ST BIRGITTA OF SWEDEN
REVELACIONES, BOOK I
EDITED, CARL-GUSTAF UNDHAGEN
Magister Mathias writes the preface, then records Birgitta's vision as the 'Bride of Christ', filled with the Biblical text he has taught her, translating it from Hebrew into Swedish, from his studies under Nicolas of Lyra in Paris.
{Incipit prologus in libro celesti reuelacionum Dei.

Bishop Hemming of Abo and Birgitta of Sweden in a Finnish Diptych
{ Stupor et mirabilia audita sunt in terra nostra. Mirabile siquidem erat, quod zelator legis, Moyses, igneam legem in ulcionem peccatorum de medio ignis zeli Dei audiret. Sed stupendius est, quod hodie humiles et mansueti spiritu vocem Iesu Christi, Dei et hominis, audiunt, ut olim Helias in sibilo aure tenuis audiuit. 2 Qui enim durissimum, ignarum et rudem populum zelo iusticie sue legi sue primum subdidit per timorem, nunc in lenitate misericordie populum, utraque lege, scilicet veteri et noua, eruditum, subdere disponit per amorem. Precesserat enim spiritus grandis terroris Dei, subuertens montes superborum et conterens petras induratorum cordium, et commocio penitencie, conturbantis mentes ad salutem, et ignis diuine dileccionis, in euangelio Christi coruscantis per euidentissima magne caritatis eius ad suos indicia, qui semetipsum pro eis tradidit in mortem, ne ipsi in eternum morerentur, et suorum ad ipsum, semetipsos pro gloria eius tradencium, ut sic quodammodo loquar.3 In hoc igne Deus non secundum sue diuinitatis excellenciam sed secundum nostre seruilitatis humilem condicionem apparuit, in qua mundum redemit. Et sequitur iam sibilus lenitatis diuine misericordie, omnes propter preces et merita matris misericordie, virginis Marie, ab estu peccati ad auram placidissime misericordie conuocans. Et in hac aura Dominus, cui proprium est misereri, omnipotenciam sue diuinitatis in sublimitate maxime miseracionis manifestat, ut inexcusabiles sint omnes, apparente diuino iudicio, qui misericordiam, tam leniter et dulciter exhibitam, contempserunt. 4 Vel numquid non inexcusabiliter dignus est iusticia diuini iudicii feriri, qui tam dulcibus verbis et operibus quam huius reuelacionis series continet oblatam sibi contempnit et respuit miseracionem?5 Quapropter preparent omnes animos, expandant omnes voluntatum suarum sinus, ut mensura misericordie bona, scilicet super meritum conferta, super speratum coagitata, super desiderium et omnem cogitacionem supereffluens, per mediatricem Dei et hominum a filio suo, fonte scilicet omnis pietatis, infundatur. 6 Nec suspicio ulla fallacis spiritus mentibus ista legencium obrepat. Non enim credendum est, quod spiritus malignus vel vere iustos decipiat, vel peccatores in melius conuertat, vel caritatem, quam non habet, frigidis cordibus infundere queat, vel in aliquo gloriam Dei, cui inuidet, promoueat. 7 Sicut enim impossibile est, quod spiritus veritatis vel loquatur mendacium, vel a iusticia quemquam auertat, vel superbiam et inuidiam cordibus sibi subditis inspiret, vel omnipotentis Dei contemptum adducat, sic spiritui falsitatis opposita horum malorum propter inolitam ei malignitatem et nequiciam omnino sunt interdicta. 8 Aut si quis forte hec, vel aliquid horum bonorum, spiritui maligno possibilia esse ad faciendum contendat, consequens est, ut opposita horum spiritui benigno et sancto possibilia esse concedat. Et veniet ineuitabilis error, ut mala Deo et bona diabolo tribuantur et iustorum princeps et rector credatur diabolus, impiorum vero fautor et instigator Deus esse blasphemetur. 9Quod si quis vere iustum discernere velit, ne per fucatam iusticiam decipiatur, sciat, quod a vere iusto relegata sunt: primum omnia vere mala, quantum ad eternam mortem operantur, scilicet luxuria, cupiditas et superbia; deinde eciam falsa bona, scilicet virtus vane glorie ad se ostentandum, vel pusillanimis ad iusticiam defendendum, vel amaro zelo feruens ad alios iudicandum, ut sic in iusticia sit humilis ex virtute, stabilis ex humilitate, tranquillus ex animi stabilitate. 10Unde et vere iustus nec gloriam propriam querit, ut per hanc a diabolo decipiatur, nec pusillanimitate a defensione iusticie recedit, ut per hoc a malignitate hominum vincatur, nec turbacionibus quibuscumque succumbit, ut status animi eius a recte racionis fundamento feruore impaciencie euertatur. 11 Non enim in hoc iustus non est quicumque, quod ei turbacio mentis accidit, si tamen turbacio eum a paciencie et ceterarum virtutum fundamento non euertit. Unde et Christus, cum ex tristicia et turbacione agonie mentis dixisset ad Patrem: "Transfer calicem hunc a me!", ostendens, quod turbacio illa animum suum a fundamento virtutum non euerterat, adiunxit: "Verumptamen non sicut ego volo sed sicut tu." 12 Nec minus hoc quam, quod superius dictum est in preallegata figura, notare poterit. Spiritus enim grandis est vana gloria, que omnem virtutum eminenciam, que est in modum moncium, omnemque constanciam, que est ut firmitas petrarum, subuertit. Et terror comminacionum et persequencium commouet corda, ut cedant importunitatibus hominum. 13 Ignisque zeli exardescit in iusto, nondum virtute paciencie et mansuetudinis perfecto, contra peccatores, ut patet in Phariseo, qui de iusticia sua gloriabatur et indignacionis igne contra publicanum, sicut et Symon contra Magdalenam, feruebat. Sed non est in tali feruore Dominus, et ideo datur diabolo temptandi et decipiendi locus. 14 Talia de sponsa Christi, quam sibi in huiusmodi gracie ministerium elegerat, suspicanda non sunt. Que, adhuc in coniugio viuens, maritum suum ad continencie perfeccionem adduxit, ut multis annis simul sine exaccione et reddicione debiti coniugalis viuerent. Iamque adhuc ligata matrimonio sobrietatem vidualem in victu et vestitu preferebat. Deuocioque cordis eius et oracionum instancia magnam in ea future religionis et gracie perfeccionem premonstrabat. 15Cumque iam a lege viri soluta esset, bona sua heredibus et pauperibus distribuens et a mundi retinaculis se expediens et Christum pauperem pauper sequens, nichil sibi nisi simplicissimum victum et vestitum contemptibilem retinebat. Propter quod et eam, que omnem mundi consolacionem reiecerat, Christus mirandis consolacionibus et graciis visitabat. 16 In quibus omnibus non suam sed Dei gloriam querens, latere quidem ob humilitatis custodiam maluisset, nisi quantum ad proximorum salutem se per imperium spiritus, vel pocius Christi, in spiritu sibi apparentis, certis se personis manifestare iussa fuit. Optabatque obprobriis et contumeliis suis Christi cumulare gloriam. Veritate, mansuetudine et iusticia formam vite Christi in se exprimens, eciam a minimis et vilibus personis gratis et impune ledi sufferebat. 17 Quis talem vitam existimet ludibriis patere demonum Christumque tante impietatis arguere audebit, ut non tueretur in se sperantem et non se sed ipsum ex dileccionis eius plenitudine glorificantem? Vel numquid bonus sponsus castam coniugem et fidelem exponit adultero illudendam? 18Cedat igitur temeritas stulti iudicii et detur locus glorie et gracie Dei, que tanto maior esse cognoscitur, quanto ignorancie et modice fidei nostre videtur incredibilior. Quis enim, nisi eiusdem spiritus gracia preuentus, credere poterit, quod Christus, residens in celo, loquatur femine, in hac mortalitate adhuc degenti? 19 Sed sicut - ex ipsius Christi verbis accepimus -, cum aspiciuntur montes et silue, videtur celum eminencie eorum propinquum, licet non sit, sic et Christus, in celo regnans, spirituali visione propinquus videri poterit, quantumlibet corporali presencia remotus sit. Cuiusmodi visioni localis distancia nequit preiudicare. 20 O vere stupenda et superadmiranda apparicio et gracia et certe omni nacioni, que sub celo est, reuelanda, qua Christus, tam grauiter flagiciis Christianorum lesus, ut vix ulle reliquie seminis iusticie inueniantur, misericordiam exhibet ingratis et reos allicit ad veniam flagitandam! 21 Sane stupendior est hec apparicio illa, qua se per carnem monstrauit. Illa carnis superficiem carnalibus oculis ingessit, hec Deum et hominem spiritualibus oculis ingerit. 22 Per illam moriturus mortalibus loquebatur, per hanc semper victurus morituris, ut immortales fiant, loquitur. Per illam ambulans in terra in humanis diuina monstrabat, per hanc regnans in celo humana diuinis reconciliat. 23 In illa debitum iusticie moriendo pro nobis soluit, in hac indebite nobis peccatoribus misericordie munus largiri promittit. 24 Tam stupenda, inquam, est hec admirabilis apparicio, qud vix credi potest et a parua humani cordis capacitate comprehendi virtus tanti miraculi. Nam licet ipsa racio veritatem virtute plenam in ipsis verbis et operibus, que in apparicione hac audiuntur et experimento probantur, inueniat, infirmitas tamen ipsa non capit, quod racio audiencium verba et experiencium beneficia capiendum dicit. 25 Nam et ego ipse, qui hec scripsi, licet certissime michi de hoc spiritu per verba et opera plene veritas constiterit, vix tamen ipse capio, quod tamen omni accepcione dignissimum esse iudico. Nedum existimare queam, omnes hoc auditores credere posse, qui verba non audierunt et opera nescierunt. 26 Sicut et de Christi resurreccione dicitur, quod paulatim per multa argumenta monstrata est, quia totam simul nouitatem miraculi fragilia mortalium pectora capere non potuerunt, sic et in hoc miraculo Christum facturum credo: longiorum curriculo temporum magnitudinem miraculi multis virtutum argumentis notam facere, quam oculi cordis peccatorum, assueti tenebris, non possunt subito agnoscere. 27 Hoc tamen mentes omnium preparare ad faciliorem acceptacionem veritatis debet, quod tot verba totque miracula non aliam fidem predicant, nisi quam Christus predicauit. Non nouum nobis Christum inducunt sed eundem, qui pro nobis passus fuit. 28 Nichil veritati, que in Christo est, subtrahunt aut addunt, sed misericordie, que tanto in eis habundancior ostenditur, quanto iam peccatorum miseria super id, quod umquam fuerat, cognoscitur maior. 29 Gracias ergo Patri misericordiarum et Deo tocius consolacionis agamus, qui in tot senescentis mundi miseriis tot misericordiis occurrit miseris, ne labantur in baratrum desperacionis. 30 Qui enim sobrie et fideliter verba presentis libri, que respectu multorum pauca sunt, attendere voluerit, dubitare non poterit verba - non illius, que virtute vacua est, sed eius, que virtute plena est, veritatis - dici non potuisse nisi a spiritu veritatis. 31 Qui eciam opera eius probare voluerit, inueniet fidedignos testes, quibus operum veritatem, si voluerit, comprobabit. 32 Inicium autem huius reuelacionis facte ad predictam dominam, transmissum ad me, qui hunc prologum premisi, ut ceteris illud notum facerem, taliter a Christo assumebatur: 33 "Diabolus tripliciter peccauit, scilicet superbia, eo quod ipsum bene creaui, cupiditate, qua michi non solummodo par sed et superior esse ambiuit, et voluptate, qua tantum diuinitatis mee gloria delectabatur, ut libenter, si potuisset, me occidisset, ut loco mei regnare potuisset. Et ob hoc de celo corruens, hiis tribus peccatis mundum repleuit et per ea humanum genus violauit. 34 Propter quod ego hominem assumpsi et in mundum veni, ut humilitate mea eius superbiam annichilarem, paupertate mea eius cupiditatem destruerem. Et grauissimam crucis penam subii, ut eius abhominabilem concupiscenciam exterminarem et homini sanguine cordis mei et morte mea celum aperirem, peccatis suis preclusum, si tamen ipse velit, quantum in ipso est, ad hec operari. 35 Sed nunc homines regni Suecie, specialiter illud hominum genus, quod curiale seu militare dicitur, peccant, sicut ante diabolus peccauit. Superbiunt enim de pulchris corporibus, que eis dedi. Diuicias ambiunt, quas eis dare nolui. Abhominabili concupiscencia sic defluunt, ut, si eis possibile esset, magis me occiderent quam voluptatibus suis carere vellent, aut iudicium meum horribile, quod eis pro peccatis suis imminet, sustinerent. 36 Et ideo corpora illa, de quibus superbiunt, occidentur gladio, lancea et securi. Membra illa speciosa, de quibus gloriantur, bestie et volucres lacerabunt. Bona, que contra voluntatem meam congregant, alieni diripient et ipsi egebunt. 37 Propter abhominabiles autem voluptates suas Patri meo tantum displicent, quod eos admittere non dignatur ad faciei sue visionem. Et quia me, si possent, libenter occiderent, ipsi ad inferna manibus diaboli tradentur, ab eo eterna morte occidendi. 38 Hoc autem iudicium diu ante regno Suecie superduxissem, nisi preces amicorum meorum, qui inter eos sunt, obsisterent, qui me ad misericordiam inclinant. Et ideo veniet tempus, quando eosdem amicos meos ad me colligam, ne videant mala, que illi regno superducam. Verumptamen aliqui amicorum meorum tunc viuent et videbunt in cumulum suorum meritorum. 39 Nunc igitur, quia reges et principes et prelati ex beneficiis meis me cognoscere nolunt, ut ad me veniant, ego pauperes, debiles, infantes et miserabiles personas congregabo, quibus loca eorum repleam, ne in exercitu meo ob eorum absenciam aliquis sit defectus." 40 Cum autem persona, cui hec fiebat reuelacio, ingemisceret et iudicium nimis durum conquereretur, adiunxit Dominus: "Quamdiu viuit homo, aditus celestis regni illi apertus est. Si ipsi nouerint mutare vitam, ego sentenciam noui mitigare." 41 Sed et opera, que ad presens occurrunt, presentis veritatis confirmatiua, hec sunt: Primum, quod una ignara mulier hec proponit, que nec fingere vult, cum sit nobilis et probate vite, in humilitate et viduitate viuens et, si vellet, nesciret nec minimum confingere, cum sit simplicissima et mansuetissima. 42 Secundum est, quod conscriptor horum, cum sit religiosissimus et simplicissimus, nulla racione volens manum mittere ad scribendum, reputans se propter ignoranciam suam ad tantum opus minus idoneum, coactus fuit metu mortis a Christo et fere mortuus, donec consensit; et consensu facto subito curatus est non successu temporis. 43 Tercium est, quod unus demoniacus in Osgocia, presentibus duobus fidedignis testibus, ad verba oris predicti religiosi, quorum formam hec mulier a Christo audiuit et frater secundum Christi imperium ad demonem dixit, purgatus est. 44 Quartum est, ut alter demoniacus in Suecia, presentibus tribus fidedignis testibus, eodem modo purgatus est per eundem religiosum. 45 Quintum est conuersio unius publice meretricis per beate Virginis, cum Christo dicte domine apparentis, subuencionem. 46 Sextum est conuersio plurium magnatorum in regno, qui tempore et loco una voce cordis sui mocionem in melius experti, nisi ingrati fuerint Christo, ab ipso factam ad verba eius ab ipso missa fatebuntur.
