JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS 1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM|| THE CLOISTER  || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER|| CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY || Lennart Hollman, Den heliga Birgittas Reuelaciones extrauagantes (Uppsala, 1956).
 

ST BIRGITTA OF SWEDEN

REVELACIONES, BOOK IX

EXTRAVAGANTES

EDITED, LENNART HOLLMAN
 
 

{ INCIPIT prologus in reuelaciones celestes, que communiter extrauagantes appellantur.

{ POSTQUAM dominus Alphonsus, quondam episcopus Giennensis et postea heremita probatissimus, ex precepto Christi reuelaciones celestes factas sancte Birgitte de regno Suecie in libros distinxisset, dominus Petrus, prior Aluastri, ipsarum reuelacionum conscriptor, aliquas alias reuelaciones extra libros originales pretermissas redegit seorsum in scedulas et sexternos. 2 Quas in presencia reuerendi patris beate memorie domini Nicolai, tunc temporis episcopi Lincopensis, aliorumque plurimorum dominorum secularium et ecclesiasticorum tradidit fratribus primitiuis monasterii Watzstenensis, affirmans in verbo veritatis reuelaciones illas et plures alias, quas in suo monasterio Aluastri repositas habebat, beate Birgitte diuinitus reuelatas et per se ab ore eius translatas fideliter et conscriptas. 3 Quarum reuelacionum alique propter conuenienciam, quam habent ad reuelaciones in libris originalibus contentas, tamquam declaraciones earundem et addiciones, diligenti prehabita discussione, ipsis originalibus libris hinc inde pio conamine sunt inserte. Relique vero studiose in vnum recollecte volumen patebunt, numero et ordine infrascriptis. 4 Et quamuis reuelaciones iste ab aliquibus extrauagantes nuncupentur, eo quod ipsis libris originalibus reuelacionum celestium a principio non iunguntur, pie tamen ab eodem fonte sapiencie Dei quo et alie, vnde accipimus omnes, creduntur veraciter emanasse. 5 Verum quia dictarum reuelacionum extrauagancium quam plures concernunt regulam Sancti Saluatoris, vel in toto vel in aliqua sui parte, idcirco in presenti tractaculo, tamquam ipsi regule viciniores, ceteris preferuntur. 6 Cetere autem, diuersis hominum statibus abusiones et vicia dissuadentes, morum quoque ac virtutum exempla prebentes, vsque ad finem libri propensius subsequuntur. 7 Harum autem reuelacionum veritas, quod diuinitus reuelate sint, in attestacionibus domini prioris Petri et beate Katherine, sancte Birgitte filie, pro canonizacione sepedicte sancte Birgitte factis, pro maiori parte euidenter patebit cuilibet ipsas attestaciones fideliter intuenti.

{P rologus in librum celestium reuelacionum extrauagancium.

{ Incipiunt reuelaciones celestes, gloriose domine Birgitte de regno Suecie diuinitus reuelate, que extrauagantes sunt intitulate. Cuius intitulacionis racio inferius patebit. 2 Huius rei gracia in primis est sciendum, quod, prout in reuelacione tercia infra posita clare continetur, venerabilis domina Birgitta, Romam profecta multarumque reuelacionum celestium reuelatrix iam effecta, imperio Christi iussa fuit omnes reuelaciones sibi factas - per priorem Petrum, virum religiosum et probatum, sancte memorie, de monasterio Aluastri Cisterciensis ordinis regni Suecie Lincopensis diocesis, per successus temporum et annorum curricula plurimorum fideliter conscriptas - venerabili patri domino Alphonso, episcopo quondam Giennensi, Yspano heremite, in Sacra pagina doctori elegantissimo et viro deuotissimo, ad certos libros redigendas et per distincta librorum capitula distinguendas assignare, vt dicte reuelaciones in pluribus linguis exponende et per vniuersalem ecclesiam catholicam disseminande ac inueniende ad multarum profectum animarum fierent apciores, quod et in effectum prosecutum est. 3 Nam memoratus magister Alphonsus secundum imperium Christi et infusionem spiritus sancti reuelaciones, ad manus sibi presentatas, ad octo libros satis magnos redegit et certis capitulis discreuit et rubricas singulis librorum capitulis succincte edidit et preposuit, sicut nunc stant egregie et per multas per orbem ecclesias sunt transcripte, dilatate et transmisse. 4 Et quia prefatus frater Petrus prior, reuelacionum conscriptor, quamplures reuelaciones, ante egressum versus Romam beate Birgitte in regno Suecie celitus ostensas, in monasterio suo Aluastro deposuerat, quas nec secum versus Romam apportare decreuerat, que quidem sic relicte ad manus magistri Alphonsi ad libros cum aliis inserende minime peruenerunt, 5 beatissima igitur domina Birgitta viam vniuerse carnis feliciter Rome iam ingressa, sepefatus prior Petrus ad monasterium suum Aluastrum, vnde exiuerat, rediens et thesaurum sanctarum reuelacionum tam preciosum depositum ad manus accipiens, ne sub modio tegeretur et periret, diuinitus inspiratus pie decreuit et dignum duxit ipsum ad manus fratrum in monasterio Watzsteno primitiuorum assignare. 6 Vnde finaliter pium et sanctum propositum effectui commendans in venerabilis patris et domini Nicolai sancte memorie, Lincopensis episcopi, presencia et aliorum plurimorum prelatorum regni ecclesiasticorum assistencia reuelaciones predictas, sic vt pretactum est relictas, memoratis primitiuis fratribus in Watzsteno cum veneracione debita assignauit, affirmans in verbo veritatis se plures adhuc reuelaciones rehabere, quas eciam repromisit tempore suo integraliter ipsis mancipando commendare, quod tamen minime mora interueniente et morte succedente opere adimpleuit. 7 Tandem multorum decursibus annorum elapsis fratres, pro tempore in Watzsteno degentes, pro diuini cultus ampliacione et animarum salute dignum duxerunt omnes reuelaciones per Petrum priorem, vt premissum est, oblatas ac alias per alios in veritate et fidei sinceritate fundatas in vnum /de/ per se opusculum siue librum redigere et ad modum et formam reuelacionum octo librorum magistri Alphonsi exemplariter per capitula rubricis premissis distinguere atque in morem manipuli seu florum fasciculi in presens collectum simul comportare. 8 Easque reuelacionum extrauagantes, quasi extra situacionem et annumeracionem voluminis octo librorum vagantes seu vacantes et locum non habentes, titulo appellacionis decreuerunt nominari. Quarum series et ordo sequitur et est talis.

Chapter 1 Circa secundum capitulum regule Sancti Saluatoris. Christus precipit scriptori regule exponere gradus vere humilitatis, vt discant filie matris sue etc.

{ Christus loquitur: "Qui habet vas pulchrum et dicit in eo esse species odoriferas, quis credit aut que vtilitas est, nisi explicet eas et ostendat earum genera et virtutes? 2 Sic est de virtutibus. Aliquis predicat: 'Humilitas est virtus'. Quid confert audienti, nisi ostendantur eius radices et gradus et quomodo acquiratur et teneatur? 3 Propterea quia humilitas est virtus perfecta, quam ego in meipso ostendi, ideo confessor tuus paucioribus verbis exponat gradus humilitatis, quos didicit in regula Benedicti mei, vt discant filie matris mee principium virtutum, in quo stabiliant edificia sua construenda."

Chapter 2 Circa tercium et quartum capitula regule Sancti Saluatoris. Priori Petro dubitanti, an aliqua addenda essent super lectisterniis vel indumentis, precipit Christus, quod addat vtilia et necessaria.

{ Filius Dei loquitur: "Cur frater ignorat ponenda et construenda? Nonne ego ostendi sibi per te, quod famulus meus Benedictus habuit corpus suum quasi saccum et qualis debeat esse habitus Benedicti? 2 Ideo propter infirmorum imbecillitatem ponat ipse vtilia et necessaria sed nulla superflua, et tolerandum erit. Quibus vero ego dedero graciam maioris abstinencie, moderabunt frigus secundum calorem interiorem."

Chapter 3 Circa capitulum quintum regule Sancti Saluatoris, scilicet de horis, officio diuino et cantu etc. Christus comparat humanam naturam vrbi obsesse, quam pauper, scilicet sanctissima virgo Maria, liberauit per sapienciam suam, describendo pauperes spiritu a pauperibus rebus et non spiritu. Dicitque, quod cantus fratrum in monasterio suo debet antecedere cantum sororum et quod ipse sorores aliqualiter morosius quam fratres, seruatis temporibus, debent suum cantum moderare.

"{ Scriptura, quam vos dicitis Bibliam, nos vocamus auream, dicit, quod vrbem per potentem obsessam liberauit pauper per sapienciam suam, cuius pauperis postea nemo recordatus est. 2 Hec vrbs humana creatura est, quam dyabolus in quadro obsedit, quia quadruplici peccato possedit hominem, scilicet per inobedienciam diuini precepti, per transgressionem naturalis legis, per cupiditatem noxiam et per mentis obduracionem. 3 Hanc creaturam quodammodo liberauit mater mea sanctissima, quando voluntatem suam totam dimisit in manus meas et maluit omnem tribulacionem pati ad hoc, vt anime saluarentur. 4 Hec enim vera est diuina sapiencia, totum Deo committere velle suum et posse et eciam in contrariis propter Deum delectari. 5 Propter hanc igitur voluntatem ego Deus, ab eterno filius Dei, factus sum homo in virgine, cuius cor erat quasi cor meum. Et ideo bene dicere possum, quod mater mea et ego quasi cum vno corde saluauimus hominem, ego paciendo corde et carne, ipsa cordis dolore et amore. 6 Hec igitur virgo vere pauper erat, quia nichil desiderabat de diuiciis, cuius et spiritui minimum non adhesit peccatum. 7 Nam quidam pauperes sunt rebus sed spiritu pleni, idest cupiditate et superbia. Hii non sunt pauperes, quos ego in euangelio meo designaui. 8 Alii sunt diuites diuiciis sed spiritu vacui. Hii sunt, qui se cinerem esse considerant et morituros, qui desiderant esse cum Deo et propter solam necessitatem et proximi vtilitatem habent diuicias. Hii sunt vere pauperes sed diuites in Deo, inter quos erat mater mea. 9 Huius ergo virginis et matris mee quasi oblita est sapiencia et paupertas, quia pauci, etsi laudant eam ore, corde tamen toto non clamant ad eam nec imitantur vestigia caritatis eius. 10 Ideo quia in ecclesia Dei honor Dei sepcies in die canitur a pluribus secundum morem patrum priorum, propterea nunc volo, vt primum fratres psallant horas suas temporibus debitis. 11 Deinde sorores aliquantulum morosius officium suum compleant, quibus septenarius numerus non prefigitur secundum cursum solarem, sed, prout possunt, agant, seruatis temporibus in quantum possunt. 12 Et hoc ideo constituo ego ipse, qui dictaui regulam, vt sciatur eciam a paganis, qui conuertendi sunt, quanto honore Deus vult honorare matrem suam. 13 Et quia ipsa caput et domina huius monasterii est, per quam et propiciari volo delinquentibus, necnon vt impleatur scriptura, que dicit: 'Laudabo Deum in omni tempore et in omni vita', ita hec singularis gracia non renuatur, quia singulare bonum non preiudicat generali. 14 Nec ideo consuetudo laudabilis patrum improbanda est, sed placitum est michi, vt in aliis ecclesiis primum legantur hore de virgine matre mea, deinde psallantur hore diei secundum tempora constituta."

Chapter 4 Christus dicit, quod in cantu sororum Ordinis Sancti Saluatoris nulla debet esse curiositas, sed sit cantus laudis sonore etc.

{ Filius Dei loquitur: "Numquid non legisti, quod soror Moysi ob singulare Dei miraculum, in Mari rubro factum, egressa est cum virginibus et mulieribus, psallens in tympanis et cymbalis canticum leticie Deo? 2 Sic filie matris mee egredientur de Mari rubro, idest a cupiditate et complacencia mundiali, habentes in manibus operacionum suarum tympana, idest abstincenciam voluptatis carnalis, et cymbala laudis sonore, quarum cantus non sit remissus, non fractus, non dissolutus sed honestus et grauis et vniformis et per omnia humilis. 3 Imitentur illorum cantum, qui Cartusienses vocantur, quorum psalmodia plus redolet suauitatem mentis humilitatemque et deuocionem quam aliquam ostentacionem. 4 Nam non vacat a culpa animus, quando cantantem plus delectat nota quam res, que canitur, omninoque abhominabile est Deo, quando vocis eleuacio plus fit propter audientes quam propter Deum."

Chapter 5 Quantum placuit Deo magister Petrus in celebrando missam et dictando cantum sororum Sancti Saluatoris, patet ex sequenti reuelacione.

{ Quodam die, dum beate memorie dominus Petrus, confessor beate Birgitte, celebrauerat missam in capella coram illa, dixit Deus pater ad sponsam filii sui: "Licet pauce persone in mundo personaliter interfuerunt isti misse, tamen omnis celestis exercitus et omnes anime in purgatorio consolabantur ab illa. 2 Item dic eidem presbitero, amatori meo, quod faciat stare illum ympnum 'Sponse iungendo filio' etc., sicut posuit illum, quia, cum sancta ecclesia vocat omnes animas sponsas filii mei, multo magis potest anima Marie vocari sponsa eius."

Chapter 6 Virgo Maria narrat hic, quam dilectus erat Deo et sibi magister Petrus, confessor sancte Birgitte, et commendat cantum sororum Sancti Saluatoris.

{ Mater Dei loquitur sponse Christi: "Magister tuus habuit vulnus de tali loquenti contra Deum, quod, quia pro caritate Dei optinuit, nolumus illud curare sed magis emplastrum apponi, vt dilatetur. 2 Dic insuper illi eidem magistro tuo, qui sanctam trinitatem diligit in omni virtute sua, quod ego in tantum promoui eum in caritatem eiusdem sancte trinitatis, quod ipse est vnus de illis sacerdotibus, quos Deus maxime diligit in mundo, propter quod dabatur ei illum cantum dictare, qui est aurum, quod erit multis in solacium."

Chapter 7 Mater Dei ostendit beate Birgitte, quam acceptus est Deo et sibi cantus sororum Ordinis Sancti Saluatoris.

{ Mater loquitur: "Prouerbium est vobiscum: Cum tali, inquit, re potes me educere de patria. Sic nunc dico ego: Nullus est talis ac tantus peccator in mundo, qui dicit corde, quod filius meus, creator et redemptor omnium, est sibi amicissimus in corde et intimus, quin non statim parata sum venire ad eum sicut mater caritatis ad filium, amplectendo eum et dicendo: 'Quid,' inquit, 'fili, placet tibi?' 2 Qui etsi promeruisset profundissimam inferni penam, haberet tamen voluntatem nichil curare de honoribus mundi nec de cupiditate eius et voluptate carnis, quam detestatur ecclesia, nichilque iste desideraret nisi solam sustentacionem suam, tunc ipse et ego statim essemus bene concordes. 3 Dic igitur illi, qui scribit cantum et laudem meam non propter laudem suam vel mercedem suam sed propter laudem illius, qui propter omnia opera sua omni laude est dignus, quod, sicut principes mundi tribuunt laudatoribus suis mercedem mundi, sic spiritualiter ego remunerabo eum. 4 Quia sicut vna sillaba habet super se multas notas, ita Deo placet coronas in celo dare ei pro qualibet sillaba, que est in cantu, et dicetur de eo: Ecce venit laudator, qui pro nullo temporali bono dictauit cantum, nisi solum propter Deum."

Chapter 8 Christus precipit sponse ire Romam, et mansit ibi XV annis in magnis tribulacionibus. Sed per Christum et virginem Mariam consolata est. Et quomodo institutus est cantus 'Aue maris stella' cantandus in Ordine Sancti Saluatoris post vesperas fratrum.

{ Christus loquebatur sponse, existenti in monasterio Aluastri, dicens: "Vade Romam et manebis ibi, donec videas papam et imperatorem, et illis loqueris ex parte mea verba, que tibi dicturus sum." 2 Venit igitur sponsa Christi Romam anno etatis sue XLII., et mansit ibi iuxta diuinum preceptum quindecim annis, antequam veniret papa, videlicet Vrbanus quintus, et imperator Karolus Boemus, quibus optulit reuelaciones pro reformacione ecclesie et regulam. 3 In illis siquidem quindecim annis, quibus mansit Rome ante aduentum summi pontificis et imperatoris, habuit multas reuelaciones de statu vrbis, in quibus arguebat Dominus noster Ihesus Christus excessus et peccata inhabitancium vrbem cum graui comminacione vindicte. 4 Que reuelaciones, ad noticiam inhabitancium Romanam vrbem deducte, feralis odii contra beatam Birgittam fomentum ministrabant. Vnde quidam eorum minibantur eam viuam incendere, alii eam erroneam et phitonissam blasphemabant. 5 Ipsa vero beata Birgitta pacienter sufferebat minas et obprobria eorum. Sed timebat, quod familia sua et alii de amicis et cognatis eius, Rome secum stantes, hiis tribulacionibus et obprobriis scandalizati deficerent. 6 Deliberauit ad tempus cedere furori malignancium, nec presumebat alicubi diuertere sine speciali precepto Christi. Quia per XXVIII annos, postquam recessit de patria sua, numquam ad aliquas ciuitates seu prouincias aut alia loca sanctorum diuertebat sine imperio Christi. 7 Vnde beate Birgitte, in oracionibus suis responsum diuinum super hiis prestolanti, dixit Christus: "Tu desideras scire voluntatem meam, an debeas hic Rome remanere, vbi plurimi inuidentes tibi machinantur in mortem tuam, vel cedere eorum malicie ad tempus. 8 Respondeo tibi, quod, quando me habes, nullum timere debes. Ego brachio potencie mee refrenabo maliciam eorum, vt tibi nocere non valeant. Et quamuis ex permissione mea inimici mei humanitatem meam crucifixerunt, tibi tamen nocere vel occidere nullatenus preualebunt." 9 Item tunc temporis eciam apparuit ei gloriosa virgo Maria dicens: "Filius meus, potens super omnes homines et demones et super omnem aliam creaturam, inuisibiliter restringit omnem conatum malicie eorum. Et ego ero scutum proteccionis tue et tuorum contra omnes inimicorum spiritualium et corporalium incursiones. 10 Propterea volo, quod tu et familia tua conueniatis simul quolibet vespere ad cantandum ympnum 'Aue maris stella'. Et ego auxilium prebebo in omnibus necessitatibus vestris." 11 Vnde dominus Petrus Olaui, confessor eius per XXIX annos, et filia eius, domina Katherina sancte memorie, instituerunt cotidie cantare in ordine hunc ympnum, asserentes, quod ipsa beata Birgitta hoc fieri mandauit ex precepto eiusdem virginis gloriose. 12 Quia ipsa gloriosa virgo promiserat ordinem istum, a filio suo sibi dedicatum, speciali gracia velle protegere et benediccionibus dulcedinis sancti spiritus confouere.

Chapter 9 Christus dicit, qualiter sorores et fratres omni sexta feria debent legere septem psalmos.

{ Filius Dei loquitur: "Qualibet sexta feria debent sorores circuire ambitus suos insimul legendo septem psalmos, quibus finitis intrabunt chorum suum et flexis genibus legant letanias. Similiter faciant fratres circueundo ambitus suos."

Chapter 10a: Christus dicit, quare organa nullatenus habenda sunt in monasteriis Ordinis Sancti Saluatoris.

{ Christus, filius Dei, loquitur: "Filii Israhel carnales et in vmbra legis seruientes multa habebant, quibus ad deuocionem excitabantur. 2 Habebant quippe tubas, organa et citharas, quibus accendebantur ad laudem Dei. Habebant et cerimonias et mandata, quibus illuminabantur ad cultum Dei. 3 Habebant et legem et doctores, quibus refrenabantur a viciis et dirigebantur ad agenda. 4 Propterea quia nunc venit veritas ista, scilicet ego Deus, qui in legalibus absconditus prefigurabar, iustum est et humile, vt in toto corde et veritate michi seruiatur. 5 Igitur quamuis bonum et suaue est organa audire, nullatenus tamen in monasterio isto habeantur, quia hic debet esse certa deduccio temporum, grauitas cantuum, puritas mencium, cultus silencii, predicacio et continuacio verbi Dei et in omnibus et pre omnibus humilitas vera."

Chapter 10b:

{ Christus loquitur: "Filii Israhel, quia carnales erant et in vmbra legis seruiebant, multa habebant, quibus ad deuocionem excitabantur. 2 Habebant quippe tubas et organa et citharas, quibus accendebantur ad laudem Dei. Habebant et cerimonias et mandata, quibus illuminabantur ad cultum Dei. 3 Legem quoque acceperunt et iudicia, quibus refrenabantur a viciis et dirigebantur ad agenda. 4 Ideo quia nunc venit veritas ipsa, presignata in figuris, scilicet ego ipse verus Deus, dignum est, vt in veritate et toto corde michi seruiatur. 5 Ergo quamuis bonum et suaue est audire organa nec bonis moribus est contrarium, nullatenus tamen in monasterio matris mee habeantur, quia ibi debet esse certa deduccio temporum, grauitas cantuum, puritas mencium, cultus silencii, continuacio verbi diuini et pre omnibus humilitas vera et obediencia sine mora."

Chapter 11 Circa capitula sextum, septimum et octauum regule Sancti Saluatoris. Christus dicit, quomodo abbatissa breuiter loqui potest in monasterio cum artificibus, et pro quibus causis possunt abbatissa vel sorores et confessor seu fratres exire extra claustrum.

{ Filius Dei loquitur: "Abbatissa loqui poterit in monasterio breuiter cum artificibus, quando emendanda sunt ruinosa vel aliqua de nouo facienda. Sed numquam aliter loqui potest in monasterio cum secularibus nisi ad crates. 2 Nec vmquam ipsa exire poterit vel aliqua sororum, nisi forte, quando nouum monasterium construendum est. Tunc sorores maturas emittet abbatissa, confessor et conuentus. 3 Confessor vero exire poterit cum socio pro constitucione regule et regularibus disciplinis cum superioribus instituendis. Item pro sedando scandalo et infamia monasterii, si contigerit, quod absit, aut pro hereticis, si necesse fuerit, confutandis. 4 Item exire poterit, si pro vtilitate ecclesie sancte a prelatis vocatus fuerit, aut quando talia negocia occurrunt, que per procuratores monasterii conuenienter emendari non possunt."

