JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS 1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM || THE CLOISTER || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER || CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY || Terence through Time Website, 1999/2015.


TERENCE (PUBLIUS TERENTIUS AFER, 186-159 B.C.)

THE SELF-TORMENTOR/ HEAUTON TIMORUMENOS

PROFUSELY ILLUSTRATED FROM FRENCH MANUSCRIPTS, AND FROM THE LYON: TRESCHEL, 1493, TERENCE, COMOEDIAE, WOODBLOCKS

Penguin, ISBN 0-14-044324-X

INCIPIT HEAVTON TIMORVMENOS TERENTI . GRAECA EST MENANDRV . ACTA LVDIS MEGALENSIB L . CORNELIO LENTVLO L. VALERIO FLACCO AEDILIB . CVRVLIB . EGIT AMBIVIVS TVRPIO . MODOS FECIT FLACCVS CLAVDI . ACTA  PRIMVUM TIBIIS INPARIBUS DEINDE DVABUS DEXTRIS . FACTAST SECVNDA M' . IVVENTIO TI . SEMPRONIO COS

Josephus Master, 1407, Paris, Bibl. Nat. lat 7907A, fol. 2v

C. SVLPICI APOLLINARIS PERIOCHA

In militiam proficisci gnatum Cliniam
amantem Antiphilam conpulit durus pater
animique sese angebat facti paenitens.
mos ut reversust, clam patrem devortitur
ad Clitiphonem.  is amabat scortum Bacchidem.
cum accerseret cupitam Antiphilam Clinia,
et eius Bacchis venit amica ac servolae
habitum gerens Antiphila: factum id quo patrem
suam celaret Clitipho. hic technis Syri
decem minas meretriculae aufert a sene.
Antiphila Clitiphonis reperitur soror:
hanc Clinia, aliam Clitipho uxorem accipit.

PERSONAE

CHREMES SENEX                          BACCHIS MERETRIX
MENEDEMVS SENEX                    ANTIPHILA VIRGO
CLITIPHO ADVLESCENS              SOSTRATA MATRONA
CLINIA ADVLESCENS                   CANTHARA NVTRIX
SYRVS SERVOS                               PHRYGIA ANCILLA
DROMO SERVOS                            CANTOR

PROLOGVS
L. AMBIVIVS

Nequoi sit vostrum mirum quor partis seni
poeta dederit quae sunt adulescentium,
id primum dicam, deinde quod veni eloquar.
ex integra Graeca intergram comoediam
hodie sum acturus Heauton Timorumenon.
duplex quae ex argumento facta est simplici
novam esse ostendi et quae esset: nunc qui scripserit
et quoia Graeca sit, ni partem maxumam
existumarem scire vostrum, id dicerem.
nunc quam ob rem has partis didicerim paucis dabo.
oratorem esse voluit me, non prologum:
vostrum iudicium fecit: me actorem dedit,
si hic actor tantum poterit a facundia
quantum ille potuit cogitare commode,
qui orationem hanc scripsit quam dicturus sum.

nam quod rumores distulerunt malevoli,
multas contaminasse Graecas, dum facit
paucas Latinas: id esse factum hic non negat
neque se pigere et deinde facturum autumat.
habet bonorum exemplum, quo exemplo sibi
licere id facere quod illi fecerunt putat.
tum quod malevolus vetus poeta dictitat,
repente ad studium hunc se adplicasse musicum,
amicum ingenio fretum, haud natura sua:
arbitrium vostrum, vostra existumatio
valebit. qua re oratos omnis vos volo,
ne plus iniquom possit quam aequom oratio,
facite aequi sitis, date crescendi copiam
novarum qui spectandi faciunt copiam
sine vitiis. ne ille pro se dictum existumet,
qui nuper fecit servo currenti in via
decesse populum: quor insano serviat?
eius de peccatis plura dicet, quom dabit
alias novas, nisi finem maledictis facit.

adeste aequo animo, date potestatem mihi
statariam agere ut liceat per silentium,
ne semper servos currens, iratus senex,
edax parasitus, sycophanta autem impudens,
avarus leno adsidue agendi sint seni
clamore summo, cum labore maxumo
mea causa causam hanc iustam esse animum inducite,
ut aliqua pars laboris minuatur mihi.
nam nunc novas qui scribunt nil parcunt seni:
so quae laboriosast, ad me curritur;
si lenis est, ad alium defertur gregem.
in hac est pura oratio. experimini
in utramque parten ingenium quid possit meum.
exemplum statuite in me, ut adulscentuli
vobis placere studeant potius quam sibi.

ACTVS I

Chremes Senex.
Quamquam haec inter nos nuper notitia admodumst
(inde adeo quom agrum in proxumo hic mercatus es)
nec rei fere sane hoc amplius quicquam fuit:
tamen vel virtus tua me vel vicinitas,
quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
facit ut te audacter moneam et familiariter,
quod mihi videre praeter aetatem tuam
facere et praeter quam res te adhortatur tua.
nam pro deum atque hominum fidem quid vis tibi?
quid quaeris? annos sexaginta natus es
aut plus eo, ut conicio; in his regionibus
meliorem agrum necque preti maioris nemo habet;
servos compluris: proinde quasi nemo siet,
ita attente tute illorum officia fungere.
numquam tam mane egredior neque tam vesperi
domum revortor quin te in fundo conspicer
fodere aut arare aut aliquid ferre. denique
nullum remittis tempus neque te respicis.
haec non voluptati tibi esse satis certo sio.
at enim me quantum hic operis fiat paenitet.
quod in opere faciundo operae consumis tuae,
si sumas in illis exercendis plus agas.
Menedemus Senex.
Chremes, tantumne ab re tuast oti tibi
aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?

