JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS ©1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM || THE CLOISTER || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER || CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||  Terence through Time Website, 2003/2010.


ORLÉANS 201 MANUSCRIPT, FOLIOS 233-243

RESUSCITATIO LAZARI

Late XIIIth Century


[The parts given here in rubrics are written sideways in a column between two lines within the text of the manuscript and note which person is speaking and give valuable stage directions. The complete music is also given in the Orléans 201 Manuscript.]
 

ncipiunt versi de Resuscitatione Lazari. In primis adducatur Simon cum quibusdam Iudaeorum. Et resideat in domu sua. Post hec veniat Iesus in palateam cum discipulis cantantibus, 'In sapiencia disponens omnia', et cetera, vel 'Mane prima sabati'. Et tunc veniat Simon ad Iesum invitans eum in domum suam. Dicens:

Tu dignare per inmundiciam mee carnis tuam potenciam declarare nobis optatum dones gaudium et digneris nostrum hospicium subintrare.

Jesus dicat ad discipulos:

Audit fratres vestra dilectio quid amici petat devocio audiatur subintremus eius hospicium atque suum iam desiderium compleatur.

Tunc Simon inducat Jesum in domum suam. Et posita mensa: veniat Maria in habitu per plateam meretricio. et cadat ad pedes Domini. Unde Simon indignans secum suaviter dicat.

Si hic homo esse at deo, et cetera, Require in evangelio. Tunc Jesus dicat ei:

Loqui tecum o Simon habeo namque tuos aperte video cogitatus

Simon:

Nunc magister quod placet loquere ascultando quicquid vis dicere sum paratus.

Jesus:

Debitores vir duos habuit aliter minus alter plus debuit creditori. Non valenti referre creditum condonavit utrique debitum debitori. Nunc demonstret tuum iudicium quis hunc virum debet debencium plus amare.

Simon:

Credo causam maiorem habuit diligendi vir qui plus debuit, doctor care

Jesus:

Equus iudex fuisti nimium istud tuum Simon iudicium ne quid frangi; tecum dicis si hanc mulierem cognovissem me non permitterem ab hac tangi hospes deus in hoc hospicio pedes aqua vel capud oleo non suffudit pedes meos rigavit lacrimis caput meum unguentis optimis hec perfudit.

Tunc dicat Jesus ad Mariam:

Dilexisti multum o femina tui fletus tua peccamina diluerunt, Illud enim oris confessio atque illa cordis compunctio meruerunt.

His factis. Surgat Maria et ibi resideat. Tunc Iesus cum discipulis inde discedat. Et abeat quasi in galileam. Et sit ex adverso preparatus quidam locus, ubi resideat. Postea recedant Iudei in quemdam alium locum quasi in Jerusalem, ut inde in competenti loco veniat consolari duas sorores. Domus vero ipsius Simonis ipso remoto: efficiatur quasi Bethania. Et tunc aducatur Martha. Lazarus autem tunc incipiat infirmari. Quo infirmante: Sic dicat Martha:

Cara soror hunc miserabilem esse reor inmedicabilem morbum fratris ut germano reddatur sanitas est oranda summa benignitas nostri patris. Ipse solus nostra protectio nostra solus est consolacio sed nunc abest; abest quidem sed corporaliter qui ubique potencialiter presens adest.

Maria respondeat.

Transmittamus ei iam nuncium ut rogemus eius auxilium et dabitur. Si resciscat hec infortunia mox per ipsum nostra tristicia sedabitur. Quamvis eum nil prorsus lateat nostrum tamen legatum videat actualem qui imploret eius clemenciam nobis suam monstret presenciam corporalem.

Maria loquitur nuncios sic:

Hinc ad Jesum legati pergite et presenti presentes dicite hoc mandatum. Nos rogamus ut nos exaudiat et germanum sanare veniat infirmatum. Per vos noscat quanta tristicia sit repleta sua familia pater bonus ut virtute sue potencie iam recedat tante tristicie tantum honus.

Nuncii ad Jesum:
Ave Jesu redemptor omnium ad te quoddam portamus nuncium et hoc audi anularum dolorem respice et earum iam vota suscipe et exaudi. Harum frater iacet in lectulo magno morbi constrictus vinculo sed solvatur te presentem eis exibeas atque morbum abire iubeas hoc rogatur.

Jesus ad nuncios.

Ibo quidem sed nondum tempus est hic nequaquam ad mortem morbus est sat evadet cum egroto dabo remedium admirandus stupor astancium cor invadet.

Postea ad discipulos.

Quod sit eger propter vos gaudeo quos tamdiu esse condoleo non credentes iam iam vestri cordis duriciam deponetis Christi potenciam admirantes.

Judei venientes consolari sorores. In itinere Dicant:

Jam Mariam et Martham pariter conquerentes lamentabiliter adeamus et dolori fratrem merencium iuxta nostrum posse solacium conferamus.

Jam presentibus Iudeis et moriente Lazaro: Dicat Maria et Martha:

Jam moratur et plus quam nimius ille qui est solum refugium nostre spei heu heu frustra hunc expectavimus quod sanetur non esse cernimus velle dei. Ecce noster germanus moritur iam fraternum corpus dissolvitur lege mortis miserarum hic vicem gerimus cum tam gravem excessum cernimus dire sortis. Care frater frater carissime legem mortis iam passus pessime nos liquisti propter primi peccatum hominis generalis tormentu criminis iam sensisti.