Chapter 12 Deuota doctrina, per quam instruitur abbatissa cum sororibus et confessor cum fratribus Ordinis Sancti Saluatoris tempus, quod est inter horas, diebus festiuis discrete peragere.

{ In diebus festis abbatissa ostendat sororibus statum domus et reddituum difficultatesque imminentes, legatque eis aliqua capitula regule et, vbi dimiserit, sequenti festo incipiat, donec completa sit, ne qua se excuset de regule ignorancia. 2 Habeatque cum eis colloquia edificatoria et ammoniciones de excessibus, quos videt. Post hec permittat eis habere priuata colloquia aut in viridarium introire. 3 Similiter et sacerdotes sint in lectura, collacione et studio sicut aliis diebus, nisi forte confessor de statu domus et negociis occurrentibus aut consilio dando requisierit eos. Alias, si volunt, ex licencia confessoris possunt solaciando spaciari. 4 Fratribus vero laycis vnus sacerdotum simpliciter proponat euangelium diei, instruat eos de regula, informet de moribus et vitis sanctorum et exemplis patrum, corripiatque de negligenciis et excessibus ammoneatque de agendis.

Chapter 13 Circa capitulum IX. regule Sancti Saluatoris, scilicet de ieiunio. Dicit Christus, quod plus placet sibi humilitas et discrecio quam ieiunium. Et qualiter permissum est ieiunantibus in pane et aqua comedere legumina.

{ Filius Dei loquitur: "Licet mater mea perfectissimam habuit abstinenciam, sic tamen discrete gubernauit corpus suum, vt non frangeretur aliqua superfluitate et violencia. 2 Et licet pharisei et multi adhuc religiosorum non vtantur vino, propter hoc tamen non appropinquant michi, quia non habent fundamentum continencie, scilicet humilitatem et discrecionem. 3 Ideo cum sublimiora aliqua proponuntur vel precipiuntur, ponderanda et discucienda sunt ab infirmis, vt non faciant, quantum volunt, sed quid expedit et quid licet. 4 Ecce enim ieiunare in pane et aqua sanis est bonum, sed non est summum bonum. Summum enim bonum est caritas, sine qua non est salus. Sine ieiunio vero panis et aque omnis saluari potest, si assit perfeccio fidei et discrecionis et iusta causa. 5 Ergo quia tempora mutata sunt, loca frigida, corda tepida et vasa debilia, ideo locator palmitum mitigare poterit aspera et arida succis irrigare. 6 Hoc est sic intelligendum, quod permissum est ieiunantibus in pane et aqua posse comedere legumina et aquam coctam bibere. Nam aridus est panis et artus sine leguminibus. Et aspera et frigida est aqua, nisi coquatur more tisane aut in ordeo excolatur."

Chapter 14 Christus distinguens tres gradus peccatorum dicit, quod in noua regula, quam ipse dictauit, scilicet Ordinis Sancti Saluatoris, omnis caritas, humilitas et discrecio est attendenda.

{ Filius Dei loquitur: "Omnis lex diuina ordinatur aut propter audaciam transgrediencium comprimendam aut propter petulanciam lasciuiencium restringendam seu propter cognicionem faiendorum et omittendorum. 2 Igitur in omni lege, si peccat quis ex infirmitate et necessitate importabili, dispensacionem accipit. Qui vero nolens et ex nulla deliberacione peccat, iudicatur leuius. Qui vero industria seu assiduitate, nullam recipit excusacionem. 3 Simile est de discipulis meis, quia, quando in carne conuersabar, confricantes grana die sabbati et comedentes iudicabantur ab ypocritis iudeorum, quos ego, quorum noui simplicitatem et infirmitatem, excusaui allegando exemplum Dauid, qui in necessitate vie comedit panes sacerdotum, quod in lege laycis prohibebatur. 4 Nunc autem ego ipse Deus nouam regulam a me formatam misi amicis meis, in qua omnis caritas et humilitas et discrecio attendenda est, compassio quoque infirmorum et sanorum habenda, quia omnis lex, que in caritate et humilitate et discrecione non perficitur, laudem non meretur. 5 Ergo licet dixi in regula omnes sanos ieiunare debere statutis temporibus, tamen eciam eis dispensacio negari non debet, si subita in eis mutacio acciderit aut infirmitas aut tempus laboris compassionem requirit. 6 Quod quidem sit in manu abbatisse et confessoris et moderacione eius, cui preceptum est ordinare, quociens sanis expedit frangere ieiunia aut recipere recreacionem. 7 Dispensandum est igitur cum minutis, defectuosis, subita infirmitate arreptis et labore nimio fatigatis."

Chapter 15 Quod balnea non debent prohiberi eciam sanis personis Ordinis Sancti Saluatoris certis causis et temporibus.

{ Filius Dei loquitur: "Legis doctores et sacerdotes calumpniabantur discipulos meos, quia manducauerunt non lotis manibus, quibus ego respondi non prodesse locionem carnis, vbi cor immundum est. 2 Ergo cor mundum acceptabile est Deo, nec obest locio et cura carnis, si causa iusta sit et racionabilis. Ideo prohiberi non debent balnea eciam sanis certis causis et temporibus, quia eciam sanitas seruanda est, vt non debilitentur. 3 Balnea ergo habeantur, quociens expedit infirmis. Sanis vero semel in mense vel in duabas septimanis, si expedit saluti."

Chapter 16 Circa capitulum decimum regule Sancti Saluatoris, scilicet de modo probacionis, recepcionis et consecracionis personarum etc.

{ Filius Dei loquitur: "Dixi tibi prius de anno probacionis habendo. Hoc considerare debes de personis, quarum vita et conuersacio minus probata et nota est. 2 Ideo permitto, quod, si aliqua, que suscipi petit ad religionem, tante auctoritatis et grauitatis est, quod non timetur quasi de inconstancia et instabilitate eius, et que nouit discernere temptaciones carnis et insidias dyaboli, cuius et etas probata est, talis sociari potest congregacioni circa annum dimidium vel sic, proposita ei prius austeritate regule et eius institutis, vt sciat, ad quid venit."

Chapter 17 Pulchra doctrina, per quam virgines, ymmo eciam alii, volentes profiteri regulam Sancti Saluatoris se disponere et gerere debeant in obseruanciis regularibus.

{ Quecumque sponse Dei esse vel fieri desiderant, feruencius laborare tenentur ad perfeccionem voluntatis Dei quam pro suis vsibus vel pro suarum implecione voluntatum. 2 Hee debent esse sicut sponse longe distantes a possessionibus suis et sunt in itinere hospitarique debent in patrimonio sponsi. Possessio earum est libertas corporis et mundana conuersacio cum omnibus sibi attinentibus, a quibus tota voluntate se debent irremeabiliter separare. 3 Debent eciam indui vestibus nupcialibus, idest humilitate, paciencia et obediencia, que ornant animam et pulchrificant coram Deo. 4 Debent eciam surgere et procedere, vt appareant coram sponso et inuitatis ab eo. O quam honeste et morigerose oportet eas in conspectu intuencium eas cum verbis et operibus incedere, cum inuitati ad nupcias intuentes eas sint virgo Maria, mater Dei, cum toto celesti exercitu, sponsus vero desiderans eas verus Deus, rex regum et dominus dominancium potensque super omnia creata. 5 Tunc enim surrexerunt, quando confessionem suam cum discreta contricione fecerunt et cum firma voluntate vlterius non peccandi. Et tunc processerunt, quando omnia mundialia sponte reliquerunt, nichil ex eis possidere curantes sed nec libertatem super voluntatem propriam habere volentes. 6 Tunc vero cum sponso suo sunt consecrate, quando promittunt regulam et professionem suam inuiolabiliter seruare. Et tunc securam et rectam viam vadunt ad thalamum sponsi, quando regulam et professionem suam, prout poterunt, conseruant. 7 Facta vero professione incipit primus dies nupciarum et terminatur, quando anima de corpore egreditur. Ideo oportet eas istum diem cum tribus expendere, scilicet discreto timore, deuoto gaudio et feruenti caritate.

Chapter 18 Circa capitulum XII. regule Sancti Saluatoris, quod est de horis fratrum et de numero tam sororum quam fratrum.

{ Ihesus Christus, filius Dei, loquitur: "Scriptura aurea dicit, quod ad ornamentum tabernaculi in heremo quidam offerebant aurum et argentum et lapides preciosos, alii pelles et pilos caprarum pro tentoriis, et omnia oblata placita erant Deo secundum disposicionem et voluntatem offerentis. 2 Sic est et de oracionibus et lecturis fidelium. Quidam suspensi ab amore mundi offerunt Deo cor mundissimum quasi aurum obrizum. Alii inflammati spiritu diuine sapiencie loquuntur et cantant verba diuine sapiencie, que sunt quasi argentum examinatum. 3 Alii vix sciunt 'Pater noster', tamen ex contrito corde et penitencie operibus offerunt Deo in fide perfecta modicum, quod sciunt et possunt, quasi pilos caprarum. Omnes isti placent michi in oracionibus suis, si intencio et voluntas est bona. 4 Ideo quia sacerdotibus etate prouectis difficile est assueta relinquere et nouis assuesci, permittitur eis cathedralis ecclesie, in cuius dyocesi situm est monasterium, cantare officium. Sorores vero officium eis institutum nullatenus immutabunt."

Chapter 19 Cum beata Birgitta sollicitaretur de personis Ordinem Sancti Saluatoris ingressuris, audiuit a beata virgine, quod essent prouise a Deo, et quod aliqui eorum fierent rebelles verbis Christi.

{ Cum semel sponsa Christi staret in oracione, incidit ei cogitacio de statu futuro huius religionis, quomodo tot persone vtriusque sexus possent inueniri. 2 Cui apparens mater Dei dixit: "Filia, tu sollicita es pro personis in futurum hanc religionem ingressuris. Scias, quod filius meus, qui personaliter regulam istam dictauit, prescit mille personas pro qualibet persona, quam tu scis et speras religionem hanc ingressuram." 3 Cui sponsa respondit: "Domina mea, faciliter inueniri possunt mulieres, que se subicient ordini, sed difficulter inueniuntur viri, qui se subdere volunt prouisioni vnius mulieris, cum pluresque secularis sciencia inflat et extollit et mundus honoribus, diuiciis et delectacionibus eis blanditur." 4 Cui iterum mater Dei: "Venient vtique illi, qui verba filii mei cum suauitate recipient et eis vtentur ad commodum anime sue et honorem Dei. 5 Venient eciam alii, qui non minus aduersentur verbis filii mei et simplici regule tibi reuelate quam illi increduli, qui verbis Dei et Moysi contrariabantur in deserto interpretantes verba Dei pro sua voluntate. 6 Verumptamen scias, quod verba huius regule ad profectum coartabunt se et fructificabunt vsque in finem. Nec tu, filia, sollicita sis de personis hanc religionem ingressuris. 7 Ipse enim filius meus nouit, quos vocabit et preordinet secundum suam voluntatem in opus ministerii huius, quamuis quidam eorum erunt rebelles verbis filii mei, secundum humanam estimacionem suam simplicitatem verborum presumptuose paruipendentes, sicut mundi sapientes presumunt preferre sentencias suas aliquando diuine voluntati, quibus verum intellectum corrumpunt et errorem inducunt."

Chapter 20 Circa XIV. capitulum regule Sancti Saluatoris, scilicet de eleccione abbatisse etc. Filius Dei, distinguens tres gradus hominum sibi summe placentes, vult, quod soror de illegitimo thoro nata non eligatur in abbatissam.

{ Filius Dei loquitur: "Licet filius non portabit iniquitatem patris, tamen quia tres ordines sunt, qui michi summe placent, scilicet virginitas, viduitas et coniugium, ideo hii tres ordines preferendi et honorandi sunt pre omnibus, tum quia magna puritatis et honestatis habent insignia, tum quia mater mea hos tres ordines in se compleuit. 2 Fuit enim purissima virgo in partu et post partum, fuit et vere mater et virgo, fuit et vidua post ascensionem meam, corporali presencia mea viduata. 3 Propterea cum eligenda est abbatissa, vna, que est de aliquo istorum trium ordinum, eligatur. Soror vero, que est de alio genere, quantumcumque continentis et supereminentis vite sit, in abbatissam non eligatur."

Chapter 21 Christus dicit, quod abbatissa debet esse virgo munda et probata atque moribus exemplaris, et quod in defectu huiusmodi virginis potest assumi in abbatissam humilis et probata vidua.

{ Ihesus Christus loquitur: "Pulchra coniunccio et decens confederacio est, vt virgo presit virginibus. Nam inter omnia primatum tenet ipsa mundicia carnis et mentis, de qua et per quam ego Deus incarnari volui. 2 Verum quia mater mea virgo fuit et mater, sed non ideo mater quia cognita viro, sed afflata spiritu patris et mei genuit me verum Deum et hominem, ideo hic nouus ordo dedicandus est matri mee. 3 Et quecumque preesse debet virginibus eius, necesse est et laudabile, vt sit virgo et munda et probata moribus et in virtutibus exemplaris. 4 Si vero virgo talis in congregacione non fuerit, que officium virginis matris mee implere potuerit, non displicet michi, si onus humilitatis et prelature assumat humilis et probate vite vidua, quia accepcior est michi humilis vidua quam virgo superba. 5 Ergo si Deo placuerit exaltare humilia et efferre viduitatem ex necessitate, non derogatur ex hoc laudabili consuetudini virginum, quia Deus omnia humilia exaltare dignatur. 6 Quid enim humilius fuit et est matre mea? Quid vero est, quod humilitas perfecta non meretur? Propter humilitatem quippe factus sum ego, Deus et Dei filius, verus filius virginis. Et sine humilitate non est via in celum."

Chapter 22 Christus dicit, cur et qualiter abbatissa Ordinis Sancti Saluatoris debet benedici.

{ Christus loquitur: "Qui habet officium principis temporalis, tenetur aliquo signo designari, vt ei ab omnibus obediatur et honor deferatur. 2 Sic est de abbatissa, quia ipsa habet officium et vices matris mee in terris. Ideo ipsa in signum maioris sollicitudinis et in augmentum gracie spiritualis debet ab episcopo recipere munus benediccionis, vt a ceteris discernatur et honoretur, non sua assumpcione sed honore mei et matris mee. 3 Benediccio abbatisse fiat secundum morem abbatissarum sancti Benedicti preter baculum et annulum, qui prius est benedictus."

Chapter 23 Circa XV. capitulum regule Sancti Saluatoris, scilicet quod fratres diuino officio, studio quoque et oracioni vacare debent etc. Christus ostendit, quomodo et quid predicandum est populo.

{ Christus loquitur: "Qui predicant veritatem meam, debent habere verba simplicia et pauca, in leccione sanctarum scripturarum fundata, vt homines venientes delonge capere sufficiant et non attediantur in prolixitate et declamacione verborum superfluorum. 2 Nec debent proferre verba contorta more adulancium, nec multiplicare incisiones et distincciones capitulorum seu subtilitates leoninitatum, sed omnia moderare iuxta capacitates audiencium. Quia que populus simplex non intelligit, solet plus mirari quam edificari. 3 Ideo, si est dominica, predicantes in ista religione proponant euangelium diei et eius exposiciones, Bibliam et ista verba mea et dilecte matris mee sanctorumque meorum, Vitas patrum et miracula sanctorum, simbolum fidei, remedia quoque contra temptaciones et vicia secundum vniuscuiusque capacitatem. 4 Nam mater mea carissima simplicissima fuit, Petrus ydiota, Franciscus rusticus, et tamen plus profecerunt animabus quam magistri eloquentes, quia perfectam caritatem ad animas habuerunt."

Chapter 24 Circa XX. capitulum regule Sancti Saluatoris. Visio, qualiter virgo Maria, altercando cum dyabolo, iuridice vicit locum Watzstena pro fundando in eo monasterio suo. Quem Christus graciis multis preditum sibi adiudicando donauit.

{ Videbatur cuidam, quod esset in lata domo et magnus exercitus conuenerat. Tunc beata virgo dixit ad regem celi: "Fili mi, da michi locum istum." 2 Mox dyabolus affuit et dixit: "Iste locus meus est. Ego enim eum possideo triplici iure. Primum est, quod fundatoribus loci illius voluntatem inspiraui edificandi, et principes huius edificii fuerunt serui mei et amici. 3 Secundum ius est, quod locus iste locus penarum est et ire, et amici mei, iuxta voluntatem meam crudeles, puniebant hic subditos suos sine misericordia. Ideo ego sum dominus penarum et princeps ire super locum istum et ideo meus est. 4 Tercium ius est, quod locus iste fuerat meus multis iam annis, et ibi sedes mea est, vbi voluntas mea perficitur." 5 Tunc beata virgo dixit iterum ad Deum: "Fili mi, quero a te iusticiam. Si forte aliquis spoliasset alium bonis suis et pecunia et faceret eum adhuc super dampnum suum edificare domum sibi proprio labore et pecunia, qua eum spoliauerat, cuius esset locus edificatus?" 6 Respondit Dominus: "Mater", inquit, "dilecta, ille possidet de iure domum, qui possiderat pecuniam et laborem expenderat." Et beata virgo ad dyabolum ait: "Ideo nichil tu iusticie habes in domo hac." 7 Iterum quesiuit beata virgo a iudice, secundo dicens: "Si in alicuius corde fuerit crudelitas et iracundia et intrauerit misericordia et gracia, quibus competit fugere?" 8 Respondit iudex: "Crudelitati et iracundie competit cedere misericordie." Et virgo ad dyabolum: "Ideo", inquit, "tu debes fugere, quia si tu es penarum dominus et princeps iracundie, ego autem sum mater gracie et regina misericordie, quia misereor omnium inuocancium me."9 Tercio quesiuit virgo a iudice: "Fili mi, si lictor fuerit in aliqua domo vel sederit, et dominus suus venerit volens in eadem domo et sede residere, quid faciet lictor?" 10 Respondit iudex: "Iusticia est, vt lictor surgat et dominus suus, vbi sibi placuerit, sedeat." Tunc virgo ait ad dyabolum: "Quia tu es lictor filii mei et ego sum domina super te, iustum est, vt tu fugias et, vbi voluero, sedeam." 11 Deinde iudex ad virginem ait: "Mater dilecta, tu vicisti locum istum iure debito. Ideo tibi iuste debetur et eum tibi adiudico. 12 Sicut enim in loco isto audite sunt hactenus lacrime et gemitus miserorum, quorum sanguis et miseria clamabat ad me de terra et in auribus meis sonuit, sic nunc vox laudancium te in loco hoc ascendet ad aures meas. 13 Et sicut in loco hoc fuerat penarum locus et grauamen terre, sic nunc colligentur ad locum istum illi, qui postulabunt misericordiam et indulgenciam viuis et defunctis et placabunt me pro statu regni." 14 Et post hec adiecit iudex loquens ad virginem: "Inimicus tuus fuerat huius loci dominus longo tempore, amodo eris tu hic domina et regina."

Chapter 25 Christus declarat sancte Birgitte, quare ciuitas illa Iherico destructa fuit, faciendo quandam similitudinem de loco monasterii sui Watzstena et inhabitatoribus eius.

{ Ihesus Christus loquitur: "Quid legisti hodie in libro tuo?" Et illa: "Legi", inquiens, "et mirata sum, quod muri Iherico dampnati corruerunt ex sonitu tubarum et circuitu arche sancte ad preceptum tuum." 2 Respondit spiritus: "In illa ciuitate et ex illa ciuitate multa mala facta sunt, et nullus in ea erat, qui michi placuit. Ideo non merebatur veniam nec digna fuit, scilicet vt a populo meo inhabitaretur. 3 Verum quia populus meus, attritus et fatigatus in deserto, possessionem promissam accepturus erat, erudiendus prius erat verbis, exemplis et miraculis. 4 Ideo dispensacio mirabilis retribucioque iusta facta est in ciuitate ista, vt populus, eductus mirabiliter de aqua, mirabilia eciam videret in terra, et sic visis miraculis Deus amplius infigeretur in cordibus eorum, et ipsi maiora sperare addiscerent et ad maiora incitarentur. 5 In isto vero loco, in quo nunc est affliccio amicorum meorum, fuerat habitacio demonum. Sed vicit locum istum mater mea triplici iure, scilicet caritate, precibus et mutacione officiorum futurorum." 6 Cui illa: "O", inquit, "Domine, non indigneris, si loquor. Tu dixisti, quod in domo tua omnis humilitas debet esse. Numquid ista edificacio stabit in loco isto?" 7 Respondit spiritus: "In illa misera Iherico aliqua erant profutura populo meo, que purgata prius igne a populo meo habebantur, et idem populus meus labores gencium possedit. 8 Propterea quia domus hec de sudore pauperum pro superbia diuitum edificata est, ideo pauperes mei inhabitent eam disponendo omnia superflua et superba ad solam humilitatem et vtilitatem. 9 Verumptamen caueatur, vt, quod diuina potencia permisit ex causa speciali, non trahatur in exemplum superborum."

Chapter 26 Christus dicit sponse de inobediencia cuiusdam regis Suecie, scilicet in non eundo ad papam pro absolucione peccatorum et contra paganos, et facit mencionem de ciuitate Iherico et de loco et monasterio Watzstenensi.

{ Filius Dei loquitur: "Ecce, rex spreuit consilium meum secundum sicut et primum, et ideo inimici mei intrauerunt loca matris mee et euerterunt et destruxerunt, sicut audisti. Et ideo lapides et ligna clamant vindictam super regem. 2 Verum quia Deus de malicia hominum fabrificat sibi honorem, et, vnde dyabolus se preualere credit, inde deicitur et confunditur. 3 Etenim illa alta edificia, si stetissent, fuissent occasio superbie posterorum et exemplum magne elacionis. Si vero ex industria fuissent diruta, notata fuissent leuitas et dampnum. 4 Nunc ex occasione dampni et malicia hominum ostendere tibi volo, quomodo Deo cara humilitas edificari potest ex alta superbia et inutili et sumptuosa eleuacione murorum. 5 Humilientur primum ale domus et alta parietum deicietur eleuacio, tunc erit honor Deo et consultum inhabitantibus et exultacio intuentibus magnumque indicium humilitatis. Sed quomodo hec fiant, hoc sit in manu et consilio eorum, qui nouerunt structuras exaltare." 6 Item loquitur filius Dei: "Dixi tibi prius de Iherico ciuitate, quam similaui loco monasterii huius, et quomodo preparata edificia starent et reducerentur ad humilia et sola necessaria. Hec permisi amicis meis, si rex congregasset eos secundum consilium meum. 7 Ideo nunc laborent, qui congregati sunt, vt omnia superflua deiciant et de solis necessariis et humilibus contententur et glorientur."

