iubentis imperium cum omni mansuetudine et oboedientia. 2 Quod si omnino virium suarum mensuram viderit pondus oneris excedere, impossibilitatis suae causas ei qui sibi praeest patienter et opportune suggerat, 3non superbiendo aut resistendo vel contradicendo. 4 Quod si post suggestionem suam in sua sententia prioris imperium perduraverit, sciat iunior ita sibi expedire, 5 et ex caritate, confidens de adiutorio Dei, oboediat.

LXIX UT IN MONASTERIO NON PRAESUMAT ALTER ALTERUM DEFENDERE

1 Praecavendum est ne quavis occasione praesumat alter alium defendere monachum in monasterio aut quasi tueri, 2etiam si qualivis consanguinitatis propinquitate iungantur. 3 Nec quolibet modo id a monachis praesumatur, quia exinde gravissima occasio scandalorum oriri potest. 4 Quod si quis haec transgressus fuerit, acrius coerceatur.

LXX UT NON PRAESUMAT PASSIM ALIQUIS CAEDERE

1 Vitetur in monasterio omnis praesumptionis occasio; 2 atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut caedere, nisi cui potestas ab abbate data fuerit. 3 Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant. 4Infantum vero usque quindecim annorum aetates disciplinae diligentia ab omnibus et custodia sit; 5 sed et hoc cum omni mensura et ratione.

6 Nam in fortiori aetate qui praesumit aliquatenus sine praecepto abbatis vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinae regulari subiaceat, 7 quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.

LXXI UT OBOEDIENTES SIBI SINT INVICEM

1 Oboedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita oboediant fratres, 2scientes per hanc oboedientiae viam se ituros ad Deum.

3 Praemisso ergo abbatis aut praepositorum qui ab eo constituuntur imperio, cui non permittimus privata imperia praeponi, 4 de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine oboediant. 5 Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur.

6 Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocumque priore suo corripitur quolibet modo, 7 vel si leviter senserit animos prioris cuiuscumque contra se iratos vel commotos quamvis modice, 8 mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. 9 Quod qui contempserit facere, aut corporali vindictae subiaceat aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur.

LXXII DE ZELO BONO QUOD DEBENT MONACHI HABERE

1 Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a Deo et ducit ad infernum, 2 ita est zelus bonus qui separat a vitia et ducit ad Deum et ad vitam aeternam.

3 Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi, 4 id est ut honore se invicem praeveniant, 5 infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime tolerent, 6 oboedientiam sibi certatim impendant;7 nullus quod sibi utile iudicat sequatur, sed quod magis alio; 8 caritatem fraternitatis caste impendant,
9 amore Deum timeant,
10 abbatem suum sincera et humili caritate diligant,
11 Christo omnino nihil praeponant, 12 qui nos pariter ad vitam aeternam perducat.

LXXIII DE HOC QUOD NON OMNIS IUSTITIAE OBSERVATIO IN HAC SIT REGULA CONSTITUTA

1 Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes in monasteriis aliquatenus vel honestatem morum aut initium conversationis nos demonstremus habere.

2 Ceterum ad perfectionem conversationis qui festinat, sunt doctrinae sanctorum patrum, quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis. 3 Quae enim pagina aut qui sermo divinae auctoritatis veteris ac novi testamenti non est rectissima norma vitae humanae? 4 Aut quis liber sanctorum catholicorum patrum hoc non resonat ut recto cursu perveniamus ad creatorem nostrum? 5Necnon et Collationes Patrum et Instituta et Vitas eorum, sed et Regula sancti patris nostri Basilii, 6 quid aliud sunt nisi bene viventium et oboedientium monachorum instrumenta virtutum? 7Nobis autem desidiosis et male viventibus atque neglegentibus rubor confusionis est.

8 Quisquis ergo ad patriam caelestem festinas, hanc minimam inchoationis regulam descriptam, adiuvante Christo, perfice, 9 et tunc demum ad maiora quae supra commemoravimus doctrinae virtutumque culmina, Deo protegente, pervenies. Amen.

EXPLICIT TEXTUS REGULAE

Detail of Ideal Monastery Church and Cloister in a St Gall Manuscript
The square section next to the church building is the cloister, with
cells facing onto an enclosed garden, a well at the centre, symbolizing
Paradise.
 

JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS 1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM || THE CLOISTER  || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER || CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||