Paris, Bibl. Nat. lat. 8193, fol. 68, ca. 1408-10

Chremes.
homo sum: humani nil a me alienum puto.
vel me monere hoc vel percontari puta:
rectumst, ego ut faciam; non est, te ut deterream.
Menedemus.
mihi sic est usus; tibi ut opus factost face.
Chremes.
an quoiquamst usus homini se ut cruciet?
Menedemus.
                                               mihi
Chremes.
si quid laborist nollem. sed quid istuc malist?
quaeso, quid de te tantum meruisti?
                                            ei mihi!
Chremes.
ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam:
ne retice, ne verere, crede inquam mihi:
aut consolando aut consilio aut re iuvero.
Menedemus.
scire hoc vis?
Chremes.
                  hac quidem causa qua dixi tibi.
Menedemus.
dicetur.
Chremes.
               at istos rastros interea tamen
adpone, ne labora.
Menedemus.
                       minume.
Chremes.
                                 quam rem agis?
Menedemus.
sine me vocivom tempus ne quod dem mihi
laboris.
Chremes.
       non sinam, inquam.
Menedemus.
                                      ah, non aequom facis.
Chremes.
hui tam gravis hos, quaso?
Menedemus.
sic meritumst meum.
Chremes.
nunc loquere.
Menedemus.
                               filium unicum adulescentulum
habeo.  ah, quid dixi? habere me? immo habui, Chremes
nunc habeam necne incertumst.
Chremes.
                         quid ita istuc?
Menedemus.
                                           scies
est a Corintho hic advena anus paupercula;
eius filiam ille amare coepit perdite,
prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia
ubi rem rescivi, copei non humanitus
neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli
tractare, sed vi et via pervolgata patrum.
cotidie accusabam: "hem, tibine haec diutius
licere speras facere me vivo patre,
amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?
erras, si id credis, et me ignoras, Clinia.
ego te meum esse dici tantisper volo,
dum quod te dignumst facies; sed si id non facis,
ego quod me in te sit facere dignum invenero.
nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio.
ego istuc aetati. non amori operam dabam,
sed in Asiam hinc abii propter pauperiem atque ibi
simul rem et gloriam armis belli repperi."
postremo adeo res rediit: adulescentulus
saepe eadem et graviter audiendo victus est;
aetate me putavit et sapientia
plus scire et providere quam se ipsum sibi:
in Asiam ad regem militatum abiit, Chreme.
Chremes.
quid ais?
Menedemus.
  clam me profectus mensis tris abest.
Chremes.
ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen
animist pudentis signum et non instrenui.
Menedemus.
ubi comperi ex eis qui fuere ei conscii,
domum revortor maestus atque animo fere
perturbato atque incerto prae aegritudine.
adsido; adcurrunt servi, soccos detrahunt;
video alios festinare lectos sternere,
cenam adparare: pro se quisque sedulo
faciebant quo illam mihi lenirent miseriam.
ubi video, haec coepi cogitare "hem, tot mea
soli solliciti sint causa ut me unum expleant?
ancillae tot me vestiant? sumptus domi
tantos ego solus faciam? sed gnatum unicum,
quem pariter uti his decuit aut etiam amplius,
quod illa aetas magis ad haec utenda indoneast,
eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea!
malo quidem me quovis dignum deputem,
si id faciam. nam usque dum ille vitam illam colet
inopem carens patria ob meas iniurias,
interea usque illi de me supplicium dabo
laborans, parcens, quaerens, illi serviens."
ita facio prorsus: nil relinquo in aedibus
nec vas nec vestimentum: conrasi omnia.
ancillas, servos, nisi eos qui opere rustico
faciundo facile sumptum exsercirent suom,
omnis produxi ac vendidi. inscripsi ilico
aedis mercede. quasi talenta ad quindecim
coegi: agrum hunc mercatus sum: hic me exerceo
decrevi me tantisper minus iniuriae,
Chreme, meo gnato facere dum fiam miser;
nec fas esse ulla me voluptate hic frui,
nisi ubi ille huc salvos reiderit meus particeps.
Chremes.
ingenio te esse in liberos leni puto,
et illum obsequentem si quis recta aut commode
tractaret. verum nec tu illum satis noveras
nec te ille; hoc ubi fit, ibi non vere vivitur.
te illum numquam ostendisti quanti penderes
nec tibi illest credere ausus quae est aequom patri.
quod si esset factum, haec numquam evenissent tibi
Menedemus.
ita res est, fateor; peccatum a me maxumest.
Chremes.
Menedeme, at porro recte spero et illum tibi
salvom adfuturum esse hic confido propediem.
Menedemus.
utinam ita di faxint!
Chremes.
                        facient. nunc si commodumst.
(Dionysia hic sunt hodie) apud me sis volo.
Menedemus.
non possum.
Chremes.
                quor non? quaeso tandem aliquantulum
tibi parce: idem absens facere te hoc volt filius.
Menedemus.
non convenit, qui illum ad laborem hinc pepulerim
nunc me ipsum fugere
Chremes.
                             sicine est sententia?
Menedemus.
sic
Chremes.
      bene vale.
Menedemus.
          et tu
Chremes.
                        lacrumus excussit mihi
miseretque me eius. sed ut diei tempus est,
tempust monere me hunc vicinum Phaniam
ad cenam ut veniat: ibo, visam si domist
nil opus fuit monitore: iam dudum domi
praesto apud me esse aiunt. egomet convivas moror.
ibo adeo hin intro. sed quid crepuerunt fores
hinc a me? quinam egreditur? huc concessero.
Clitipho Adulescens.
Nil adhuc est quod vereare, Clinia: haud quaquam etiam cessant
et illam simil cum nuntio hic tibi adfuturam hodie scio.
proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.
Chremes.
quicum loquitur filius?
Clitipho.
pater adest quem volui: adibo. pater, opportune advenis.
Chremes.
quid id est
Clitipho.
    hunc Menedemum nostin nostrum vicinum?
Chremes.
                                               probe.
Clitipho
huic filium scis esse?
Chremes.
                audivi esse: in Asia.
Clitipho.
                                           non est, pater:
apud nos est.
Chremes.
                 quid ais?
Clitipho.
                   advenientem, e navi egredientem ilico
abduxi ad cenam; nam mihi cum eo iam inde a pueritia
fuit semper familiaritas.
Chremes.
                                voluptatem magnam nuntias.
quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset amplius
ut hanc laetitian necopinanti primus obicerem ei domi!
atque etiam nunc tempus est
Clitipho:
                             cave faxis: non opus est, pater
Chremes.
quapropter?
Clitipho.
            quia enim incertumst etiam quid se faciat. modo venit;
timet omnia, iram patris et animum amicae se erga ut sit suae.
eam misere amat; propter eam haec turba atque abitio evenit.
Chremes.
                                                          scio.
Clitipho.
nunc servolum ad eam in urbem misit et ego nostrum una Syrum
Chremes.
quid narrat?
Clitipho.
                 quid ille? se miserum esse.
Chremes.
                             miserum? quem minus crederes?
quid relicuist quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona?
parentis, patriam incolumem, amicos, genus, cognatos, ditias.
atque haec perinde sunt ut illius animu qui ea possidet:
qui uti scit ei bona; illu qui non utitur recte mala.
Clitipho.
immo ille fuit senex inportunus semper, et nunc nil magis
vereor quam ne quid in illum iratus plus satis faxit, pater.
Chremes.
illene? sed me reprimam: nam in metu esse hunc illist utile.
Clitipho.
quid tute tecum?
Chremes.
          dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit.
fortasse aliquantom iniquior erat praeter eius lubidinem:
pateretur; nam quem ferret si parentem non ferret suom?
huncin erat aequom ex more illius an illum ex huius vivere?
et quod illum insimulat durum id non est; name parentum iniuriae
unius modi sun ferme, paulo qui est homo tolerabilis:
scortari crebro nolunt, nolunt crebro convivarier,
praebent exigue sumptum: atque haec sunt tamen ad virtutem omnia.
verum animus ubi semel se cupiditate devinxit mala,
necessest, Clitipho, consilia consequi consimilia. hoc
scitumst: periclum ex aliis facere tibi quod es usu siet.
Clitipho.
ita credo.
Chremes.
  ego ibo hinc intro, ut videam nobis cenae quid siet.
tu, ut tempus est diei, vide sis ne quo hinc abeas longius.

ACTVS II

Clitipho.
Quam iniqui sunt patres in omnes adulenscentis iudices!
qui aequom esse censent nos a pueris ilico nasci senes
neque illarum adfinis esse rerum quas fert adulescentia.
lubidine ex sua moderantur nunc quae est, non quae olim fuit.
mihi si umquam filius erit, ne ille facili me utetur patre;
nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus:
non ut meus qui mihi per alium ostendit suam sententiam.
perii! is mi, ubi adbibit plus paulo, sua quae narrat facinora!
nunc ait "periclum ex aliis facito tibi quod ex usu siet":
astutus. ne ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.
magis nunc me amicae dicta stimulant "da mihi" atque "adfer mihi":
quoi quod respondeam nil habeo; neque me quisquamst miserior.
nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen
habet bene et pudice eductam, ignaram artis meretriciae.
meast inpotens, procax, magnifica, sumptuosa, nobilis.
tum quod dem ei "recte" est; nam nil esse mihi religiost dicere.
hoc ego mali non pridem inveni neque etiamdum scit pater.


Clinia Adulescens.
Si mihi secundae res de amore meo essent, iam dudum scio
venissent; sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit.
concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant:
occasio, locus, aetas, mater quoius sub imperiost mala,
quoi nil iam praeter pretium dulcest.
Clitipho.
                            Clinia.
Clinia.
                                                         ei miseri mihi!
Clitipho.
etiam caves ne videat forte hic te a patre aliquis mali.
Clinia.
faciam; sed nescio quid profecto mi animus praesagit mali
Clitipho.
pergin istuc prius diiudicare quam scis quid veri siet?
Clinia.
si nil mali esset, iam hic adessent.
Clitipho.
                         iam aderunt.
Clinia.
                                        quando istuc "iam" erit?
Clitipho.
non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum:
dum moliuntur, dum conantur, annus est.
Clinia.
                                             o Clitipho,
timeo.
Clitipho.
        respira: eccum Dromonem cum Syro una; adsunt tibi