Chapter 27 Filius Dei ostendit beate Birgitte, qualiter quidam rex propter peccata sua non erat dignus edificare sibi domum, scilicet monasterium Watzstenense.

{ Filius Dei loquitur: "Quia rex iste non querit calorem meum sed permanet in frigore et scandalum manuum suarum non dimittit, ideo non edificabit michi domum vt Salomon nec habebit exitum vite vt Dauid. 2 Sed nec memoria eius erit vt dilecti mei Olaui, nec coronabitur vt amicus meus Ericus, sed senciet iusticiam, quia noluit misericordiam, et arabo terram in iudicio et tribulacione, donec inhabitantes discant petere misericordiam. 3 Verumptamen persona, que edificabit monasterium meum, qualis erit et quando veniet, erit tibi notum, sed vtrum in hac vita, non est tibi licitum scire."

Chapter 28 Christus ostendit hic sancte Birgitte situacionem, dimensionem et disposicionem ecclesie monasterii Watzstenensis et chori fratrum, locutorii inter fratres et sorores, testudinum, altarium, ostiorum, ambituum, columpnarum, chori sororum, fenestrarum et locutorii secularium.

{ Filius Dei loquitur: "Chorus ecclesie debet esse ad occidentem ad stagnum, et murus altus ab aquilone a domo laterina iuxta stagnum vsque ad finem curie clericorum. 2 Inter illum murum et chorum sit spacium decem et octo vlnarum pro edificando collocutorio, quod vnus murus diuidat per medium in longitudine a choro et ad murum iuxta stagnum. 3 Et in illo collocutorio debent fratres et sorores loqui adinuicem de necessariis, et nulle fenestre sint in illo medio muro, qui diuidit eos, ita quod quis videatur ab alio. Item due rote sint in illo muro, quales solent esse in aliis monasteriis. 4 Deinde chorus ipse habeat viginti duas vlnas in longitudine sub vna testudine ab pariete vsque ad summum altare, ita quod illud altare sit sub eadem testudine. 5 Clerici stare debent inter summum altare et parietem. Testudo vero habebit viginti vlnas in latitudine. 6 Ille vero paries, qui est retro stallas ad sorores, habebit quinque fenestras, ad quas sorores faciant confessiones suas et recipiant corpus Domini. 7 Ipsa ecclesia debet habere quinque testudines in longitudine et tres in latitudine, et quelibet testudo sit viginti vlnarum in latitudine et viginti in longitudine. Tres vero testudines proxime summo altari ad orientem per transuersum medium ecclesie addantur ad chorum. 8 Sex gradus debent esse in descensu a summo altari per transuersum tocius ecclesie, et quilibet illorum graduum habebit duo altaria super se, ita quod sex sint ad dexteram summi altaris et sex ad sinistram. Et quodlibet altare stet in obliquum ab altero. 9 Summum altare habebit quinque vlnas in longitudine et duas vlnas cum dimidia in latitudine. Et quodlibet aliud altare ex illis duodecim habebit duas vlnas cum dimidia in longitudine et vnam vlnam cum dimidia in latitudine. 10 Et inter quodlibet altare debet esse spacium duarum vlnarum. Quilibet vero gradus debet habere in altitudine quasi manus per transuersum. 11 Paries ad orientem habebit duo ostia sub duabus vltimis testudinibus. Sub media vero testudine nullum sit ostium. Et quodlibet ostium habebit sex vlnas in latitudine, et in altitudine pertingant ad asseres sub pedibus sororum. 12 In medio vero inter ista duo ostia sit altare beate virginis, habens quatuor vlnas in longitudine et tres in latitudine, prope parietem ad orientem. Chorus per circuitum altaris habeat decem vlnas in longitudine et decem in latitudine et circumseptus sit laminibus ferreis. 13 Vnus ambitus debet esse per circuitum ecclesie interius, circumseptus laminibus ferreis, habens quatuor vlnas in latitudine, in quo clerici ambulare possunt, ita quod non veniant ad populum. 14 Sub ambobus ostiis sint gradus in ascensum chori beate virginis, et nullum aliud ostium sit in illo choro. 15 Nullum eciam ostium potest esse in ambitu ferreo ecclesie nisi vnum tantum iuxta summum altare, et illud sit continue sera munitum, nisi quando persona aliqua intrabit religionem. 16 In medio parietis ad astrum infra ambitum ferreum sit altare sancti Michaelis, ita quod sacerdos vertat se ad austrum. 17 In medio vero parietis ad aquilonem sit altare sancti Iohannis Baptiste, ita quod sacerdos vertat se ad aquilonem. 18 Extra vero ambitum ferreum edificanda sunt altaria, in quibus sacerdotes seculares aduenientes celebrare possunt. 19 Columpne habebunt vndecim vlnas in altitudine a pauimento ecclesie vsque ad trabes. Super trabes vero edificetur pauimentum de asseribus et argilla vel lateribus, super quod sorores stabunt, et sub illis asseribus figantur lamina cuprea, ne noceat ignis. 20 Columpne autem ascendant per pauimentum chori sororum, ita quod habeant quatuor vlnas vel circa hoc in longitudine a pauimento sororum, antequam attingant ad testudines. 21 Omnes autem testudines super chorum et totam ecclesiam equalem habeant altitudinem. Tectum habeat altitudinem necessariam. 22 Nulla subtilis sculptura sit in ostiis, fenestris vel columpnis, sed ex opere plano et forti. Fenestre vitree non debent habere colorem nisi album vel glaucum. 23 Domus, in qua sorores debent loqui secularibus, debet esse ad orientem inter magnam domum laterinam et ecclesiam. Ibi sint fenestre, ita quod persone possint videri adinuicem. 24 Ecclesia debet edificari de lapidibus, excisis a montibus lapideis et in terra inuentis, et non de lateribus."

Chapter 29 Visio, quam habuit sancta Birgitta super construccione et situacione /cimiterii/ monasterii Watzstenensis cum locutoriis sororum et fratrum sibi inuicem et cum secularibus, et de habitacione fratrum, de pomerio sororum, et vbi possint recipere medicinas.

{ Vidi a magna domo lapidea vsque ad cespitem, que est ad austrum late vie, murum longum et latum et semissem. 2 Deinde vidi ecclesiam intra murum, cuius fundamenta et parietes et fenestras et longitudinem et latitudinem diligenter attendi. 3 Deinde a cornu eiusdem domus vidi murum magnum vsque ad sanctuarium, vbi michi a spiritu dictum est: "Ab isto muro edificetur murus, vbi sit locutorium fratrum et sororum, in quo sint fenestre due pro colloquendis fratribus et sororibus et necessariis fratrum recipiendis." 4 Deinde a muro isto vidi murum, qui protendebatur ad domum lapideam paruam, vbi michi dicebatur: "Hic erunt habitacula clericorum." 5 A cornu vero parue domus istius australi ascendebat murus, qui protendebatur ad murum, qui stabat in cespite. Et audiui in spiritu: "In isto muro erit parua porta, vbi necessaria fratrum, scilicet ligna et talia, recipientur. Et ibi eciam erit domus pro infirmis inspiciendis et curandis." 6 Deinde a muro, qui videbatur stare in cespite, protendebatur murus vsque ad domum lapideam, que est in oriente, sed non plene attigit domum. Nam distancia parua erat, quia a pariete australi ecclesie ibat murus alius, qui se coniunxit muro, qui processit de cespite, et combinauit ambos muros in vnum, vbi michi dictum est: "Hic erit collocutorium fratrum cum secularibus." 7 Deinde a cornu occidentali versus aquilonem magne domus lapidee vidi murum, qui circuibat pomerium iuxta situm antiquarum arborum, qui murus circueundo pomerium reflectebatur ad cornu orientale magne domus.8 Post hec vidi murum ascendentem a cornu orientali, qui protendebatur directe ad parietem ecclesie. Et tunc audiui in spiritu: "In isto muro erunt tres domus. Vna decenter edificata, vbi episcopi et principes possunt audire sorores. Alia erit pro necessariis recipiendis. Tercia pro infirmis inspiciendis et curandis." 9 Post hec vidi vltra stagnum ecclesiam similem isti cum edificiis suis, quam ex omni parte circuibat murus longus, fortis et altus. Et tunc audiui in spiritu: "Domus et ecclesia, que edificabuntur post istam ecclesiam, simili modo edificabuntur, sicut modo vides."

Chapter 30 Christus dicit sancte Birgitte disposicionem domus sue, per quam specialiter notatur monasterium Watzstenense et Ordo Sancti Saluatoris etc.

" {I n domo mea debet esse omnis humilitas, que omnino nunc est contempta. 2 Ibi debet esse murus fortis inter viros et mulieres, quia, licet omnes possem defendere et omnes sine muro tenere, propter cautelas tamen et astucias dyaboli volo, quod vnus murus diuidat vtrasque habitaciones, qui sit fortis et non multum altus sed moderatus. 3 Fenestre sint simplicissime et lucide. Tectum moderate altum, ita vt nichil ibi appareat, nisi quod humilitatem redoleat. 4 Quia illi, qui michi nunc domos edificant, ipsi sunt similes magistris edificantibus, ad quos cum dominus edificii ingreditur, recipiunt eum per crines et trudunt eum sub pedibus, lutum ponunt in sublimi et aurum sub pedibus. 5 Sic faciunt ipsi michi. Edificant enim lutum, idest temporalia ista casura ponunt quasi ad celum. Animas autem, que sunt preciosiores auro, minime curant. 6 Si ego ingredi volo ad eos per predicatores meos aut per cogitaciones bonas, ipsi arripiunt me per crines et conculcant me sub pedibus, idest blasphemiam michi inferunt et opera mea et verba mea contemptibilia reputant quasi lutum, se autem existimant multo sapienciores. Si enim michi edificare vellent et ad honorem meum, animas primo edificarent. 7 Quicumque autem domum meam edificat, summo studio apponat curam, vt non veniat ibi ad edificium vnus denarius, qui non sit bene et iuste acquisitus. 8 Multi quippe sunt, qui se male acquisita bona habere sciunt, et tamen de hoc non dolent nec voluntatem habent restiuendi et satisfaciendi ipsis defraudatis et spoliatis, quamuis possent restituere et satisfacere, si vellent. 9 Sed tamen quia cogitant secum in eternum non posse possidere ea, dant partem ecclesiis ex illis bonis iniuste acquisitis, quasi per hanc donacionem placatum me habeant. 10 Alia autem bona bene acquisita reseruant posteris suis. Hoc certe non placet michi. 11 Quicumque enim michi in donis suis placere vellet, deberet primo habere affeccionem emendandi se, deinde facere illa bona opera, que posset. 12 Debet eciam plangere et lugere mala, que fecit, deinde restituere, si potest. Et si non potest, debet habere voluntatem restituendi defraudata. Postea cauere debet, ne vmquam talia vlterius committat. 13 Si autem non superesset, cui redderet illa male acquisita, tunc posset michi dare, qui omnibus possum sua refundere. 14 Quod si reddere non sufficit, tunc, si cum proposito emendandi et contrito corde humiliauerit se michi, ego diues sum reddere et possum restituere omnibus defraudatis partes suas vel in presenti seculo vel in futuro. 15 Ego volo tibi indicare, quid significat domus, quam edificari volo. Ipsa enim domus est religio, cuius fundamentum sum ego ipse, qui omnia condidi et per quem omnia facta sunt et subsistunt. 16 In qua domo sunt quatuor parietes. Primus est iusticia mea, qua aduersantes domui huic iudicabo. Secundus paries est sapiencia mea, qua inhabitantes cognicione mea et intelligencia illuminabo. 17 Tercius est potencia mea, qua eos confortabo contra machinamenta dyaboli. Quartus eciam paries est misericordia mea, que omnes suscipit petentes eam. In hoc pariete est porta gracie, per quam omnes petentes suscipiuntur. 18 Tectum domus est caritas, qua diligencium me peccata cooperio, ne pro illis peccatis iudicentur. Fenestra tecti, per quam intrat sol, est consideracio gracie mee, per quam intrat calor deitatis mee ad inhabitantes. 19 Quod autem murus debet esse fortis et grandis, significat, quod nullus valet infirmare verba mea nec ea destruere. Quod autem debet esse moderate altus, significat, quod sapiencia mea ex parte intelligi et comprehendi potest sed numquam plenarie. 20 Fenestre simplices et lucide significant, quod verba mea licet simplicia sunt, tamen per ea lux cognicionis diuine intrabit in mundum. 21 Tectum moderate altum significat, quod verba mea non in sensu incomprehensibili sed comprehensibili et intelligibili sensu manifestabuntur."

Chapter 31 Christus dicit hic, quales picture sint in monasterio Sancti Saluatoris, et quod ecclesia tres habeat portas et de earum mystica interpretacione.

{ Filius Dei loquitur: "Picture non habeantur in parietibus ecclesie nisi solummodo passio mea et sanctorum meorum memoria. Nam frequenter ingredientes ecclesiam plus delectantur in videndo descripciones parietum quam in Christi beneficiis. 2 Ideo hec ecclesia habeat tres portas. Prima debet vocari porta remissionis, per quam omnes seculares ingrediantur, quia omnis, qui contrito corde et voluntate emendandi ingreditur hanc portam, habebit alleuiacionem in temptacionibus, fortitudinem ad operandum bona, deuocionem in oracione, remissionem peccatorum et cautelam in agendis. 3 Ideo hec porta erit ad orientem, quia orietur ingredientibus caritas diuina et lux fidei fortificabitur in eis. 4 Secunda porta vocabitur porta reconciliaconis et propiciacionis, per quam ingrediantur fratres in chorum suum, quia eorum precibus et fide peccatores appropinquabunt Deo regnique status meliorabitur et mitigabitur ira Dei. 5 Ideo hec porta sit ad occidentem, quia per eorum oraciones in multis occidetur et abscidetur potestas dyaboli, vt non preualeat temptare, quantum velit. 6 Tercia porta vocabitur gracie et glorie, per quam ingrediantur sorores, quia, quecumque soror ingreditur hanc portam contrito corde et sola intencione placendi Deo, graciam habebit in presenti proficiendi de virtute in virtutem et refrigerium in temptacionibus gloriamque in futuro. 7 Ideo hec porta sit ad aquilonem, quia, sicut a dyabolo panditur omne frigus malicie, sic erit ingredientibus hanc portam habundancia benediccionis calorque spiritus sancti infundetur et ardor diuine caritatis eis adaugebitur."

Chapter 32 Christus petit a communitate regni subsidium quoddam ad complementum monasterii Watzstenensis.

{ Christus loquitur: "Ego sum, qui Abrahe precepi filium suum immolare, non quia non presciui obediencie sue bonum, sed quia volui, vt voluntas sua bona eciam futuris ad imitandum similiter ostenderetur. 2 Sic ego nunc a principe terre edificari volo vnum monasterium in honore matris mee. Ideo vt peccata regni minuantur, peto ad eiusdem monasterii perfeccionem auxilium a communitate, non sicut indigens, quia omnium sum dominus, sed vt promptitudo voluntatis eorum eciam aliis innotescat. 3 Propterea omnis ad annos discrecionis perueniens, qui in virginitate perseuerare proponit, siue vir siue femina, tribuat vnum denarium monete currentis. Similiter qui in viduitate est. 4 Qui vero in coniugio est, tribuat pro se et vxore duos denarios ad edificacionem monasterii matris mee. 5 Qui vero filios et filias habent et peruenerunt ad annos discrecionis, scilicet XVI annorum, pro vnoquoque soluant vnum denarium, vt in eis caritas et obediencie fructus augeatur. 6 Religiosi vero, qui se et sua michi dare tenentur, et clerici, qui sors mea sunt, liberi sint. 7 Similiter et famuli seruientes immunes sint, quia ex sudore comedunt panem suum et quia sui iuris non sunt."

Chapter 33 Quod abbatissa Ordinis Sancti Saluatoris recipere potest quatuor viros boni testimonii et fame in fratres extra monasterium, et de eorum habitu et modo viuendi.

{ Christus loquitur: "Scriptura aurea dicit, quod Moyse orante pro populo suo Aaron et socius eius sustentabant manus eius, ne grauaretur in iugi extensione earum. 2 Sed cur hoc? Numquid non Deus potuisset fortificasse eum, qui dedit ei virtutem orandi? Potuisset quidem. Sed signum fuit eorum, qui contemptis omnibus soli adherent Deo, quia humana natura infirma est et indiget sustentacione. 3 Ideo vt amici Dei valeant subsistere et ne post diuinam contemplacionem fedarentur temporalibus, permittuntur eis solacia exteriora, quibus robustius assurgant ad diuina. 4 Propterea quatuor viri boni testimonii et vite et etatis assumantur ad curiam officialis, qui distribuant elemosinam et vestes pauperibus, qui parati sint recipere verba sororum et fratrum et responsa reddere, qui dominis temporalibus in negociis monasterii loqui et deseruire sufficiant et onera abbatisse releuare. 5 Ad hoc autem, vt predicti fratres fiducialius agant in commissis, debent de monasterio viuere et participes esse omnium spiritualium bonorum, que agantur in monasterio. 6 Debent eciam continenter viuere et crucem rubeam in vestibus prope cor portare in signum familiaritatis et caritatis diuine necnon et obedienciam in manu abbatisse promittere in temporalibus et confessori in spiritualibus 7 eademque caritate et regula eisdemque moribus et obediencia et disciplina viuere, sicut qui infra monasterium sunt, vt nulla nec in moribus vel victualibus et correpcione discordia sit, nulliusque preceptum preponant imperio abbatisse seu confessoris. 8 Si vero aliqua enormia seu abhominabilia talia per eos committuntur, quibus denigratur ordo aut status monasterii diffamatur, carceribus monasterii recludantur. Aut si confessor corrigere non poterit, consilium et auxilium requiratur episcopi, seruata in omnibus regule sancte institucione. 9 Confessor vero prouideat, quomodo ieiunent, et quibus horis reficiantur et teneant silencium, quomodoque dormiant, et qualiter et quomodo extra limites monasterii seu ad dominos terre egrediantur. 10 Similiter et prouideat de habitu eorum honesto et de horis legendis, et vbi stent in ecclesia et recipiant corpus Christi. Constituaturque eis locus, vbi comedent et dormiant, cimiteriumque habeant per se separatum. 11 De istis quatuor, qui portant crucem, possunt vnus vel duo esse sacerdotes, ita tamen quod in omnibus obediant abbatissse et confessori. 12 Si vero aliqui laboratorum vel artificum se regule isti subdere volunt, eadem lege et institucionibus gaudeant, excepto quod crucem non portent. Vnusque de illis quatuor sit magister eorum, per quem dirigantur et instruantur iuxta consilium et preceptum abbatisse et confessoris in spiritualibus."

Chapter 34 Circa XXI. capitulum regule Sancti Saluatoris. Christus distinguit XIII altaria, XIII apostolis consecranda secundum eorum XIII virtutum eminencias etc.

{ Filius Dei loquitur: "Dixi tibi prius, quod XIII altaria habenda sunt in sanctuario in XIII gradibus secundum vocacionem et inflammacionem spiritus mei vnicuique collatam. 2 Primum igitur et principale altare consecretur Petro, principi apostolorum, quia ipse fuit primus vocacione et eleccione, primus eciam dignitate potestatis et quadam similitudine mortis mee. 3 Ad dexteram vero altaris Petri, principis apostolorum, sit primum altare Pauli, qui, licet ipse non vidit me conuersantem in carne, vidit tamen in visione spirituali et ipse perfeccius inflammatus zelo animarum fuit et caritate amplius laborabat, vnde et nomen et vitam et dignitatem sortitus est apostolorum. 4 Secundum vero altare ad dexteram sit Iacobi, filii Zebedei, qui per pacienciam et ardorem predicacionis primum meruit pre aliis glorificari. 5 Tercium altare ad dexteram sit Iohannis euangeliste, qui amore castitatis specialem a me inuenit familiaritatem, qua ceteris alcius scripsit euangelicam veritatem. 6 Quartum altare ad dexteram sit Bartholomei, qui contemptor diuiciarum et amator paupertatis penas pacienter tulit illatas. 7 Quintum altare ad dexteram sit Philippi, qui generacionem carnis despiciens multos regenerauit vite eterne. 8 Sextum altare ad dexteram sit Thome, qui in latere meo perfectam cognouit fidem et in perfecta caritate perseuerauit. 9 Ad sinistram vero altaris principis apostolorum sit primum altare Andree, qui secutus me magistrum non erubuit ignominiam crucis. 10 Secundum altare ad sinistram sit Mathei, qui lucra relinquens mundi factus est magister animarum. 11 Tercium altare sit Iacobi Alphei, qui simillimus michi in carne iam quodammodo similatus est michi in celo. 12 Quartum sit Symonis, germani eius, qui spernens parentes carnis repleri meruit sapiencia supernorum. 13 Quintum sit Thadei, qui mundicia cordis viriliter dyabolum debellabat. 14 Sextum sit Mathie, qui abhominatus cupiditatem proditoris mei per humilitatem veram meruit locum glorie sempiterne. 15 Nunc, filia, querere poteris, quare Iohannem et ceteros apostolos de progenie carnis mee non pretuli Petro in dignitate. Respondeo tibi: Perfecta caritas est illa ad Deum, quando homo nichil sibi de se relinquit sed ad omnem virtutem et perfeccionem se dilatat. 16 Perfecta vero caritas est ad proximum, quando homo malis facit bona, eciam cum ira exasperat, bonis vero exhibet meliora, maxime hiis, quos reperit in bonis operibus meliores. 17 Ergo quia Petrus feruencior fuit in caritate et nichil sibi estimabat proprium, nisi quod secum permaneret eternaliter, ideo, ne caro preferatur spiritui, electus est Petrus ad pontificatum. 18Quod autem in Iohanne maiora signa dileccionis apparuerunt, hoc meruit castitas et futura constancia. 19 Deus quippe vt dilatet dulcedinem bonitatis sue et insinuet caritatem suam, quandoque eligit tempus et personas propter fidei exaltacionem, in quibus magnificari vult a creatura sua, quandoque more fabri hebetata et frigida ignescit, vt infirma extollat et superba deiciat, vt sic vbique Deus glorificetur."