Chapter 1Incipit liber celestis reuelacionum Dei primus. Verba Domini nostri Iesu Christi ad suam electam sponsam dilectissimam de certificacione sue excellentissime incarnacionis et de improbacione prophanacionis et fraccionis fidei nostre et baptismi et qualiter ad sui dileccionem inuitat prefatam dilectam sponsam.
"{ Ego sum creator celi et terre, unus in deitate cum Patre et Spiritu sancto, ego, qui prophetis et patriarchis loquebar et quem ipsi expectabant. Ob quorum desiderium et iuxta promissionem meam assumpsi carnem sine peccato et concupiscencia ingrediens viscera virginea tamquam sol splendens per lapidem mundissimum. Quia sicut sol vitrum ingrediendo non ledit, sic nec virginitas Virginis in assumpcione humanitatis mee corrupta est. 2 Ego autem sic assumpsi carnem, ut non derelinquerem deitatem. Et non minor eram in deitate cum Patre et Spiritu sancto omnia regens et implens, licet in utero virginis essem cum huminitate. Quia sicut splendor numquam separatur ab igne, sic deitas mea numquam ab humanitate separata est nec in morte. 3 Deinde corpus ipsum, mundissimum a peccato, pro peccatis omnium a planta pedis usque ad verticem lacerari volui et cruci affigi. Hoc eciam cotidie nunc in altari immolatur, ut tanto amplius me homo diligeret et frequencius beneficia mea recoleret. 4 Sed nunc ex toto oblitus et neglectus sum et contemptus et tamquam rex a proprio regno expulsus, in cuius loco latro pessimus electus est et honoratus. 5 In homine denique regnum meum esse volui, et super eum de iure rex et dominus esse deberem, quia feci eum et redemi. Sed nunc fregit et prophanauit fidem, quam michi promisit in baptismo, violauit et spreuit leges meas, quas ei proposui. Diligit voluntatem propriam et me audire contempnit. Insuper et pessimum latronem, diabolum, super me exaltat et ei fidem suam dedit. 6 Qui vere latro est, quia animam hominis, quam sanguine proprio redemi, ipse mala suggerendo et falsa pollicendo ad se rapit. Nec ideo rapit, quasi quod potencior me sit, cum ita sim potens, ut omnia possim verbo, ita iustus, ut nec minimum quid, eciam si omnes sancti rogarent, facerem contra iusticiam. Sed quia homo, libero arbitrio datus, voluntarie mandatis meis contemptis consentit diabolo, ideo iustum est, ut homo tyrannidem eius experiatur. 7 Quia ipse diabolus, a me bonus factus sed mala voluntate sua corruens, quasi meus seruus est ad vindictam malorum. Sed licet modo ita despectus sim, tamen ita misericors sum, ut, quicumque misericordiam meam pecierint et se humiliauerint, indulgeo eis, quod commiserant, et ab iniquo latrone liberabo eos. 8 Qui autem in contemptu meo perstiterint, visitabo super eos iusticiam meam ita, ut audientes contremiscent et, qui experientur, dicent: 'Ve, quia umquam nati et concepti fuimus, ve, quia umquam Dominum maiestatis ad iram prouocauimus!' 9 Tu autem, filia mea, quam elegi michi et cum qua spiritu meo loquor, dilige me toto corde, non sicut filium et filiam seu parentes, sed plus quam aliquid in mundo! Quia ego, qui creaui te, nulli membro meo peperci ad supplicium pro te. Et adhuc sic caritatiue diligo animam tuam, ut, antequam ea carerem, adhuc iterum pro ea, si possibile esset, cruci affigerer. 10 Imitare humilitatem meam, quia ego, rex glorie et angelorum, pannis vilibus indutus fui, ad columpnam nudus stabam, omnia obprobria et derisiones audiui auribus meis. 11 Prepone eciam voluntatem meam voluntati tue, quia mater mea, domina tua, a principio usque ad finem numquam aliud voluit nisi quod ego. Si hoc feceris, tunc cor tuum erit cum corde meo et inflammabitur dileccione mea, quemadmodum aridum aliquid facile inflammatur ab igne. Anima tua implebitur de me, et ego ero in te, ita ut omnia temporalia fient tibi amara, omnis voluptas carnis quasi venenum. 12 Requiesces in brachiis deitatis mee, ubi nulla voluptas carnis sed gaudium et delectacio spiritus. Qua anima delectata interius et exterius plena est gaudio nec aliquid cogitat vel cupit nisi gaudium, quod habet. 13 Dilige ergo me solum, et omnia habebis, que velis, et habundabis. Numquid non scriptum est, quod oleum vidue non defecit, usquequo Dominus dedit pluuiam super terram iuxta verbum prophete? Ego sum verus propheta. Si verbis meis credideris et compleueris ea, oleum et gaudium et exultacio tibi non deficient usque in sempiternum."
Chapter 2Verba Domini nostri Iesu Christi ad filiam, in sponsam iam sibi assumptam, de vere fidei articulis et que sunt ornamenta et signa et voluntas, que sponsa respectu sponsi debeat habere.
"{ Ego sum creator celi et terre maris et omnium, que in eis sunt. Ego sum unus cum Patre et Spiritu sancto, non sicut dii lapidei vel aurei, ut olim dicebatur, nec plures, ut tunc putabatur, sed unus Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, trinus in personis, unus in substancia, omnia creans et a nullo creatus, immutabilis et omnipotens manens sine principio et sine fine. 2 Ego sum, qui de virgine natus sum, non amittens deitatem sed eam associans humanitati, ut in una persona essem verus filius Dei et filius virginis. Ego sum, qui in cruce pependi et mortuus fui et sepultus, deitate illesa permanente. Quia licet ex humanitate et carne, quam ego solus Filius assumpsi, mortuus fui, tamen in deitate, in qua cum Patre et Spiritu sancto unus eram Deus, viuebam. 3 Ego idem ipse sum, qui surrexi a mortuis et ascendi in celum, qui et nunc cum spiritu meo loquor tecum. Ego elegi te et assumpsi te michi in sponsam, ut ostendam tibi secreta mea, quia michi sic placet. 4 Tu eciam quodam iure facta es mea, cum in morte mariti tui voluntatem tuam in manus meas assignasti, cum eciam eo defuncto cogitasti et rogasti, quomodo pauper pro me esse posses, et voluisti omnia pro me relinquere. Et ideo de iure facta es mea. Et oportuit me pro tanta caritate tibi prouidere. Propterea assumo te michi in sponsam et in meam propriam delectacionem, qualem Deum decet habere cum anima casta. 5 Ad sponsam ergo pertinet paratam esse, quando sponsus voluerit nupcias facere, ut sit ornata decenter et munda. Tunc bene mundaris, si cogitacio tua sit semper circa peccata tua, quomodo te in baptismo de peccato Ade mundaui, quociens in peccata lapsam te supportaui et sustinui. 6 Debet eciam sponsa habere signa sponsi sui in pectore, hoc est attendere beneficia et opera, que pro te feci, scilicet quam nobiliter te creaui, tibi dando corpus et animam, quam nobiliter te ditaui, dando sanitatem et temporalia, quam dulciter te reduxi, cum pro te mortuus fui et hereditatem tibi restitui, si volueris habere. 7 Sponsa debet eciam facere voluntatem sponsi. Que est voluntas mea, nisi quod velis diligere me super omnia, nichil velle aliud nisi me? Ego creaui omnia propter hominem et subieci ei omnia, sed ipse omnia diligit preter me et nichil nisi me odit. Ego ei iterum emi hereditatem suam, quam perdidit, sed sic alienatus est et auersus a racione, ut magis velit honorem istum transitorium, qui non est nisi spuma maris, ascendens quasi mons in momento et cicius in nichilum depressa, quam honorem eternum, in quo est perpetuum bonum. 8 Tu autem, sponsa mea, si nichil nisi me desideraueris, si omnia pro me contempseris, non solum filios et parentes, sed eciam honores et diuicias, ego dabo tibi stipendium preciosissimum et dulcissimum. Non aurum et argentum sed me ipsum dabo tibi in sponsum et premium, qui sum rex glorie. 9 Si autem erubescis esse pauper et despecta, considera, quia Deus tuus precedit te, quem serui et amici reliquerunt in terra, quia non amicos terrenos quesiui, sed celestes. Quod si vereris et times pondus laboris et infirmitatis, considera, quam graue est ardere in igne! 10 Quid merereris, si aliquem dominum temporalem sicut me offendisses? Ego enim, quamuis te toto corde diligam, tamen contra iusticiam nec in uno puncto facio, quominus, sicut in omnibus membris deliquisti, sic et in omnibus satisfacias. 11 Propter voluntatem tamen bonam et propositum emendandi iusticiam in misericordiam commuto, remittendo grauiora supplicia pro modica emendacione. 12 Ergo amplectere libenter modicum laborem, ut mundata cicius ad magnum premium peruenias! Decet enim sponsam cum sponso fatigari laboribus, ut eo fiducialius cum eo requiescat."
Chapter 3 Verba Domini nostri Iesu Christi ad sponsam de informacione dileccionis et honoris sponse ad ipsum sponsum et de odio iniquorum ad Deum et de dileccione ad mundum.
"{ Ego sum Deus tuus et Dominus, quem colis. Ego sum ille, qui celum et terram potencia mea sustento, et non aliquibus rebus aliis sustentantur vel columpnis. Ego sum, qui sub specie panis in altari cotidie verus Deus et verus homo immolor. Ego idem sum, qui elegi te. 2 Honora Patrem meum! Dilige me! Obedi Spiritui meo! Defer matri mee tamquam domine tue! Honora omnes sanctos meos! Obserua fidem rectam, quam ille te docebit, qui duorum spirituum conflictum, falsitatis scilicet et veritatis, in se expertus auxilio meo deuicit! 3 Custodi humilitatem veram! Que est humilitas vera nisi laudem Deo pro bonis datis tribuere? 4 Sed nunc multi odiunt me et facta mea et verba reputant dolorem et vanitatem, adulterum autem, idest diabolum, amplectuntur et diligunt. Quidquid enim faciunt pro me, cum murmure et amaritudine est. Nec confiterentur nomen meum, si non timore hominum confunderentur. 5Mundum autem sic sincere diligunt, quod nocte et die in labore eius non lassescunt et in amore eius semper feruent. Horum seruicium sic michi placet, ac si quis daret inimico suo pecuniam ad hoc, ut interficiatur filius eius. 6 Sic faciunt ipsi. Dant enim michi modicam elemosinam et labiis honorant me ad hoc, ut mundana prosperitas eis succedat et maneant in honore et peccato suo. Unde occiditur bonus animus eorum a proficiendo in bono. 7 Si autem tu me diligere volueris toto corde et nichil desiderare nisi me, attraham te ad me per caritatem, sicut magnes, idest lapis calamite, attrahit sibi ferrum, et collocabo te in brachio meo, quod tam forte est, ut nullus possit extendere, tam rigidum, ut extensum nullus sufficit incuruare. Tam eciam dulce est, ut omnia aromata vincat et nullam comparacionem cum mundi delectacionibus habeat." 8 Iste fuit quidam sanctus vir, magister in theologia, qui vocabatur magister Mathias de Suecia, canonicus Lincopensis. Qui glosauit totam Bibliam excellenter. Et iste fuit temptatus a diabolo subtilissime de multis heresibus contra fidem catholicam, quas omnes deuicit cum Christi adiutorio, nec a demone potuit superari, ut in legenda vite domine Birgitte hoc clarius continetur. 9 Et iste magister Mathias composuit prologum istorum librorum, qui incipit "Stupor et mirabilia" etcetera. Fuit vir sanctus et potens spiritualiter opere et sermone. 10 Hic quando obiit in Suecia, sponsa Christi, tunc consistens Rome, orando audiuit in spiritu vocem sic dicentem: "O felix tu, magister Mathia, pro corona, que tibi in celis fabricata est. Veni igitur iam ad sapienciam, que numquam finietur!"
Chapter 4 Verba Domini nostri Iesu Christi ad sponsam, qualiter non debeat timere de sibi ab eo reuelatis nec cogitare, quod maligni spiritus sint. Et de doctrina cognoscendi bonum vel malignum spiritum.