II.iii
Syrus Servos.
Ain tu?
Dromo Servos.
     sic est.
Syrus.
                    verum interea, dum sermones caedimus,
illae sunt relictae.
Clitipho.
                   mulier tibi adest.  audin, Clinia?
Clinia.
ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.
Dromo.
minume mirum: adeo inpeditae sunt: ancillarum gregem
ducunt secum.
Clinia.
                      perii, unde illi sunt ancillae?
Clitipho.
                                              men rogas?
Syrus.
aurum, vestem; et vesperascit et non noverunt viam.
factum a nobis stultest. abidum tu, Dromo, illis obviam
propera: quid stas?
Clinia.
             vae mi misero, quanta de spe decidi!
Clitipho.
quid istuc? quae res te sollicitat autem?
Clinia.
                                        rogitas quid siet?
viden tu? ancillas aurum vestem, quam ego cum una ancillula
hic reliqui, unde ei esse censes?
Clitipho.
vah nunc demum intellego.
Syrus.
di boni, quid turbaest! aedes nostrae vix capient, scio.
quid comedent! quid ebibent! quid sene erit nostro miserius?
sed ecos video quos volebam.
Clinia.
                       o Iuppiter, ubinamst fides?
dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci
conlocupletasti te, Antiphila, et me in his deseruisti malis,
propter quam in summa infamia sum et meo patri minus sum obsequens:
quoius nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi,
monuisse frustra neque eum potuisse umquam ab hac me exspellere.
quod tamen nunc faciam; tum quom gratum mihi esse potuit nolui.
nemost miserior me.
Syrus.
                                hic de nostris verbis errat videlicet
quae hic sumus locut. Clinia, aliter tuom amorem atque est accipis:
nam et vitast eadem et animus te erga idem ac fuit,
quantum ex ipsa re coniecturam fecimus.
Clinia.
quid est obsecro? nam mihi nunc nil rerum omniumst
quod malim quam me hoc falso suspicarier.
Syrus.
hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores: anus,
quae est dicta mater esse ei antehac, non fuit;
ea obiit mortem. hoc ipsa in itinere alterae
dum narrat forte audivi.
Clitipho.
                          quaenamst altera?
Syrus.
mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:
post istuc veniam.
Clitipho.
                     propera.
Syrus.
                                iam primum omnium,
ubi ventum ad aedis est, Dromo pultat fores;
anus quaedam prodit; haec ubi aperuit ostium,
continuo hic se intro coniecit, ego consequor;
anus foribus obdit pessulum, ad lanam redit.
hic sciri potuit aut nusquam alibi, Clinia,
quo studio vitam suam te absente exegerit,
ubi de inprovisost interventum mulieri.
nam ea res dedit tum existumandi copiam
cottidianae vitae consuetudinem,
quae quoiusque ingenium ut sit declarat maxume,
texentem telam studiose ipsam offendimus,
mediocriter vestitam veste lugubri
- eius anuis causa opinor quae erat mortua - ,
sine auro; tum ornatum ita uti quae ornantur sibi,
nulla mala re esse expolitummuliebri;
capillus pexus prolixus et circum caput
reiectus neglegenter; pax.
Clinia.
                                            Syre me, obsecro,
ne me in laetitiam frustra conicias.
Syrus.
                                                   anus
subtamen nebat. praeterea una ancillula
erat; ea texebat una, pannis obsita,
neglecta, immunda, inluvie.
Clitipho.
                                 si haec sunt, Clinia,
vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?
scin hanc quam dicit sordidatam et horridam,
magnum hoc quoque signumst, dominam esse extra noxiam.
eius quom tam negleguntur internuntii.
nam disciplinast isdem munerarier
ancillas primum ad dominas qui adfectant viam.
Clinia.
perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam
studeas inire. quid ait, ubi me nominas?
Syrus.
ubi dicimus redisse te et rogare uti
veniret ad te, mulier telam desinit
continuo et lacrumis opplet os totum sibi,
ut facile scias desiderio id fieri tuo.
Clinia.
prae gaudio, ita me di ament, ubi sim nescio:
ita temui.
Clitipho.
             at ago nil esse scibam, Clinia.
agedum vicissim, Syre, dic quae illast altera?
Syrus.
adducimus tuam Bacchidem.
Clitipho.
                    hem quid? Bacchidem?
ego scelaste, quo illam ducis?
Syrus.
                          quo ego illam? ad nos scilicet.
Clitipho.
ad patremne?
Syrus.
                  ad eum ipsum.
Clitipho.
                          o hominis impudentem audaciam!
Syrus.
                                                                heus,
non fit sine periclo facinus magnum nec memorabile.
Clitopho.
hoc vide: in mea vita tibi tu laudem is quaesitum, scelus?
ubi si paululum modo quid te fugerit, ego perierim.
quid illo facias?
Syrus.
            at enim . . .
Clitipho.
                               quid "enim"?
Syrus.
                                     si sinas, dicam.
Clinia.
                                                       sine.
Clitipho.
sino.
Syrus.
     ita res est haec nunc quasi quom . . .
Clitipho.
                                           quas malum ambages mihi
narrare occipit?
Clinia.
                 Syre, verum hic dicit: mitte, ad rem redi.
Syrus.
enim vero reticere nequeo: multimodis iniurius,
Clitipho, es neque ferri potis es.
Clinia.
                                     audiendum hercle est, tace.
Syrus.
vis amare, vis potiri, vis quod des illi effici;
tuom esse in potiundo periclum non vis: haud stulte sapis;
siquidem id saperest velle te id quod non potest contingere
aut haec cum illis sunt habenda aut illa cum his mittenda sunt.
harum duarum condicionum nunc ultram malis vide;
etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio.
nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copiast.
tum quod illi argentum es pollicitus, eadem hac inveniam via.
quod ut efficerem orando surdas iam auris reddideras mihi.
quid aliud tibi vis?
Clitipho.
                                 siquidem hoc fit.
Syrus.
                                                siquidem? experiundo scies.
Clitipho.
age age, cedo istuc tuom consilium: quid id est?
Syrus.
                                            adsimulabimus
tuam amicam huius esse amicam.
Clitipho.
                    pulchre: cedo, quid hic faciat sua?
an ea quoque dicetur huius, si una haec dedecorist parum?
Syrus.
immo ad tuam matrem abducetur.
Clitipho.
                          quid eo?
Syrus.
                                        longumst, Clitipho,
si tibi narrem quam ob rem id faciam:
Clinia.
                                   vera causast.
Clitipho.
                                                          fabulae.
nil satis firmi video quam ob rem accipere hunc mi expediat metum.
Syrus.
mane, habeo aliud, si istuc metus. quod ambo confiteamini
sine periclo esse.
Clitipho.
                                       huius modi obsecro aliquid reperi.
Clinia.
maxume.
Syrus.
ibo obviam huic, dicam ut revortantur domum.
Clitipho.
                                                  hem,
quid dixit?
Syrus.
                 ademptum tibi iam faxo omnem metum,
in aurem utramvis otiose ut dormias.
Clitipho.
quid ago nunc?
Clinia.
                     tunc? quod boni.
Clitipho.
                                       Syre, dic modo
verum.
Syrus.
age modo: hodie sero ac nequiquam voles.
Clinia.
datur, fruare dum licet; nam nescias
Clitipho.
Syre inquam!
Syrus.
                           perge porro, tamen istuc ago.
Clinia.
eius sit potestas posthac an numquam tibi.
Clitipho.
verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus heus, Syre!
Syrus.
concaluit. quid vis?
Clitipho.
                         redi, redi!
Syrus.
                                    adsum: dic quid est?
iam hoc quoque negabis tibi placere.
Clitipho.
                                                   immo, Syre,
et me et meum amorem et famam permitto tibi.
tu es iudex: ne quid accusandus sis vide.
Syrus.
ridiculumst istuc me admonere, Clitipho,
quasi istic mea res minor agatur quam tua:
hic si quid nobis forte advorsi evenerit,
tibi erunt parata verba, huic homini verbera:
quapropter haec res ne utiquam neclectust mihi.
sed istunc exora ut suam esse adsimulet.
Clinia.
                                       scilicet
facturum me esse; in eum iam res rediit locum
ut sit necessus.
Clitipho.
                       merito te amo, Clinia.
Clinia.
verum illa ne quid titubet.
Syrus.
                                      perdoctast probe.
Clitipho.
at hoc demiror qui tam facile potueris
persuadere illi, quae solet quos spernere!
Syrus.
in tempore ad eam veni, quod rerum omniumst
primum. nam quendam misere offendi ibi militem
eius noctem orantem: haec arte tractabat virum,
ut illius animum cupidum inopia incenderet
eademque ut esset apud te hoc quam gratissimum.
sed heus tu, vide sis ne quid inprudens ruas!
patrem novisti ad has res quam sit perspicax;
ego te autem novi quam esse soleas inpotens;
inversa verba, eversas cervices tuas,
gemitus, screatus, tussis, risus abstine.
Clitipho.
laudabis.
Syrus.
              vide sis.
Clitipho.
                                    tutemet mirabere.
Syrus.
sed quam cito sunt consecutae mulieres!
Clitipho.
ubi sunt? quor retines?
Syrus.
                                 iam nunc haec non est tua.
Clitipho.
scio, apud patrem; at nunc interim.
Syrus.
                                                nihilo magis.
Clitipho.
sine.
Syrus.
     non sinam inquam.


Clitipho.
                                       quaeso paulisper.
Syrus.
                                                               veto.
Clitipho.
saltem salutare.
Syrus.
           abeas si sapias.
Clitipho.
                                            eo
quid istic?
Syrus.
            manebit.
Clitipho.
                hominem felicem!
Syrus.
                                                        ambula.
Bacchis Meretrix.
Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,
id quom studuisti, isti formae ut mores consimiles forent;
minimeque, ita me di ament, miror si te sibi quisque expetit.
nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio:
et quom egomet nunc mecum in animo vitam tuam considero
omniumque adeo vostrarum volgus quae ab se segregant,
et vos esse istius modi et nos non esse haud mirabilest.
nam expedit bonas esse vobis; ns, quibuscum est resm non sinunt:
quippe forma inpulsi nostra nos amatores colunt;
haec ubi immutata est, illi suom animum alio conferunt:
nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus.
vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretumst viro,
quoius mos maxumest consimilis vostrum, ei se ad vos adplicant.
hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini,
ut numquam ulla amori vostro incidere possit calamitas.
Antiphila Virgo.
nescio alias: me quidem semper scio fecisse sedulo
ut ex illius commodo meum compararem commodum.
Clinia
                                                 ah,
ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis;
nam dum abs te absum omnes mihi labores fuere quos cepi leves,
praeter quam tui carendum quod erat.
Syrus.
                                       credo.
Clinia.
vix suffero
hocin me miserum non licere meo modo ingenium frui!
Syrus.
immo ut patrem tuom vidi esse habitum, diu etiam duras dabit.
Bacchis.
quisnam hic adulescens est qui intuitur nos?
Antiphila.
ah retine me, obsecro!
Bacchis.
amabo quod tibist?
Antiphila.
                 disperii, perii misera!
Bacchis.
quid stupes, Antiphila?
Antiphila.
      videon Cliniam an non?
Bacchis.
                                               quem vides?
Clinia.
salve, anime mi.
Antiphila.
           o mi Clinia, salve
Clinia.
                                                  ut vales?
Antiphila.
savom venisse gaudeo.
Clinia.
               teneone te,
Antiphila, maxume animo exspectatam meo?
Syrus.
ita intro; nam vos iam dudum exspectat senex.

ACTVS III


Chremes.
Luciscit hoc iam. cesso pultare ostium
vicini, primum ex me ut sciat sibi filium
redisse? etsi adulescentem hoc nolle intellego.
verum quom videam miserum hunc tam excruciarier
eius abitu, celem tam insperatum gaudium,
quom illi pericli nil ex indicio siet?
haud faciam; nam quod potero adiutabo senem.
item ut filium meum amico atque aequali suo
video inservire et socium esse in negotiis,
nos quoque senes est aequom senibus obsequi.
Menedemus.
aut ego profecto ingenio egregio ad miserias
natus sum aut illud falsumst quod volgo audio
dici, diem adimere aegritudinem hominibus;
nam mihi quidem cotidie augescit magis
de filio aegritudo, et quanto diutius
abest magis cupio tanto et magis desidero.
Chremes.
sed ipsum foras egressum video: ibo, adloquar.
Menedeme, salve: nuntium adporto tibi,
quoius maxume te fieri participem cupis.
Menedemus.
num quidnam de gnato meo audisti, Chreme?
Chremes.
valet atque vivit
Menedemus.
            ubinamst quaeso?
Chremes.
                            apud me domi.