Chapter 35 Circa XXIII. capitulum regule Sancti Saluatoris. Christus dicit, quod sorores habere possunt quatuor mulieres focarias et similiter fratres duos focarios infra clausuram propter labores etc.

{ Filius Dei loquitur: "Quando ego conuersabar in mundo cum apostolis, solummodo intendebam lucro animarum, quia non erat consonum nec delectabile simul seruire animabus et mundo. 2Ideo fideles viri et femine corporalia ministrabant, qui tamen non erant nec vocabantur apostoli sed erant administratores et releuatores laborum seruiencium et assistencium michi secrecius, scilicet apostolorum. 3 Sic est eciam nunc. Dixi tibi prius de numero puellarum matris mee, que familiarius aliis ei debent assistere, quarum quedam delicaciora habuerunt nutrimenta, alie infirme et senes, alie minus assuete laboribus, quedam contemplacioni diuine magis intente. 4 Ideo si necessitas et locus requirit, permittitur abbatisse recipere infra portam quatuor mulieres focarias etate et moribus circumspectas et bone fame, que curent ignem et inferant ligna et aquam eiciantque de monasterio immundicias et adiuuent in officiis sorores minus fortes. 5 Que quidem focarie possunt intrare ecclesiam et cetera loca monasterii propter labores. Et domos habeant prope coquinam et portam, vt semper parate sint recipere et inferre, que inferenda sunt in officinas. 6 Non tamen socientur conuentui in choro, in dormitorio et in refectorio, sed stent extra chorum, quando eis vacat, et non reficiantur cum conuentu, sed viuant de elemosina sororum aut de prebenda, quam prouideat eis abbatissa. 7 Faciantque obedienciam abbatisse et in signum recognicionis habeant scapulare sine capucio. Si vero aliqua in coquina per manus secularium ineuitabiliter facienda sunt, intersit et videat vna focariarum vel due, vt nichil contra regulam fiat. 8 Fratres similiter habeant duos focarios, si vtile fuerit eis et necessarium. Focarii non debent habere cucullam sed mantellum desuper tunicam, cui sit assutum capucium paruulum, vt alii religiosi. Tempore vero laboris habeant capucium sicut conuersi sancti Benedicti."

Chapter 36 Circa XXIV. capitulum regule Sancti Saluatoris. Dicit Christus, qualiter religiosi vti debent speciebus.

{ Filius Dei loquitur: "Quia ignita sunt incentiua luxurie, expedit in monasterio sanis non continue vti pipere et cimino et consimilibus herbis sed communibus, que terra habitacionis profert. 2 In festis vero nouem leccionum propter laborem et recreacionem concedi potest eis talibus vti. 3 Infirmis vero et debilibus talia, quociens expedit, nequaquam denegentur."

Chapter 37 Circa XXV. capitulum regule Sancti Saluatoris. Vocat se Christus patrem omnium creatorum et recreatorum mandataque sua seruancium, Mariam quoque suam matrem et filiam, sorores Ordinis Sancti Saluatoris suas et Marie filias appellando. Quibus concedit, vt habere possint et necessitate vrgente portare corpus suum infirmis, cum moderamine tamen prelatorum. Commendatque plurimum virgineam castitatem.

{ Ihesus Christus, filius Dei, loquitur: "Sicut pater vocatur, qui filium de coniunccione mutue carnis generat, cuius filius est quia de eius carne generatus, sic ego Deus pater omnium sum, quia corpori animam infundo et eam per passionem meam et inspiracionis diuine efficaciam regenero et renouo deformatam. 2 Ergo sicut ego pater sum omnium eorum, qui creati sunt et recreati baptismo, sic et pater sum omnium eorum, qui imitantur viam humanitatis mee et sequuntur iter mandatorum meorum. 3 Propterea Maria, mater humanitatis mee, vocari potest et mater et filia, mater generacione carnis, filia imitacione voluntatis mee. Nam similitudo corporis eius relucebat quodammodo in carne mea, et similitudo virtutum omnium resplenduit perfeccius in corde et operacione eius. 4 Ergo quia mater mea eligere sibi vult filias, quarum institutor et rector ego sum, quibus et nouam per te ostenderam institucionem, ideo pater earum esse et vocari volo, et in huius signum duo specialia priuilegia concedo eis. 5 Primum est, quod sacramentum corporis mei super altare suum iugiter repositum habeant in vase decenti, saphirico scilicet vel cristallino, vt me, quem cotidie speculantur sub aliena forma, feruencius desiderent, donec rerum veritate saciantur. 6 Secundum est, quod, quando aliqua soror tali grauatur infirmitate, quod propter reieccionem sumere sacramentum corporis mei non valet, aut ne nocte sine viatico moriatur, permitto ego, Deus omnium, vt abbatissa vel cui ipsa iusserit, sequente conuentu, portet vas sacramenti ad infirmam, ostendendo, non tangendo ipsum dominicum corpus et dicendo: 'Fides tua proficiat tibi ad salutem et vitam eternam'." 7 Respondit domina Birgitta: "O Domine, infusor tocius gracie, ne indigneris, si loquor. Vere superhabundanti largitate te effundis in nos, ymmo, si dici fas est, prodigus tui es pre desiderio nostri. 8 Quis vmquam credere potest bonitatem et dulcedinem tuam tantam, nisi qui spiritu tuo inebriatus fuerit? Nam scriptum est, quod illi, qui in lege Moysi tangebant et videbant archam sanctam, que te significabat, moriebantur. 9 Nunc permittis et promittis tangere teipsum, qui veritas es ipsa, quem signa omnia promittebant. O quam mundus esse teneretur, qui Summo appropinquat." 10 Respondit Deus: "Quid miraris, filia, si vas appropinquat vasi, si inquam, vas virginale appropinquat vasi indeficientis thesauri. 11Sicut enim ad introitum arche Moysi corruerunt muri fictiles et ydolum detruncatum est, sic per virgineam caritatem superbia dyaboli confunditur, duricia cordis mollescit et impuritas carnis adnichilatur. 12 Quid enim ei est mirabile tangi a virgine, qui eciam in virgine nasci dignatus est. Omnia quippe potest cum Deo virginea caritas, si coniuncta fuerit vere humilitati. 13 Verumptamen ne preiudicium suspicetur fieri clero et aliter sapientibus, hanc graciam datam committo moderamini et potestati prelatorum. 14 Nam nec Moyses et prophete sine iudicio et discussione pontificum legebantur, nec verba mea procedere debent in lucem sine auctoritate et approbacione pontificum, quibus dedi potestatem ligandi et soluendi, quos qui spreuerit meipsum contempnit."

Chapter 38 Christus ordinat hic, quale pauimentum esse debet in monasterio suo tam pro secularibus quam pro religiosis, et quomodo sepultis ibi aliquibus iterum reparetur, et qui sepeliendi sunt in ecclesia.

{ Filius Dei loquitur: "Dixi tibi prius, quomodo sorores et fratres sepeliantur. 2 Nunc superaddo: Quando ecclesia perfecta est, ambitus et circuitus infra crates sternendi sunt lapide polito et mundo aut latericiis, vt omnia munda conueniant mundis. 3 Propterea cimiterium ordinetur infra murum magnum, vbi conueniencius fieri potest, in quo sepelientur sorores. 4 Si vero in ambitu sepeliende sunt, attendatur diligenter, vt nulla deformitas vel inequalitas in pauimento appareat, sed post sepulturam reparetur ad priorem pulchritudinem et formam. 5 Similiter et pauimentum ecclesie sit de lapidibus planis et mundis, vt ingredientes non offendantur ex fossis et inequalitate lapidum sed locum habeant mundum et pro oracionibus diuinis ornatum. 6 Si vero viri spiritales aut in dignitate positi sepeliendi sunt in ecclesia, attendatur diligenter, vt sepultis corporibus pauimentum ad suam pulchritudinem et statum statim reformetur."

Chapter 39 Circa XXVI. capitulum regule Sancti Saluatoris. Virgo Maria insinuat tres qualitates personarum ordinem istum ingrediencium. Primi sunt, qui caritate succensi beneficia Dei contemplantur. Secundi, qui de peccatis suis agunt penitenciam. Tercii, qui plus diligunt opera carnis quam spiritus, plus mundum quam Deum. Imprecatur eciam huic ordini et personis eius deuotis varias Dei benedicciones, addens racionem, quare templum Iudeorum non reedificabitur, cuius typum gerit monasterium istud.

{ Mater loquitur: "Omnis, qui sedet in superiori sede, videbit lucem in meridie. Qui vero est ad dexteram, euigilabit mane de sompno. Qui autem ad sinistram, frigescet ex rore noctis. Qui vero in infimo loco est, mortuus est ex tenebris noctis. 2 Ideo omnis, qui ingreditur domum istam, attendat, ne diligat pro vita mortem, frigus pro calore. Caueat eciam ingrediens domum meam hostem, qui est pro foribus. Ideo habeat ductorem racionem et directorem Deum. 3 Sit domus ista, de qua tibi prius dixeram, sicut ignis, qui primum dilatat se in straminibus et pauimento, postea inflammat tectum et totam domum in tantum, quod hii, qui ab extra sunt, nesciunt, antequam domus tota est ignita. 4 Confortetur domus hec in spiritu sancto sicut Helyas, qui comedens panem et bibens aquam ambulabat in fortitudine cibi illius quadraginta diebus. Sic omnes ingredientes domum hanc roborentur et proficiant in qualibet dieta, et accrescat eis spiritualis fortitudo et feruor fidei et caritatis. 5 Maneat quoque Deus cum ingredientibus domum hanc, sicut fuit cum Iacob, qui, solus de domo patris egrediens, regressus est cum turba copiosa et genuit de se Ioseph, qui vocatus est salus populi, quia saluauit populum suum. 6 Custodiat eciam domum hanc et ingredientes in eam, sicut custodiuit apostolum suum, ne combureretur pinguedine olei, et det diligentibus eam, vt nec pinguedine amoris mundi comburantur nec deficiant vel succumbant ex aduersitate eius. 7 Fructificentur eciam omnes ingredientes domum hanc sicut granum, quod facit fructum centuplum, et sicut lechitus olei vidue, vt proficiant de virtute in virtutem, vsque videant Deum in beatitudine sua. 8 Muniatur eciam domus hec muro spiritualis custodie tam forti et grandi, quod hostis volens transfodere dicat non sibi tempus sufficere ad suffodiendum nec instrumenta habere, quibus possit ad fundamenta venire et minus ad ipsum murum. 9 Respiciat quoque Deus domum hanc, sicut respexit populum suum, cum educeret eum de Egipto ostendens viam in die per columpnam nubis et in igne per noctem. 10 Benedicat insuper ingredientes domum hanc, sicut benedixit apostolos suos et me, matrem eius, tribuens nobis spiritum sanctum et promittens se nobiscum manere vsque in consummacionem. 11 Sit eciam in domo hac vna porta, per quam omnibus liceat ingredi, et ingredientes sint de ouibus filii mei audientes vocem eius, qui dedit animam suam pro ipsis, quas pater custodiat potencia sua, filius dirigat sapiencia sua, spiritus sanctus inflammet caritate sua, vt, si lupus in vellere ouis ingressus fuerit, proficiat ouibus ad maius meritum et ipse descendat ad spacium sibi paratum." 12 Item mater Dei: "Scito eciam, quod prophete preceptum fuit ostendere populo ingrato descripciones templi destructi, quas vidit in spirituali visione, non quia in celo erant corporaliter, sed quia per corporalia intelliguntur spiritualia, vt populus inobediens cognosceret ingratitudinem suam et resipiscens a malis suis prepararet se ad percipiendam promissionem Dei. 13 Qui ideo priuatus est et priuabitur promissis Dei, quia persistens in malicia sua noluit mutare voluntatem suam ad bona. Ideo eciam templum non reedificatum est nec erit in perpetuum. 14 Sed in domo mea non solum erigentur parietes materiales, sed et anime iustorum placebunt in ea filio meo et complebunt in se spiritualiter descripciones templi, quod in spiritu vidit propheta Dei."

Chapter 40 Christus distinguit hic tres fructus, idest tres condiciones personarum futurarum, in regula Sancti Saluatoris.

{ Filius Dei loquitur: "Tres erunt fructus in regula mea. Primus erit ex timore, qui more sponse vult et non vult, que, gustata voluntate et voluptate sponsi, desiderat, vt voluntas sponsi conformetur voluntati sue. 2 Hic fructus non gustabit perfecte voluptatem sponsi, quia non se exoccupat totum ad totam dulcedinem sponsi capiendam. 3 Secundus fructus est, qui desiderat Deum et participare appetit gaudio eius sed contristatur de aduersitatibus eius paciendis. 4 Hic similis est militi, qui immemor iusticie et cause optinende corone grandem querit remuneracionem tempore felicitatis, qui noluit sequi dominum suum tempore necessitatis. 5 Tercius fructus est, qui se et omnia sua non solum relinquit in manus Dei, sed, quidquid intelligit, omnia a se alienat, factus sicut iumentum et non homo, solam querens dulcedinem domini, in aduersitatibus gaudens, in prosperitatibus humilis et timorosus. 6 Hic fructus meretur, vt Deus exurgat in miseracionibus et vt ascendat promissum gaudium, quo gentiles letificabuntur et tepidi recalescent et frigidi ignientur."

Chapter 41 Christus precipit sancte Birgitte ire ad Romam, dicens, quod regula Sancti Saluatoris proficiet etc.

{ Filius Dei loquitur: "Iam regula descripta est, iam flores ei appositi et colores ordinati. Vade nunc ad locum, vbi visura es papam et imperatorem. 2 Nam hec regula procedet quasi lumen in laterna et coartabit se, vt proficiat, donec tercius fructus ascendet, qui conteret aristas et purum granum recondet in horreum meum."

Chapter 42 Christus precipit sancte Birgitte scribere imperatori pro confirmacione regule Sancti Saluatoris.

{ Loquebatur Christus ad sponsam dicens: "Scribe ex parte mea imperatori verba hec: Ego sum lux illa, que illuminaui omnia, quando tenebre operiebant omnia. 2 Ego sum eciam lux illa, que, inuisibilis per deitatem, visibilis vero apparui per humanitatem. Ego sum eciam lux, que te quasi speciale lumen constitui in mundo, vt in te inueniretur maior iusticia pre aliis, et vt tu dirigeres omnes ad iusticiam et pietatem. 3 Ideo significo tibi ego, vera lux, qui te ascendere feci ad sedem imperialem: Quia sic placet michi, loquor cum vna femina verba iusticie et misericordie mee. 4 Suscipe igitur illa verba librorum, que ipsa mulier scripsit de ore meo, et perscrutare illa et labora, vt iusticia mea timeatur et misericordia mea discrete desideretur. 5 Scias eciam tu, qui imperium tenes, quod ego, omnium conditor, dictaui vnam regulam monialium ad honorem amantissime virginis matris mee et dedi illam isti mulieri, que scribit tibi. 6 Perlege igitur eam et conare cum summo pontifice, vt dicta regula, ore meo proprio dictata, per eum, qui in mundo vicarius meus est, eciam apud homines approbetur, quam ego Deus coram exercitu meo celesti approbaui."

Chapter 43 Christus ostendit per sanctam Birgittam cuidam regi inobedienti sibi viam, per quam reconciliari potest etc.

{ Filius Dei loquitur: "Quia ille, quem vocaui filium meum, factus est inobediens et similior puero discolo quam filio obedienti ideo, quia primam viam, scilicet eundo ad paganos, non impleuit, ideo ostendo ei nunc secundam viam, quam si tenuerit, beatus erit. 2 Hec autem est via, quod scilicet vadat ad summum pontificem, quia summa delicta apud summum dominum et per consilia summi domini sunt emendanda. 3 Si autem exierit, non erubescat exponere ei, quod fuerat depredator communitatis, proditor animarum, contemptor ecclesie, iuramenti et legis publice violator, corone regie et facultatum eius prodigus alienator et dissipator. 4 Impetret insuper absolucionem peccatorum suorum et confirmacionem regule mee, quam in regno eius ostendi, vt apes congregande et loca iam preparata et speranda suis benediccionibus solidentur. 5 Non differat ergo exire, ne forte, si distulerit, locuste et bruchi occupent loca apibus preparata et sic fecibus suis deturpent et dissipent, vt maior labor sit in purgando loca et renouando, quam fuerat in edificando."

Chapter 44 Reuelacio de indulgenciis Sancti Petri ad Vincula et confirmacione regule Saluatoris.

{ Filius Dei loquitur ad sponsam: "Qui habet glomeracionem filorum, in qua est intus aurum optimum, non desinit filare, donec inuenerit aurum. Quo inuento vtitur eo possessor ad honorem et commodum suum. 2 Sic iste papa Vrbanus aurum est ductile ad bona, sed sollicitudinibus mundi vallatus est. Ideo vade et dic ei ex parte mea: 'Tempus tuum breue est; surge et attende, quomodo anime tibi commisse saluentur. 3 Ego optuli tibi regulam religionis, que fundari et incipi debet in loco Watzstenom in Suecia, que de ore meo processit. Nunc autem volo, vt non solum auctoritate tua confirmetur sed et benediccione tua, qui vicarius meus es in terris, roboretur. 4 Ego dictaui eam et dotaui spirituali dote, scilicet concedendo indulgencias, que sunt in ecclesia Sancti Petri ad Vincula in Roma. Tu ergo approba coram hominibus, quod coram exercitu meo celesti est sanctitum. 5 Si autem queris signum, quod hec ego loquor, hoc iam ostendi tibi, quia, quando primum audisti verba mea, anima tua in aduentu nuncii mei spiritualiter fuit consolata. Si autem queris vlterius signum, dabitur tibi, sed non sicut Ione prophete.' 6 Tu autem, sponsa mea, cui dictam graciam feci, si non poteris habere litteram et graciam pape et sigillum super concessione indulgencie dicte, nisi precedente pecunia, sufficit tibi benediccio mea. 7 Ego enim approbabo et confirmabo verbum meum, et omnes sancti erunt michi testes. Mater mea sit tibi sigillum, pater meus confirmator et spiritus sanctus adueniencium ad monasterium tuum consolator."

Chapter 45 Christus per sanctam Birgittam precipit priori Petro de Aluastro scribere regulam Sancti Saluatoris etc.

{ Filius Dei loquitur: "Dic illi, vt scribat regulam a spiritu meo dictatam, sed caue diligenter, ne de spiritu tuo aut minuas aut addas nisi ea, que tibi a me dicuntur. 2 Si vero scriptor aliquid de regulis patrum addiderit, vbi materie congruere viderit et attractum spiritus mei solitum sibi adesse senserit, non erit michi ingratum. 3 Nam Benedictus et Franciscus et alii patres more apum de patribus suis in regulis suis multa constituerunt, et gratum est michi, quia spiritum meum habuerunt et voluntas eorum erat secundum voluntatem meam. Ideo quidquid statuerunt, gratum est michi."

Chapter 46 Christus precipit sancte Birgitte dicere domino Petro, priori Aluastri, qualis regula haberetur in monasterio Sancti Saluatoris, addens racionem, cur sibi et non aliis ista loqueretur.

" {E go ostendere tibi volo, qualis regula in monasterio matris mee habeatur, vt sciatur, quia eciam heremite et sancti patres infusiones a spiritu meo habuerunt. 2 Propterea quecumque audieris in spiritu meo, defer ad scribentem, et caue omnimode, ne vnicum verbum de spiritu tuo addas ad verba mea. 3 Sed mirari poteris, cur ego, omnium conditor, non loquor sapienti aut in tali lingua, que ab omnibus intelligi et sciri poterit. 4 Respondeo: Ego habui multos prophetas, qui nisi per interpretem et notarium verba spiritus mei proferre non potuerunt, et tamen peruenerunt ad lucem et cognicionem, quia, cum donum Dei committitur multis, amplius glorificatur Deus. 5 Sic et tecum est. Nam bene habeo amicos, per quos loquor voluntatem meam, sed tibi tamquam instrumento nouo ostendere volo noua et vetera, vt superbi humilientur et humiles glorificentur."

Chapter 47 Quomodo sancta Birgitta cepit habere reuelaciones diuinas et quare etc.

{ Transactis aliquibus diebus post mortem mariti, cum beata Birgitta sollicita esset de statu suo, circumfudit eam spiritus Domini ipsam inflammans. Raptaque in spiritu vidit nubem lucidam, et de nube audiuit vocem dicentem sibi: "Ego sum Deus tuus, qui tecum loqui volo." 2 Conterrita illa, ne forte hostis esset illusio, audiuit iterum: "Noli timere. Ego enim sum omnium conditor, non deceptor. Scias, quia non loquor propter te solam sed propter salutem omnium Christianorum. Audi igitur, que loquor. 3 Tu quippe eris sponsa mea et canale meum, audiens et videbis spiritualia et secreta celestia, et spiritus meus remanebit tecum vsque ad mortem. 4 Crede igitur firmiter, quia ego ipse sum, qui de pura virgine natus, qui passus et mortuus sum pro salute omnium animarum. Qui et resurrexi a mortuis et ascendi in celum, qui et nunc cum spiritu meo loquor tecum."

Chapter 48 Reuelacio, qualiter Christus dominum Petrum, tunc suppriorem Aluastri, conscriptorem istarum reuelacionum constituit et renuentem, donec consentiret, castigauit, premittendo racionem, quare ista reuelata sunt.