"{ Ego sum creator tuus et redemptor. Quare timuisti de verbis meis? Et cur cogitasti, de quo spiritu essent, de bono an de malo? Dic michi, quid inuenisti in verbis meis, quod consciencia tua non dictabat tibi faciendum? Aut numquid aliquid precepi tibi contra racionem?" 2 Ad que sponsa respondit: "Nequaquam, sed omnia illa sunt vera et ego male erraui." Respondit spiritus seu sponsus: "Ego precepi tibi tria, ex quibus tu posses cognoscere spiritum bonum. Precepi tibi honorare Deum tuum, qui te fecit, et omnia, que habes, dedit tibi. Hoc tibi dicit racio tua, eum honorare pre omnibus. 3 Ego precepi tibi fidem tenere rectam, credere scilicet sine Deo nichil esse factum, sine Deo nichil posse fieri. 4 Precepi eciam tibi diligere continenciam racionabilem omnium rerum, quia mundus propter hominem factus est, ut homo eo ad necessitatem uteretur. Sic eciam per tria, istis contraria, potes cognoscere spiritum immundum. 5 Ipse enim suadet tibi laudem propriam querere et de datis tibi superbire. Ipse suadet eciam tibi perfidiam. Ipse suadet eciam tibi incontinenciam membrorum omnium et rerum omnium et ad hec inflammat cor. 6 Ipse quoque quandoque decipit sub specie boni. Propterea precepi tibi semper discutere conscienciam tuam et sapientibus spiritualibus aperire eam. 7 Propterea non dubites tunc spiritum Dei bonum esse tecum, cum nichil aliud desideraueris nisi Deum et de eo tota inflammaris. Hoc ego solus possum facere, et impossibile est diabolo appropinquare tibi. Sed nec alicui malo homini potest appropinquare, nisi permittatur a me, vel propter peccata vel propter aliquod occultum iudicium michi cognitum, quia ipse creatura mea est, sicut alia omnia, et a me bene factus fuit, sed malicia sua malus est et ideo ego sum dominus super eum. 8 Ideo aliqui imputant michi falsam culpam, qui dicunt, quod illi, qui michi seruiunt ex nimia deuocione, dicuntur insanire et habere demonium. Ipsi similem me faciunt homini, qui, castam habens uxorem et in virum suum bene confidentem, supponit eam adultero. Talis ego essem, si hominem, iustum habentem ad me caritatis animum, dimitterem demoni tradi. 9 Sed quia fidelis sum, in nullius michi deuote seruientis anima dominabitur demon. Licet autem quandoque amici mei quasi amentes videntur, hoc tamen non est propter passionem demonii nec quia seruiunt michi ex feruenti deuocione sed propter defectum cerebri vel propter aliam occultam causam, que est illis ad humiliacionem eorum. 10 Potest eciam fieri quandoque, quod diabolus accipit potestatem a me super carnem bonorum hominum ad eorum remuneracionem aut quod obumbret consciencias eorum, sed in animas eorum, qui in me habent fidem et delectacionem, numquam potest dominari."
Chapter 5 Verba maximi amoris Christi ad sponsam in figura mirabili de castro nobili, per quod Ecclesia militans designatur, et qualiter precibus gloriose Virginis et sanctorum adhuc Dei Ecclesia reedificabitur.
"{ Ego sum creator omnium, ego rex glorie et dominus angelorum. Ego fundaui michi castrum nobile et posui in eo electos meos. 2 Cuius fundamentum inimici mei perfoderunt et preualuerunt in amicos meos in tantum, quod de pedibus amicorum meorum, ligno, idest cippo, constrictis, exiit medulla. 3 Os eorum contunditur lapidibus et fame et siti cruciantur. Insuper et dominum eorum persequuntur. Iam amici mei petunt gemitibus auxilium, iusticia clamat vindictam, misericordia tamen dicit parcendum." 4 Tunc et ipse Deus ait ad exercitum celestem, qui astabat: "Quid videtur vobis de istis, qui castrum meum occupauerunt?" 5 Qui quasi una voce responderunt omnes: "Domine, in te est omnis iusticia et in te omnia videmus. Tu existens sine principio et sine fine filius Dei, tibi datum est omne iudicium, tu iudex es eorum." 6 Et ille ait: "Licet omnia scitis in me et videtis, tamen propter hanc sponsam, que astat, dicite iudicium iustum!" Et illi dixerunt: "Hec est iusticia, ut, qui suffoderunt murum, puniantur ut fures, et qui in malicia persistunt, puniantur ut inuasores, et qui captiui sunt, liberentur et famelici saturentur." 7 Tunc loquebatur mater Dei, Maria, tacens in voce priori, dicens: "Domine mi et fili carissime, tu fuisti in utero meo verus Deus et homo. Tu me, que eram vas terrenum, dignacione tua sanctificasti. Supplico: miserere eis adhuc semel!" 8 Tunc respondit Dominus ad matrem: "Benedictum sit verbum oris tui! Hoc quasi odor suauissimus ascendit in deitatem. Tu angelorum et omnium sanctorum gloria es et regina, quia a te deitas consolata est et omnes sancti letificati sunt. Et quia tua voluntas a principio iuuentutis tue erat sicut mea, ideo faciam adhuc semel, quod vis." 9 Ad exercitum autem ait: "Quia vos viriliter certastis, ideo propter caritatem vestram placabor adhuc. Ecce, ego propter preces vestras reedificabo murum meum. 10 Saluabo et sanabo eos, qui vi oppressi sunt, et in centuplum honorificabo illos pro contumelia, quam passi sunt. Violentis autem, si misericordiam pecierint, pacem et misericordiam dabo. Qui autem contempserint, iusticiam meam sencient." 11 Deinde ait ad sponsam: "Sponsa mea, ego elegi te et induxi te in spiritum meum. Tu audis verba mea et sanctorum meorum, qui, licet omnia vident in me, tamen propter te locuti sunt, ut tu intelligeres, quia tu, que adhuc es in carne, non potes ita videre in me, sicut hii, qui spiritus sunt. 12 Nunc eciam ostendam tibi, quid ista significent. Castrum illud, quod supra dixi, est ipsa sancta Ecclesia, quam de sanguine meo et sanctorum meorum edificaui et cemento caritatis mee coniunxi, et posui in ea electos meos et amicos. 13 Fundamentum huius est fides, scilicet credere me iustum iudicem et misericordem. Sed nunc suffossum est fundamentum, quia omnes credunt me et predicant misericordem, sed quasi nullus predicat nec credit me esse iuste iudicantem. 14 Ipsi habent me quasi iniquum iudicem. Iniquus enim esset iudex, qui ex misericordia dimitteret iniquos impunitos, ut iniqui iustos eo magis opprimerent. Sed ego sum iustus iudex et misericors, ita quod nec minimum peccatum relinquam impunitum nec minimum bonum irremuneratum. 15 Per huius muri suffossionem intrauerunt illi in Ecclesiam sanctam, qui absque timore peccant, qui me iustum esse negant et amicos meos sic conturbant, quemadmodum illos, qui sunt in cippo. Non enim est eisdem amicis meis gaudium nec consolacio, sed omne obprobrium et omnis dolor eis imponitur tamquam demoniacis. 16 Si veritatem de me dixerint, confutantur et mendacii arguuntur. Vehementer siciunt audire vel loqui recta, sed non est, qui eos audiat vel eis recta loquatur. 17 Ego quoque, Deus et creator, blasphemor. Dicunt enim: 'Nescimus, si est Deus. Et si est, non curamus.' Vexillum meum prosternitur et conculcatur, dicentes: 'Quare passus est? Quid prodest nobis? Si velit dare nobis voluntatem nostram, sufficit nobis, et habeat ipse regnum suum et celum!' Ego quoque ad eos ingredi volo, sed ipsi dicunt: 'Ante moriemur, quam voluntatem nostram relinquamus.' 18 Ecce, sponsa mea, quales ipsi sunt! Ego feci eos et uno verbo possem delere. Quomodo superbiunt contra me! Nunc autem propter preces matris mee et omnium sanctorum adhuc ita misericors sum et paciens, quod mittere eis volo verba mea, que de ore meo processerunt, et offerre eis misericordiam meam. 19 Si recipere voluerint, placabor, sin autem, sencient meam iusticiam ita, quod sicut fures publice coram angelis et hominibus confundentur et ab omnibus diiudicabuntur. Sicut enim homines, in furca suspensi, deuorantur a coruis, sic isti a demonibus deuorabuntur nec consumentur. 20 Sicut eciam illi, qui puniuntur in cippo ligneo, nullam requiem inueniunt ibidem, sic isti habebunt undique dolorem et amaritudinem. Fluuius ardentissimus fluet in os eorum nec implebitur venter, sed ad supplicium de die in diem renouabuntur. 21 Amici autem mei saluabuntur et de verbis, que procedunt de ore meo, consolabuntur. Iusticiam meam cum misericordia videbunt. Induam eos armis caritatis mee et sic fortes eos faciam, quod aduersarii fidei cadent retrorsum quasi lutum et erubescent perpetuo, cum videbunt iusticiam meam, ex eo quod paciencia mea abusi sunt."
Chapter 6 Verba Christi ad sponsam, qualiter eius spiritus cum iniquis esse non potest, et de separacione malorum a bonis et de missione bonorum, spiritualibus armis armatorum, in bellum, idest contra mundum.
"{ Inimici mei sunt quasi bestie ferocissime: numquam saciari possunt nec requiescere. Horum cor sic est vacuum a caritate mea, quod numquam in eo intrat cogitacio passionis mee. Numquam semel adhuc processit de intimo corde eorum hoc verbum: 'Domine, redemisti nos, laus sit tibi pro amara passione tua!' Quomodo spiritus meus potest esse cum eis, qui nullam diuinam caritatem habent ad me, qui, ut voluntatem suam perficiant, libenter produnt alios? 2 Ipsorum cor plenum est vermibus vilissimis, idest affeccionibus mundi. In ore eorum posuit diabolus stercus suum, et ideo non placent eis verba mea. Ideo ego separabo eos ab amicis meis cum seca mea. Et sicut non est mors ulla morte sece amarior, sic non est supplicium, quo non participes fiant, et secabuntur per medium a diabolo et diuidentur a me. Sic sunt odiosi michi, quod eciam omnes, qui adherent eis, separabuntur a me. 3 Ideo mitto amicos meos, ut diuidant diabolos a membris meis, quia ipsi vere sunt inimici mei. Mitto ergo eos quasi milites in bellum. Omnis enim, qui affligit carnem suam et abstinet se ab illicitis, vere miles meus est. 4 Ipsi habebunt pro lancea verba mea, que ore meo locutus sum, in manu gladium, idest fidem, in pectore eorum erit lorica caritatis, ut, quidquid acciderit, non minus diligant me. Clipeum paciencie debent habere ad latus, ut omnia pacienter sustineant. Ego enim inclusi eos quasi aurum in vase, et nunc exire debent et incedere viam meam. 5 Ego non poteram ingredi secundum iusticiam ordinatam in gloriam maiestatis absque tribulacione cum humanitate mea. Quomodo ergo ipsi intrabunt? Si Dominus eorum paciebatur, non mirum, si et ipsi paciantur. Si Dominus sustinuit verbera, non magnum, si ipsi sustinebunt verba. Non timeant, quia ego numquam relinquo eos. Sicut impossibile est diabolo cor Dei tangere et diuidere, sic impossibile est diabolo separare eos a me. 6 Et quia ipsi sunt quasi aurum purissimum in conspectu meo, ideo, si modico igne probentur, non tamen relinquo eos, sed est ad eorum maiorem remuneracionem."
Chapter 7 Verba Virginis gloriose ad filiam de modo induendi et qualia debent esse vestimenta et ornamenta, quibus debet esse ornata filia et induta.
"{ Ego sum Maria, que peperi verum Deum et verum hominem, filium Dei. Ego sum regina angelorum. Filius meus diligit te toto corde. Ideo dilige tu eum! Tu debes esse ornata honestissimis vestibus. Que quomodo et quales debeant esse, monstrabo tibi. 2 Sicut enim tu prius habuisti camisiam, inde tunicam, calceos, pallium et monile in pectore, sic nunc spiritualiter habere debes. Camisia est contricio. Sicut enim camisia propinquior est carni, sic contricio et confessio prima via est conuersionis ad Deum. Qua mens, que gaudebat in peccato, mundatur et caro sordida refrenatur. 3 Calcei duo sunt duo affectus, voluntas scilicet emendandi commissa et voluntas faciendi bona et abstinendi a malis. Tunica tua est spes ad Deum, quia sicut tunica habet duas manicas, sic in spe sit iusticia et misericordia, ut sic speres de misericordia Dei, quod non negligas iusticiam eius. Et sic cogita iusticiam eius et iudicium, ut non obliuiscaris misericordiam, quia nec iusticiam aliquam facit sine misericordia nec misericordiam sine iusticia. 4 Pallium est fides. Sicut enim pallium omnia operit et omnia in eo concludentur, sic fide homo omnia potest comprehendere et attingere. Hoc pallium debet esse respersum signis caritatis sponsi tui, quomodo scilicet creauit te, quomodo redemit te, quomodo enutriuit te et induxit te in spiritum suum et aperuit tibi oculos spirituales. 5 Monile est consideracio passionis eius. Hoc sit iugiter fixum in pectore tuo, quomodo derisus et flagellatus, quomodo sanguinolentus et omnibus neruis confossis viuus stabat in cruce, quomodo in morte ex passione doloris acutissimi totum corpus contremuit, quomodo in manus patris commendabat spiritum. Hoc monile semper sit in pectore tuo. 6 Corona sit in capite tuo, idest castitas in affectu, ut malles pati verbera quam inquinari amplius. Inde sis verecunda et honesta. Nichil cogita, nichil desidera nisi Deum tuum, creatorem tuum, quem cum habueris, omnia habes. Et sic ornata expectabis sponsum tuum."
Chapter 8 Verba celi regine ad filiam dilectam, informancia, qualiter Filium una cum matre debeat diligere et laudare.