Menedemus.
meus gnatus?
Chremes.
                          sic est.
Menedemus.
                                          venit?
Chremes.
                                                    certe.
Menedemus.                                             Clinia
meus venit?
Chremes.
                   dixi.
Menedemus.
                            eamus: duc me ad eum, obsecro.
Chremes.
not volt te scire se redisse etiam et tuom
conspectum fugitat: propter peccatum hoc timet,
ne tua duritia aintiqua illa etiam adaucta sit.
Menedemus.
non tu illi dixti ut essem?
Chremes.
                                            non.
Menedemus.                                quam ob rem, Chremes?
Chremes.
quia pessume istuc in te atque in illum consulis,
si te tam leni et victo esse animo ostenderis.
Menedemus.
non possum: satis iam, satis pater durus fui.
Chremes.
                                     ah,
vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis
aut largitate nimia aut parsimonia:
in eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.
primum olim potius quam paterere filium
commetere ad mulierculam, quae paululo
tum erat contenta quoique erant grata omnia,
proterruisti hinc. ea coacta ingratiis
postilla coepit victum volgo quaerere.
nunc quom sine magno intertrimento non potest
haberi, quidvis dare cupis. nam ut tu scias
quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet,
primum iam ancillas secum adduxit plus decem,
oneratas veste atque auro: satapres si siet
amator, numquam sufferre eius sumptus queat;
nedum tu possis.
Menedemus.
                              estne ea intus?
Chremes.
                                                    sit rogas?
sensi. nam unam ei cenam atque eius comitibus
dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.
nam ut alia omittam, pytissando modo mihi
quid vini absumsit "sic hoc" dicens: "asperum,
pater, hoc est: aliud lenius sodes vide":
relevi dolia omnia, omnis serias.
omnes sollicitos habuit, atque haec una nox.
quid te futurum censes, quem adsidue exedent?
ita me di amabunt ut me tuarum miseritumst,
Menedeme, fortunatum.
Menedemus.
                                         faciat quidlubet:
sumat consumat perdat, decretumst pati,
dum illum modo habeam mecum.
Chremes.
                                     si certumst tibi
sic facere, permagni illud re ferre arbitror,
ut ne scientem sentiat te id sibi dare.
Menedemus.
quid faciam?
Chremes.
                   quidvis potius quam quod cogitas:
per alium quemvis ut des, falli te sinas
techinis per servolum; etsi subsensi id quoque,
illos ibi esse, id agere inter se clanculum.
Syrus cum illo vostro consusurrant, conferunt
consilia ad adulescentes; et tibi perdere
talentum hoc pacto satius est quam illo minam.
non nunc pecunia agitur, sed illud quo modo
minimo periclo id demus adulescentulo.
nam si semel tuom animum ille intellexerit,
prius proditurum te tuam vitam et prius
pecuniam omnem quam abs te amittas filium, hui,
huic quamtam fenestram ad nequitiem patefeceris,
tibi autem porro ut non sit suave vivere!
nam deteriores omnes sumus licentia.
quod quoique quomque inciderit in mentem volet
neque id putabit pravom an rectum sit, petet
tu rem perire et ipsum non poteris pati:
dare denegaris: ibit ad illud ilico,
qui maxume apud te se valere sentiet:
abiturum se abs te esse ilico minitabitur.
Menedemus.
videre vera atque ita uti res est dicere.
Chremes.
somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis,
dum id quaero, tibi qui filium restituerem.
Menedemus.
cedo dextram: porro te idem oro ut facias, Chremes.
Chremes.
paratus sum.
Menedemus.
                            scin qui nunc facere te volo?
Chremes.
dic.
Menedemus.
                   quod sensisti illos me incipere fallere,
id uti maturent facere: cupio illi dare
quod volt, cupio ipsum iam videre.
Chremes.
                                             operam dabo.
paulum negoti mi obstat: Simus et Crito
vicini nostri hic ambigunt de finibus;
me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram
operam daturum me, hodie non posse eis dare.
continuo hic adsum.
Menedemus.
                      ita quaseo. - di vostram fidem,
ita conparatam esse hominum naturam omnium
aliena ut melius videant et diiudicent
quam sua! an eo fit quia in re nostra aut gaudio
sumus praepediti nimio aut aegritudine?
hic mihi nunc quanto plus sapit quam egomet mihi!
Chremes.
dissolvi me, otiosus operam ut tibi darem.
Syrus est prendendus atque adhortandus mihi.
a me nescio quis exit: concede hinc domum,
ne nos inter nos congruisse sentiant.
III.ii


Syrus.
Hac illac circumcursa; inveniundumst tamen,
argentem: intendenda in senemst fallacia.
Chremes.
num me fefellit hosce id struere? videlicet
ille adulescentis servos tardiusculust;
idcirco huic nostro traditast provincia.
Syrus.
quis hic loquitur? perii. numnam haec audivit?
Chremes.
                                                 Syre.
Syrus.                                               hem.
Chremes.
quid tu istic?
Syrus.                  recte equidem; sed te miror, Chremes.
tam mane, qui heri tantum biberis.
Chremes.                                        nil nimis.
Syrus.
"nil" narras? visa verost, quod dici solet,
aquilae senectus.
Chremes.
                        heia.
Syrus.
                                 mulier commoda,
faceta, haec meretrix.
Chremes.
                      sane
Syrus.
                                 idem visast tibi.
et quidem hercle forma luculenta.
Chremes.
                                     sic satis.
Syrus.
ita non ut olim, sed uti nunc, sane bona;
minumeque miror Clinia hanc si deperit.
sed habet patrem quendam avidum misere atque aridum
vicinum hunc: nostin? at quasi is non ditiis
abundet, gnatus eius profugit inopia.
scis esse factum ut dico?
Chremes.
                       quid ego ni sciam?
hominem pistrino dignum!
Syrus.
                  quem?
Chremes.
                                     istuc servolum
dico adulescentis,
Syrus.
                        Syre, tibi timui male!
Chremes.
qui passus est id fieri.
Syrus.
                               quid faceret?
Chremes.
                                                rogas?
aliquid reperiret, fingeret fallacias,
unde esset adulescenti amicae quod daret,
atque hunc difficilem invitum servaret senem.
Syrus.
garris.
Chremes.
         haec facta ab illo oportebant, Syre.
Syrus.
ego quaeso laudas qui eros fallunt?
Chremes.
                                            in loco
ego vero laudo.
Syrus.
                   recte sane.
Chremes.
                                    quippe qui
magnarum saepe id remedium aegritudinumst:
vel iam huic mansisset unicus gnatus domi.
Syrus.
iocone an serio ille haec dicat nescio;
nisi mihi quidem addit animum quo lubeat magis.
Chremes.
et nunc quid exspectat, Syre? an dum hic denuo
abeat, quom tolerare ille huius sumptus non queat?
nonne ad senem aliquam fabricam fingit?
Syrus.
                                    stolidus est.
Chremes.
at te adiutare oportet adulenscentuli
causa.
Syrus.
     facile equidem facere possum, si iubes;
etenim quo pacto id fieri soleat calleo.
Chremes.
tanto hercle melior.
Syrus.
                            non est mentiri meum.
Chremes.
fac ego.
Syrus.
            at heus tu, facitodum eadem haec memineris,
huius siquid simile forte aliquando evenerit,
ut sunt humana, tuos ut faciat filius.
Chremes.
non usus veniet, spero.
Syrus.
                                spero hercle ego quoque,
neque eo nunc dico quo quicquam illum senserim;
sed si quid, ne quid. quae sit eius aetas vides;
et ne ego te, si usus veniat, magnifice, Chreme,
tractere possim.
Chremes.
               de istoc, quom usus venerit,
videbimus quid opus sit; nunc istuc age. -
Syrus.
numquam commodius umquam erum audivi loqui,
nec quom male facere crederem mi impunius
licere. quisnam a nobis egreditur foras?
III.iii