{ Orante igitur ipsa domina Birgitta, apparuit ei Christus dicens: "Dic ex parte mea fratri Petro suppriori, quod ego sum similis domino, cuius filii tenebantur captiui in duro cippo, qui misit legatos suos, vt filii liberarentur et vt precauerent alios, ne in manus inimicorum suorum inciderent, quos putabant amicos. 2 Sic ego Deus habeo multos filios, idest Christianos, qui grauissimis laqueis dyaboli ligati tenentur. Ideo ex caritate mitto eis verba oris mei, que per vnam feminam loquor. 3 Audi igitur tu, frater Petre, illa, et scribe in lingua Latina omnia verba, que ipsa tibi ex parte mea dicet, et dabo tibi pro qualibet littera non aurum vel argentum sed thesaurum, qui non veterascet." 4 Quam reuelacionem ipsa domina Birgitta notificauit statim ex parte Christi eidem priori, qui tunc erat supprior. Ipse autem, volens deliberare super hoc, stabat in sero in ecclesia certando cogitacionibus suis secum. 5 Cumque in fine ex humilitate deliberaret non assumere nec scribere dictas reuelaciones diuinas, reputans se ad talia indignum et dubitans de illusione dyaboli, tunc percussus fuit tali alapa et diuina percussione, quod statim cecidit quasi mortuus, priuatus officio sensuum et virium corporalium, sed tamen intellectus sanus remanebat in mente eius. 6 Monachi igitur, inuenientes eum sic in terra iacentem, apportauerunt eum ad cellam et posuerunt eum in lecto, et sic iacuit per magnum spacium noctis quasi semimortuus. 7 Tandem dispensacione diuina occurrit ei in mente talis cogitacio: "Forte", inquit, "hec pacior, quia nolui obedire reuelacioni et precepto, facto michi per dominam Birgittam ex parte Christi." 8 Et dicebat in corde suo: "O Domine Deus, si propter hoc est, parce michi, quia ecce paratus sum et volo obedire et scribere omnia verba, que ipsa michi dixerit ex parte tua." 9 Tunc autem in eodem puncto consensu facto in corde, statim curatus est sine aliqua mora, et iuit ad dominam Birgittam festinanter, offerens se ad scripturam faciendam de omnibus reuelacionibus, sicut ipsa diceret ei ex parte Christi. 10 Item dixit prior, quod post hec audiuit a domina Birgitta, quod Christus dixit ei in alia reuelacione hec verba: "Ego percussi eum, quia nolebat obedire, et postea sanaui eum, quia ego sum medicus ille, qui sanaui Tobiam et regem Israhel. 11 Dic ergo ei: 'Aggredere et volue et reuolue opus scripturarum verborum meorum et scribe, quia dabo tibi adiutorem magistrum in lege mea. 12 Et scias pro certissimo, quia tale opus facere volo per verba mea, que tu scribes ab ore istius mulieris, vnde potentes humiliabuntur et sapientes obmutescent. 13 Nec credas a maligno spiritu ipsa verba procedere, que hec mulier tibi loquetur, quia ea, que tibi dico, operibus comprobabo.'" 14 Et dixit prior, quod statim post hec incepit scribere et translatare omnes reuelaciones et visiones diuinas, datas ipsi domine Birgitte, iuxta preceptum eius, licet aliqua scripserit dominus Petrus confessor, quando ipse prior non erat cum ea. 15 Et dixit prior, quod postea ipse ex precepto Christi sequebatur eam et fuit confessor et scriptor eius in dictis reuelacionibus XXX annis vsque ad mortem ipsius domine. 16 Quas postea Christus ante mortem ipsius domine precepit dari domino Alphonso, heremite Yspano, olim episcopo Giennensi. Et tali modo libri celestium reuelacionum conscripti et reuelati sunt.

Chapter 49a Christus dando istas reuelaciones similat se carpentario, quas postea misit domino Alphonso, episcopo et tunc heremite, elucidandas, dicens, qualiter spiritus sanctus quandoque dimittit electos sibiipsis. 0b Hanc reuelacionem habuit a Deo domina Birgitta in regno Cipri in ciuitate Famaguste, quando ipsa ibat ad Iherusalem. In qua Christus precepit ei, quod traderet omnes libros celestium reuelacionum Alphonso heremite, olim episcopo, ad hoc quod ipse scribat eos, elucidet et diuulget. Istam reuelacionem idem episcopus non inscripsit in libris reuelacionum propter arronganciam vitandam et causa humilitatis, sed post mortem eius reperta est in breuiario suo.

{ Filius Dei loquebatur ad sponsam dicens: "Ego sum similis carpentario, qui prescindens ligna de silua deportat in domum et inde fabricat ymaginem pulchram et ornat eam coloribus et liniamentis. 2 Cuius amici videntes ymaginem, quod adhuc pulchrioribus coloribus ornari posset, apposuerunt et ipsi colores suos depingendo super eam. 3 Sic ego Deus prescidi de silua deitatis mee verba mea, que posui in cor tuum. Amici vero mei redegerunt ea in libros secundum graciam eis datam et colorauerunt et ornauerunt illa. 4 Nunc igitur vt ipsa pluribus linguis conueniant, trade omnes libros reuelacionum eorundem verborum meorum episcopo meo heremite, qui conscribat et obscura elucidet et catholicum sensum spiritus mei teneat. 5 Quia spiritus meus dimittit quandoque electos meos sibiipsis, vt ipsi more statere diiudicent et discuciant verba mea in corde suo et post multos cogitatus exponant clarius et eliciant meliora. 6 Nam sicut cor tuum non semper est capax et feruidum ad proferendum et scribendum illa, que sentis, sed nunc voluis et reuoluis ea in animo tuo, nunc scribis et rescribis illa, donec venis ad proprium sensum verborum meorum, sic spiritus meus cum euangelistis et doctoribus ascendebat et descendebat, quia nunc ponebant aliqua emendanda, nunc aliqua retractanda, nunc iudicabantur et reprehendebantur ab aliis. 7 Et tamen alii postea venerunt, qui subtilius discusserunt et lucidius explanauerunt verba eorum. Attamen omnes euangeliste mei a spiritu meo per infusionem habuerunt verba, que loquebantur et scripserunt. 8 Item dic eidem heremite, quod faciat et impleat officium euangeliste."

Chapter 50 Virgo Maria commendat hic Christum quintupliciter. Quam Christus recommendans prosequitur de creacione angelorum et ruina, de hominis restauracione et de sue incarnacionis racione, assimilando se aui, que non comedit nisi recens cor etc.

{ Maria loquebatur: "Benedictus sis tu, fili mi carissime, sine principio et sine fine, quia in te sunt tria: potencia, sapiencia et virtus. 2 Potenciam quippe ostendisti in creacione mundi, quem creasti ex nichilo. Sapienciam tuam in disposicione mundi, quando omnia in celo et in terra et in mari sapienter et racionabiliter disposuisti. Virtutem autem tuam maxime ostendisti, quando missus es cum eo, qui te misit, in vterum meum. 3 Cum hiis tribus habes alia duo, misericordiam scilicet et iusticiam. Omnem quippe potenciam tuam exerces in misericordia et iusticia. Omnem sapienciam similiter, quando omnia misericorditer disposuisti, quando et cum forti certasti et vicisti sapienter. 4 Virtutem quoque tuam ostendisti in omni misericordia et iusticia, quando voluisti nasci de me et eum redimere, qui per se cadere poterat et non sine te redire." 5 Respondit filius: "Benedicta sis tu, mater regis glorie et domina angelorum, verba tua dulcissima et verissima sunt. Tu bene dixisti, quod omnia in misericordia et iusticia facio. 6 Hoc patenter patuit in primordio creacionis mundi in angelis, qui illo puncto, quo creati sunt, viderunt in consciencia sua, qualis sum, licet nondum gustauerunt. 7 Vnde aliqui eorum, vtentes bene libertate voluntatis sue, statuerunt in consciencia sua firmiter stare ex caritate ad voluntatem meam. Alii vero superbientes verterunt voluntatem suam contra me et extra racionem. 8 Ideo iustum fuit, vt superbientes corruerent, iusti vero gustarent dulcedinem meam et firmius solidarentur. 9 Deinde vt ostenderem misericordiam meam, ne locus cadencium vacuus esset, ex caritate feci hominem de terra, qui eciam propria libertate corruens primum bonum perdidit et a dulcedine repulsus est sed tamen propter misericordiam non ex toto derelictus est. 10 Cuius iusticia fuit, vt, sicut ipse per liberum arbitrium discesserat a prima constitucione, sic per liberam voluntatem rediret et per eum, qui nullum peccatum haberet sed summam puritatem. 11 Sed nullus inueniebatur, qui ad propriam persoluendam iusticiam sufficiebat et minus ad aliorum saluacionem. Nec erat aliquis natus immunis a peccato propter primam inobedienciam. 12 Attamen propter misericordiam misit Deus in semen hominis animam de deitate creatam, vt expectaret et staret, vsque veniret optimus et mundissimus, qui liberare sufficeret iacentem, ne dyabolus in perpetuum super casu eius exultaret. 13 Propterea adueniente tempore acceptabili, eternaliter preuiso, placuit Deo patri mittere me, filium suum, cum se ipso et spiritu sancto in benedicta viscera tua, sumere carnem et sanguinem de te, duplici de causa. 14 Primo, ne homo alteri seruiret quam Deo suo, creatori et redemptori. Secundo, vt ostenderem caritatem meam, quam habui ad hominem, et iusticiam, vt, cum ego, qui nichil peccaui, ex caritate moriebar, iustum fuit, vt is, qui captiuabatur, iuste saluaretur. Propterea, carissima mater, bene dixisti, quod in iusticia et misericordia omnia feci. 15 Benedicta sis tu, quia fuisti sic dulcis, quod deitati placuit venire ad te et numquam separare se a te. Tu fuisti sic munda quemadmodum domus mundissima, omni odore virtutum odorifera et omni pulchritudine ornata. 16 Tu fuisti sic ardens quemadmodum stella ardens et clara, nec tamen consumitur. Sic tu caritate ad me pre ceteris arsisti, que numquam consumebatur. 17 Tu merito plena caritate et misericordia diceris, quia omnium caritas per te floruit et omnes inueniunt per te misericordiam, quia in te conclusisti fontem misericordie, ex cuius habundancia eciam pessimo inimico tuo, idest dyabolo, exhiberes misericordiam, si humiliter peteret. Ideo quodcumque vis et petis, dabitur tibi." 18 Respondit mater: "Fili mi, peticio mea ab eterno nota est tibi. Ideo vt et ista sponsa tua intelligat spiritualia, rogo te, vt verba tua, que dignatus es ostendere, radicentur in cordibus amicorum tuorum et ad perfeccionem compleantur." 19 Respondit filius: "Benedicta sis tu ab omni exercitu celi. Tu es quasi aurora in claritate tocius virtutis consurgens. Tu es quasi sidus vadens ante solem, quia iusticiam meam precedis tua pietate. Tu sapiens mediatrix es, pacificans discordantes, hominem et Deum. 20 Ideo peticio tua exaudietur, et verba mea, sicut tu vis, complebuntur. Verum quia vides et scis omnia in me, ideo indica filie tue, sponse mee, quomodo verba ista procedant in mundum, quomodo cum misericordia et iusticia publicentur. 21 Ego sum quasi auis illa, que nichil desiderat comedere nisi recens cor auium et nichil vult bibere nisi sanguinem purum cordis auium tamque perspicacis visus est, quod in volatu auium perpendit, si cor recens est vel corruptum, et ideo non recipit aues nisi recentis cordis. 22 Ego sum talis auis, ego nichil desidero nisi cor recens, idest animam bonis operibus et affeccionibus diuinis recentem, cuius caritatis sanguinem bibere desidero. Hec est enim refeccio mea, caritas feruens ad Deum et anima a viciis emundata. 23 Ergo quia caritatiuus et iustus sum et nullos desidero nisi caritate feruentes, ideo verba mea in iusticia et misericordia intrare debent mundum. 24 In iusticia quidem, vt homo non seruiat michi propter timorem verborum meorum, nec quia quadam carnali dulcedine trahitur ad seruiendum, sed ex diuina caritate, que prouenit ex consideracione intima operum meorum et recordacione peccatorum. Hec enim duo qui frequenter cogitat, inuenit caritatem. Inuenitque me omni bono dignum. 25 Debent eciam verba mea intrare cum misericordia, vt homo consideret, quia paratus sum dare misericordiam, vt homo intelligat Deum suum, quem neglexerat, qui peccatores facit meliores."

Chapter 51 Christus ostendens hic cuidam archiepiscopo, quare reuelare voluit verba ista, conqueritur super omnes status hominum. Sueque passionis processum certando, ipsam neglectam et se abiectum esse declarat. Precipit eciam eidem archiepiscopo laborare in istis reuelacionibus, regi quoque Suecie expedicionem contra paganos facere, et episcopo Aboensi negocium ad papam transferre, subiungens, quod tria sunt genera demoniorum homines obsidencium.

"{ Ego sum, qui cum eo, qui mittebat, missus sum in viscera virginea et assumpsi carnem et natus sum. Sed ad quid? Certe vt ostenderem verbis et factis fidem. Inde mortuus sum, vt aperirem celum. Inde sepultus resurrexi, et venturus sum iudicare. 2 Nunc igitur conuentis episcopis dic archiepiscopo: 'Miraris, quare loquor verba mea. Eleua oculos tuos et vide. Ausculta auribus tuis et audi. Aperi os tuum et interroga. 3, quomodo ab omnibus neglectus sum. Vide, quomodo ab omnibus expulsus sum. Vide, quia nemo me in sua delectacione habere desiderat. 4 Erige aures tuas et audi, quia a solis ortu vsque ad occasum cor hominum est cupidum et seuerum ad effusionem sanguinis proximi sui propter cupiditatem. Audi, quia omnes ornant membra sua pro superbia. Audi, quia delectacio hominum est irracionabilis quasi animalium. 5 Aperi os tuum et inquire, vbi sunt defensores fidei, vbi inueniuntur, qui inimicos Dei expugnant, vbi sunt, qui vitam suam ponunt pro Domino suo. Inquire hec diligenter, et inuenies valde paucos amicos meos. Cogita hec, et scies me non sine causa loqui. 6 Inquire vlterius et audi, qualis est disposicio Romane curie, que sedes mea esse deberet. 7 Sicut enim in sede quatuor sunt columpne sustentantes et medium quoddam, in quo sedens quiescit, sic in sede mea, quam summo pontifici dereliqui, deberent esse quasi quatuor columpne, humilitas scilicet et obediencia, iusticia et misericordia, et medium, scilicet diuina sapiencia cum diuina caritate. 8 Sed hec immutata est, et assumpta est noua sedes, in qua est superbia pro humilitate, propria voluntas pro obediencia, amor pecunie pro iusticia, ira et inuidia pro misericordia, medium autem vocari sapiens et magister ad mundum. Ecce sic euersa est et immutata sedes mea. 9 Vide vlterius et perquire reliqua capitis membra et clerum totum, et inuenies, quod ego, Deus et creator omnium, sum eis onerosus quasi lapis, sapio eis quasi venenum, ingluuiei eorum sum quasi mica. 10 Ecce, quomodo abiectus sum. Ecce, quid michi pro caritate rependitur. Ego creaui eos et redemi tanta equitate et iusticia, ac si per similitudinem loquendo statera esset coram me posita, in qua, vt recte appenderetur, non posui aliud nisi cor meum proprium. 11 Ego natus sum et circumcisus. Ego habui tribulaciones varias et labores. Ego audiui verba pessima et obprobria. Captiuatus sum et flagellatus, funibus ligatus sum et quasi in prelo punitus, nerui distendebantur, vene rumpebantur, iuncture omnes dissoluebantur. 12 Inde vertex meus et caput meum totum puncturis spinarum lacerabatur. Sanguis defluens coagulatus deturpabat faciem totam et barbam. Os et lingua similiter inficiebantur sanguine. Gingiue tunsionibus intumescebant. 13 Inde extensus sum in cruce. Collum meum non habuit reclinatorium nisi humeros meos. Brachia mea ad foramina stipitis funibus trahebantur. Pedes deorsum tracti et duobus clauis perfossi non habebant aliud sustentaculum nisi clauos. 14 Interiora mea omnia arida et contracta fuerunt. Cor meum plenum erat dolore, quod quia recentissime erat nature et optime, ideo dolor quandoque de neruis exiuit ad cor et iterum a corde ad neruos, et sic augmentabatur dolor et prolongabatur mors. 15 Cumque sic dolorosus starem, aperui oculos meos et vidi matrem meam flentem astare, cuius cor plenum erat amaritudine, cuius membra omnia diriguerunt et palluerunt, cuius ve et amaritudo plus me cruciabant quam proprium. 16 Vidi eciam amicos meos in maxima anxietate esse, quorum quidam quasi dubitabant, alii seruabant fidem, licet nimium turbabantur. 17 Me autem in tali dolore stante et in tanto ve perseuerante, tandem cor crepuit pre violencia passionis et anima egrediebatur, qua egressa caput se modicum eleuauit, omnia membra contremuerunt. Oculi quasi ad medium aperiebantur, pedes sustentabant totum pondus corporis, et pendebam quasi pannus deformis. 18 Ecce talia ego, creator tuus, passus sum, et talia nullus curat. Hec ego conqueror coram te, vt consideres, quid ego feci et quid michi rependitur. 19 Secundo rogo, vt labores mecum. Omnis, qui aliquod opus facere vult, debet habere tria. Primo materiam, de qua fiat opus. Secundo instrumenta, cum quibus fiet. Tercio diuinam premeditacionem, vt sapienter fiat. 20 Materia ego ipse sum, sapiencia ipsa, de qua et per quam omnis sapiencia est, qui verba mea misi ad mundum. Instrumenta sunt amici mei. 21 Assume ergo verba mea et vide, si recencia et non putrida sint, si sanam et rectam fidem senciant et sapiant. Vide, si digna et habilia auro meo sint. Considera, si ducunt ab amore mundi ad amorem Dei, de inferni via ad celsitudinem celi. 22 Et si ita inueneris, operare cum amicis meis tamquam bonis instrumentis honorem meum. Operare, inquam, sapienter quasi sapiens homo, labora viriliter vt vir virilis, labora frequenter vt amicus Domini. 23 Tercio precipio tibi quasi dominus, vt, quod incepisti, perficias. Tu iuisti viam meam, tu iactasti aratrum tuum in modicam partem terre et cepisti arare. 24 Nunc precipio tibi: Verte frequencius et extirpa radices et spinas, et edifica ibi ecclesias de bonis ecclesie tue. Hanc partem terre assigno in manus tuas, hanc quero a te. Ideo labora feruenter et frequenter.' 25 Regi precipio, vt ad inimicos, quam cicius poterit, se transferat, quod si magnum reputat esse, quod facit pro me, maiora ego feci pro eo, quia vite mee non peperci pro eo. Huic ergo tres dabo in socios, duos, qui spiritualium intelligenciam habent, tercium, qui nouit legem ecclesie. 26 Episcopo committo regnum suum, qui associabit sibi vnum secularem, qui pro iusticia non recipit pecuniam, in iudiciis non veretur hominem, qui non erogat aurum pro aere, lutum non recipit pro celo. 27 Episcopo Aboensi precipio, vt negocium ad summum pontificem deferat, cui precipio nichil diminuere sed permitto addere, que ad honorem Dei sunt et salutem animarum. 28 Mirantur, cur spiritus non discedit ab obsesso. In hoc possunt perpendere maximam iusticiam meam. Ego enim non maiorem iniuriam facio dyabolo quam angelo in celo. Nam iusticia est, vt, sicut aliquid venit, sic descedat. Iste spiritus a longinquo accessit et ex longinquo discedat. 29 Tria namque sunt demoniorum genera. Vnum est quasi aer, quod faciliter illabitur et obumbrat conscienciam hominis, vt loquatur et impudica agat. Hoc faciliter venit et faciliter exit. Hoc fuit in illo puero, sicut tibi prius demonstratum est. 30 Secundum est quasi ignis, quod corpus omne et carnem impaciencia vexat et sic amaram facit homini vitam, vt mallet mori quam viuere, et pre impaciencia rapitur ad omne, quod spiritus ille impurus suggerit. Hoc sicut faciliter venit, sic eciam faciliter exit, remanente tamen corporis infirmitate. Hoc fuit in illa muliere. 31 Tercium genus est quasi fumus. Sicut enim fumus, vbi ingreditur, omnia commaculat et omnibus se immiscet, sic hoc genus cum illius anima et corpore totaliter immixtum fuit. Propterea sicut fumus aperto foramine aliquo paulatim discedit et alonge, sic iste spiritus, qui ad verbum cepit egredi, paulatim exibit, donec ex toto purgatus est. 32 Cum autem tot lacrime effuse sunt et abstinencie assumpte, quot ad hoc digne sunt et debite, tunc ad plenum egredietur, et purgatum se cognoscet, quia, sicut paulatim et alonge spiritus iste0 accessit, similiter et, iusticia exigente, abscedet."

Chapter 52 Sancta Birgitta hic se coram beata virgine accusat de corpore indomito et voluntate instabili. Et responsio virginis consolatoria.

" {B enedicta sis tu, regina celi, que nullum peccatorem despicis te ex toto corde inuocantem. Exaudi me, licet indigna sim os meum aperire ad rogandum te. 2 Scio enim, quod nisi suffulta adiutorio tuo non possum memetipsam regere, quia corpus meum est quasi animal indomitum, cuius ori nisi frenum imponitur, currit ad omnia loca, in quibus habere consueuerat sua delectabilia. Voluntas mea est quasi volucris, continue sequi volens cogitaciones volatiles et volare cum eis volantibus. 3 Ideo rogo te, vt frenum imponas corpori meo, quam cito alicubi currere voluerit, vbi filio tuo displicuerit, et duc illud, vbi voluntatem filii tui perficere potuerit. Imponas eciam retinaculum illi volucri, que est voluntas mea, ne longius euolet, quam tuo carissimo filio complacet." 4 Virgo respondit: "Oracio ex deuoto corde ad honorem Dei effusa exaudiri meretur ad effectum. Et ideo cum tu petis frenum imponi corpori tuo, vt regatur ad voluntatem Dei, expedit, vt onus eciam imponatur ei prouehendum ad honorem regentis. 5 Et cum voluntas tua sit talis, quod magis velis tacere quam cum secularibus hominibus loqui, et delectabilius videtur tibi paupertatem pati in domo tua quam omnes diuicias in domibus principum aspicere, quorum nec curas inimicicias, si amiciciam Dei promereri possis, et ideo impono tibi illud onus, vt dicas aliqua verba, quibus Deo placuerit."

Chapter 53 Christus per passionem suam reprobat curiositatem edificiorum et delectacionem carnalem.