"{ Ego sum regina celi. Tu sollicita es, quomodo laudare me debes. Scias pro certo, quod omnis laus filii mei laus mea est. Et qui inhonorat eum, inhonorat me, quia ego sic feruenter dilexi eum et ipse me, quod quasi unum cor ambo fuimus. Et ipse me, que eram vas terrenum, sic honorifice honorauit, ut supra omnes angelos me exaltaret. 2 Sic ergo laudare debes me: 'Benedictus sis tu, Deus, creator omnium, qui in uterum Marie virginis descendere dignatus es. Benedictus sis tu, Deus, qui cum Maria virgine esse sine grauamine voluisti et de ea immaculatam carnem sine peccato sumere dignatus es. Benedictus sis tu, Deus, qui ad virginem cum gaudio anime eius et omnium membrorum venisti et cum gaudio omnium membrorum eius sine peccato de ea processisti. 3 Benedictus sis tu, Deus, qui Mariam virginem, matrem tuam, post ascensionem tuam crebris consolacionibus letificasti et per te ipsum eam consolando visitasti. Benedictus sis tu, Deus, qui corpus et animam Marie virginis, matris tue, in celum assumpsisti et super omnes angelos iuxta deitatem tuam honorifice collocasti. Miserere mei propter preces eius!'"
Chapter 9 Verba regine celi ad dilectam de amore dulcissimo, quem Filius habuit ad matrem virginem, et qualiter ex coniugio castissimo Christi mater fuerit concepta et in utero sanctificata, et qualiter assumpta fuerit in corpore et anima in celum, et de eius nominis virtutibus et de angelis bono et malo, hominibus deputatis.
"{ Ego sum regina celi. Dilige filium meum, quia ipse honestissimus est, et cum eum habueris, omnem honestatem habes. Ipse est eciam desiderantissimus, et cum eum habueris, omnia desiderabilia habes. Dilige eciam eum, quia ipse est virtuosissimus, et cum eum habueris, omnes virtutes habes. 2 Ego volo tibi dicere, quam dulciter ipse dilexit corpus meum, quam dulciter animam meam, quantum eciam honorauit nomen meum. Ipse filius meus prius me dilexit quam ego eum, quia creator meus est. Ipse coniugium patris mei et matris tanta castitate coniunxit, ut tunc non inueniretur castius coniugium et numquam conuenire vellent nisi iuxta legem, solummodo causa suscitandi prolem. 3 Et cum sibi nunciatum esset ab angelo, quod virginem parerent, unde salus mundi procederet, magis voluissent mori quam carnali amore conuenire, et voluptas in eis mortua erat. Tamen pro certo dico tibi, quod ex caritate diuina et ex verbo angeli annunciantis conuenerunt carne, non ex concupiscencia aliqua voluptatis sed contra voluntatem suam ex diuina dileccione, et sic ex semine eorum per diuinam caritatem caro mea compaginata est. 4 Facto autem corpore meo Deus a diuinitate sua animam creatam immisit corpori, et mox anima cum corpore sanctificata est, quam angeli custodiebant et seruabant die ac nocte. Cum autem anima sanctificaretur et corpori coniungeretur, tanta matri mee aduenit leticia, ut impossibile esset dictu. Deinde completo cursu vite mee, primo animam meam, quia ipsa domina erat corporis, ad deitatem excellencius ceteris eleuauit, inde corpus meum, ut nullius creature corpus sit tam propinquum Deo sicut meum. 5 Ecce quantum filius meus dilexit animam meam et corpus! Sed aliqui sunt, qui maligno spiritu negant me assumptam corpore et anima, aliqui eciam, qui nesciunt melius. Sed ista est pro certissimo rei veritas, quod cum corpore et anima ad deitatem assumpta sum. 6 Filius meus quantum eciam honorauit nomen meum, audi! Nomen meum est Maria, sicut legitur in euangelio. Hoc nomen cum angeli audiunt, gaudent in consciencia sua et regraciantur Deo, qui per me et mecum talem graciam fecit, et quod vident ipsi humanitatem filii mei in deitate glorificatam. 7 Illi, qui in purgatorio sunt, ultra modum gaudent tamquam eger, in lecto iacens, si audierit ab aliquibus verbum solacii et quod ei placet in animo, quod statim exultat. 8 Angeli eciam boni audito hoc nomine statim appropinquant magis iustis, quibus dati sunt ad custodiam, et gaudent de profectu eorum, quia omnibus hominibus angeli boni dati sunt ad custodiam et angeli mali ad probacionem. Non sic, quod ipsi angeli separentur a Deo, sed anime sic seruiunt, ut non relinquant Deum, sed iugiter sunt in conspectu eius et tamen inflammant et incitant animam ad agendum bonum. 9 Omnes eciam demones verentur hoc nomen et timent. Qui, audientes hoc nomen Maria, statim relinquunt animam de unguibus, quibus tenebant eam. Sicut enim auis, que in predam ungues et rostrum habet, si audierit sonum aliquem, relinquit predam, et cum nichil operis sequi videt, statim reuertitur ad eandem, sic demones audito nomine meo statim relinquunt animam quasi territi, sed iterum aduolant et reuertuntur ad eam quasi sagitta velocissima, nisi aliqua emendacio subsequatur. 10 Nullus eciam tam frigidus ab amore Dei est, nisi sit dampnatus, si inuocauerit hoc nomen hac intencione, ut numquam reuerti velit ad opus solitum, quod non discedat ab eo statim diabolus, et numquam amplius reuertitur ad eum, nisi resumpserit voluntatem peccandi mortaliter. Tamen quandoque permittitur ei turbare eum propter maiorem remuneracionem eius, sed non possidere."
Chapter 10 Verba virginis Marie ad filiam, utilem doctrinam, qualiter viuere debeat, ponencia et multa mirabilia Christi passionis declarancia.
"{ Ego sum regina celi, mater Dei. Ego dixi tibi, quod habere debeas monile in pectore tuo. Nunc plenius monstrabo tibi, quod ego a principio, cum audirem et intelligerem Deum esse, semper sollicita et timorata fui de salute et obseruancia mea. Cum autem audissem plenius ipsum Deum esse creatorem meum et iudicem de omnibus actibus meis, intime dilexi eum et omni hora timui et cogitaui, ne eum verbo vel facto offenderem. 2 Deinde cum audissem eum dedisse legem populo et precepta sua et fecisse cum eis tanta mirabilia, proposui firmiter in animo meo nichil nisi ipsum diligere, et amara michi erant mundana vehementer. Post hec audito eciam, quod ille idem Deus redempturus esset mundum et nasciturus de virgine, tanta circa eum caritate affecta fui, quod nichil nisi Deum cogitabam, nichil volebam nisi ipsum. 3 Ego elongaui me, quantum potui, a colloquiis et presencia parentum et amicorum et omnia, que habere potui, dedi indigentibus. Nichil nisi victum tenuem et vestitum reseruaui. Nulla michi nisi Deus placuerunt. Ego semper in corde meo optaui, ut viuerem ad tempus natiuitatis eius, si forte fieri mererer ancilla indigna matris Dei. Voui eciam in corde meo, si esset ei acceptabile, obseruare virginitatem, nichil umquam possidere in mundo. 4 Si autem aliter vellet Deus, fieret voluntas eius, non mea, quia credebam eum omnia posse et velle nichil nisi michi utile. Ideo ei omnem voluntatem meam commisi. 5 Instante vero tempore, quo secundum constitucionem virgines presentabantur in templo Domini, affui et ego inter eas propter obedienciam parentum meorum, cogitans mecum Deo nichil esse impossibile. Et quia ipse sciebat me nichil desiderare, nichil velle nisi se, posset me seruare in virginitate, si ei placeret; sin autem, fieret voluntas eius. 6 Auditis autem omnibus, que mandata erant in templo, regressa domum ampliori quam prius ardebam amore Dei et nouis cotidie inflammabar estibus et desideriis amoris. Propterea plus solito ab omnibus me elongaui et fui sola noctibus ac diebus, timens vehementissime, ne os loqueretur vel auris audiret aliqua contra Deum meum, vel ne oculi mei viderent aliqua delectabilia. Timida quoque fui in silencio et multum anxia, ne forte silerem ea, que magis loqui debuissem. 7 Cumque sic turbarer in corde sola mecum spemque omnem meam committerem Deo, illico venit in mentem meam cogitare Dei magnam potenciam, quomodo ei seruiunt angeli et omnia creata, qualis gloria eius est, que est ineffabilis et interminabilis. 8 Et cum hec mirarer, vidi tria mirabilia. Vidi namque sydus, sed non quale fulget de celo. Vidi lumen, sed non quale lucet in mundo. Sensi odorem, sed non qualis herbarum vel aliquid tale, sed suauissimum et vere ineffabilem, quo tota replebar et pre gaudio exultabam. Inde statim audiui unam vocem, sed non de ore humano. Et ea audita satis timui, reputans, ne forte esset illusio. 9 Et statim apparuit ante me angelus Dei quasi homo pulcherrimus, sed non carne vestitus, qui dixit ad me: 'Aue, gracia plena!' etcetera. Quod cum audissem, mirabar, quid significaret hoc, vel cur talem proferret salutacionem. Sciebam enim me et credebam indignam ad aliquid tale vel ad aliquid boni, Deo tamen non esse impossibile facere, quidquid vellet. 10 Tunc secundo angelus ait: 'Quod nascetur in te, sanctum est, et vocabitur filius Dei, et sicut ei placuerit, sic fiet.' Nec tamen credebam me dignam nec quesiui ab angelo: 'Quare' vel 'Quando fiet?', sed quesiui: 'Quomodo fiet, quod ego indigna sim mater Dei, que et virum non cognosco?' Et respondit michi angelus, sicut dixi, Deo nichil esse impossibile sed 'Quidquid ipse vult facere, fiet' etcetera. 11 Quo verbo angeli audito, feruentissimum affectum habui esse mater Dei, et loquebatur anima mea pre amore: 'Ecce ego, fiat voluntas tua in me!' Ad quod verbum illico concipiebatur filius meus in utero meo cum ineffabili exultacione anime mee et omnium membrorum. 12 Cumque haberem eum in utero, portabam eum sine dolore, sine grauedine et tedio ventris. Humiliabam me in omnibus, sciens eum esse omnipotentem, quem portabam. Quando vero peperi eum, sine dolore et peccato peperi eum, sicut et concepi, cum tanta anime et corporis exultacione, quod pedes mei pre exultacione non senciebant terram, ubi stabant. Et sicut in omnia membra mea cum gaudio tocius anime mee intrauit, sic cum gaudio omnium membrorum exultante anima ineffabili gaudio sine lesione virginitatis mee exiuit. 13 Cumque conspicerem et considerarem pulchritudinem eius, anima mea quasi rorem pre gaudio stillabat, sciens me indignam ad talem filium. Quando vero considerabam loca clauorum in manibus et pedibus, quos secundum prophetas crucifigendos audiui, tunc oculi mei replebantur lacrimis et cor meum quasi scindebatur pre tristicia. Et tunc filius meus inspexit oculos meos lacrimantes et tristabatur quasi ad mortem. 14 Cum vero considerarem potenciam deitatis eius, consolabar iterum, sciens, quod ipse sic vellet et sic expediret, et omnem voluntatem meam conformaui voluntati eius. Et sic semper erat leticia mea mixta cum dolore. 15 Instante tempore passionis filii mei, rapuerunt eum inimici eius, percucientes eum in maxilla et collo et conspuentes illuserunt ei. Deinde ductus ad columpnam, personaliter se vestibus exuit et personaliter manus ad columpnam applicuit, quas inimici sine misericordia ligauerunt. 16 Alligatus autem nichil omnino operimenti habebat sed, sicut natus est, sic stabat et paciebatur erubescenciam nuditatis sue. Consurrexerunt autem inimici eius, qui, fugientibus amicis suis, undique astabant et flagellabant corpus eius, ab omni macula et peccato mundum. 17 Ad primum igitur ictum ego, que astabam propinquius, cecidi quasi mortua et resumpto spiritu vidi corpus eius verberatum et flagellatum usque ad costas, ita ut eius coste viderentur. Et, quod amarius erat, cum retraherentur flagella, carnes ipsius flagellis sulcabantur. 18 Cumque filius meus totus sanguinolentus, totus sic laceratus stabat, ut in eo non inueniretur sanitas nec quid flagellaretur, tunc unus concitato in se spiritu quesiuit: 'Numquid interficietis eum sic iniudicatum?' Et statim secuit vincula eius. 19 Inde filius meus induit se vestibus suis. Tunc locum, ubi stabant pedes filii mei, totum repletum vidi sanguine, et ex vestigiis filii mei cognoscebam incessum eius. Quo enim procedebat, apparebat terra infusa sanguine. 20 Nec ipsi paciebantur, ut se indueret, sed compulerunt et traxerunt eum, ut acceleraret. Cum autem duceretur quasi latro, ipse filius meus extersit sanguinem ab oculis suis. Cumque iudicatus esset, imposuerunt sibi crucem portandam. Quam cum ad modicum portasset, veniens unus assumpsit eam sibi portandam. 21 Interim eunte filio meo ad locum passionis, alii percusserunt eum in collo, alii in faciem cederunt. Et tam fortiter et valenter percussus est, ut, licet ego non viderem percucientem, audiui tamen clare sonitum percussionis. Cumque venissem cum eo ad locum passionis, omnia instrumenta vidi ibi preparata ad mortem suam. Et ipse filius meus veniens ibi exuit se personaliter vestibus suis, ministris inter se dicentibus: 'Hec vestimenta nostra sunt nec ea rehabebit, quia dampnatus est ad mortem.' 22 Stante autem filio meo, sicut natus erat, nudo corpore, unus tunc accurrens apportauit sibi velamen, quo ipse exultans intime velabat verecundiora sua. Postea rapuerunt eum seui tortores et extenderunt in cruce, primo dexteram manum eius affigentes stipiti, qui pro clauis perforatus erat. Et manum ipsam ex ea parte perforabant, qua os solidius erat. Inde trahentes cum fune aliam manum eius, ad stipitem eam simili modo affixerunt. 