Chremes.
Quid istud quaeso? qui istic mos est, Clitipho? itane fieri oportet?
Clitipho.
quid ego feci?
Chremes.
vidin ego te modo manum in sinum huic meretrici inserere?
Syrus.
            acta haec res est: perii
Clitipho.
                                 mene?
Chremes.
                                          hisce oculis, ne nega.
facis adeo indigne iniuriam illi qui non abstineas manum.
nam istaec quidem contumeliast,
hominem amicum recipere ad te atque eius amicam subigitare.
vel here in vino quam immodestus fuisti.
Syrus.
                                                factum.
Chremes.
                                                        quam molestus?
ut equidem, ita me di ament, metui quid futurm denique esset!
novi ego amantium: animum advortunt graviter quae non censeas.
Clitipho.
at mihi fides apud hunc est nil me istius facturum, pater.
Chremes.
esto, at certe ut hinc concedas aliquo ab ore erorum aliquantisper.
multa fert lubido: ea facere prohibet tua praesentia.
de me ego facio coniecturam: nemost meorum amicorum hodie
apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam
apud alium prohibet dignitas; apud alium ipsi facti pudet,
ne ineptus, ne protervos videar: quod illum facere credito.
sed nostrum est intellegere ut quomque atque ubi quomque opus sit obsequi.
Syrus.
quid iste narrat!
Clitipho.
                         perii.
Syrus.
                                 Clitipho, haec ego praecipio tibi?
hominis frugi et temperantis functus officium?
Clitipho.
                                                          tace sodes.
Syrus.
recte sane
Chremes.
                           Syre, pudet me.
Syrus.
                                                 credo: neque id iniuria; quin
mihi molestumst.
Clitipho.
                         perdis hercle.
Syrus.
                                             verum dico quod videtur.
Clitipho.
non accedam ad illos?
Chremes.
                                            ego quaeso, una accedundi viast?
Syrus.
actumst: hic prius se indicarit quam ego argentum effecero.
Chremes, vin tu homini stulto mi auscultare?
Chremes.
                                                        quid faciam?
Syrus.
                                                               iube hunc
abire hinc aliquo.
Clitipho.
                                 quo ego hinc abeam?
Syrus.
                                        quo lubet: da illis locum:
abi deambulatum.
Clitipho.
                         deambulatum? quo?
Syrus.
                                               vah, quasi desit locus
abi sane istac, istorsum, quovis.
Chremes.
                                               recte dicit; censeo.
Clitipho.
di te eradicent qui me hinc extrudis, Syre!
Syrus.
at tu pol tibi istas posthac compromito manus! -
censen vero? quid illum porro credas facturum, Chreme,
nisi eum, quantum tibi opis di dant, servas castigas mones?
Chremes.
ego istuc curabo.
Syrus.
               atqui nunc tibi, ere, istic adservandus est.
Chremes.
fiet.
Syrus.
            si sapias; nam mihi iam minus minusque obtemperat.
Chremes.
quid tu? acquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre? aut
repperisti tibi quod placeat an non?
Syrus.
                                                 de fallacia
dicis? est: inveni nuper quandam.
Chremes.
                               frugi es. cedo quid est?
Syrus.
dicam, verum ut aliud ex alio incidit.
Chremes.
                                                quidnam, Syre?
Syrus.
pessuma haec est meretrix.
Chremes.
                   ita videtur.
Syrus.
                                   immo si scias.
vah, vide quod inceptet facinus. fuit quaedam anus Corinthia
hic huic drachumarum haec argenti mille dederat mutuom.
Chremes.
quid tum?
Syrus.
              ea mortuast: reliquit filiam adulescentulam.
ea relicta huic arraboni est pro illo argento.
Chremes.
                                                intellego.
Syrus.
hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam.
Chremes.
quid tum?
Syrus.
              Cliniam orat sibi uti id nunc det: illam illi tamen
post daturam: mille nummum poscit.
Chremes.
                                      et poscit quidem?
Syrus.
                                       hui,
dubium id est? ego sic putavi.
Chremes.
                      quid nunc facere cogitas?
Syrus.
egone? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captum ex Caria,
ditem et nobilem; si redimat, magnum inesse in ea lucrum.
Chremes.
erras.
Syrus.
           quid ita?
Chremes.
                   pro Menedemo nunc tibi ego respondeo.
"non emo": quid ages?
Syrus.
                             optata loquere.
Chremes.
                                          qui?
Syrus.
                                                non est opus
Chremes.
non opus est?
Syrus.
                      non hercle vero.
Chremes.
                                             qui istuc, miror.
Syrus.
                                                                   iam scies.
mane, mane, quid est quod tam a nobis graviter erepuerunt fores?

ACVS IV

Sostrata Matrona.
Nisi me animus fallit, hic profectost anulus quem ego suspicor,
is quicum espositast gnata.
Chremes.
                                             quid volt sibi, Syre, haec oratio?
Sostrata.
quid est? isne tibi videtur?
Cantara Nutrix.
                           dixi equidem, ubi mi ostendisti, ilico
eum esse.
Sostata.
                 at satis ut contemplata modo sis, mea nutrix.
Cantara.
                                                           satis
Sostrata.
abi nunciam intro atque illa si iam laverit mihi nuntia.
hic ego virum interea opperibor. -
Syrus.                                        te volt: videas quid velit.
nescio quid tristis est: non temerest: timeo quid sit.
Chremes.
         quid siet?
ne ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit.
Sostrata.
ehem mi vir.
Chremes.
                      ehem mea uxor.
Sostrata.
                                    te ipsum quaero.
Chremes.
                                     loquere quid velis.
Sostrata.
primum hoc te oro, ne quid credas me advorsum edictum tuom
facere esse ausam.
Chremes.
                         vin me istuc tibi, etsi incredibilest, credere?
credo
Syrus.
                   nescio quid peccati portat haec purgatio.
Sostrata.
meministin me esse gravidam et mihi te maxumo opere edicere,
si puellam parerem, nolle tolli?
Chremes.
                                scio quid feceris:
sustulisti.
Syrus.
         sic est factum: domna ego, erus damno auctus est.
Sostrata.
minime; sed erat hic Corinthia anus haud inpura: ei dedi.
exponendam.
Chremes.
                         o Iuppiter, tantam esse in animo inscitiam!
Sostrata.
perii: quid ego feci?
Chremes.
                                          rogitas?
Sostrata.
                                                     si peccavi, me Chreme,
insciens feci.
Chremes.
                           id equidem ego, si tu neges, certo scio,
te inscientem atque inprudentem dicere ac facere omnia:
tot peccata in hac re ostendis. nam iam primum, si meum
imperium exsequi voluisses, interemptam oportuit,
non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.
at id omitto: misericordia, animus maternus: sino.
quam bene vero abs te prospectumst quod voluisti cogita:
nempe anui illi prodita abs te filiast planissume,
per te vel uti quaetum faceret vel uti veniret palam.
credo, id cogitasti: "quidvis satis est dum vivat modo."
quid cum illis agas qui neque ius neque bonum atque aequom sciunt?
melius peius, prosit obsit, nil vident nisi quod lubet.
Sostrata.
me Chreme, peccavi, fateor: vincor. nunc hoc te obsecro.
quanto tuos est animus gravior eo sis ignoscentior,
ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi.
Chremes.
scilicet equidem istuc factum ignoscam; verum, Sostrate
male docet mea facilitas multa.
sed istuc quidquid esr qua hoc occeptumst causa loquere.
Sostrata.
                                 ut stultae et misere omnes sumus
religiosae, quom exponendam do illi, de digito anulum
detraho et eum dico ut una cum puella exponeret:
si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.
Chremes.
istuc recte: conservasti te atque illam.
Sostrata.
                                              is hic est anulus.
Chremes.
unde habes?
Sostrata.
                   quam Bacchis secum adduxit adulescentulam,
Syrus.
                                                        hem
quid illa narrat?
Sostrata.
                    ea lavatum dum it, servandum mihi dedit.
animum non advorti primum: sed postquam aspexi ilico
cognovi, ad te exsilui.
Chremes.
                              quid nunc suspicare aut invenis
de illa?
Sostrata.
       nescio, nisi ex ipsa quaeras unde hunc habuerit,
si potis est reperiri.
Syrus.
                            interii: plus spei video quam volo:
nostrast, si itast.
Chremes.
                                        vivitne illa quoi tu dederas?
Sostrata.
                                                             nescio.
Chremes.
quid renuntiavit olim?
Sostrata.
                                        fecisse id quod iusseram.
Chremes.
nomen mulieri cedo quid sit, ut quaeratur.
Sostrata.
                                                     Philterae.
Syrus.
ipsast. mirum ni illa salvast et ego perii.
Chremes.
                                                     Sostrata,
sequere hac me intro.
Sostrata.
                     hoc ut praeter spen evenit!  quam timui male,
ne nunc animo ita esses duro ut olim in tollendo, Chremes!
Chremes.
non licet homine esse saepe ita ut volt, si res non sinit.
nunc ita tempus est mi ut cupiam filiam: olim nil minus.
IV.ii


Syrus.
Nisi me animus fallit multum, haud multum a me aberit infortuniam:
ita hac re in angustum oppido nunc meae coguntur copiae;
nisi aliquid video, ne esse amicam hanc gnati resciscat senex.
nam quod de argento sperem aut posse postulem me fallere,
nil est: triumpho, si licet me latere tecto abscedere.
crucior bolum mihi tantum ereptum tam desubito e faucibus.
quid agam? aut quid comminiscar? ratio de integro ineundast mihi.
nil tam difficilest quin quaerendo investigari possiet.
quid si hoc nunc sic incipiam? nil est. quid si, sic? tantundem egero.
at sic opinor: non potest. immo optume. euge habeo optumam.
retraham hercle opinor ad me
idem ego illus hodie fugitivom argentum tamen.
IV.iii


Clinia.
Res nulla mihi posthac potest iam intervenire tanta
quae mi aegritudinem adferat: tanta haec laetitia obortast.
dedo patri me nunciam, ut frugalior sim quam volt.
Syrus.
nil me fefellit: cognitast, quantum audio huius verbs.
istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor.
Clinia.
o mi Syre, audisti obsecro?
Syrus.
               quid ni? qui usque una adfuerim.
Clinia.
quoiquam aeque audisti commode quicquam evenisse?
Syrus.
                  nulli.
Clinia.
atque ita me di ament ut ego nunc non tam meapte causa
laetor quam illius; quam ego scio esse honore quovis dignam.
Syrus.
ita credo. sed nunc, Clinia, age, da te mihi vicissim;
nam amici quoque res est videnda in tutum ut conlocetur,
ne quid de amica nunc senex.
Clinia.
                                                    o Iuppiter!
Syrus.
                                                                         quiesce.
Clinia.
Antiphila mea nubet mihi.
Syrus.
                              sicine mi interloquere?
Clinia.
quid faciam? Syre mi, gaudeo: fer me.
Syrus.
                                               fero hercle vero.
Clinia.
deorum vitam apti sumus,
Syrus.
                         frustra operam opinor hanc sumo.
Clinia.
loquere: audio.
Syrus.
                     at iam hoc non agis.
Clinia.
                                         agam.
Syrus.
                                videndumst, inquam,
amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut conlocetur.
nam si nunc a nobis abis et Bacchidem hic relinquis,
senex resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis;
si abduxeris, celabitur, itidem ut celata adhuc est.
Clinia.
at enim istoc, Syre, nil est magis meis nuptiis advorsum.
nam quo ore appellabot patrem? tenes quid dicam?
Syrus.
                                                    quid ni?
Clinia.
quid dicam? quam causam adferam?
Syrus.
                                                  quin nolo mentiare:
aperte ita ut res sese habet narrato.
Clinia.
                                                  quid ais?
Syrus.
                                                            iubeo:
illam te amare et velle uxorem, hanc esse Clitiphonis.
Clinia.
bonam atque iustam rem oppido imperas et factu facilem.
et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celat senem vostrum?
Syrus.
           immo ut recta via rem narret ordine omnem.
Clinia.
                                                                     hem,
satin sanus es aut sobrius? tu quidem illum plane perdis.
nam qui ille poterit esse in tuto, dic mihi?
Syrus.
huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice ecfero
qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae,
vera dicendo ut eos ambos fallam: ut quom narret senex
voster nostro esse istam amicam gnati, non credat tamen.
Clinia.
at enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis;
nam dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam.
tu fors quid me fiat parvi pendis, dum illi consulas.
Syrus.
quid malum me aetatem censes velle id adsimularier?
unus est dies, dum argentum eripio: pax: nil amplius.
Clinia.
tantum sat habes? quid tum quaeso, si hoc pater resciverit?
Syrus.
quid si redeo ad illos qui aiunt "quid si nunc caelum ruat?"
Clinio.
metuo quid agam.
Syrus.
                  metuis? quasi non ea potestas sit tua,
quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facies palam.
Clinia.
age age, transducatur Bacchis.
Syrus.
                                   optume ipsa exit foras.
IV.iv