{ Contigit semel, quod, cum beata Birgitta, viuente marito, parari fecisset lectum per quendam carpentarium sollempnius et curiosius solito in sua domo in villa de Wlfasom, tunc percussa fuit quasi ab vna manu tam valenter in capite, quod vix se mouere poterat pre dolore. 2 Ducta igitur ad aliam partem domus, audiuit quasi de pariete vocem dicentem sic: "Ego non stabam sed pendebam in cruce, nec caput meum habuit reclinatorium, et tu tibi tantam curiositatem queris et quietem." 3 Hiis igitur auditis domina Birgitta resoluta in lacrimis et subito statim curata est. Et postea, cum potuit, pocius in straminibus et pelle vrsina dormiebat quam in lecto.

Chapter 54 Visio spiritualis de olla et cibo desiderabili et igniculo subtus ollam, de quodam induto auratis vestibus laborante circa ollam, et quid per hoc significatur.

{ Quodam tempore, dum domina Birgitta esset in oracione, vidit ante se igniculum quendam in spirituali visione et quandam paruam ollam super igniculum positam et in ea delectabilem cibum. 2 Vidit eciam quendam virum purpura aurea et valde splendida amictum, qui flexis genibus ollam circuibat, modo sufflans ad ignem, modo autem ligna remouens, et hiis modis pro olla illa laborabat. 3 Qui tandem ad eam, que hec vidit, aiebat dicens: "Tu, que hec vides, vidisti vmquam tam humilem hominem, sicut ego sum? Ego quidem, vt cernis, auratis vestibus indutus tanta seruicia exhibeo huic olle. 4 Circueo eam flexis genibus, inclino caput ad terram sufflando ad ignem, ligna quandoque congero et compono, quandoque eciam illa abinuicem separo et nulli meo labori parco, et ideo me valde humilem comprobato. 5 Sed quid hec significant, tibi ostendere me oportet. Per ollam igitur cor tuum intelligo. Per cibum, qui est in ea, verba illa dulcissima, que a Deo tibi desuper donantur. Per igniculum caritatis feruorem, quem a Deo habes. 6 Ego vero dyabolus sum tue consolacioni inuidens, qui ideo me ita humiliter seruientem exhibeo iam sufflando, non tamen vt ignis magis ardeat, sed vt cineres, idest terrenarum rerum affecciones, in ollam, idest in cor tuum, ascendant, vt sic saporosus ille cibus, idest verba spiritus sancti tibi infusa, aliquantulum insipida fierent. 7 Commoueo faces et ligna, vt olla, scilicet cor tuum, ad terram, idest ad aliquos terrenos notos aut proximos, inclinaretur, ita vt Deus a te minus diligeretur."

Chapter 55 Narracio de excellenti merito sanctitatis beate Birgitte, quam vidit et predixit frater Gerekinus de monasterio Aluastri, vir magne sanctitatis.

{ Quidam monachus sancte vite ipsius monasterii Aluastri narrauit hoc cum lacrimis et iuramento ipsi priori Petro, quod, quando domina Birgitta venit ibi ad residendum in eodem monasterio, tunc idem monachus admiratus est in corde suo, et zelo regule et sanctitatis dixit in corde suo: "Cur ista domina residet hic in monasterio monachorum contra regulam nostram, inducens nouam consuetudinem?" 2 Tunc idem frater in oracione raptus in quodam mentis excessu audiuit quandam vocem dicentem sibi: "Hec enim mulier est amica Dei et ad hoc venit ad monasterium, vt sub monte isto flores colligat, de quibus omnes gentes eciam vltra mare et fines mundi recipient medicinam." 3 Iste enim frater vocabatur Gerekinus, qui fuit tante sanctitatis et vite, quod per XL annos extra monasterium numquam exiuit sed, diebus et noctibus vacans oracionibus, hanc graciam singularem habuit a Deo, quod nouem choros angelorum quasi continue videbat in oracione. Et in eleuacione corporis Christi videbat Christum in specie pueri. 4 Idem frater Gerekinus vidit semel in dicto monasterio Aluastri dominam Birgittam eleuatam in aerem et de ore eius flumen egrediens. Et tunc ipso orante audiuit in spiritu vocem dicentem sic: "Hec est mulier, que a finibus terre veniens propinabit innumerabilibus gentibus sapienciam. 5 Et hoc erit tibi signum, quod ipsa de ore Dei dictura est tibi finem vite tue et exultabis in verbis et aduentu eius. Et complebitur cicius desiderium tuum, ne videas mala, que inducturus est Deus super hanc domum." 6 De isto fratre eciam fertur, quod semel abbate sibi precipiente, vt eos, qui in pistrina erant, adiuuaret, ipse, artis pistorie non assuetus officio, ymaginem quandam Marie virginis in pariete depictam more solito venerando sic affatus est: "Domina carissima, pater abbas precepit, vt cum pistoribus laborarem. Tu autem scis, quod nescio pistrinam, verumptamen iuxta voluntatem tuam faciam." 7 Cui ymago repondit: "Fac, quod hucusque feceras, et ego pro te seruiam in pistrina." Et sic factum est, nescientibus hiis, qui ibi laborabant, aliud quam quod frater Gerekinus personaliter inibi laborasset, cum tamen fixus in oracione in ecclesia repausauit.

Chapter 56 Beate memorie dominus Vlpho Gudhmarson, quondam maritus beate Birgitte, premortuus apparuit eidem, penarum purgatorii sui assignans causas et celeris liberacionis sue remedia declarans.

{ Quidam mortuus apparuit dicens: "Iusticiam senseram iudicis, sed iam paulatim minuitur seueritas et misericordia appropinquat. Nam viuens quinque modis excessi, de quibus plene in extremis non penitui. 2 Primum est, quod in illo puero deliro, quem nouisti, nimis excessi, inepciis eius applaudendo et congaudendo et in deliramentis eius delectando. 3 Secundum est, quod non satisfeci illi vidue de bonis ab ea emptis ante mortem, et hoc propter negligenciam meam. Ideo vt verum me dicere probes, cras veniet ad te, cui redde, que petit, quia non petit nisi petenda. 4 Tercium est, quod promisi in leuitate mentis mee vni viro astare sibi in omnibus difficultatibus suis, ex qua promissione ille animosior factus contra regem et contra legem se erexit. 5 Quartum est, quod in hastiludiis et mundi vanitatibus plus propter ostentacionem me exercui quam propter aliquam vtilitatem. 6 Quinto, quod in exilio cuiusdam nobilis nimis pertinax fui et inexorabilis, et licet dignus fuit iudicio, ego tamen minus misericors fui in eum, quam debebam." 7 Tunc domina respondit: "O felix anima, quid tibi primum profuit ad salutem, aut quid est, quod tibi prodesse poterit nunc ad saluacionem?" 8 Cui respondit: "Sex sunt, que profuerunt michi. Primum scilicet confessio mea, quam omni sexta feria, quando copiam habui, feci, habens firmum propositum imposita michi emendandi. 9 Secundum est, quod sedens in iudicio non iudicaui amore pecunie seu fauoris sed omnia iudicia mea examinaui diligenter, paratus errata corrigere et malefacta retractare. 10 Tercium est, quod obediui magistro meo consulenti michi non commisceri, postquam partum intellexi viuificatum. 11 Quartum est, quod cautus fui, quantum potui, ne per me vel meos pauperibus in hospitando essem ingratus vel onerosus seu sumptuosus, adhibens omnem sollicitudinem, ne contraherem debita, nisi preuiderem, vnde soluerentur. 12 Quintum est abstinencia, quam assumpsi michi in via peregrinacionis ad Sanctum Iacobum. Nam constitui in via ipsa non bibere inter intervalla. Item per hanc abstinenciam deleta est longa sessio mea, quam habui in mensa, et loquacitas et excessus in cibis et potibus. Et iam certus sum de saluacione mea, licet incertus sum de hora. 13 Sextum est, quod commisi iudicia mea illis, quos credebam iustos, vt soluerent debita mea. Et quia debitis implicari timebam, reassignaui viuus regi prouincias suas, ne anima mea iudicium Dei sustineret. 14 Nunc igitur, quia datum est michi auxilium petere, rogo te, vt per annum integrum facias continue celebrari missas de saluatrice nostra sanctissima Maria, de angelis, de omnibus sanctis et pro defunctis. Insuper de passione Christi, saluatoris nostri, quia spero me liberari cicius. 15 Insuper et precipue sollicita sis circa pauperes, non parcendo distribuere vasa et equos et alia, in quibus delectando maxime peccabam. 16 Calices quoque aliquos, si poteris, pro sacrificio Dei non negligas offerre, quia citissime proficiunt anime ad salutem. 17 Immobilia vero relinque filiis, non enim remordet consciencia mea aliqua vel male acquisiuisse vel tenuisse vel tenere voluisse."

Chapter 57 Quadam vice, dum sponsa Christi temptabatur a spiritu castrimargie, angelus dedit ei formam et cautelam euadendi huiusmodi temptaciones.

{ Quadam vice beata Birgitta in monasterio Aluastri temptata fuit de castrimargia in tantum, quod pre fame vix aliqua alia sufficeret cogitare. Tandem ipsa orante in spiritu vise sunt ei due persone, scilicet Ethiops vnus, habens in manu quasi buccellam panis, et quidam iuuenis pulcherrimus, habens vas deauratum. 2 Et tunc dixit iuuenis Ethiopi: "Cur sollicitas eam, que tradita est michi in custodiam?" Respondit Ethiops: "Quia gloriatur in abstinencia, quam non habuerat. Non enim cessat implere ventrem suum, donec plenum fuerit stercoribus delicatis. Ideo porrigo ei buccellam meam, vt dulcescant ei grossiora." 3 Respondit iuuenis: "Tu scis bene, quod non habet naturam immaterialem sicut nos sed saccum terrenum, que, cum sit terra labilis et inquieta, indiget continua recreacione." 4 Et ille Ethiops dixit: "Christus vester aliquo tempore ieiunauit nichil comedens, et prophete comederunt panem et biberunt aquam ad mensuram. Ideo promeruerunt sublimia. Et quomodo ista merebitur, que semper sentit sacietatem?" 5 Respondit angelus: "Numquid non est eciam Christus tuus sicut noster?" Cui ille inquit: "Nequaquam, quia numquam ei me volo humiliare sed contraria faciam ei, quia non redibo in gloriam suam." 6 Respondit iuuenis: "Christus docuit ieiunare, non vt debilitetur corpus vltra modum sed vt humilietur, ne insolescat contra animam. Nec Christus noster querit impossibilia nature sed moderanciam, nec querit, qualia et quanta quis sumit sed quali intencione et caritate." 7 Cui Ethiops: "Iustum", inquit, "est, vt, quod ista mulier non experiebatur in iuuentute, senciat in senectute." Et econtra iuuenis: "Ieiunium", ait, "laudabile est abstinere a peccato. Nec prohibet a celo purpura et caro delicata cum caritate Dei habita, quia consuetudo educacionis bone cum graciarum accione tenenda est quandoque, ne caro grauius infirmetur." 8 Post hec autem eadem hora virgo Maria, apparens eidem domine Birgitte coronata, dixit Ethiopi: "Obmutesce, negociator inuide, quia michi ista est assignata." Et Ethiops ait: "Si", inquit, "aliud facere non potero, iaciam saltem paliurum in fimbriam vestimentorum eius." Cui virgo ait: "Ego iuuabo eam, et quociens eam eieceris, reicietur tibi in faciem, et duplicabitur corona eius."

Chapter 58 Maria virgo dicit, quod omnia ieiunia et alia meritoria facienda sunt cum obediencia et discrecione. Et dicit tria debere esse in ieiunio.

{ Maria loquitur: "Omnia, que facis, cum obediencia et discrecione facere debes. Accepcius est enim filio meo comedere quam contra obedienciam ieiunare. Ideo tria sunt tibi in ieiunio cauenda. 2 Primo, ne ieiunes inaniter sicut illi, qui ostendunt ieiunia sua hac intencione, vt aliis sint in ieiunio et labore similes et equales. 3 Hoc enim irracionabile est. Nam iuxta corporis fortitudinem et motuum illicitorum edomanda desideria temperandum est ieiunium et sicut natura ferre potest. 4 Secundo, ne ieiunes insipienter sicut illi, qui in infirmitate sua ita exercere volunt ieiunia contra vim nature sicut in sanitate. Isti diffidunt de misericordia filii mei, quasi noluerit recipere infirmitatem eorum pro opere et voluntate. 5 Ergo, filia, ieiuna sapienter. Et quociens aduenerit infirmitas, aliquantulum micior sis circa corpus tuum, compaciendo ei tamquam animali irracionabili, ne succumbat ex labore. 6 Tercio caue, ne ieiunes irracionabiliter sicut qui ieiunant plus aliis hac intencione, vt pre aliis maiorem mercedem et honorem optineant. Isti sunt quasi illi, qui constituunt sibi mercedem laboris sui. 7 Propterea ieiuna de cetero, vt placeas filio meo, et prout natura tua ferre potest. Mensura ergo te in temetipsa iuxta fortitudinem virium tuarum, confidens semper de misericordia filii mei. 8 Et crede te ad omnia indignam, nec cogita aliquem laborem tuum esse condignum ad remissionem peccatorum tuorum et minus ad remuneracionem perpetuam, nisi filius meus fecerit tecum misericordiam suam."

Chapter 59a Quod reliquie sanctorum sunt reuerenter habende.

{ Tempore, quo beata Birgitta fuit magistra regine Blanche, quondam regine Suecie, optinuit ab ipsa vnam capsam eburneam pulcherrimam, in qua multorum sanctorum reliquie erant incluse et eciam de sancto Lodouico, rege Francie, quas de Francia ipsa regina apportauerat. 2 Igitur casu accidente capsa illa in loco minus decenti a seruitoribus posita fuit et oblita. Tunc beata Birgitta vidit in spiritu de illa capsa prodire lumen splendidum. 3 Que admirata super hoc audiuit vocem sic dicentem: "Ecce, thesaurus Dei, qui honoratur in celis, despicitur in terra. Ideo transmigremus ad alia loca." Quod audiens domina reponi fecit ipsam capsam honorifice in altari.

Chapter 59b De reliquiis beati Lodouici regis.

{ Cum beata Birgitta adhuc esset magistra regine Suecie domine Blanche, optinuit ab ea vnam capsam eburneam pulcherrimam, in qua multe sanctorum reliquie erant incluse et de sancto Lodouico rege, quas de Francia ipsa regina portauerat. 2 Igitur casu accidente capsa/m/ in loco minus decenti a seruitoribus posita fuit et oblita. Tunc beata Birgitta in spiritu vidit de ipsa capsa lumen splendidissimum prodire, 3 que de hoc valde admiras audiuit vocem sic dicentem: "Ecce, thesaurus Dei, qui in celis honoratur, in terra despicitur. Ideo ad alia loca transmigremus." Quod beata Birgitta audiens ipsam capsam in altari reponi fecit.

Chapter 60 Christus declarat hic, quod balnea cum discrecione seu medicine alie carnales, ab electis Dei recepte, non displicent ei.

{ Orante beata Birgitta Christus apparens dixit ei: "Scias, quod illi, qui videbantur esse spirituales homines in veteri lege, vocabantur pharisei, qui habebant tria. 2 Lauabant enim se iugiter, vt viderentur mundi. Ieiunabant et orabant in aperto, vt vocarentur sancti. Docebant et precipiebant multa, que ipsi minime faciebant. Sed modicum profuit eis apud Deum, quia intencio eorum erat corrupta et anima immunda. 3 Ergo sicut non proficit anime immunde locio carnis sine mundicia consciencie, sic nec obest anime munde locio carnis, dummodo fiat ex discreta compassione et absque delectacione. 4 Ideo plus placuit michi, quod obedisti magistro tuo contra velle tuum, quam si secuta fuisses tuam voluntatem contra preceptum eius. 5 Nam multi electorum meorum fuerunt, qui nec habuerunt medicinas carnales nec alias indulgencias carnis, et placuerunt michi. Alii vero secundum disposicionem temporum et locorum et infirmitatum diuersarum adhibuerunt sibi medicamenta, nec isti displicuerunt michi, quia totum fecerunt ad seruiendum michi. 6 Ideo obediencia illa, que nichil habet de propria voluntate, plus placet michi quam sacrificium magnum."

Chapter 61 Quod consuetudo deuota propter obedienciam potest multari.

{ Beata Birgitta habuit in consuetudine non bibere inter interualla. Contigit quadam die, quod tantam paciebatur sitim, quod vix poterat loqui. 2 Quod videns magister Mathias, suus pater spiritualis, precepit sibi sumere potum, que, licet graue sibi videretur omnem priorem consuetudinem mutare, nichilominus obediuit. 3 Que tunc audiuit in spiritu: "Quid times mutare vitam? Numquid bonorum tuorum egeo, aut meritis tuis intrabis celum? Obedias igitur magistro tuo. Ipse enim expertus est conflictum duorum spirituum, scilicet veritatis et illusionis. 4 Nam eciam si decies comederes et biberes in die propter obedienciam, non tibi imputabitur in peccatum."

Chapter 62 Quomodo sancta Birgitta, elongans se a dyabolo, se totam conuertit ad Deum. Et quanta est malicia dyaboli contra Deum.

{ Videbantur angeli, inter quos erat vnus malus, qui ait: "Aliam disposicionem habet anima tua nunc quam prius. Nutrix tua iam elongat se a te, hec est superbia, que ego sum. Quare non loqueris et faues michi sicut prius?" 2 Respondit illa in anima sua: "Hoc est, quia non diligis Deum. Eciam si pasceres animum meum omnia suauitate, corpus meum vestires auro, non diligam te, quia spernis Deum meum. 3 Nam magis sequerer Deum in penam quam te in omnem dulcedinem. Et ideo, quia odis Deum, omnia tua sunt michi odiosa. Sed si vertere volueris animum tuum ad Deum, ego vtique diligam te et faciam voluntatem tuam." 4 Respondit demon: "In veritate", inquit, "si possem sumere corpus mortale, magis in eo vellem pati omnem penam et insuper penas inferni quam caritatem vertere ad Deum." 5 Tunc responderunt illi duo boni angeli: "Cum Dominus noster est Deus tuus et creator, cur non vis ei subici?" Respondit ille: "Quia sic firmaueram mentem et voluntatem meam, quam immutare nolo, sic michi odiosus est." 6 Tunc alter illorum bonorum angelorum ait: "Domine, licet omnia memineris, tamen, quia tibi sic placet, vnum verbum reduco tibi ad memoriam. 7 Dixisti enim prius de noua sponsa tua: 'Cum ego verto me ad austrum, ipsa vertit se ad occidentem.' Nunc autem potes dicere, quocumque vertis te, sponsa tua pro modulo suo sequitur te." Respondit Dominus: "Decet sponsam obedire et humiliare se Deo suo." 8 Hiis dictis apparuit vnus angelus mire speciei, ad quem duo angeli prius visi dixerunt: "O amice, cur offers Deo nostro nucem vacuam?"

Chapter 63 Verba sancte Birgitte ad virginem Mariam de caritate sua ad ipsam. Et responsio virginis reamorosa etc.

"{ Benedicta sis tu Maria, mater Dei, et benedictus sit idem Deus, filius tuus Ihesus Christus, pro omni gaudio, quod michi dederat ex eo, quod tu mater eius es. Ipse denique nouit, quod Maria, filia Ioachim, est michi carior quam liberi Vlphonis et Birgitta. 2 Et magis vellem, quod Birgitta, filia Birgeri, numquam fuisset nata, quam quod Maria, filia Ioachim, non esset progenita. Et leuius eligerem, quod Birgitta esset in inferno, quam quod Maria, filia Ioachim, non esset mater Dei in celo." 3 Cui respondit beata virgo: "Filia, scias pro certo, quod illa Maria, filia Ioachim, erit tibi vtilior, quam tu Birgitta, filia Birgeri, es tibi ipsi. Et eadem Maria, filia Ioachim, que est mater Dei, vult esse pro matre liberis Vlphonis et Birgitte. 4 Sta ergo stabilis, obedi Agneti in consiliis, que dat tibi in spirituali visione, et magistro tuo, qui ambo informant te de vno spiritu. Et obediens alteri eorum obedis ambobus. 5 Dic eciam illi, quod nichilominus faciat, quod sibi iniunctum est, quod exinde incurrit corporales tribulaciones, quia tribulaciones posite contra bona opera non sunt nisi laquei dyaboli. 6 Persaltet igitur laqueos et procedat viriliter, quoniam via, quam incedit homo ad gloriam Dei cum maiori tribulacione, erit ei in maiorem retribucionem, quam que peragitur cum minori tribulacione. Et quodlibet vestigium reputabitur ei a Domino ad coronam."

Chapter 64 Sancta Birgitta probat hic virginem Mariam esse piissimam dupliciter. Et de quinque temptacionibus, que spirituales solent impedire.

"{ Benedicta sis tu, que es virgo et mater. Maria est nomen tuum. Tu peperisti Ihesum Christum. Est similitudo, quam semel intellexi, quod multi nobiles et sapientes perhibebant cuidam testimonium, quod erat pius et misericors. Turba pauperum eminus existens clamabat dicendo eorum testimonium esse verum. 2 O mea carissima domina, sic michi videtur esse per te, quia omnes sancti, qui pariter erant nobiles et sapientes, perhibent tibi testimonium, quod tu es piissima et misericordissima. Ego vero, que sum de turba pauperum, de meipsa nichil boni habens, clamo dicendo testimonium illorum esse verissimum. 3 Ideo rogo te, piissima domina, vt digneris misereri mei. Videor enim michi nimis periculose stare, quia michi videtur, quod quasi stem in limine inter duas domos, quarum altera est valde lucida aliaque nimium tenebrosa. Dum autem verto oculos ad domum tenebrosam, videntur michi omnia, que vidi in domo lucida, esse quasi sompnium in nocte visum." 4 Beata virgo respondit: "Dic michi, licet omnia sciam, quid vidisti spiritualiter in domo tenebrosa." 5 Ego respondi: "Michi videbatur, quod quasi vnus ingressus esset in tenebrosam domum et vnus artus exitus, extra vero exitum claritudo quedam lucida, in qua omnia delectabilia erant. 6 Ab isto ingressu erant multe vie ducentes ad exitum, et in qualibet via stabant quinque mortales inimici omnium transeuncium per illas vias. 7 Primus inimicus loquebatur eis verbis blandis, sed in accommodancium sibi aures immisit cerebro flammam ardentem. 8 Secundus tenebat in manu flores et alia, que terra fructificat, que cito deficiunt. Sed qui vertebat oculos ad illa cum desiderio possidendi ea, perforabatur ab illis in oculis lancea acutissima. 9 Tercius hostis habuit vas veneno plenum, perlinitum exterius in summitate modico melle, et emisit venenum in guttura omnium illud vas degustancium. 10 Quartus habuit diuersa et preciosa clenodia de auro et argento et lapidibus preciosis, manibus hominum fabricata, ad que qui apposuit manum cum desiderio possidendi, ledebatur a serpente venenosissimo. 11 Quintus strauit mollissima culcitra sub pedibus transeuncium, sed quam cito quis delectabatur requiescere super illa, subtraxit hostis culcitram, et qui putabatur quiescere, cecidit profundissime in saxa durissima."