23 Deinde dexterum pedem crucifixerunt et super hunc sinistrum duobus clauis ita, ut omnes nerui et vene extenderentur et rumperentur. Quo facto aptauerunt coronam de spinis capiti eius, que tam vehementer reuerendum caput filii mei pupugit, ut ex sanguine fluente replerentur oculi eius, obstruerentur aures et barba tota decurrente sanguine deturparetur. Cumque sic sanguinolentus et perforatus staret, condolens michi astanti et gementi, respexit sanguinolentis oculis ad Iohannem, sororium meum, et me commendabat ei. 24 In tempore illo audiui alios dicentes, quod filius meus latro erat, alios, quia mendax, alios, quod nullus dignior esset morte quam filius meus. Ex quorum auditu dolor meus renouabatur. Sed, sicut dictum est, cum primus clauus infigeretur ei, ego ad primum ictum conturbata cecidi quasi mortua, oculis obscuratis, manibus trementibus, pedibus nutantibus. Et non respexi pre amaritudine, antequam ex toto affixus erat. 25 Surgens vero vidi filium meum miserabiliter pendentem, et ego, mater eius mestissima, undique consternata, pre dolore vix stare potui. Filius autem meus, videns me et amicos suos inconsolabiliter flentes, flebili voce et alta clamabat ad Patrem suum, dicens: 'Pater, quare me dereliquisti?' quasi diceret: 'Nullus est, qui misereatur mei nisi tu, Pater.' 26 Tunc oculi eius apparuerunt semimortui, maxille eius submerse et vultus lugubris, os eius apertum et lingua sanguinolenta, venter dorso inherens consumpto humore, quasi non haberet viscera, omne corpus pallidum et languidum ex fluxu et egressione sanguinis. Manus et pedes eius rigidissime extenti erant et iuxta formam crucis cruci attracti et conformati. Barba et crines ex toto respersi sanguine. 27 Itaque cum filius meus sic laceratus et liuidus staret, solum cor recens erat, quia optime et fortissime nature erat. De mea enim carne corpus mundissimum et optime complexionatum sumpsit. 28 Cutis eius sic tenera et gracilis erat, quod numquam sic leuiter flagellabatur, quin statim exiret sanguis. Ipse quoque sanguis eius tam recens erat, ut in cute munda videri posset. Et quia optime nature erat, vita cum morte in corpore eius perforato certabat. 29 Nam quandoque dolor de membris et nerius corporis perforatis ad cor ascendebat, quod recentissimum erat et incorruptum, et incredibili dolore et passione vexabat ipsum. Et quandoque dolor a corde in membra lacerata descendebat et sic mortem prolongabat cum amaritudine. 30 Cumque filius meus hiis doloribus circumseptus respexisset ad amicos suos flentes, qui maluissent illam penam in se cum auxilio eius pertulisse vel in eternum in inferno ardere quam eum sic videre cruciari, dolor ille ex amicorum dolore omnem amaritudinem et tribulacionem, quam vel in corpore vel in corde sustinuit, excedebat, quia tenere diligebat eos. Tunc pre nimia corporis angustia ex parte humanitatis clamabat ad Patrem: 'O Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.' 31 Hanc igitur vocem cum audissem ego, eius mestissima mater, contremuerunt omnia membra mea cum amaro cordis mei dolore. Et quociens postea hanc vocem cogitabam, quasi in aure mea presens et recens erat. Appropinquante autem morte, cum cor pre violencia dolorum rumperetur, tunc omnia membra contremuerunt et caput eius quasi modicum se erigens inclinabatur, os eius apertum videbatur et lingua tota sanguinolenta. 32 Manus eius retraxerunt se modicum de loco perforacionis et pondus corporis pedes amplius sustentabant. Digiti et brachia quodammodo extendebant se et dorsum fortiter stringebatur ad stipitem. 33 Tunc quidam dixerunt ad me: 'Maria, filius tuus mortuus est.' Alii autem dixerunt: 'Mortuus est sed resurget.' Omnibus itaque discedentibus, unus adueniens affixit lanceam in latus eius tam valide, ut pene per aliud latus eius transiret. Et cum extraheretur hasta, apparuit cuspis rubea sanguine. Tunc michi videbatur, quod quasi cor meum perforaretur, cum vidissem cor filii mei carissimi perforatum. 34Deinde depositus est de cruce. Quem ego recepi in genu meum quasi leprosum et totum liuidum. Nam oculi eius erant mortui et sanguine pleni, os frigidum quasi nix, barba quasi restis, facies contracta. Manus quoque sic diriguerant, quod non possent deponi nisi circa umbilicum. Sicut stetit in cruce, sic habui eum in genu quasi hominem contractum in omnibus membris. 35 Postea posuerunt eum in linteo mundo, et ego cum linteo meo extersi vulnera et membra eius et clausi oculos et os eius, que in morte fuerant aperta. 36 Deinde posuerunt eum in sepulchro. O quam libenter tunc posita fuissem viua cum filio meo, si fuisset voluntas eius! 37 Hiis completis venit ille bonus Iohannes et duxit me in domum. Ecce, filia mea, talia sustinuit filius meus pro te!"
Chapter 11 Verba Christi ad sponsam, qualiter se tradidit spontanee suis inimicis crucifixoribus, et de modo viuendi in continencia omnium membrorum ab illicitis motibus exemplo sue dulcissime passionis.
{ Filius Dei loquebatur ad sponsam dicens: "Ego sum creator celi et terre, et corpus meum verum est, quod in altari consecratur. Dilige me toto corde, quia ego dilexi te et ego spontanee tradidi me inimicis meis, et remanserunt amici mei et mater mea in amarissimo dolore et fletu. 2 Cumque viderem lanceam, clauos, flagella et alia passionis genera parata, processi nichilominus letus ad passionem. Cumque caput meum esset undique corona cruentatum et undique sanguis flueret et eciamsi adhuc inimici tetigissent cor meum, magis hoc paterer diuidi et vulnerari, quam te carere vellem. 3 Propterea nimis ingrata es, si me pro tanta caritate non dilexeris. Si enim caput meum punctum est et inclinatum in cruce pro te, caput tuum debet inclinari ad humilitatem. Et quia oculi mei erant sanguinolenti et pleni lacrimis, ideo oculi tui debent abstinere a delectabili visu. Et quia aures mee implebantur sanguine et audiebant verba detraccionis mee, idcirco aures tue auertantur a scurrilibus et ineptis locucionibus. 4 Quia eciam os meum potatum est amarissima potacione et prohibitum a bona, ideo os tuum obstruatur a malis et aperiatur ad bona. Et quia manus mee extense sunt cum clauis, propterea opera tua, que figurantur in manibus, extendantur ad pauperes et ad precepta mea. 5 Pedes tui, idest affectus tui, quibus ad me ire debes, crucifigantur a voluptatibus, ut, sicut in omnibus membris passus sum ego, sic omnia membra tua parata sint ad obsequium meum. Quia maius seruicium exigo a te quam ab aliis, quia maiorem graciam feci tibi."
Chapter 12 Qualiter angelus rogat pro sponsa et qualiter Christus querit ab angelo, quid est, quod querit pro sponsa, et quid expedit sponse.
{ Angelus bonus, custos sponse, videbatur rogare Christum pro eadem sponsa. Cui respondit Dominus dicens: "Qui rogare voluerit pro alio, salutem eius rogare debet. Tu enim es quasi ignis, qui numquam extinguitur, ardens caritate mea incessanter. Tu vides et scis omnia, cum vides me. Tu nichil vis, nisi quod ego. Dic ergo michi, quid isti mee noue sponse expedit!" 2 Et ille respondit: "Domine, tu scis omnia." Cui Dominus ait: "Omnia quidem, quecumque facta et futura sunt, eternaliter sunt in me, et omnia in celo et in terra noui et scio nec mutacio est apud me, tamen, ut ista sponsa intelligat voluntatem meam, dic modo ipsa audiente, quid ei expedit!" 3 Et angelus ait: "Elatum habet cor et magnum. Propterea necessaria est ei virga, ut edometur." Et tunc ait Dominus: "Quid igitur petis ei, amice mi?" Et ille: "Domine, peto misericordiam cum virga tua." Et Dominus ait: "Propter te hoc faciam ei, qui numquam facio iusticiam sine misericordia. Ideo diligere me hec sponsa debet toto corde."
Chapter13 Qualiter inimicus Dei habet tres demones in se et de iudicio contra ipsum a Christo illato.
"{ Inimicus meus habet in se tres demones. Primus sedet in genitalibus, secundus in corde, tercius in ore. Primus est quasi nauta, qui facit aquam per carinam intrare, que paulatim inde crescendo replet nauem. Inde supereffluit aqua et nauis submergitur. 2 Hec nauis est corpus suum, temptacionibus demonum et cupiditatibus suis quasi procellis agitatum, in quod voluptas sua primo intrauit per carinam, idest delectacionem, qua delectabatur talibus cogitacionibus. Et quia non resistebat per penitenciam nec consolidabat clauis abstinencie, crescebat cotidie aqua voluptatis adhibendo consensum. Inde completa seu repleta naue ventris concupiscencia, effluebat aqua et operiebat nauem voluptate, ne veniret ad portum salutis. 3 Secundus demon, qui sedet in corde, est similis vermi iacenti in pomo, qui nucleum pomi primo comedit, inde, relictis ibi stercoribus suis, peruagatur totum pomum, donec totum fiet inane. Sic diabolus facit. Primo viciat voluntatem eius et desideria bona, que sunt quasi nucleus, unde omne robur mentis et bonum subsistit et, euacuato corde ab istis bonis, tunc relinquit pro eis in corde cogitaciones et affecciones mundi, quasi magis dilexit. 4 Nunc impellit ipsum corpus ad quod ei placet, et ex hoc minuitur ei fortitudo et intelligencia et accedit tedium vite. Ipse certissime est pomum sine nucleo, idest homo sine corde, quia sine corde intrat Ecclesiam meam, quia diuinam caritatem nullam habet. 5 Tercius demon est similis sagittario, qui, per fenestras circumspiciens, sagittat incautos. Quomodo non demon sedet in eo, qui numquam loquitur sine eo? Quod enim magis diligitur, frequencius nominatur. Verba sua amara, quibus alios vulnerat, sunt quasi iacula, que per tot fenestras emittuntur, quociens nominatur diabolus, quociens innocentes per verba eius vulnerantur, quociens simplices ex verbis eius scandalizantur. 6 Ideo in veritate mea, qui sum veritas, iuro, quod iudicabo eum sicut meretricem ad ignem sulphureum, sicut proditorem et insidiatorem ad omnium membrorum incisionem et sicut Domini sui contemptorem ad perpetuam confusionem. Verumptamen quamdiu anima et corpus insimul sunt, misericordia mea aperta est super eum. 7 Hoc est autem, quod requiro ab eo, scilicet ut frequencius intersit diuinis, nullum timeat obprobrium et nullum concupiscat honorem, et ut numquam nominetur in ore suo nomen sinistrum." 8 Hic prior ordinis Cisterciensis sepeliuit excommunicatum. Cumque legisset ultimam commendacionem pro eo, domina rapta in spiritu audiuit: "Iste fecit, ut potuit, et sepeliuit. 9 Iam scito pro certissimo, quod ipse post istum mortuum primus sepelietur. Nam peccauit in Patrem, qui dixit non esse acceptorem personarum nec honorare vultum diuitis contra iusticiam. Hic vero propter modicum corruptibile honorauit indignum et locauit, ut non debuit, inter dignos. 10 Peccauit eciam in Spiritum meum, qui est communio et communicacio iustorum, quando iniustum sepeliuit cum iustis. Peccauit et in me, Filium, quia ego dixi: 'Qui me spernit, spernetur.' Iste vero honorauit illum et exaltauit, quem Ecclesia mea et vicarius meus spreuit." Qui prior auditis verbis istis compunctus quarto die mortuus est.
Chapter:14 Verba Christi ad sponsam de modo et respectu, quos debeat in oracione tenere, et de tribus generibus hominum in hoc mundo Deo seruiencium.
"{ Ego sum Deus tuus, qui in cruce crucifixus verus Deus et verus homo in una persona sum cotidie in manibus sacerdotis. Cum michi aliquam oracionem facis, conclude sic semper oracionem tuam, ut scilicet velis fieri semper voluntatem meam, non tuam. Quia cum pro dampnatis exoras, non exaudio te. 2 Quandoque eciam contra salutem tuam optas fieri, et ideo necesse est tibi voluntatem tuam michi committere, qui omnia scio, qui prouideo tibi nichil nisi utile. Multi quippe orant non recta intencione, et ideo non exaudiri merentur. 3 Tria namque sunt genera hominum seruiencium michi in hoc mundo. Primi sunt, qui me credunt esse Deum et largitorem omnium et super omnia potentem. Hii seruiunt michi hac intencione, ut scilicet temporalia et honorem optineant, sed celestia sunt eis pro nichilo et gaudenter ea amittunt, ut optineant presencia. Hiis iuxta voluntatem eorum prosperitas seculi in omnibus accedit. Et sic amissis eternis, in temporali commoditate remunero eos, quidquid boni fecerint pro me, usque ad ultimum quadrantem et usque ad nouissimum punctum. 4 Secundi sunt, qui credunt me Deum omnipotentem et districtum iudicem, et isti seruiunt michi ex timore pene, non autem ex amore celestis glorie. Nisi enim timerent, non michi seruirent. 5 Tercii sunt, qui credunt me omnium creatorem et verum Deum, qui credunt me iustum et misericordem. Et seruiunt michi non ex timore alicuius pene sed ex diuina dileccione et caritate. Et mallent quippe omnem penam, si sufficerent, magis ferre quam me semel ad iram prouocare. Isti vero merentur audiri in prece sua, quia voluntas eorum est secundum voluntatem meam. 6 Primus enim numquam exiet de supplicio nec videbit faciem meam. Secundus autem tam magnum supplicium non habebit nec tamen faciem meam videbit, nisi correxerit illum timorem penitencia."
Chapter 15 Verba Christi ad sponsam, condiciones magni regis Christo appropriancia, et de duobus gazophilaciis, per que amor Dei et amor mundi designantur, et de doctrina proficiendi in hac vita.