Bacchis.
Satis pol proterve me Syri promissa huc induxerunt,
decem minas quas dare mihi pollicitust. quod si is nunc me
deceperit, saepe obsecrans me ut veniam frustra veniet;
aut quom venturam dixero ut constituero, quom is certe
renuntiarit, Clitipho quom in spe pendebit animi:
decipiam ac non veniam, Syrus mihi tergo poenas pendet.
Clinia.
satis scite promittit tibi.
Syrus.
                                      atqui tu hanc iocari credis?
faciet nisi caveo.
Bacchis.
                      dormiunt: ego pol istos commovebo.
mea Phrygia, audistin modo iste homo quam villam demonstravit
Charini?
Phrygia.
                   audivi.
Bacchis.
                          proxumam esse huic fundo ad dextram?
Phrygia.
                                                                  memini.
Bacchis.
curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat:
Syrus.
quid inceptat?
Bacchis.
dic me hic oppido esse invitam atque adservari,
verum aliquo pacto verba me his daturam esse et venturam.
Syrus.
perii hercle. Bacchis, mane, mane: quo mittis istanc quaeso?
iube meant
Bacchis.
                           i,
Syrus.
                            quin est paratum argentum.
Bacchis.
                                              quin ego maneo.
Syrus.
atqui iam dabitur.
Bacchis.
ut lubet. num ego insto?
Syrus.
                              at scin quid sodes?
Bacchis.
quid?
Syrus.
           transeundumst nunc tibi huc ad Menedemum et tua pompa
eo transducendast.
Bacchis.
                      quam rem agis, scelus?
Syrus.
                                           ergon? argentum cudo
quod tibi dem.
Bacchis.
                      dignam me putas quam inludas?
Syrus.
                                                            non est temere.
Bacchis.
etiamne tecum hic res mihist?
Syrus.
                                              minume: tuom tibi reddo.
Bacchis.
eatur.
Clinia.
                            sequere hac.
Syrus.
                                            heus, Dromo.
Dromo.
                                                            quis me volt?
Syrus.
                                                                    Syrus.
Dromo.
                                                                        quid est rei?
Syrus.
ancillas omnis Bacchidis traduce huc ad vos propere.
Dromo.
quam ob rem?
Syrus.
                     ne quaeras: ecferant quae secum huc attulerunt.
sperabit sumptum sibi senex levatum esse harunc abitu:
ne ille haud scit, hoc paulum lucri quantum ei damnum adportet.
tu nescies quod scis, Dromo, si sapies.
Dromo.
                                                               mutum dices.
IV.v


Chremes.
Ita me di amabunt ut nunc Menedemi vicem
miseret me, tantum devenisse ad eum mali.
illancine mulierem alere cum illa familia!
etsi scio, aliquot hos dies non sentiet:
ita magno desiderio fuit ei filius.
verum ubi videbit tantos sibi sumptas domi
cottidianos fieri nec fieri modum,
optabit rursum ut abeat ab se filius.
Syrum optume eccum.
Syrus.
                     cesso hunc adoriri?
Chremes.
                                                                      Syre.
Syrus.
                                                                    hem.
Chremes.
quid est?
Syrus.
                    te mihi ipsum iam dudum optabam dari.
Chremes.
videre egisse iam nescio quid cum sene.
Syrus.
de illo quod dudum? dictum factum reddidi.
Chremes.
bonan fide?
Syrus.
                           bona hercle.
Chremes.
                                                 non possum pati,
quin tibi caput demulceam: accede huc, Syre:
faciam boni tibi aliquid pro ista re ac lubens.
Syrus.
at si scias quam scite in mentem venerit.
Chremes.
vah, gloriare evenisse ex sententia?
Syrus.
non hercle vero: verum dico.
Chremes.
                                                  dic quid est?
Syrus.
tui Clitophonis esse amicam hanc Bacchidem
Menedemo dixit Clinia, et ea gratia
secum adduxisse ne tu id persentisceres.
Chremes.
probe.
Syrus.
                        dic sodes.
Chremes.
                                                 immo si scias.
Syrus.
sed porro ausculta quo superest fallaciae:
sese ipse dicit tuam vidisse filiam;
eius sibi conplacitam formam, postquam aspexerit;
hanc cupere uxorem.
Chremes.
                                         modone quae inventast?
Syrus.
                                                                 eam:
et quidem iubebit posci.
Chremes.
                                                  quam ob rem istuc, Syre?
nam prorsum nihil intellego.
Syrus.
                                                   vah, tardus es.
Chremes.
fortasse.
Syrus.
                argentum dabitur ei ad nuptias,
aures atque vestem qui . . . tenesne?
Chremes.
                                           comparet?
Syrus.
id ipsum.
Chremes.
                         at ego illi neque do neque despondeo.
Syrus.
non? quam ob rem?
Chremes.
                         quam ob rem?  me rogas?  homini . . . ?
Syrus.
                                                                ut lubet.
non ego dicebam in perpetuom ut illam illi dares,
verum ut simulares.
Chremes.
                                         non meast simulatio:
ita tu istaec tua miscete, ne me admisceas.
egon quoiquod daturus non sum, ut ei despondeam?
Syrus.
credebam.
Chremes.
                          minume.
Syrus.
                                         scite poterat fieri;
et ego hoc, quia dudum tu tanto opere iusseras
eo coepi.
Chremes.
                                    credo.
Syrus.
                                               ceterum equidem istuc, Chreme
aequi bonique facio.
Chremes.
                                         atqui quam maxume
volo te dare operam ut fiat, verum alia via.
Syrus.
fiat, quaratur aliquid. sed illud quod tibi
dixi de argento quod ista debet Bacchidi,
id nunc reddendumst illi: neque tu scilicet
illuc confugies: "quid mea? num mihi datumst?
num iussi? num illa oppignerare filiam
meam me invito potuit?" verum illuc, Chreme.
dicunt: "ius summum saepe summast malitia."
Chremes.
haud faciam.
Syrus.
                      immo aliis si licet, tibi non licet:
omnes te in lauta esse et bene aucta parte putant.
Chremes.
quin egomet iam ad eam deferam.
Syrus.
                          immo filium
iube potius.
Chremes.
                   quam ob rem?
Syrus.
                                        quia enim in eum suspiciost
translata amoris.
Chremes.
                           quid tum?
Syrus.
                                        quia videbitur
magis veri simile id esse, quom hic illi dabit:
et simul conficiam facilius ego quod volo.
ipse adeo adest: abi, ecfer argentum.
Chremes.
                                                ecfero.
IV.vi


Clitipho.
Nullast tam facilis res quin difficilis siet,
quam invitus facias. vel me haec deambulatio,
quam non laboriosa, ad laguorem dedit.
nec quicquam magis nunc metuo quam ne denuo
miser aliquo extrudar hinc, ne accedam ad Bacchidem.
ut te quidem omnes de deae quantumst, Syre,
cum istoc invento cumque incepto perduint!
huius modi mihi res semper comminiscere.
ubi me excarnufices.
Syrus.
                                   is tu hinc quo dignus es?
quam paene tua me perdidit protervitas!
Clitipho.
vellem hercle factum, ita meritu's.
Syrus.
                                         meritus? quo modo?
ne me istuc ex te prius audisse gaudeo,
quam argentum haberes quod daturus iam fui.
Clitipho.
quid igitur tibi vis dicam? abisti mihi manum;
amicam adduxit quam non licitumst tangere.
Syrus.
iam non sum iratus. sed scin ubi nunc sit tibi
tua Bacchis?
Clitipho.
                     apud nos.
Syrus.
                                       non.
Clitipho.
                                             ubi ergo?
Syrus.
                                                        apud Cliniam
Clitipho.
perii.
Syrus.
          bono animo es: iam argentum ad eam deferes
quod ei pollicitu's.
Clitipho.
                                   garris. unde?
Syrus.
                                                    a tuo patre.
Clitipho.
ludis fortasse me?
Syrus.
                       ipsa re experibere.
Clitipho.
ne ego homo sum fortunatus: deamo te, Syre.
Syrus.
sed pater egreditur. cave quicquam admiratus sis,
qua causa id fiat; obsecundato in loco;
quod imperabit facito; loquitor paucula.
IV.vii