Chapter 65 Christus reuelauit hic sponse regularem modum viuendi pro seipsa et sua familia.

{ Christus loquitur: "Consulo vobis habere quatuor horas pro dormicione ante mediam noctem et quatuor post. Sed qui hoc non potest, habeat voluntatem, et proderit ei. Qui vero potest minuere aliquid de sompno racionabiliter in hiis octo horis, ita quod non deficiat in corporalibus sensibus vel viribus, proficiat ei in maius premium. 2 Deinde habeatis quatuor horas pro oracionibus legendis vel pro aliis deuotis et vtilibus operibus perficiendis, vt nulla hora pretereat sine fructu. 3 Deinde per duas horas sedeatis ad mensam, quod si breuius feceritis, premium a Deo inde recipietis. Et illud tempus nullatenus sine causa racionabili prolongetis. 4 Deinde habeatis sex horas ad operandum opera necessaria, que vobis permittuntur et iniunguntur. 5 Deinde habeatis duas horas ad vesperas et completorium et deuotas oraciones. 6 Postea duas horas ad comedendum et bibendum in cenis cum honesta consolacione ad alleuiacionem corporis. 7 Surgentes autem a lecto teneatis silencium per quatuor horas, ita quod nichil loquamini sine licencia et nec nisi vere necessaria cum paucioribus verbis, si quid a vobis queritur, respondendo. 8 Postea permittitur vobis habere moderatam et honestam consolacionem ad solacium et recreacionem corporalem. Post gracias teneatis silencium, donec legeratis oraciones vobis iniunctas et ordinatas. 9 Sex autem horas ordinetis secundum preceptum magistri vestri vel ad discendum vel ad operandum aliud aliquid vtile, et tunc loqui potestis, cum quibus volueritis, que sunt honesta et non contra Deum. 10 In vesperis et completorio teneatis silencium. Et in illa modica hora, que deinde protenditur ad cenam, potestis loqui adinuicem, qua finita potestis verbis honestis, vsque dum lectos intraueritis, consolari. 11 Ego dixi in euangelio, quod qui dederit calicem aque frigide in nomine meo, non perdet mercedem suam. Ita omnis abstinencia, quamuis minima, pro honore meo assumpta et deuote completa, meretur a me condigna premia. 12 Vos scitis ieiunia vestra in itinere tenenda. Si essetis in monasterio, esset forsitan vobis maius ocium aut superfluitas. Sumatis igitur corporis necessaria cum parcitate discreta. 13 Vtamini brodio vnius generis, siue sit olus siue aliud quodcumque sorbile, plura autem relinquite ob honorem Dei. Carnes vero vel pisces de duplici genere liceat vobis in mensa habere, et id, quod maius est, ob honorem meum dimittite. 14 Panes, qui vobis apponuntur, comedatis, et si pluris, quam apponitur, egueritis, petatis in nomine meo a magistro vestro. Eadem lex sit de potu, que de pane data est. 15 Sciatis eciam, quod infirmus non eque potest tenere regulam vt sanus et fortis viribus, et ideo potest sua necessaria petere et sibi, que habentur pre manibus, exhiberi. 16 Et cum nichil decreueritis possidere, nichil debetis sine licencia dare vel data vobis sine licencia acceptare. 17 Vos eciam precauto, quod dyabolus omni hora ponit vobis laqueos et insidias. Ideo consulo vobis, vt notetis verba, que tempore silencii protulistis incaute, et faciatis de hiis veram confessionem, assumentes satisfaccionem debitam pro eisdem. 18 Et si in verbis inuenitur inutilis et non discrete premeditata locucio vel responsio, tunc oportet, quod penitencia et satisfaccio sit maior. 19 Si vero aliquis subito motu vel ira obloquitur alteri, statim, cum fieri potest, queratis locum aptum legendo vnum 'Aue Maria' et a Deo indulgenciam humiliter postulando. 20 Qualibet sexta feria veniatis in capitulum ea voluntate, quod nichil velitis de delictis vestris abscondere vel iterare sed omnia, secundum quod vobis iniungitur, humiliter emendare."

Chapter 66 Hic promittitur sancte Birgitte videre, qualis erat Christus.

{ Maria loquitur: "Ego sum regina celi et mater miserorum, ego tibi ostendere volo, qualis filius meus erat in humanitate sua et qualis, quando paciebatur in cruce, et hoc erit tibi signum, quia venies ad loca, in quibus ego corporaliter conuersabar, et ibi videbis spiritualibus oculis tuis filium meum."

Chapter 67 Verba virginis Marie multum consolatoria, facta beate Birgitte in vltima infirmitate sua.

{ Paulo ante mortem beate Birgitte virgo Maria apparuit ei dicens: "Si femina, quando est infirma, parit, omnes filii eius, quos parit, infirmantur. Sed tu paries filios fortes et sanos et Deo deuotos, et ideo sanaberis melius, quam vmquam prius fueras, et non morieris, sed venies ad locum tibi promissum et preparatum. 2 Nam sanctus Franciscus diu fuit infirmus, et tamen tunc fecit fructum et velle Dei. Sed postea sanatus est et fecit et facit maiora quam infirmus. 3 Sed querere poteris, quare tantum prolongatur infirmitas tua et consumitur natura et fortitudo tua. Respondeo tibi, quod filius meus et ego diligimus te. 4 Nonne recordaris, quod filius meus dixit tibi in Iherusalem, quod peccata tua dimissa fuerunt tibi, quando ingressa fuisti templum sanctum sepulcri eius, quasi si tunc de baptismo leuata esses? Sed non dixit tibi, quod nichil pati deberes, quamdiu viuis in mundo. 5 Ideo voluntas Dei est, vt caritas hominis respondeat caritati Dei, et quod negligencie preterite per pacienciam in infirmitate diluantur. 6 Reminiscere eciam me dixisse tibi multociens, quod verba filii mei et mea spiritualiter et corporaliter intelligi possunt, sicut dixi tibi in ciuitate Stralesundis, quod, si ante perfeccionem verborum diuinorum contentorum in libris celestibus, qui tibi diuinitus dati sunt, vocata fueris de mundo, quod tunc propter voluntatem tuam bonam reputaberis monacha in Watzstena et eris particeps omnium tibi a Deo promissorum."

Chapter 68 Beata virgo declarat hic, quid sit mori spiritualiter aut viuere.

{ Virgo Maria apparuit beate Birgitte sexta die ante mortem eius sic dicens: "Quid dicunt medici, nonne quod non morieris? Vere, filia, ipsi non attendunt, quid est mori. 2 Nam ille moritur, qui separatur a Deo, qui obduratus peccato non euomit immundiciam peccatorum per confessionem. Ille eciam mortuus est, qui non credit Deum nec diligit creatorem suum. 3 Sed ille viuit et non moritur, qui semper timet Deum, qui frequenti confessione purgat peccata sua, qui desiderat peruenire ad Deum suum. 4 Verum quia Deus naturarum loquitur tecum, qui eciam contra naturam disponit et tenet vitam tuam, ideo in medicamentis non est salus nec vita. Sed nec eciam necesse est tibi iam inniti medicinis, quia modicum tempus modico indiget cibo."

Chapter 69 Oracio sancte Birgitte ad sanctam Mariam. Et responsio virginis, commendans filiam sponse beatam Katherinam.

{ Orabat sponsa Christi ad virginem dicens: "O mea carissima domina, rogo te propter caritatem dilecti filii tui, vt dones michi auxilium eum toto corde diligere. Ego sencio me debilem ad diligendum cum tam ardenti caritate, vt deberem. 2 Ideo rogo te, mater misericordie, vt ligare digneris caritatem eius super cor meum, et attrahe illud ad filium tuum toto conamine, separatum ab omni dileccione carnali, et eo valencius attrahe, quo fuerit ponderosius." 3 Beata virgo respondit: "Benedictus sit ille, qui tibi tales oraciones inspirat. Sed quamuis tibi iam dulce videatur colloquium meum, vade tamen et consue tunicam filie tue, que magis gaudet de vetusta et reparata tunica quam de noua, que maius desiderium habet ad griseum burellum quam ad sericum vel aliud preciosum indumentum. 4 Beata illa, que sic libere reliquit mundialia. Ipsa reliquit maritum cum ipsius beniuolo consensu, cuius corpus dilexit sicut seipsam et eius animam plus quam vtrorumque eorum corpora. Ipsa reliquit fratres et sorores, cognatos et amicos corporaliter, vt posset eos iuuare spiritualiter. 5 Possessiones mundi non curauit, et ideo pro dereliccione consanguineorum dimissa sunt ei omnia peccata sua. Stet modo deinceps stabilis, quia pro possessione terrena dabitur ei regnum celi et ipse Ihesus Christus pro marito, et omnes, qui diligunt eam, ad Deum proficient propter eam."

Chapter 70 Christus hic promittit se prouisurum sponse sue et suis propter caritatem.

{ Cum beata Birgitta esset prope Ludosiam in regno Suecie, occurrit ei vnus de familia sua paper rogans sui misereri, quia disponebat facere nupcias filie sue desponsate, sed pre paupertate non valebat. 2 Igitur ipsa domina Birgitta, audiens a dispensatore domus sue, quantum haberet in prompta pecunia, respondit dicens: "Da", inquit, "isti pauperi terciam partem eorum, que habes, vt filia eius consolata oret pro nobis." 3 Ingressi autem ciuitatem inuenerunt ad ianuam hospicii dicte domine Birgitte pauperes congregatos, quibus precepit elemosinam dari. 4 Respondit dispensator nullo modo sufficere ea, que habebat, ad soluendum in hospicio, nisi reciperet ab alio pecuniam accommodatam: "Et quomodo tam large effunditis pecunias? Magne quippe perfeccionis est pecunias pauperibus erogare et ab aliis mutuum recipere." 5 Cui domina Birgitta: "Demus, cum habemus, quia benignus Deus largus est nobis dare, cum indigemus. Istis enim pauperibus ego reseruata sum, quia non habent aliud solacium. Ego autem in necessitate mea relinquo me voluntati Dei." 6 Cum autem missam in ecclesia audirent, ipsa beata Birgitta orando audiuit Christum dicentem sibi: "Filia nostra est sicut illa, que ita feruenter properat ad sponsum, quod obliuiscitur patrem et matrem et omnia, que habet, donec inueniat, quem querit. 7 Quid ergo facturus est sponsus? Mittet vtique seruos, et faciet omnia, que sponse sunt, venire post eam. Sic propter tuam caritatem prouidebimus tibi et tuis, o filia. Nam sicut caritas ineffabiliter introduxit me in vterum virginis, sic caritas hominis introducit Deum in animam eius."

Chapter 71 Sanctus Iohannes Baptista loquitur beate Birgitte de quodam, qui creditur fuisse magister Petrus Olaui, confessor eius /de quo superius est tactum/.

" {O filia, de amici tui spiritualis victoria te turbari non oportet. Miles amicus Dei vicit de inimico Dei pulchram victoriam. Inimicus incaute accurrebat post eum, volens eum ledere in hoc, quod irasci deberet contra latrones se spoliantes. 2 Ille quidem contra hostis lanceam insultauit frangens illam. Et ipsum lancea sua transfixit in hoc, quod, cum omnia sibi abstulissent, remota ire commocione dicebat illis: 'Amici, si placet vobis bibere, habeo adhuc vinum in flascone.' 3 Secundo transfixit eum alia lancea in hoc, vt, dum abstulerunt ei cappam, ipse eis sine impaciencia prebebat tunicam. 4 Tercia lancea eum transfixit in hoc, quod, ipsis recedentibus et eo nudo residente, gaudenter regraciabatur Deo pro suis tribulacionibus, et pro suis lesoribus orans cum caritate et, viam suam deinde arripiens, de nuditatis pudore minime verecundans, ex cuius victoria tota nostra societas congaudebat."

Chapter 72 Sanctus Botuidus promeruit beate Birgitte istam graciam etc.

{ Quarto anno ante mortem viri sanctus quidam terre Suecie, Botuidus nomine, apparuit domine Birgitte quasi in quodam mentis excessu dicens: "Ego tibi promerui cum aliis sanctis istam graciam Dei, scilicet audire et videre spiritualia et sentire, et spiritus Dei inflammabit animam tuam."

Chapter 73 Quod propter malos principes quandoque destruuntur regna. Et quomodo rex se habeat secundum Deum.

{ Filius Dei loquitur: "Sicut propter caritatem hominis quandoque saluatum est regnum, sic propter adinuenciones et grauamina perdita sunt regna. Sicut exemplum dico tibi de vno regno. 2 Ipse enim rex plus confidebat in pecunia, a populo et transeuntibus sub fraude et simulacione iusticie exacta, quam in Deo. Ideo vitam perdidit et regnum reliquit in tribulacione, et adinuenciones sue praue ducte sunt in consuetudinem et quasi in legem. 3 Sed si confiditur in Deo et de communitate petitur auxilium cum caritate, Deus saluare potens est in paucis et cicius propter caritatem reducere ad pacem. 4 Ideo rex, si prosperari desiderat, teneat promissionem suam cum Deo et veritatem cum communitate sua, caueatque precipue, ne nouas adinuenciones et subtilitates inducat. 5 In difficultatibus vero sequatur consilia timencium Deum, non cupidorum, quia melius est aduersa quedam mundi pati quam scienter peccare in Deum et animam suam."

Chapter 74 Grauis comminacio Dei super miliciam regni cuiusdam, et quod propter tria iusticia Dei mitigari potest.

{ Ihesus Christus loquitur: "Dixi tibi prius, quod ego volo visitare super miliciam regni istius in gladio et lancea et ira. Sed respondent: 'Misericors est Deus, non veniet malum, faciamus voluntatem nostram, tempus nostrum est breue.' 2 Ideo audi, que nunc dico. Ego surgere volo et non parcam iuueni et seni, diuiti et pauperi, iusto et iniusto, sed vadam cum aratro meo et euertam stipulas et arbores, ita vt, vbi erant mille, vix remanebunt centum et absque habitantibus erunt domus. 3 Radix quoque amaritudinis erumpet et potentes decident. Auesque rapaces cum vngulis suis prosperabuntur et comedent non sua. 4 Verumptamen per tria placari et mitigari potest iusticia mea. Nam tria peccata habundant in regno isto, scilicet superbia, gula et cupiditas. 5 Ideo si assumitur honestas et humilitas in vestibus, moderancia in potacionibus et refrenacio de cupiditatibus mundi, mitigabitur ira mea. 6 Princeps quoque terre, quia remissus fuerat in iusticia predatorque multorum, edificabit monasterium in honorem matris mee in loco, quem sibi constituo. 7 Si fecerit, iuuabo eum et augebo ei caritatem meam et omnibus cooperatoribus eius. Sin autem, vocabo eum sub coronam, et secundum gloriam eius multiplicabitur tribulacio eius, et regnum eius erit in contemptum et inhabitantes non gaudebunt."

Chapter 75 Christus arguit quandam dominam pro grauibus excessibus, iudicium condignum pro eisdem ostendens, et quod propter penitenciam et satisfaccionem iusticiam commutat in misericordiam.

{ Vidit quasi corpus respersum spermate et totum deforme. Cumque illa miraretur et contremisceret, ait ei spiritus: 2 "Ego creaui te ex semine parentum tuorum. Dedi membra et corpus pulchrum, et in illud misi animam, non aliunde creatam sed ex sola deitatis mee potencia. 3 Cumque venisses ad ecclesiam ad baptismum, consensi in te et feci te filiam meam, que propter peccatum Ade eras filia dyaboli. Inde enutriui te. Angeli mei custodiebant te, non enim aliter propter demones subsistere posses. 4 Deinde dedi tibi sanitatem et honores, et feci te venire ad coniugium et omnia habere, que desiderasti. Inde adduxi te in spiritum meum, ad hoc solum, vt me cognosceres et nichil sicut me diligeres. 5 Nunc autem a principio iuuentutis tue semper me pro caritate mea prouocaueras, et in omnibus membris tuis excitaueras concupiscenciam in tantum, vt sic deformis appares ante conspectum meum sicut hoc corpus deforme. 6 Nam oculi tui curiosi erant ad videndum voluptuosa, aures prompte ad audiendum laudem tuam et scurrilia, os tuum paratum ad detracciones et inania, venter tuus plenus semper deliciis, et, quod volebat, nichil ei negasti. Ornabas eum vestibus vltra modum ad laudem eius, non meam. 7 Amici autem mei stabant exterius miserabiles, famelici et nudi. Clamabant, nec audiebas eos. Cupiebant ingredi, et indignabaris. Improperabas eis miserias eorum et deridebas, nec compaciebatur anima tua super eos. 8 Leue videbatur tibi, quidquid ad honorem corporis tui faciebas, graue et vltra modum, quidquid pro me faciebas. Iacebas et sedebas, cum volebas, nec iusticiam meam attendebas. Querebas, quidquid erat pulchrum in mundo, et me, creatorem mundi, omnibus minus curasti. 9 Propterea si iusto iudicio contenderem tecum, pro superbia oris tui et omnium membrorum dignum esset, vt omnes abhominarentur te et confunderent te publice cum omni pudore et obprobrio. 10 Pro luxuria tua digna esses, vt omnium membrorum tuorum compagines dissoluerentur, caro putredine consumeretur, cutis pre tumore rumperetur, oculi eruerentur, os distorqueretur, manus et pedes absciderentur et omnia membra sine cessacione mutilarentur. 11 Pro contemptu pauperum et amicorum meorum et pro auaricia tua digna esses, vt tanta te inuaderet fames, quod membra tua, si essent vnum frustum carnis, libenter vorares et stercus tuum libencius comederes et vrinam tuam biberes, nec tamen fames extingui posset. 12 Pro requie tua et accidia digna esses nullam omnino habere requiem sed vbique miseriam et tristiciam. 13 Pro fauore hominum, quem querebas plus quam me, tantam merereris deieccionem omnium, vt eciam filii tui et amici carissimi fugerent te, et quasi fetida caro et stercus humanum feteres in oculis eorum et naribus, mallentque te in centuplum audire mortuam quam videre viuam. 14 Pro eo autem, quod eciam proximo tuo intulisti dampnum et ad superbiam tuam dilatandam aliena habuisti et detinuisti, dignum esset, vt omnia membra tua et ossa gladius membratim diuideret et serra acutissima carnes sine cessacione laceraret, eo quod miser affligebatur et non compaciebaris ei. 15 Pro inuidia tua et ira, qua habundabas, dignum esset, vt demones ore suo te deuorarent totam et dentibus vt farinam confringerent, ita vt optares mortem et mori non posses sed semper discerpereris et semper ad idem supplicium sustinendum viueres. 16 Verumptamen quia misericors sum nec aliquam iusticiam sine misericordia facio nec misericordiam sine iusticia, paratus sum misereri omnibus petentibus, ita tamen, vt non relinquam iusticiam sed magnitudinem iusticie in leuiora commutem, quia maiorem iniuriam non facio demonibus quam anglis in celo. 17 Ideo sicut in omnibus membris tuis peccasti, sic in omnibus debes satisfacere, et pro modico labore habebis maximam dulcedinem. 18 Abstineat ergo os tuum a multiloquio et omni verbo ocioso. Aures tue claudantur a detraccione et oculi a visione superuacua. Manus tue aperiantur ad dandum pauperibus elemosinam. Genua tua incuruentur ad lauandum pedes eorum. Corpus tuum abstineat a deliciis et sic reficiatur, vt stare possit in seruicio meo, non vt luxurietur. 19 In vestibus tuis non sit vnum filum, in quo deprehendatur superbia, sed solummodo sint tibi ad vtilitatem et necessitatem, non ad apparenciam. 20 Precipio tibi omnem carnis commixtionem in perpetuum odire, quia, si secundum voluntatem meam esse volueris, eris mater filiorum deinceps spiritualium, sicut hactenus fueras mater carnalium."

Chapter 76 Sequitur reuelacio.

{ Christus loquitur: "Dic magistro tuo, vt non desistat clamare et exaltare vocem suam, quia venio cito, et felices erunt, qui confugiunt ad veram humilitatem."

Chapter 77 Comminacio grauis regni Suecie.

{ Filius Dei loquitur: "Arabo terram istam in iudicio et tribulacione, donec inhabitantes addiscant petere misericordiam Dei."

Chapter 78 De quinque regibus trium regnorum similibus brutis, et quod sextus rex eleuatus deiceretur. Comminacio quoque Christi super ciuitates et regna etc.

{ Filius Dei loquitur: "Ostendi tibi prius quinque reges et eorum regna. Primus coronatus asinus, quia degenerans a principiis bonis maculam posuit in gloriam suam. Secundus lupus insaciabilis, qui cognouit improuisum casum suum, vt ditaret inimicum. 2 Tercius aquila sublimis ceteros contempnens. Quartus aries ventilans et conterens et proficiens ex iusticia Dei. Quintus agnus occisus sed non sine macula, cuius sanguis multis fuit occasio tribulacionis et ruine. 3 Nunc ostendo tibi de sexto rege, qui conturbabit terram et mare et simplices contristabit, qui terram sanctorum meorum exhonorabit, sanguinem innocentem effundet. Qui tempus vindicte mee posuit in audacia manuum suarum. 4 Ideo nisi celeriter attenderit, appropinquabit ei iusticia mea, et relinquet regnum in tribulacione, vt fiat, sicut scriptum est: 'Voluptamen et ventum seminant, ac tribulacionem et dolorem metent.' 5 Nec solum visitabo super regnum istud sed et super ciuitates opulentas et mangas. Nam suscitabo famelicum, qui deuorabit desiderabilia eorum. 6 Intestina mala non deficient et discordie habundabunt, stulti dominabuntur et senes et sapientes non leuabunt caput, honor et veritas prosternentur, donec veniat, qui placabit iram meam et qui anime sue non parcet pro equitatis caritate."