"{ Ego sum sicut unus rex magnus et potens. Ad regem enim pertinent quatuor: primo debet esse diues, secundo mitis, tercio sapiens, quarto caritatiuus. Ego vere sum rex angelorum et omnium hominum. Ego eciam habeo illas quatuor proprietates, quas dixi. 2Primo namque sum ditissimus, quia omnibus do necessaria, nec minus habeo post datum. Secundo sum mitissimus, quia omnibus petentibus paratus sum dare. Tercio itaque sum sapientissimus, quia scio, quid unicuique debetur et expedit. Quarto eciam sum caritatiuus, quia paracior sum dare quam aliquis petere. 3 Ego habeo quasi duo gazophilacia. In primo enim gazophilacio sunt reposita ponderosa et grauia quasi plumbum, et cella ista, ubi ista sunt, est circumsepta acutis aculeis pungentibus. Sed qui hec primo incipit vertere et reuoluere et deinde portare didicerit, leuia videntur sibi postea quasi pluma. Et sic leuissima fiunt, que antea ponderosa videbantur, et suauia, que prius pungere credebantur. 4 In secundo gazophilacio videtur esse aurum resplendens et lapides preciosi et pocula odorifera et dulcia. Sed vere aurum illud est luteum et illa pocula sunt venenum. 5 Ad hec namque gazophilacia sunt due vie, sed ante erat unica via. In competis, idest in ingressu duarum viarum, stabat unus homo et clamabat ad tres homines, qui incedebant per viam aliam, dicens: 'Audite, audite verba mea, et si non audieritis, saltem videte oculis vestris, quia vera sunt, que loquor. Si autem non audieritis nec videritis, saltem attrectate manibus, et probabitis, quod in verbis meis nulla est falsitas.' 6 Tunc ait primus illorum: 'Audiamus et videamus, si verba eius vera sunt.' Secundus homo ait: 'Falsum est, quidquid dicit.' Tercius dixit: 'Scio, quod vera sunt, que dicit, sed non curo.' 7 Quid sunt ista duo gazophilacia nisi amor meus et amor mundi? Sed ad hec duo gazophilacia sunt due vie: abieccio et perfecta abnegacio proprie voluntatis, que ducit ad amorem meum, et carnis voluptas, que ducit ad amorem mundi. 8 In amore autem meo videtur aliquibus esse onus quasi plumbum, quia, cum ieiunare debent et vigilare seu refrenare carnem, quasi plumbum portare sibi videntur. Si autem verba et contumelias audierint, si in religione et oracione morantur, quasi inter aculeos resident et in omni hora angustiantur. 9 Sed qui in amore meo esse vult, incipiat primo vertere onus, idest conetur ad faciendum bona per voluntatem et continuum desiderium. Inde leuet modice et paulatim, idest faciat ea, que potest, cogitando sic: 'Hoc bene possum facere, si Deus dederit michi auxilium.' 10 Deinde perseuerans in incepto cum tanta alacritate ea, que videbantur sibi prius esse onerosa, incipit portare, quod omnis labor in ieiuniis seu vigiliis et aliis laboribus quibuscumque est sibi tam leuis quasi pluma. Et in tali sede quiescunt amici mei, que est malis et desidiosis quasi circumsepta aculeis et spinis, sed amicis meis est summa quies et lenis quasi rosa. 11 Ad hoc gazophilacium est via recta contemptus proprie voluntatis, quando homo, considerata passione et caritate mea, non curat facere voluntatem suam et resistit totis viribus et conatur semper ad maiora. 12 Et licet ista via in principio sit aliquantulum grauis, tamen in processu multum delectat, in tantum, quod ea, que prius videbantur ad ferendum impossibilia, fiunt postea leuissima, ut merito dicat intra se: 'Iugum Dei suaue est.' 13 Secundum gazophilacium est mundus, in quo sunt aurum, lapides preciosi et pocula, que videntur odorifera, sed tamen degustata amara sunt ut venenum. Omnis enim, qui portat aurum, contingit ei, quod, cum debilitatur eius corpus et deficiunt membra et cum eius annichilatur medulla et corpus ipsius cadit per mortem in terram, tunc relinquit aurum et lapides et non valent sibi plus quam lutum. 14 Pocula eciam mundi, idest delectaciones, videntur delectabilia, sed cum veniunt in ventrem, debilitant caput, grauant cor et omnia membra euertunt, et postea quasi fenum homo arescit. Et appropinquante dolore mortis omnia delectabilia fiunt amara quasi venenum. 15 Ad hoc gazophilacium ducit propria voluntas, quando homo non curat resistere affeccionibus suis prauis neque meditatur, que ego precepi et feci, sed quidquid venit in eius cogitacionem, siue licitum siue illicitum, hoc statim facit. 16 Per hanc viam tres viri ambulant, in quibus intelligo omnes reprobos, qui diligunt mundum et omnem voluntatem propriam. Hiis ego clamaui, qui stabam in competis seu in ingressu viarum, quia veniens in carne humana ostendi hominibus quasi duas vias, scilicet quid sequendum esset quidue fugiendum, que via scilicet ducebat ad vitam et que ad mortem. Nam ante aduentum meum in carne non erat nisi una via, qua omnes boni et mali ibant in infernum. 17 Ego autem sum ille, qui clamabat, et clamabam sic: 'O homines, audite verba mea, que ducunt ad viam vite, quia vera sunt, et sensu proprio percipere potestis illa esse vera, que loquor. Et si non auditis ea vel non potestis audire, saltem videte, scilicet fide et intellectu, quia vera sunt verba mea. Sicut enim oculis carnis cernitur visibile aliquid, sic oculis fidei cerni possunt inuisibilia et credi. 18 Multi denique sunt simplices in Ecclesia, qui pauca bona operantur, per fidem tamen saluantur, qua credunt me creatorem omnium et redemptorem. Nullus quippe est, qui me non possit intelligere esse Deum et credere, si considerat, quomodo terra fructificat et quomodo celum dat pluuias, quomodo arbores virent, quomodo animalia unumquodque in genere suo subsistunt, quomodo sydera homini seruiunt, quomodo contraria eueniunt voluntati hominis. 19 Ex hiis omnibus potest homo videre, quod mortalis est et quod Deus est ille, qui omnia ista disponit. Si enim non esset Deus, omnia ista irent inordinate. Ergo omnia sunt a Deo et omnia racionabiliter propter edificacionem hominis sunt disposita. Nec minimum est in mundo, quod sine racione sit vel subsistat. Ergo si homo non potest propter infirmitatem virtutem meam, sicut est, capere vel intelligere, potest tamen videre per fidem et credere. 20 Si autem, o homines, nolueritis considerare intellectu potenciam meam, potestis tamen attrectare manibus vestris opera, que ego feci et sancti mei. Quia sic aperta sunt, quod nullus dubitare potest esse opera Dei. 21 Quis suscitauit mortuos et illuminauit cecos nisi Deus? Quis expulit demones nisi Deus? Quid autem docui nisi utilia ad salutem anime et corporis et leuia ad portandum?' Sed primus homo ait, idest aliqui dicunt: 'Audiamus et probemus, si vera sunt!' Hii ad tempus stant in seruicio meo, non causa dileccionis sed experiencie et imitacionis aliorum, nec relinquendo voluntatem propriam sed suam faciendo cum mea voluntate. 22 Hii periculose positi sunt, quia duobus dominis seruire volunt, licet neutri bene seruire possint. Cum autem vocati fuerint, quem magis dominum dilexerint, ab eo remunerabuntur. 23 Secundus homo dicit, idest aliqui: 'Falsum est, quidquid loquitur, et falsa est Scriptura.' Ego sum Deus et creator omnium, et sine me nichil factum est. Ego condidi nouam legem et veterem et de ore meo processit, nec in ea est aliqua falsitas, quia ego sum veritas. Ergo qui me falsum dixisse dicunt et Scripturam sacram falsam dicunt, ipsi numquam videbunt faciem meam, quia consciencia eorum dicit eis me esse Deum, quia omnia fiunt secundum voluntatem meam et disposicionem meam. 24 Celum illuminat eos nec ipsi se illuminare possunt, terra fructum gignit, aer fecundat terram, omnia animalia habent certam disposicionem, demones confitentur me, iusti homines paciuntur incredibilia propter amorem meum. Hec omnia vident nec tamen vident me. 25 Ipsi eciam possunt videre me in iusticia mea, si considerarent, quomodo terra absorbuit impios, ignis combussit iniquos. Sic eciam possunt videre me in misericordia mea, quando aqua de petra fluxit iustis et aqua maris cedebat eis, quando ignis non ledebat eos, quando celum quasi terra nutriebat eos. Et ideo quia ista vident et adhuc dicunt me mentiri, numquam videbunt faciem meam. 26 Tercius homo dicit, idest aliqui: 'Bene scimus eum esse verum Deum, sed non curamus.' Isti in eternum cruciabuntur, quia contempnunt me Deum et Dominum suum. Numquid non est magnus contemptus, quod utuntur donis meis, et tamen ipsi contempnunt seruire michi? Si enim haberent ipsi ex industria propria et non totum ex me, leuis esset contemptus. 27 Qui autem onus meum vertere incipiunt, idest voluntarie et ex feruenti desiderio conantur ad faciendum illud modicum, quod ipsi possunt, hiis ego dabo graciam. Qui autem leuant pondera mea, idest pro amore meo de die in diem proficiunt, cum eis laboro et fortitudo illorum ero et inflammabo eos, ut amplius velint. 28 Qui autem sedent in sede, que pungere videtur - quietissima tamen est -, hii sunt in laboribus et paciencia nocte et die nec attediantur sed eo magis ardent, et modicum eis videtur esse id, quod agunt. Hii sunt amici mei carissimi, et hii valde pauci sunt, quia pocula secundi gazophilacii magis alios delectant."
Chapter 16 Qualiter videbatur sponse, quod quidam sanctorum loquebatur ad Deum de quadam muliere, a demone terribiliter conculcata, que postea precibus Virginis gloriose fuit liberata.
{ Videbatur sponse, quod quidam sanctorum loquebatur ad Deum dicens: "Cur anima istius mulieris, quam sanguine tuo redemisti, sic conculcatur a diabolo?" Respondit statim demon dicens: "Quia de iure mea est." Et tunc dixit Dominus: "Quali iure tua est?" Cui respondit demon: "Due", inquit, "vie sunt. Una ducit ad celestia, alia ad infernum. 2 Cumque ipsa inspiceret ambas vias, consciencia sua et racio dicebat sibi, quod viam meam magis eligeret. Et quia liberam habuit voluntatem diuertendi ad quam viam magis vellet, videbatur sibi utile magis diuertere voluntatem suam ad peccati perpetracionem, et tunc incepit ambulare per viam meam. Postea decepi eam tribus viciis, scilicet gula, cupiditate pecunie et luxuria. 3 Ideo ego sedeo nunc in ventre eius et in natura eius. Et teneo eam quinque manibus. Cum una manu teneo oculos eius, ne videat spiritualia. Cum secunda manu teneo manus eius, ne faciat opera bona. Cum tercia manu teneo pedes eius, ne vadat ad bona, et cum quarta manu teneo intellectum, ne peccare erubescat. Cum quinta eciam manu teneo cor eius, ne redeat per contricionem." 4 Tunc beata virgo Maria dixit ad filium: "Fili, compelle eum dicere veritatem de ea re, quam ab eo querere volo." Et filius ait: "Tu es mater mea, tu regina celi, tu mater misericordie, tu consolacio eorum, qui sunt in purgatorio, tu leticia eorum, qui peregrinantur in mundo. Tu es domina angelorum, tu cum Deo excellentissima. Tu es eciam princeps super diabolum. Precipe ergo tu, mater, isti demoni ea, que tu vis, et ipse dicet tibi." 5 Tunc beata Virgo quesiuit ab illo diabolo: "Dic, diabole, qualem intencionem habuit mulier hec, antequam intrauerit Ecclesiam?" Cui diabolus respondit: "Ipsa habuit voluntatem abstinendi a peccato." Et virgo Maria dixit ei: "Cum voluntas, quam prius habuit, ducebat ad infernum, dic, ad quid tendit voluntas ista, quam iam modo habet, scilicet abstinendi a peccato?" Cui diabolus respondit inuitus: "Ipsa voluntas abstinendi ducit ipsam ad celum." Et tunc virgo Maria ait: "Quia ex iusticia accepisti, ut propter voluntatem priorem duceres eam a via sancte Ecclesie, nunc iusticia est, ut per voluntatem istam reducatur ad Ecclesiam. 6 Nunc eciam quero, diabole, ulterius a te: Dic, qualem voluntatem habet modo in hoc puncto, in quo nunc est sua consciencia?" Diabolus autem respondit: "Ipsa habet contricionem in mente pro hiis, que fecit, et magnum fletum, et proponit ulterius numquam talia committere, sed vult emendare, quantum potest." 7 Tunc Virgo quesiuit a diabolo: "Dicas michi, possuntne hec tria peccata, scilicet luxuria, gula et cupiditas, cum istis tribus bonis, scilicet contricione, fletu et proposito emendacionis simul esse in uno corde?" Cui diabolus respondit: "Non." 8 Et beata Virgo tunc ait: "Dicas michi ergo, que istorum debuerunt a corde suo fugere et recedere, an iste tres virtutes, an forte illa tria vicia, ex quo tu dicis, quod ibidem in eodem loco simul habitare non possunt?" 9 Diabolus autem ait: "Dico, quod 'peccata'." Et tunc Virgo respondit: "Ideo igitur clausa est ei via ad infernum, et via ad celestia sibi aperta est." Tunc ulterius quesiuit beata Virgo a diabolo: "Dic michi, si predo iacet ante fores sponse, volens violare eam, quid faciet tunc sponsus?" 10 Respondit diabolus: "Si bonus et magnanimus est ille sponsus, debet eam defendere et vitam suam opponere pro vita eius." Tunc Virgo ait: "Tu predo es pessimus, anima autem est sponsa sponsi, filii mei, qui eam proprio sanguine redemit. Hanc igitur tu corrupisti et violenter rapuisti. Propterea quia filius meus est sponsus anime et est dominus super te, ideo competit tibi fugere coram eo." 11 Hec eadem meretrix redire voluit ad seculum, quia diabolus molestabat eam die ac nocte in tantum, quod visibiliter oculos eius deprimebat et eam multis videntibus extraxit de lecto. Tunc presentibus multis fidedignis domina sancta Birgitta aperte dixit: 12 "Recede, diabole, quia satis inquietasti istam creaturam Dei." Et dicto verbo ipsa mulier per dimidiam horam depressit oculos in terram et eleuans se dixit: "Vere vidi diabolum in vilissima forma egredientem per fenestram et audiui vocem dicentem michi: 'Vere, mulier, liberata es.'" 13 Et post illam horam eadem mulier ab omni impaciencia liberata fuit nec sordidas cogitaciones paciebatur ulterius et bono fine quieuit.