Chremes.
Ubi Clitipho hic est?
Syrus.
                 "eccum me" inque.
Clitipho.
                             eccum hic tibi.
Chremes.
quid re esset dixit huic?
Syrus.
                                   dixi pleraque omnia
Chremes.
cape hoc argentum ac defer.
Syrus.
                               I: quid stas, lapis?
quin accipis?
Clitipho.
                   cedo sane.
Syrus.
                                      sequere hac me ocius.
tu hic nos dum eximus interea opperibere;
nam nil est illic quod moremur diutius. -
Chremes.
minas quidem iam decem habet a me filia,
quas hortamentis esse nunc duco datas;
hasce ornamentis consequentur alterae;
porro haec talenta dotis adposcunt duo.
quam multa iniusta ac prava fiunt moribus!
mihi nunc relictis rebus inveniundus est
aliquis, labore inventa mea quoi dem bona.
IV.viii


Menedemus.
Multo omnium nunc me fortunatissumum
factum puto esse, quom te, gnate, intellego resipisse.
Chremes.
                       ut errat!
Menedemus.
                                  te ipsam quarebam, Chreme
serva, quod in te est, filium et me ac familiam.
Chremes.
cedo quid vis faciam?
Menedemus.
                            invenisti hodie filiam.
Chremes.
quid tum?
Menedemus.
              hanc uxorem sibi dari volt Clinia.
Chremes.
quaeso quid tu hominis es?
Menedemus.
                                       quid est?
Chremes.
                                                     iamne oblitus es
inter nos quid sit dictum de fallacis,
ut ea via abs te argentum auferretur?
Menedemus.
                                                  scio.
Chremes.
ea res nunc agitur ipsa.
Menedemus.
                               quid narras, Chreme?
immo haec quidem quae apud me est Clitiphonis est
amica: ita aiunt.
Chremes.
                      et tu credis omnia.
et illum aiunt velle uxorem, ut quom desponderis,
des qui aurum ac vestem atque alia quae opus sunt comparet.
Menedemus.
id est profecto: id amicae dabitur.
Chremes.
                                            scilicet
daturum.
Menedemus.
                  ah, frustra sum igitur gavisus miser.
quidvis tamen iam malo quam hunc amittere.
quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
ne sentiat me sensisse atque aegre ferat?
Chremes.
aegre? nimium illi, Menedem, indulges.
Menedemus.
                                      sine:
inceptumst: perfice hoc me perpetuo, Chreme.
Chremes.
dic convenisse, egisse te de nuptiis.
Menedemus.
dicam. quid deinde?
Chremes.
                                  me facturum esse omnia,
generum placere; postremo etiam, si voles,
desponsam quoque esse dicito.
Menedemus.
                              em istuc volueram.
Chremes.
tanto ocius te ut poscat et tu, id quod cupis,
quam ocissime ut des.
Menedemus.
                        cupio.
Chremes.
                                   ne tu propediem,
ut istam rem video, istius obsaturabere.
sed haec uti sunt, cautim et paulatim dabis,
si sapies.
Menedemus.
                       faciam.
Chremes.
                                   abi intro: vide quid postulet.
ego domi ero, si quid me voles.
Menedemus.
                                sane volo.
nam te scientem faciam quidquid egero.

ACTVS V

Menedemus.
Ego me non tam astutum neque tam perspicacem esse id scio:
sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes
hoc mihi praestat: in me quidvis harum rerum convenit,
quae sunt dicta in stulto, caudex, stipes, asinus, plumbeus;
in illum nil potest: exsuperat eius stultitia haec omnia.
Chremes.
ohe, iam desine deos, uxor, gratulando obtundere,
tuam esse inventam gnatam; nisi illos ex tuo ingenio iudicas,
ut nil credas intellegere nisi idem dictumst centiens.
sed interim quid illic iam dudum gnatus cessat cum Syro?
Menedemus.
quos ais homines, Chreme, cessare?
Chremes.
                          ehem, Menedeme, advenis?
dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastin?
Menedemus.
                              omnia.
Chremes.
quid ait?
Menedemus.
                             gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias.
Chremes.
hahahae
Menedemus.
                               quid risisti?
Chremes.
                                   servi venere in mentem Syri
callidates.
Menedemus.
                  itane?
Chremes.
                                 voltus quoque hominum fingit scelus.
Menedemus.
gnatus quod se adsimulat laetum, id dicis?
Chremes.
                                                         id.
Menedemus.
                                                               idum istuc mihi
venit in mentem.
Chremes.
                        veterator.
Menedemus.
                                            magis, si magis noris, putes
ita rem esse.
Chremes.
                      ain tu?
Menedemus.
                              quin tu ausculta.
Chremes.
                     manedum, hoc prius scire expeto,
quid perdideris. nam ubi desponsam nuntiasti filio,
continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet,
sponsae vestem aurum atque ancillas opus esse:
       argentum ut dares.
Menedemus.
non.
Chremes.
                quid? non?
Menedemus.
                              non inquam.
Chremes.
                                             neque ipse gnatus?
Menedemus.
                                                      nil prorsum, Chremes.
magis unum etiam instare, ut hodie conficiantur nuptiae.
Chremes.
mira narras. quid Syrus meus? ne is quidem quicquam?
Menedemus.
                                                                 nihil.
Chremes.
quam ob rem, nescio.
Menedemus.
                         equidem miror, qui alia tam plane scias.
sed ille tuom quoque Syrus idem mire finxit filium,
ut ne paululum quidem subolat esse amicam hanc Cliniae
Chremes.
quid agit?
Menedemus.
                         mitto iam osculari atque amplexari: id nil puto.
Chremes.
quid est quod amplius simuletur?
Menedemus.
                                      vah.
Chremes.
                                              quid est?
Menedemus.
                                                       audi modo
est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:
huc est intro latus lectus, vestimentis stratus est.
Chremes.
quid postquam hoc est factum?
Menedemus.
                                   dictum factum huc abiit Clitipho.
Chremes.
solus?
Menedemus.
                        solus.
Chremes.
                               timeo.
Menedemus.
                                               Bacchis consecutast ilico
Chremes.
sola?
Menedemus.
                 sola.
Chremes.
                       perii.
Menedemus.
                               ubi abiere intro, operuere ostiu,
Chremes.
                                                                 hem,
Clinia haec fieri videbat?
Menedemus.
                                quidni? mecum una simul.
Chremes.
fili est amica Bacchis: Menedeme, occidi.
Menedemus.
quam ob rem?
Chremes.
                     decem dierum vix mi est familia.
Menedemus.
quid istuc times quod ille operam amico dat suo?
Chremes.
                                immo quod amicae.
Menedemus.
                          si dat.
Chremes.
                                        an dubium id tibist?
quem quamne tam comi animo esse aut leni putas
qui se vidente amicam patiatur suam . . . ?
Menedemus.
ah quid ni? quo verba facilius dentur mihi.
Chremes.
derides merito. mihi nunc ego suscenseo:
quot res dedere, ubi possem persentiscere,
ni essem lapis!  quae vidi! vae misero mihi!
at ne illud haud inultum, si vivo, ferent.
nam iam . . .
Menedemus.
                  non tu te cohibes? non te respicis?
non tibi ego exempli satis sum?
Chremes.
                                          prae iracundia,
Menedeme, non sum apud me.
Menedemus.
                                         tene istuc loqui!
nonne id flagitiumst, te aliis consilium dare,
foris sapere, tibi non posse te auxiliarier?
Chremes.
quid faciam?
Menedemus.
                       id quod me fecisse aiebas parum.
fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat
tibi credere omnia, abs te petere et poscere,
ne quam aliam quaerat copiam ac te deserat.
Chremes.
immo abeat multo malo quovis gentium
quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem.
nam si illi pergo suppeditare sumptibus,
Menedeme, mihi illaec vero ad rastros res redit.
Menedemus.
quot incommoditates in hac re capies, nisi caves!
difficilem te esse ostendes et ignosces tamen
post, et id ingratum.
Chremes.
                        ah nescis quam doleam.
Menedemus.
                                             ut lubet
quid hoc quod rogo, ut illa nubat nostro? nisi quid est
quod magis vis.
Chremes.
                       immo et gener et adfines placent.
Menedemus.
quid dotis dicam te dixisse filio?
quid obticuisti?
Chremes.
                      dotis?
Menedemus.
                                ita dico.
Chremes.
                                            ah.
Menedemus.
                                                  Chreme,
ne quid vereare, si minus: nil nos dos movet.
Chremes.
duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis;
sed ita dictu opus est, si me vis salvom esse et rem et filium,
me mea omnia  bona doti dixisse illi.
Menedemus.
                                               quam rem agis?
Chremes.
id mirari te simulato et illum hoc rogitato simul,
quam ob rem id faciam.
Menedemus.
                          quin ego vero quam ob rem id facias nescio.
Chremes.
egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia
diffluit, retundam, redigam, ut quo se vortat nesciat.
Menedemus.
quid agis?
Chremes.
              mitte: sine me in hac re gerere mihi morem.
Menedemus.
                                                                 sino
intane vis?