Judei consolantes Dicant:

Non vos sternat hoc infortunium inter tantos casus solacium est habendum hac de causa nobis congeminus sed defunctum non esse credimus sic deflendum. Moriemur et nos similiter omnes gentes aduncat pariter mortis hamus tali lege intramus seculum ut quandoque carnis ergastulum exeamus. Pro dilecti fratres interitu ne ploretis in eis exitu est gaudendum liberatus multis suppliciis iam evasit quod restat aliis paciendum.

Iterum sorores:

Quam lugubres et mestas odie nos relinquis frater egregie nequid dici crebros in nos assultus facient bona nostra nobis subripient inimici. Care frater dilecte Lazare nostro cetu iam facto dispare te deflemus morti que te nobis subripuit nec nos tecum mori sustinuit invidemus.

Iterum Iudei.

Si iam contra assultus hostium vobis ferre desistat clipeum vester frater non vos linquit sine consilio imo vestra fiet protectio summus pater. Satis scitis sic deo placuit ipse vestrum germanum voluit sic obire voluntati sue potencie prohibetur nostre miserie contra ire. Est rogandum nobis humillime ut germani donetur anime vera dies sit in celi locatus solio ubi semper est exultacio atque qui es

Interea Jesus promoveat se ad iter: Dicat discipulis:

In Iudeam eamus iterum dormientem a sompno Lazarum excitemus et sorores eius doloribus iam depressas et multis fletibus confortemus.

Discipuli ad Iesum.

In Iudeam quare via tendere ut te perdant sat noscis querere te Iudeos anne placet ut hii et alii gratulentur se homicidii esse reos.

Jesus ad illos:

Non est vestrum me redarguere imo vestrum est aquiescere verbis meis virtus dei que adhuc tegitur per Iudeos manifestabitur in Iudeos.

Thomas:

Insequamur eius vestigia adimpleri sua consilia permittamus festinemus cum eo pergere in Iudeam et ibi vivere desistamus.

Jesu adveniente quidam ex nunciis precurrens. Dicat Marthe:

Ecce vestrum adventat gaudium ecce veniens salvator gencium expectamus iam iam vester dolor sedabitur et per eum iam liberabitur infirmatus.

Tunc Martha occurrens Jesum procidat ad pedes eius. Et Dicat:

Quem mors ausa fuit invadere si hic esses nunc scirem vivere fratrem meum tuam enim virtutem noscimus et te corde perfecto credimus esse deum. Sed et scimus quicquid poposceris imo quicquid esse volueris dabit deus si sic velis enim precipere a defunctis potest resurgere frater meus.

Jesus ad illam:

Ne desperes fratrem resurgere illum debes et potes credere surrecturum nullum scias qui in me credere atque michi vult acquiescere moriturum.

Martha:

Hoc in meo fixum est animo quod resurget die novissimo die illa qua supremum fiet iudicium in qua caro resurget gencium ex favilla.

Jesus.

Ego vestra sum resurreccio nulla potest hos desperacio subintrare quibus cura cum summo studio patris mei sese servicio prorsus dare. Vade voca Mariam concito ad sepulcrum post me deducito tui fratris fiet enim manifestissima coram multis virtus altissima mei patris.

Tunc veniens Martha ad sororem susurret ei in aure: Magister te vocat. Et Maria tacite a domo egrediente: Dicant Iudei:

Sunt commota Marie viscera causa flendi petit hec misera monumentum non debemus illam permittere tanto fletu tantum incurrere detrimentum.

Hoc dicentes Iudei sequenter eam ipsa vero corruens multociens ad pedes domino Dicat:

Pietatis fons clementissime contristate nostre sunt anime fratris causa te absente mors huc accedere atque fratrem nostrum obruere fuit ausa. Miserere nostri te petimus a te solo nos expectavimus confortari miserere iam nostrum omnium miserei cuius est proprium consolari.

Jesus fremens et lacrimans in se: Dicat.

Ad sepulcrum me iam deducite atque michi locum ostendite sepulture iam me movet vestra miseria iam me movent vestra suspiria vestre cure.

Tunc quidam de Iudeis circumstantibus quasi admirando Dicat:

Hic qui ceci lumen aperuit nonne mortem demere potuit ab egrotio hic qui gentes ad preces instituit cur sororum abesse voluit pio volto.

Jesus intrans in monumentum Dicat:

Velox huius saxi remocio et spelunce fiat operacio sine mora qua debetis miranda cernere atque dei nomen extollere hec est ora.

Martha:

Per his duos dies iam iacuit dat fetorem caro que putruit tumulati.

Jesus:

Ne desperes videbitis gloriam dei patris atque potenciam sui nati.

Jesus elevatis oculis in celum sic oret et dicat:

Deus cuius virtus et filius eternalis non temporaneus credor esse tuum natum ut honorifices atque meum nomen glorifices est necesse.

Ad Lazarum.

Tibi dico iam voce publica exi foras atque letifica cor parentum tu sis dolor insidiantibus atque certum sis dubitantibus argumentum.

Iam Lazaro sedente. Dicat ministris:

Suscitatum confessim solvite et solutum abire sinite quid stupetis omne deo esse possibile per hoc patet satis credibile quod videtis.

Et Chorus.

Te deum laudamus.

Sic finiatur.
 


The Chichester Resuscitatio Lazari

 
 

JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS ©1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM || THE CLOISTER || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER || CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||