Chapter 17 Verba Christi ad sponsam, qualiter peccator assimilatur tribus, scilicet aquile, aucupi et pugili.
"{ Ego sum Iesus Christus, qui loquor tecum, qui in ventre virginis verus Deus et verus homo fui, non minor cum Patre omnia regens, licet essem cum virgine. Ille talis inimicus meus pessimus similis est tribus: primo aquile, volanti in aere, sub qua alie aues volant; secundo similis est aucupi, cantanti in fistula linita bitumine tenaci, cuius voce aues delectate, cum ad fistulam aduolant, bitumine illo retinentur; tercio similis est pugili, qui primus est in omni certamine. 2 Ipse namque similis est aquile, quia per superbiam suam, qua nullos pateretur, si posset, esse superiores, lacerat omnes, quos potest, unguibus malicie. Ideo abscidam ei alas potencie sue et superbie. Auferam de terra maliciam eius. Ipsum autem tradam olle inextinguibili, ubi sine fine cruciabitur, nisi emendauerit se. 3Similis est eciam aucupi, quia scilicet per dulcedinem verborum et promissionum omnes sibi attrahit, sed quicumque ad eum venerint, sic infiguntur in perdicione, ut numquam possint inde fugere. Ideo aues inferni configent oculos eius, ne umquam videat gloriam meam sed sempiternas inferni tenebras. 4 Precident aures illius, ne audiat verba oris mei. A planta pedis usque ad verticem capitis facient ei pro dulcedine amaritudinem, ut tot penas sustineat, quot homines adduxit in perdicionem. 5 Similis est eciam pugili, qui primus in omni malicia nulli cedere vult et omnes deprimere proponit. Ideo sicut pugil primus erit in omni pena, semper innouabitur pena eius et non deficiet. Verumptamen quamdiu anima est cum corpore, misericordia mea parata est ei." 6 Hic fuit miles potentissimus, qui multum odiuit clerum, verba ignominiosa imponens eis. De quo facta est reuelacio precedens et subsequens. 7 Filius Dei loquitur: "O miles mundi, quere a sapientibus, quid contigit superbo Aman, qui despexit populum meum! Nonne mors ignominiosa et magna confusio? Sic iste deridet me et amicos meos. 8 Ideo sicut Israel non planxit mortem Aman, sic nec amici mei plangent super mortem istius sed amarissima morte morietur, nisi se emendauerit." Hec ita euenerunt.
Chapter 18 Verba Christi ad sponsam, qualiter in domo Dei debet esse humilitas et qualiter per talem domum religio designatur, et eciam quod edificia et elemosine etcetera debent fieri de bene acquisitis et de modo restituendi.
"{ In domo mea debet esse omnis humilitas, que omnino nunc contempta est. Ibi debet esse murus fortis inter viros et mulieres, quia, licet omnes possem defendere et omnes sine muro tenere, propter cautelas tamen et astucias diaboli volo, quod unus murus diuidat utrasque habitaciones, qui sit fortis et non multum altus sed moderatus. 2 Fenestre sint simplicissime et lucide, tectum moderate altum, ita ut nichil ibi appareat, nisi quod humilitatem redoleat. Quia illi, qui michi nunc domos edificant, ipsi sunt similes magistris edificantibus. Ad quos cum dominus edificii ingreditur, recipiunt eum per crines et terunt eum sub pedibus, lutum ponunt in sublimi et aurum sub pedibus. Sic faciunt ipsi michi. 3 Edificant enim lutum, idest temporalia ista casura ponunt quasi ad celum. Animas autem, que sunt preciosiores auro, minime curant. Si ego ingredi volo ad eos per predicatores meos aut per cogitaciones bonas, ipsi arripiunt me per crines et conculcant me sub pedibus, idest blasphemiam michi inferunt et opera mea et verba mea contemptibilia reputant quasi lutum. Se autem estimant multo sapienciores. Si enim michi edificare vellent ad honorem meum, animas primo edificarent. 4 Quicumque autem domum meam edificat, summo studio apponat curam, ut non veniat ibi ad edificium unus denarius, qui non sit bene et iuste acquisitus. Multi quippe sunt, qui se male acquisita bona habere sciunt, et tamen de hoc non dolent nec voluntatem habent restituendi et satisfaciendi ipsis defraudatis et spoliatis, quamuis possent restituere et satisfacere, si vellent. Sed tamen, quia cogitant secum in eternum non posse possidere ea, dant partem ecclesiis ex illis bonis iniuste acquisitis, quasi per hanc donacionem placatum me habeant. Alia autem bona bene acquisita reseruant posteris suis. Hoc certe non placet michi. 5 Quicumque enim michi in donis suis placere vellet, deberet primo habere affeccionem emendandi se, deinde facere illa bona opera, que posset. Debet eciam lugere et plangere mala, que fecit, deinde restituere, si potest. Et si non potest, debet habere voluntatem restituendi defraudata. 6 Postea cauere debet, ne umquam talia ulterius committat. Si autem non superesset, cui redderet illa male acquisita, tunc posset michi dare, qui omnibus possum sua refundere. Quod si reddere non sufficit, tunc, si cum proposito emendandi et contrito corde humiliauerit se michi, ego diues sum reddere et possum restituere omnibus defraudatis partes suas vel in presenti seculo vel in futuro. 7 Ego volo tibi indicare, quid significat domus, quam edificari volo. Ipsa enim domus est religio, cuius fundamentum sum ego ipse, qui omnia condidi et per quem omnia facta sunt et subsistunt. In qua domo sunt quatuor parietes. 8 Primus est iusticia mea, qua aduersantes domui huic iudicabo. Secundus paries est sapiencia mea, qua inhabitantes cognicione mea et intelligencia illuminabo. Tercius est potencia mea, qua eos confortabo contra machinamenta diaboli. Quartus eciam paries est misericordia mea, que omnes suscipit petentes eam. 9 In hoc pariete est porta gracie, per quam omnes petentes suscipiuntur. Tectum domus est caritas, qua diligencium me peccata operio, ne pro illis peccatis iudicentur. Fenestra tecti, per quam intrat sol, est consideracio gracie mee, per quam intrat calor deitatis mee ad inhabitantes. 10 Quod autem murus debet esse fortis et grandis, significat, quod nullus valet infirmare verba mea nec ea destruere. Quod autem debet esse moderate altus, significat, quod sapiencia mea ex parte intelligi et comprehendi potest, sed numquam plenarie. 11 Fenestre simplices et lucide significant, quod verba mea licet simplicia sunt, tamen per ea lux cognicionis diuine intrabit in mundum. 12 Tectum moderate altum significat, quod verba mea non in sensu incomprehensibili sed comprehensibili et intelligibili sensu manifestabuntur."
Chapter 19 Verba creatoris ad sponsam de magnificencia suarum potencie, sapiencie et virtutis, et qualiter contra eum magis peccant, qui nunc dicuntur sapientes.
"{ Ego sum creator celi et terre. Ego habeo tria mecum. Ego sum potentissimus, ego sapientissimus, ego eciam virtuosissimus. Ego namque sum ita potens, quod angeli in celo honorant me, demones in inferno non audent inspicere me. Omnia elementa stant ad nutum meum. 2 Sum eciam ita sapiens, quod nullus valet inuestigare sapienciam meam, ita sciens, quod omnia, que iam fuerunt, et ea, que futura sunt, ego scio. Sum quoque ita racionabilis, quod nec minimum quidem, siue vermis siue aliquod aliud animal, quantumlibet deforme sit, est sine causa factum. 3 Sum eciam ita virtuosus, quod a me tamquam a fonte bono omne bonum emanat et sicut a vite bona omnis dulcedo procedit. Ideo nullus potest esse sine me potens, sine me sapiens, sine me virtuosus. Et ideo nimis potentes seculi contra me peccant, quibus dedi fortitudinem et potenciam, ut me honorarent, sed ipsi sibi attribuunt honorem, quasi quod illum a se ipsis habeant. 4 Non considerant miseri imbecillitatem suam. Si enim darem eis minimam infirmitatem, statim deficerent et omnia vilescerent eis. Sed quomodo tunc subsisterent ad fortitudinem meam et ad penas eternas? 5 Sed magis peccant contra me, qui nunc dicuntur sapientes. Ego enim dedi eis sensum et intellectum et sapienciam, ut me diligerent, sed ipsi nichil nisi suam utilitatem temporalem intelligunt. Oculos habent in occipite, videntes sunt ad sua delectabilia, sed ceci sunt ad gracias agendas michi, qui dedi eis omnia, quia, siue boni siue mali, nullus posset sine me sentire et intelligere, licet permitto malis voluntatem suam flectere ad quod voluerint. 6 Nullus eciam potest esse virtuosus sine me. Ideo ego possum nunc hoc prouerbium dicere, quod a vulgo communiter dicitur: 'Qui paciens est, ab omnibus contempnitur.' Sic ego propter pacienciam meam nimis videor ab omnibus fatuus esse et ideo ab omnibus contempnor. 7 Sed ve eis, cum ego eis ostendero iudicium meum post talem pacienciam! Ipsi namque erunt quasi lutum ante me, quod cadit in yma, et non subsistit, antequam venerit in profundum inferni."
Chapter 20 Collocucio grata virginis Matris et Filii adinuicem et virginis Matris et Filii ad sponsam, et qualiter sponsa se debet preparare ad nupcias.
{ Mater videbatur dicere ad filium: "Tu es rex glorie, fili mi, tu es dominus super omnes dominos, tu creasti celum et terram et omnia, que in eis sunt. Fiat ergo omne desiderium tuum, fiat omnis voluntas tua!" 2 Respondit filius: "Prouerbium antiquum est, quod 'illud, quod iuuenis discit in iuuentute, hoc retinet in senectute.' Sic tu, mater, a iuuentute didicisti sequi voluntatem meam et relinquere omnem voluntatem tuam pro me. Ideo bene dixisti: 'Fiat voluntas tua!' 3 Tu enim quasi aurum preciosum, quod extenditur et percutitur super durum incudem, quia tu omnibus tribulacionibus percuciebaris et in passione mea pre ceteris paciebaris, quia, quando cor meum in cruce pre vehemencia doloris rumpebatur, tuum cor ex hoc quasi ferro acutissimo vulnerabatur, et libenter scindi permisisses, si fuisset voluntas mea. 4 Verumptamen eciam si potuisses restitisse passioni mee et optasse vitam meam, tu tamen noluisti nisi iuxta voluntatem meam. Ideo bene dixisti: 'Fiat voluntas tua!' 5 Deinde loquebatur Maria ad sponsam: "Sponsa filii mei, dilige filium meum, quia ipse diligit te! Honora sanctos eius, qui astant ei! Ipsi enim sunt quasi stelle innumerabiles, quorum lux et splendor nulli temporali luci comparari potest, quia sicut lux mundi differt a tenebris, sic et multo magis lux sanctorum differt a luce istius mundi. 6Vere dico tibi, quod, si sancti viderentur in claritate, sicut sunt, nullus humanus oculus hoc ferre posset sed corporali lumine priuaretur." 7 Inde loquebatur filius Virginis ad sponsam suam dicens: "Sponsa mea, tu debes habere quatuor. Primo debes esse parata ad nupcias deitatis mee, in quibus nulla est libido carnalis sed spiritualis delectacio suauissima, qualem decet Deum habere cum anima casta, ita ut non filiorum amor tuorum, non eciam bonorum vel parentum, retrahat te ab amore meo. Ne contingat tibi sicut illis virginibus fatuis, que imparate erant, quando Dominus voluit vocare eas ad nupcias, et ideo excludebantur. 8 Secundo debes esse credula verbis meis. Ego enim sum veritas et de ore meo numquam nisi veritas procedit, nec aliquis potest inuenire in verbis meis nisi veritatem. Quia quandoque spiritualiter intelligo, que loquor, quandoque sicut tunc ipsa littera sonat, et ipsa verba mea tunc nude debent intelligi, et ideo nullus potest me arguere de mendacio. 9 Tercio debes esse obediens, ut nullum sit membrum, in quo deliquisti, de quo non exigas dignam penitenciam et emendacionem. Quia licet sim misericors, tamen iusticiam non relinquo. Ideo, quibus teneris, obedias humiliter et hilariter, ita ut eciam, quod tibi videtur utile et racionabile, contra obedienciam non facias. Est enim melius propter obedienciam relinquere voluntatem tuam, licet bonam, et sequi voluntatem precipientis, si non est contra salutem anime vel alias irracionabilis. 10 Quarto debes esse humilis, quia coniugio spirituali copulata es. Ergo debes humilis esse in aduentu sponsi tui et verecunda. Ancilla tua sit moderata et refrenata, idest corpus tuum abstinens et bene disciplinatum. Eris enim fructifera semine spirituali multis profuturo. Sicut enim, surculus si inseritur trunco arido, truncus incipit florere, sic gracia mea fructificare et florere debes, que et inebriabit te, ut ex vino dulcedinis, quod tibi daturus sum, omnis celestis exercitus gaudeat. 11 Noli diffidere de bonitate mea! Dico tibi pro certo, quod sicut Zacharias et Elizabeth ineffabili gaudio gaudebant interius de promissione prolis future, sic et tu gaudebis de gracia mea, quam tibi facere volo, et insuper et alii gaudebunt per te. 12 Illis duobus, scilicet Zacharie et Elizabeth, loquebatur unus angelus, ego autem, Deus et creator angelorum et Deus tuus, loquor tecum. Illi duo genuerunt michi amicum meum carissimum Iohannem, et ego per te volo generare michi multos filios, non carnales sed spirituales. 13 Vere dico tibi, quod ipse Iohannes similis erat arundini plene dulcedinis et mellis, quia in os eius numquam intrauit aliquid immundum nec ultra mensuram perceptibilem suscepit vite necessaria. Nec umquam seminarius humor de corpore eius exiuit et ideo bene potest vocari angelus et virgo."