Chremes.        ita.
Menedemus.
                           fiat.
Chremes.
                             ac iam uxorem ut accersat paret. -
hic ita ut liberos est aequom dictis confutabitur.
sed Syrum
Menedemus.
quid eum?
Chremes.
egone si vivo adeo exornatum dabo,
adeo depexum, ut dum vivat meminerit semper mei;
qui sibi me pro deridiculo ac delectamento putat.
non, ita me di ament, auderet facere haec viduae mulieri,
quae in me fecit.
V.ii

Clitipho.
                      itane tandem quaeso, Menedeme? ut pater
tam in brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris?
quodnam ob factum? quid ego tantum sceleris admisi miser?
volgo faciunt.
Menedemus.
                     scio tibi esse hoc gravius multo ad durius,
quoi fit; verum ego haud minus aegre patior, id qui nescio
nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo.
Clitipho.
hic patrem astare aibas.
Menedemus.
                               eccum.
Chremes.
                                           quid me incusas, Clitipho?
huius quidquid ego feci, tibi prospexi et stultitiae tuae.
ubi te vidi animo esse omisso et suavia in praesentia
quae essent prima habere neque consulere in longitudinem:
cepi rationem, ut neque egeres neque ut haec posses perdere.
ubi quoi decuit primo, tibi non licuit per te mihi dare,
abii ad proxumum tibi qui erat: ei commisi et credidi
ibi tuae stultitiae semper erit praesidium, Clitipho,
victus, vestitus, quo in tectum te receptes.
Clitipho.
                                                    ei mihi!
Chremes.
satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem.
Syrus.
disperii: scelestus quantas turbas concivi insciens!
Clitipho.
emori cupio.
Chremes.
prius quaeso disce quid sit vivere
ubi scies, si displicebit vita, tum istoc utitor.
Syrus.
ere, licetne?
Chremes.
                  loquere.
Syrus.
                              at tuto.
Chremes.
                                          loquere.
Syrus.
                                                         quae istast pravitas
quaevae amentiast, quod peccavi ego, id obesse huic?
Chremes.
                                                                ilicet.
ne te admisce: nemo accusat, Syre, te: nec tu aram tibi
nec precatorem pararis.
Syrus.
                                 quid agis?
Chremes.
                                                    nil suscenseo
neque tibi nec tibi; nec vos est aequom quod facio mihi.
Syrus.
abiit? vah, rogasse vellem.
Clitipho.
                                        quid?
Syrus.
                                                 unde peterem mihi cibum:
ita nos alienavit. tibi iam esse ad sororem intellego.
Clitipho.
adeon rem rediise ut periclum etiam a fame mihi sit, Syre!
Syrus.
modo liceat vivere, est spes.
Clitipho.
                                  quae?
Syrus.
                                                nos esurituros satis.
Clitipho.
inrides in re tanta neque me consilio quicquam adiuvas?
Syrus.
immo et ibi nunc sum et usque id egi dudum, dum loquitur pater;
et quantum ego intellegere possum,
Clitipho.
                                                    quid?
Syrus.
                                                       non aberit longius,
Clitipho.
quid id ergo?
Syrus.
                      sic est; non esse horum te arbitror.
Clitipho.
                                                   quid istuc, Syre?
satin sanus es.
Syrus.
             ego dicam, quod mi in mentemst; tu diiudica
dum istis fuisti solus, dum nulla alia delectatio
quae propior esset, te indulgebant, tibi dabant: nunc filia
postquamst inventa vera, inventast causa qua te expellerent.
Clitipho.
est veri simile.
Syrus.
             an tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas?
Clitipho.
non arbitror.
Syrus.
                    nunc aliud specta: matres omnes filiis
in peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria
solent esse: id non fit.
Clitipho.
                               verum dicis. quid ergo nunc faciam, Syre?
Syrus.
suspicionem instanc ex illis quaere, rem profer palam.
si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito,
aut scibis quoius sis.
Clitipho.
                             recte suades: faciam. -
Syrus.
                                          sat recte hoc mihi.
in mentem venit; nam quam maxume huic visa haec suspicio
erit vera, quamque adulescens maxume quam in minima spe situs
erit, tam facillume patris pacem in leges conficiet suas.
etiam haud scio an iam uxorem ducat: ac Syro nil gratiae!
quid hoc autem? senex exit foras: ego fugio. adhuc quo factumst,
miror non continuo abripi iusse: ad Menedemum hunc pergam.
eum mihi precatorem paro: seni nostro nil fidei habeo.
V.iii

Sostrata.
Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali;
idque adeo miror, quo modo
tam ineptum quicquam tibi venire in mentem, mi vir, potuerit.
Chremes.
oh, pergin mulier esse? nullamne ego rem umquam in vita mea.
volui quin tu in ea re mi fueris adversatrix, Sostrate?
at si rogem iam quid est quo peccem aut quam ob rem hoc facias, nescias.
in qua re nunc tam confidenter restas, stulta.
Sostrata.
                                                    ego nescio?
Chremes.
immo scis potius quam quidem redeat integra eadem oratio.
Sostrata.
                                                       oh,
iniquos es qui me tacere de re tanta postules.
Chremes.
non postulo iam: loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen.
Sostrata.
facies?
Chremes.
                  verum.
Sostrata.
                           non vides quantum mali ex ea re excites?
subditum se suspicatur.
Chremes.
                                      "subditum," ain tu?
Sostrata.
                                                                sic erit,
mi vir
Chremes.
                confitere.
Sostrata.
au te obsecro, istuc inimicia siet.
egon confitear meum non esse filium, qui sit meus?
Chremes.
quid? metui ne non, quom velis, convincas esse illum tuom?
Sostrata.
quod filia est inventa?
Chremes.
                                non: sed quo magis credundum siet,
quod est consimilis moribus,
convinces facile ex te natum; nam tui similest probe;
nam illi nil vitist relictum quin sit idem itidem tibi.
tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium.
sed ipse egreditur, quam severus! rem quom videas, censeas.
V.iv

Clitipho.
Si umquam ullum fuit tempus, mater, quom ego voluptati tibi.
fuerim, dictus filius tuos vostra voluntate: obsecro,
eius ut memineris atque inopis nunc te miserescat mei,
quod peto aut quod volo, parentes meos ut commonstres mihi.
Sostrata.
obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuom,
alienum esse te.
Clitipho.
                         sum.
Sostrata.
                                     miseram me, hoccin quaesisti, obsecro?
ita mihi atque huic sis superstes, ut tu ex me atque hoc natus es;
et cave posthac, si me amas, umquam istuc verbum ex te audiam.
Chremes.
at ego, si me metuis, mores cave in te esse istos sentiam.
Clitipho.
quos?
Chremes.
             si scire vis, ego dicam: gerro iners fraus helluo
ganeo's damnosus; crede, et nostrum te esse credito.
Clitipho.
non sunt haec parentis dicta.
Chremes.
                                    non, si ex capite sis meo
natus, item ut Minervam esse aiunt ex Iove, ea causa magis
patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri.
Sostrata.
di istaec prohibeant!
Chremes.
                             deos nescio: ego, quod potero, sedulo.
quaeris id quod habes, parentes; quod abest non quaeris, patri
quo modo obsequare et ut serves quod labore invenerit.
nono mihi per fallacias adducere ante oculos . . . pudet
dicere hac praesente verbum turpe; at te id nullo modo
facere puduit.
Clitipho.
             eheu, quam nunc totus displiceo mihi,
quam pudet! neque quod principium incipiam ad placandum scio.
Menedemus.
Enim vero Chreme nimis graviter cruciat adulescentulum
nimisque inhuamne: exeo ergo ut pacem conciliem optume
ipsos video.
Chremes.
                       ehem, Menedeme, quor non accersi iubes
filiam et quod dotis dixi firmas?
Sostrata.
                                   mi vir, te obsecro
ne facias.
Clitipho.
              pater, obsecro mi ignoscas.
Menedemus.
                                            da veniam, Chreme:
sine te exorem.
Chremes.
                  egon mea bona ut dem Bacchidi dono sciens?
non faciam.
Menedemus.
                    at id nos non sinemus.
Clitipho.
                                         si me vivom vis, pater,
ignosce.
Sostrata.
               age, Chreme mi.
Menedemus.
                            age quaeso, ne tam offirma te, Chreme.
Chremes.
quid istic? video non licere ut coeperam hoc pertendere.
Menedemus.
facis, ut te decet.
Chremes.
                      ea lege hoc adeo faciam, si facit
quod ego hunc aequom censeo.
Clitipho.
                                 pater, impera: faciam omnia.
Chremes.
uxorem ut ducas.
Clitipho.
                                 pater . . .!
Chremes.
                                                     nil audio.
Sostrata.
                                                             ad me recipio:
faciet.
Chremes.
             nil etiam audio ipsum.
Clitipho.
                                       perii.
Sostrata.
                                                          an dubitas, Clitipho?
Chremes.
immo utrum volt.
Sostrata.
                       faciet omnia.
Menedemus.
                                         haec dum incipias, gravia sunt,
dumque ignores; ubi cognoris, facilia.
Clitipho.
                                                  faciam, pater.
Sostrata.
gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam, quam tu facile ames,
filiam Phanocratae nostri.
Clitipho.
                                              rufamne illam virginem,
caesium, sparso ore, aduneo naso? non possum, pater.
Chremes.
heia, ut elegans est! credas animum ibi esse.
Sostrata.
                                                 aliam dabo
Clitipho.
immo, quandoquidem ducendast, egomet habeo propemodum
quam volo.
Chremes.
                                   nunc laudo, gnate.
Clitipho.
                                                     Archonidi huius filiam.
Sostrata.
satis placet.
Clitipho.
                       pater, hoc nunc restat.
Chremes.
                                                       quid?
Clitipho.
                                                                   Syro ignoscas volo
quae mea causa fecit.
Chremes.
                                        fiat.


Cantor.                                                   vos valete et plaudite

FELICITER

1412, Paris, Bibl. de l'Arsenal, 664, fol. 1v
 

JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS 1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM || THE CLOISTER || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER || CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||