Chapter 21 Verba sponsi ad sponsam in figura optima de quodam mago, per quem diabolus mirabiliter designatur et exponitur.
{ Sponsus Iesus loquebatur ad sponsam suam in figura ponens quoddam exemplum rane, dicens: "Quidam magus habebat optimum aurum splendidum. Ad quem veniens unus simplex et mitis homo voluit emere aurum illud. Cui ait magus: 'Non habebis hoc aurum, nisi melius aurum et maioris quantitatis dederis michi.' 2 Ad quem ille: 'Ego', inquit, 'in tantum desidero istud aurum tuum habere, quod ego, antequam caream, dabo tibi, sicut vis.' Et dato illi mago auro meliori et maioris quantitatis, recepit ab eo aurum splendidum et posuit in scrinio, cogitans facere sibi inde anulum super digitum suum. 3 Modico autem interiecto tempore venit magus ad hominem illum simplicem dicens: 'Aurum hoc, quod emisti et posuisti in scrinio tuo, non est aurum, ut putas, sed vilissima rana, que nutrita est in pectore meo et alita cibo meo. Et ut hec probes esse vera, aperi scrinium, et videbis, quod rana insiliet in pectus meum, de quo nutrita est.' 4 Cumque ille aperire vellet et experiri, apparuit rana in scrinio, cuius operculum pendebat super quatuor cardines, quasi cicius casuros. Tunc aperto ostio scrinii rana, viso mago, insiliit in pectus eius. Quod videntes serui et amici illius hominis simplicis dixerunt ad eum: 'Domine', inquiunt, 'aurum illud optimum iacet in rana, et si velles, faciliter posses optinere aurum.' 5 Et ille: 'Quomodo', inquit, 'quomodo hoc possem?' Qui dixerunt: 'Si quis reciperet acutissimam et feruentem lanceam et eam infigeret dorso rane, et ex ea parte dorsi, ubi concauum aliquid esset, tunc cicius posset optinere aurum. Si autem concauum in ea inueniri non posset, tunc deberet lancea nimis valenter et toto conamine infigi in eam, et sic habere posses, quod emisti.' 6 Quis est iste magus nisi diabolus, qui suadet hominibus delectaciones et honores, que non sunt nisi vana. Nam falsa promittit esse vera et vera facit videri falsa. Ipse enim possidet aurum illud preciosum, idest animam, quam preciosiorem omnibus stellis et planetis per potenciam deitatis mee feci, quam immortalem et stabilem et delectabiliorem michi ceteris creaui, et preparaui ei mecum eternam requiem et habitacionem. 7 Hanc ego de potestate diaboli meliori auro et maioris precii emi, quando pro ea dedi carnem meam, immunem ab omni peccato, et sustinui tam amaram passionem, quod nullum membrum meum esset sine vulnere. Redempta autem anima, posui eam in corpore tamquam in scrinio, donec eam in dignitate deitatis mee collocarem. 8 Nunc autem anima hominis sic redempta facta est velut turpissima et vilissima rana, saltans per superbiam et commorans in ceno per luxuriam, et abstulit michi aurum, idest omnem iusticiam meam. Et ideo diabolus bene potest dicere michi: 'Aurum, quod emisti, non est aurum, sed rana, nutrita in pectore delectacionis mee. Separa ergo corpus ab anima, et videbis, quod statim volabit ad pectus mee delectacionis, ubi nutrita est.' 9 Cui ego respondeo: 'Quia rana horrida est visu, horribilis voce et venenosa in tactu nec aliquid michi boni nec delectacionis confert, sed tibi, in cuius pectore nutrita est, tua propria sit, quia tua de iure est. Ideo aperto ostio, idest separata anima a corpore, statim volabit ad te, tecum sine fine mansura.' 10 Talis enim est anima illius, de quo tibi loquor. Nam ipsa est velut rana pessima, plena omni immundicia et voluptate, nutrita in pectore diaboli. Ad cuius scrinium, idest corpus, nunc per appropinquacionem mortis appropinquo, quod pendet in quatuor cardinibus casuris, quia corpus eius ex quatuor subsistit, scilicet fortitudine, pulchritutine, sapiencia et visu, que omnia iam nunc incipiunt sibi deficere. 11 Cumque anima eius separabitur a corpore, statim volabit ad diabolum, de cuius lacte nutrita est, quia oblita est dileccionis mee, qua supplicium eius, quod meruerat, pro ea suscepi. Nam michi non rependit dileccionem pro dileccione mea sed insuper aufert michi iusticiam meam, quia michi magis deberet seruire, qui redemi eam, quam alteri. Sed ipsa magis delectatur in diabolo. 12 Vox oracionis eius est michi sicut vox rane, visus eius in conspectu meo abhominabilis, auditus eius numquam audiet gaudium meum nec tactus eius venenatus senciet deitatem meam. Verumptamen quia misericors sum, et anima eius, licet immunda sit, si adhuc attrectaret aliquis et consideraret, si aliqua contricio esset in ea et voluntas bona, et infigeret menti eius lanceam acutissimam et feruentem, idest timorem districti iudicii mei, adhuc inueniret graciam meam, si vellet consentire. 13 Quod si nulla esset in eo contricio nec caritas, si quis tamen pungeret eum mordaci correpcione et reprehensione dura, adhuc esset in eo spes, quia, quamdiu anima cum corpore viuit, misericordia mea omnibus aperta est. Vide ergo, quia pro caritate mortuus sum et michi nullus rependit caritatem sed aufert michi iusticiam meam, quia iustum esset, ut homines eo melius viuerent, quo maiori labore redempti sunt. 14 Sed nunc eo deterius viuere volunt, quo eos amarius redemi, eo fiducialius peccare volunt, quo magis eis peccatum abhominabile ostendi. Ideo vide et considera, quia non sine causa irascor, quia graciam meam conuertunt sibi in iram. Redemi enim eos a peccato, et ipsi se magis nunc implicant peccato. 15 Tu ergo, sponsa mea, redde michi, que teneris, idest animam tuam mundam michi conserua, quia pro ea mortuus sum hac de causa, ut eam michi mundam seruares."
Chapter 22 Interrogacio dulcissima Matris ad sponsam et responsio humilis sponse ad Matrem, et replicacio utilis Matris ad sponsam et de profectu bonorum inter malos.
{ Mater loquebatur ad sponsam filii dicens: "Tu es sponsa filii mei. Dicas, quid habes in animo et quid petis!" Cui sponsa respondit: "Tu domina, bene nosti, quia scis omnia." Et tunc beata Virgo ait: "Licet ego omnia sciam, tamen te loquente audientibus astantibus cognoscam." 2 Et sponsa dixit: "Duo", inquit, "timeo, domina. Primo pro peccatis, que non ploro nec emendo, ut vellem. Secundo contristor ex eo, quod inimici filii tui sunt multi." Tunc virgo Maria respondit: "Contra primum do tibi tria remedia. Primo cogita, quod omnia, que spiritum habent, sicut rane et cetera animalia, quandoque habent incommoda, nec tamen in eternum viuit spiritus eorum sed cum corpore moritur. Tua autem anima et omnis hominis viuit in eternum. 3 Secundo cogita misericordiam Dei, quia nullus homo sic peccator est, si cum emendacionis proposito et contricione rogauerit, quod non dimittatur ei peccatum. Tercio cogita, quanta gloria est anime, que cum Deo et in Deo sine fine viuit. 4 Contra secundum, scilicet quod inimici Dei sunt multi, do eciam tibi tria remedia. Primo considera, quod Deus tuus et creator tuus et eorum est iudex super eos, et numquam amplius ipsi iudicabunt eum, licet pacienter supportet ad tempus maliciam eorum. Secundo, quod filii dampnacionis sunt et quam graue et intolerabile erit eis semper ardere. 5 Ipsi sunt serui pessimi, qui carebunt hereditate, filii autem recipient hereditatem. Sed dices forte: 'Ergo non est eis predicandum?' Utique! Considera, quod inter malos frequenter sunt boni. Et filii adoptiui quandoque recedunt a bono, sicut ille filius prodigus, qui abiit in aliam regionem longinquam et vixit male. 6 Sed ipsi quandoque per predicacionem compuncti reuertuntur ad patrem et erunt eo accepciores, quo prius peccatores. Ideo eis magis predicandum est, quia, licet predicator fere omnes videat malos, consideret tamen secum: 'Forte sunt aliqui inter eos filii futuri Domini mei. Predicabo ergo eis.' Hic predicator optimam habebit mercedem. 7 Tercio considera, quod mali viuere permittuntur ad bonorum probacionem, ut ex eorum moribus exasperati paciencie fructu remunerentur, sicut eciam per exemplum intelligere poteris. Rosa enim suauiter redolet, pulchra est visu, lenis tactu, et tamen non crescit nisi inter spinas, que sunt aspere tactu, deformes visu, nichil boni redolentes. 8 Sic eciam boni et iusti homines, licet lenes sint paciencia, pulchri moribus, suaues bono exemplo, non tamen possunt proficere vel probari nisi inter malos. Quandoque eciam spina defendit rosam, ne carpatur ante maturitatem. Sic mali occasio sunt bonis, ne excedant in peccatis, quando per eorum maliciam refrenantur, ne immoderata leticia vel alio peccato dissoluantur. 9 Numquam eciam vinum seruatur bene in bonitate sua nisi in fece nec boni et iusti in virtutibus stare et proficere possunt, nisi probentur tribulacionibus et iniquorum persecucionibus. Ideo tu libenter supporta inimicos filii mei et cogita, quod ipse iudex eorum est et quod ipse, si sic esset iusticia, ut deberent destrui omnes, bene posset in momento delere eos. Ergo tolera tu, quamdiu ipse tolerat eos!"
Chapter 23 Verba Christi ad sponsam de homine ficto, qui inimicus Dei est nuncupatus, et quam maxime de ypocrita, et eius ad plenum proprietates ponencia.
"{ Ille talis videtur hominibus quasi homo bene ornatus, fortis et decorus et in pugna domini sui strenuus sed, amota galea a capite eius, est abhominabilis ad videndum et inutilis ad operandum. Apparet enim cerebrum eius nudum. Aures habet in fronte, oculos in occipite. Nasus eius abscisus est. Gene eius ex toto contracte quasi hominis mortui. Maxilla eius ex dextera parte cum faucibus et dimidietate labii tota deciderat, ita quod nichil ex dextera parte remanet nisi guttur solum, quod nudum apparet. 2 Pectus eius plenum est vermibus scaturientibus, brachia eius quasi duo serpentes. Cor impletum est pessimo scorpione, dorsum eius velut combustus carbo. Intestina eius sunt fetencia et corrupta quasi caro habundans sanie, pedes eius mortui et inutiles ad incedendum. Quid autem ista significant, dicam tibi. 3 Ille talis videtur hominibus exterius bonis moribus et sapiencia ornatus et in honore meo strenuus esse, sed nequaquam ita est. Si enim amoueretur galea a capite eius, idest ostenderetur hominibus, qualis ipse est, esset pre omnibus vilissimus. Cerebrum quippe eius est nudum, quia insipiencia et leuitas morum eius satis euidentissimis signis ostendit eum bonis hominibus indignum esse tali honore. Si enim saperet ei sapiencia mea, intelligeret se tanto austeriori conuersacione debere pre aliis vestiri, quo maiori honore pre ceteris sublimatur. 4 Aures habet in fronte, quia pro humilitate, quam deberet habere in dignitate et ceteris lucere, non vult nisi audire laudem et honorem suum et pro eo assumit sibi superbiam, unde velit ab omnibus vocari magnus et bonus. 5 Oculos habet in occipite, quia cogitacio eius tota est ad presencia et non ad eterna, tota, quomodo placeat hominibus et quid utilitas carnis requirit et non quomodo placeat michi et prosit animabus. 6 Nasus eius abscisus est, quia discrecio ablata est ab eo, qua discernat inter peccatum et virtutem, inter honorem temporalem et eternum, inter diuicias seculi et eternas, inter delectaciones istas modicas et eternas. 7 Gene eius contracte sunt, idest verecundia omnis, quam deberet habere ad me, et pulchritudo virtutum, qua michi placeret, omnino quasi mortua est ad me. Quia pro hominum verecundia erubescit peccare, pro me autem nichil. 8 Altera pars maxille et labii deciderat, ita quod nichil remanet nisi guttur, quia imitacio operum meorum et predicacio verborum meorum cum oracione feruenti in eo iam cecidit, ita quod nichil remanet in eo nisi guttur gule sue. Imitacio autem prauorum et reuolucio secularium negociorum totaliter sana et pulchra sibi videntur. 9 Pectus eius plenum est vermibus, quia in pectore, ubi deberet esse recordacio passionis mee et memoria operum meorum et preceptorum, ibi est sollicitudo temporalium et cupiditas mundi, que quasi vermes eius conscienciam mordent, ne cogitet spiritualia. 10 In corde eius, ubi ego morari vellem et caritas mea sedere deberet, sedet pessimus scorpio, qui pungit cauda et blanditur facie, quia de ore eius satis blanda procedit loquela et racionabilis, sed cor eius plenum est iniusticia et fallacia, quia non curaret, quod Ecclesia, cui preest, destrueretur, si voluntatem suam posset perficere. 11 Brachia eius sunt sicut serpentes, quia per