Chapter 79 Christus loquendo de duobus, qui dissimiliter vocati sunt materia episcopalis, dat hic optimam doctrinam episcopis ad conseruandum se in gracia et fugiendum temptaciones.

{ Filius Dei loquitur: "Recordare, quia misi te ad magistrum, quem nominaui materiam episcopalem, et dixi ei, quod propter quatuor posset fieri potus salubris; 2 qui tamen non peruenit ad episcopatum, quia aliter disponuntur iudicia hominum et aliter iudicia Dei, et quia sic Deum habere voluit, vt tamen nichil contemptibile de mundo pateretur. 3 Nunc tibi dico de alio, quem voco materiam episcopalem, et est, quem eciam diligo, cuius corpus ego ipse confortabo et saluabo de laqueis dyaboli, cuius conscienciam non obumbrabit fallacia dyaboli, cuius animam mater mea michi presentabit, a quo eciam tria peto. 4 Primo, vt progrediatur caute et non plus procedat in via debito. Secundo, vt transiliet muros et fossas presentando michi, quod est michi carissimum, idest animas. 5 Tercio non preponet sinistrum pedem dextro nec alium pedem prius eleuet, nisi alius solide subsistat. 6 Quid significat, quod caute debet procedere in via, nisi quod cautus sit in temptacionibus, non nimis abstinendo, ne debilitetur natura in laborando, nec plus iusto indulgendo corpori, ne caro contra animam insolescat? 7 Secundo, quod transiliat muros et fossas. Isti muri sunt impedimenta et contrarietates, quibus amicus meus impeditur et attediatur lucrando animas. Hec autem impedimenta sunt timor potentum, fauor adulancium, comminacio malignancium, pudor et dampnum mundi, amicicia amicorum carnalium, quies vtilitatis priuate. 8 Hec transiliet amicus meus per confidenciam in Deo, per stabilitatem fidei, per dulcedinem et desiderium celestis vite. 9 Fosse vero sunt temptacio carnalis delectacionis, impugnacio immundorum spirituum, pusillanimitas mentis, leticia dissoluta, tristicia immoderata, obduracio et frigiditas mentis. 10 Hec transcendet episcopus meus per consolacionem sanctarum scripturarum, per exempla et vitas sanctorum, per consideracionem culparum et misericordiarum sibi factarum, per contricionem et continuam confessionem, per discussionem diuini iudicii et formidinem incerte mortis. 11 Si episcopus istos muros transcenderit et fossas, tunc thesaurum michi preciosum, idest animas, michi lucrari poterit, et ego Deus ero cum eo in corde et ore, et conseruabo corpus eius, ne iacula malignancium perueniant ad cor eius. Verumptamen conatus dyaboli non effugiet, quos ego Deus deiciam ab eo. 12 Duo vero pedes duo sunt affectus placendi, scilicet Deo, vt vitam eternam optineat, et alius placendi hominibus, vt proficiant ad Deum. 13 Sic ergo episcopus extendat pedem sinistrum, idest sic placeat hominibus, ammonendo scilicet et conuersando et compaciendo errantibus, vt non displiceat Deo et mandatis eius. 14 Sic eciam extendat pedem dextrum, idest exerceat misericordiam, vt non obliuiscatur iusticiam, quia gloriosius est apud Deum racionem reddere de moderata misericordia quam de superhabundanti equitate. 15 Quod vero episcopus non eleuet pedem, nisi alius solide subsistat, significat, quod affectum et zelum exercere non debeat in peccantes, nisi prius cognita et diligenter discussa veritate. Non enim est sanctior Dauid, qui eciam in iusticia facienda errabat, sed errando cognita veritate se iuxta consilium diuinum correxit."

Chapter 80 Beata virgo dat hic aliqua consilia principibus vnius regni, vt rex regni illius corrigatur a suis excessibus.

{ Virgo Maria, mater Dei, loquebatur sponse Christi: "Ego sum, ad quam angelus dixit: 'Aue gracia plena.' Et ideo exhibeo graciam meam omnibus in necessitate eam habere volentibus. 2 Ego exhibeo adiutorium meum ad regimen regni, in quo tu nata es, contra inimicos Dei corporales et spirituales. Cuius inhabitatores ammoneo laborare vnanimiter, vt optineant regem, qui regere velit incolas regni ad deuota opera et honestam conuersacionem. 3 Quibus eciam notifico, quod diuina iusticia proponit separare regem et totam generacionem eius a regimine regni istius. Et alter natus in regno in regem electus est, qui regnaturus est secundum consilium amicorum Dei et vtilitatem regni. 4 Vos igitur quatuor faciatis secundum consilium meum et, vt possitis vobis plures attrahere, habeatis istud consilium secretum secrete cum amicis Dei et absconditum ab inimicis eius, vt honor Dei augeatur et bona consuetudo renouetur necnon alienata a corona regno restituantur. 5 Vadat igitur vnus vestrum vel plures ad regem dicendo sibi: 'Nos habemus aliquid dicere vobis tangens salutem anime vestre, quod rogamus vos sub sigillo confessionis tenere.' 6 Addatis eciam plura verba, vt expedire videtur, quorum sensus sit talis: 'Vos habetis pessimam famam in toto regno, dicentem vos habere et exercere naturalem commixtionem et turpitudinem cum masculis contra naturalem disposicionem. Quod verisimile videtur ex eo, quod plus diligitis quosdam viros quam Deum vel animam propriam aut propriam vxorem. 7 Secundo dubitari potest, an habetis fidem rectam, quia interdicti ab ecclesia audire missam intrastis nichilominus ecclesias et audistis missas. Tercio estis predo corone et bonorum regni. 8 Quarto, quod estis proditor famulorum et subditorum vestrorum, qui fideliter seruiebant vobis et filio vestro, quos tradidistis voluntarie in manus inimici eorum pessimi cum tota terra Scanie, pro cuius malicia et fallacia numquam eo viuente tute poterunt securari. 9 Si decreueritis peccata ista emendare et terras alienatas reuincere, seruiemus vobis. Sin autem, committatis regnum filio vestro sub iuramento prestito, quod velit terras alienatas reuincere, communitatem diligere, militibus uis fidelis existere et omnes secundum leges patrie iuste et pie regere et gubernare.' 10 Attamen sciatis vos quatuor, quod Deus prouiderat sibi regem alium in futurum, qui taliter potest prouenire in publicum cum minori dampno et periculo, quia potens est Dominus tam vitam iunioris quam senioris abbreuiare vel de regno aliter expellere omniaque secundum velle suum disponere, abbreuiare seu eciam protelare. 11 Sed si ille obedire noluerit, tunc consulatis secreto aliquos de principibus et militibus regni. Et cum inueneritis aliquos ad idem vobiscum beniuolos et fideles, dicatis eis in publico, quod prius dixistis regi in secreto, addendo, quod nulli heretico seruire volueritis vel proditori, sed nec filio eius, si decreuerit esse paterni sceleris imitator. 12 Quo facto assumatis vobis vnum in principem, qui ex parte corone regni preliare poterit prelia regni. Qui electus si fuerit amicus meus, perfectus erit. Sin autem, cito delebitur. 13 Vos apponite pecunias et consilia. Ego addam cor virile et audaciam, vt, qui sponte noluerit, inuitus obedire compelletur. Si autem rex voluerit de regno recedere, caueatis, ne quis vestrum ipsius vestigia imitetur."

Chapter 81 Declaracio cuiusdam specialis gracie beate Birgitte.

{ Hoc magnum de spiritus sancti gracia habuit sponsa Christi, quod, quociens approximabant ei homines pleni spiritu immundo et superbo, statim tantum sensit fetorem et in ore tam amarum habuit saporem, quod vix ferre posset. 2 Vnde quidam plenus peccatis cum consedisset ei, quesiuit dicens ei: "Quid est de spiritu, quem diceris habere, vtrum est a te aut de aliquo aut forte a demone?" 3 Sed illa vix ferre valens fetorem eius ait: "Fetidum habes habitatorem et fetida sunt, que procedunt de ore tuo. Penitenciam igitur age, ne tibi superueniat vlcio Dei."4 Qui nimis iratus recedens cum autem se sopori dedisset, audiuit demonum voces innumerabiles dicencium: "Trahamus istum ad loca porcorum, quia spernit monita salutis." Qui rediens ad seipsum correxit ex gracia Dei vitam suam criminosam. Et postea odor bonus fetore sublato reuersus est.

Chapter 82 Christus hortatur homines ad consideracionem operum suorum misericorditer, et ad penitenciam inuitat peccatores sub interminacione pene horribilis et ve sempiterni.

{ Christus loquitur: "Ego sum omnium Deus, cuius vocem Moyses audiuit in rubo, Iohannes in Iordane, Petrus in monte. Ego clamo ad te, o homo, misericorditer, qui clamaui pro te in cruce lacrimabiliter. 2 Eleua aures tuas et audi me. Aperi oculos tuos et vide me. Vide me, quia ego, qui loquor tibi, sum potentissimus et fortissimus, sapientissimus et virtuosissimus, iustissimus et piissimus et cum hiis omnibus super omnia pulcherrimus. 3 Vide et inquire potenciam meam in veteri lege, et inuenies eam in creacione creaturarum omnium mirabilem et timendam. Inuenies et fortitudinem meam in regibus et principibus rebellibus. 4 Sapienciam quoque in creacione et dignitate humane effigiei et in sapiencia prophetarum. Inquire et virtutem meam incomparabilem, et inuenies eam in legis dacione et populi mei liberacione. 5 Vide et iusticiam meam in primo angelo et in primo homine, vide in diluuio, vide in reliquarum ciuitatum et vrbium subuersione. Vide preterea pietatem meam in supportacione et paciencia inimicorum, vide et in ammonicione per prophetas. 6 Ad vltimum vide et considera pulchritudinem meam ex pulchritudine et comparacione elementorum, ex Moysi glorificacione. Et tunc quam digne me eligis et diligere debes, reuoca ad intellectum. 7 Vide me preterea eundem esse, qui loquebar in noua lege, potentissimum et pauperrimum. Pontentissimum in adoracione regum in denunciacione stelle, pauperrimum, qui ligabar pannis et in presepio reclinabar. 8 Vide me amplius sapientissimum et insipientissimum. Sapientissimum, cui non possunt aduersarii respondere, insipientissimum, qui mendacii arguebar et iudicabar vt reus. 9 Vide et me virtuosissimum et abiectissimum. Virtuossimum in sanacione infirmorum et expulsione demonum, abiectissimum in flagellacione omnium membrorum. 10 Vide me iustissimum et iniustissimum reputatum. Iustissimum in veritatis et iusticie institucione, iniustissimum reputatum per mortis deformis adiudicacionem. 11 Vide me quoque piissimum et impiissime tractatum. Piissimum in redempcione et condempnacione peccatorum, impiissime tractatum, quia latronibus in cruce sociatum. 12 Vide me vltimo pulcherrimum et turpissimum. Pulcherrimum in monte, turpissimum in cruce, quia non habebam speciem neque decorem. 13 Vide me et considera, quia ego, qui paciebar propter te, nunc loquor ad te. Vide me non oculis carnis sed cordis. Vide, quid dedi tibi, quid exigo a te, quid redditurus es michi. Dedi quippe tibi animam absque macula; redde absque macula. 14 Paciebar pro te, vt tu sequereris me. Docui te, vt viueres secundum me, non secundum velle tuum. Audi insuper vocem meam, qua clamaui ad te in carne: 'Agite penitenciam.' Audi vocem, qua clamaui in cruce, scilicet: 'Sicio te.' 15 Audi nunc vlterius, quia, nisi egeris penitenciam, veniet tibi ve, quo ve caro tua arescet, anima pauore dissoluetur et medulla tota desiccabitur, fortitudo infirmabitur, pulchritudo euanescet, vita habebitur tedio, fuga queretur et non inuenietur. Ideo fuge celeriter ad latibulum humilitatis mee, ne veniat ve, quod minatur, quia ideo minatur, vt fugiatur. 16 Si credideris, crede. Sin autem, opus dabit fidem verbis. Verumptamen inquire a sapientibus; que promiseram, non preteream, quamuis per pacienciam pacienter paciencie fructum expecto."

Chapter 83 Ex tribus cognoscitur Christus fuisse verus Deus et homo in morte sua. Et quod Christus habuit tres amicos in mundo, qui modo auersi sunt ab eo.

{ Maria loquebatur dicens: "Tripliciter intelligi et cognosci poterat in morte filii mei, quod ipse erat verus Deus et verus homo. Primo, quia terra contremuit et lapides conscissi sunt. Secundo, cum dixit: 'Scriptura completa est.' Tercio, cum dixit latroni: 'Hodie mecum eris in paradiso.' Hoc nullus sanctorum promittere poterat." 2 Deinde loquebatur filius ad exercitum suum circumstantem dicens: "Amici mei, verba mea sunt eterna, et omnia scitis et videtis in me. Propter istam tamen, que astat hic, que sine similitudine percipere non potest, loquor et conqueror coram vobis. 3 Ego habui tres amicos in mundo. Primus dilexit me, quia sensit. Cogitabat enim apud se: 'Deus dat michi fructum de terra et arboribus et pisces de mari. Dat insuper corpus et animam et cum hoc sanitatem et omnia necessaria.' Ideo dilexit me fide et caritatis operibus, elemosina et ieiuniis. Et hic erant omnes boni layci. 4 Secundus dilexit me, quia sensit et vidit. Sensit quippe, quod terra dedit fructum, celum pluuiam. Vidit quoque in scriptura, quomodo viueret, qualis via et institucio mea et sanctorum meorum, et cogitauit secum: 'Homines quasi ceci sunt et quasi mortui; ideo, quia Deus dedit michi scienciam, instruam eos.' Et hic erant boni litterati et clerici, qui laudabant et glorificabant me opere, bonam vitam habendo, quia senserunt et dilexerunt me, ore alios incitando secum et docendo. 5 Tercius dilexit me, quia sensit et vidit et perfecte intelligendo considerauit. Sensit quippe cum amico primo, quam vtilitatem attulit ei terra et celum, quo illuminabatur. Vidit cum secundo in scripturis, que fugienda erant et que facienda. Tercio eciam intime considerauit, quantam caritatem ei ostendissem. 6 Ideo propter tria, que considerauit, tripliciter se ex caritate afflixit. Considerauit enim nuditatem meam et paupertatem; propterea relinquens mundum quesiuit solitudinem. Considerauit secundo tribulacionis mee pacienciam; ideo assumpsit sibi abstinenciam. Considerauit obedienciam meam vsque ad mortem crucis; ideo reliquit voluntatem suam in manus aliorum. Iste erant boni claustrales. 7 Hii tres amici mei cotidie clamauerunt in aures meas, et vox eorum erat suauis michi quasi potus bonus et delectabilis sicienti. Sed nunc hii amici mei auerterunt se a me, et vox eorum abhominabilis facta est michi quasi vox ranarum. 8 Primus enim dicit, idest communitas: 'Laborabo terram, quia dat michi fructum. Viuam de laboribus meis, sicut michi placet, quia laboris mei est, quod habeo aliquid. Industrie mee est, quod aliquid possideo. Nisi enim laborarem, nichil haberem.' 9 Non regraciantur michi, quia vitam tribuo et sanitatem. Non attendunt, quia tempora eis dispono commoda et aerem de celo opportunum. Non eciam considerant, quare creaueram eos, et quod michi reddituri sunt de operibus suis racionem. Ideo tribuunt sibiipsis laudem et secundum voluptatem suam viuunt. Insuper et spoliant me iure meo, quia decimas non soluunt michi. 10 Secundus autem dicit: 'Hoc, quod habeo, ex industria mea est et iure quodam habeo, et ideo viuere volo secundum voluntatem meam. Acquiram michi sapienciam hominum, quia sapiencia diuina fatuitas est, mandata eius onerosa et exemplum eius difficile ad imitandum. Ad honorem vero vocatus sum; propterea laborabo, quomodo ab homine honorari possim. Hoc enim est leticia, esse magnum in mundo.' 11 Tercius dicit: 'Intrabo monasterium, vt maiorem ceteris optineam honorem; cum primis, vbi venero, sedeam.' Pro paupertate dicit: 'Nulla michi deesse volo.' Pro abstinencia dicit: 'In propria voluntate volo esse.' Pro obediencia dicit: 'Obediam hominibus pro vtilitate mea, non curo obediens esse Deo. Si placere possim hominibus, sufficit michi.' 12 Talis est nunc maledictus clamor eorum in auribus meis, et sic stant coram me."

Chapter 84 Christus loco malorum Christianorum eligere vult paganos, sicut lutifigulus vna ymagine defedata facit sibi aliam.

"{ Ego sum quasi fictor, qui de luto facit pulchram ymaginem ad hoc, vt eam nobiliter deauret. Euoluto autem aliquo tempore inspiciens fictor videt ymaginem humidam et quasi ex humore deformatam; 2 os quippe retortum a pulchritudine sua et factum est quasi os canis, aures dependentes, oculi euersi, frons et gene immerse. Tunc dicit magister: 'Non es digna, vt vestiaris auro meo.' Et arripiens eam comminuit et facit aliam auro suo dignam. 3 Ego sum ille fictor, qui hominem feci de terra ad hoc, vt auro deitatis mee eum mecum insignirem. Nunc autem amor voluptatis eius et cupiditatis sic eum defedauerat, vt indignus sit auro meo. 4 Nam os, quod ad laudem meam creatum est, nichil loquitur nisi sibi placencia et proximo nociua. Aures nichil audiunt nisi terrena. Oculi nichil vident nisi voluptuosa. Frons humilitatis deciderat, et erecta est superbia. 5 Ideo eligam michi pauperes, idest paganos despectos, et dicam eis: 'Ingredimini et requiescite in brachio caritatis mee.' 6 Vos autem, qui mei esse deberetis et spreuistis, viuite secundum voluptatem vestram tempore vestro, et in tempore meo, scilicet iudicii, dicam vobis: 'Ecce, dabitur vobis tantum de tormentis, quantum dilexistis voluptatem vestram plus quam Deum vestrum.' 7 Iste vero venit ad me quasi catulus, ponens caput et collum ad laqueum, exhibens se reum. Ideo dimissum est ei peccatum."

Chapter 85 Quod tria debent esse in corpore hominis et tria in anima, sicut tria sunt in exercitu celesti. Et de quodam episcopo, amico Christi et virginis Marie, qualiter se haberet in refeccione corporis sui, qui et portaturus erat ista verba Christi ad malos Christianos.

{ Marie loquebatur: "In exercitu regis angelorum tria sunt. Primum, quod habundat et non minuitur. Secundum, quod stabile est et non euertitur. Tercium, quod fulgidum est et non offuscatur. Sic eciam tria debent esse in corpore, tria in anima. 2 Primum, quod habundat in anima et non minuitur, hoc est donum spiritus sancti, quod datur anime. Licet enim in se et virtute sua habundat, tamen propter peccatum minuitur. 3 Secundum debet esse stabile boni operis, vt non euertatur voluntate praua. Tercium debet esse fulgidum pulchritudine et profectu bonorum operum, vt non offuscetur colore praue affeccionis seu concupiscencie. 4 In corpore tria esse debent. Primo refeccio. Secundo labor. Tercio voluptatis et consensus carnalis cohibicio. Primo sacietas sompni, vigiliarum et refeccionis cum temperamento, vt nec minus nec plus sit, sed sicut corpus sufficit stare in seruicio Dei. 5 Secundo continuacio in labore cum omni discrecione. Tercio voluntas hilaris in seruicio Dei et cohibicio praue voluptatis, ex qua anima illuminatur. 6 Ergo quia amicus meus per votum suum manus suas ligat, ne corpus suum contra animam processum habeat contrarium, ideo ego, que sum regina celi et filio meo carissima et proxima, soluo votum suum, quia filio meo sic placet. 7 Ego enim illa sum, de qua predicacionem suam incipit. Ego enim prece mea, tamquam sidus ante solem, precedo eum ante filium meum et gubernando subsequor. Ideo permitto ei, vt corpori suo, prout nature congruit et expedit, indulgeat, carnes comedendo diebus carnium et pisces diebus piscium. 8 Insuper do ei tria. Primo formam in bonis operibus. Secundo sapienciam copiosiorem in consciencia. Tercio robur maius et affectum in proferendis verbis diuinis. 9 Insuper et illum timorem, quam pro excessu ciborum sumendorum habet, verto ei in bonum, ita vt cibus, quem sumpturus est, ad corporalem ei fortitudinem et spiritualem proficiet et ad anime profectum liquescat." 10 Deinde filius apparens loquebatur: "Ipsi iniunctum est officium apostolorum, ideo cibum apostolorum permitto ei habere. Apostoli quippe, que apponebantur, comederunt. Sic ipse in refeccione corporis sui se habeat sicut apostolus. Ego enim mitto eum non ad gentiles vt alios amicos meos sed ad malos Christianos. 11 Sicut enim sponsa, que a viri sui consorcio contemptibiliter discesserat, difficilius est reuocari ad viri cohabitacionem quam illam, que non gustauerat viri voluptatem, sic difficilius est malis Christianis ad Deum redire, quam qui nondum gustauerant verba Dei et bonitatis eius dulcedinem. 12 Propterea quia amicus meus est et eum intime diligo, ideo quasi amico laboriosius onus impono. Verumptamen omnia, cum attemptauerit, per graciam meam fiant ei leuia. In pascha nunc appropinquante videat, vt sit paratus ire negocium meum. 13 Ipse quippe ponet nucleum in pingui terra, qui pinguescet in multis et fructum faciet. Nucleus iste verba mea sunt, terra vero sancta ecclesia, que a sapientibus exarata fructifera fiet. Ideo vadat securus, ego ero cum eo in corde et in ore."

Chapter 86 Quare periculosa est leticia mundanorum et securitas.

" {M odica leticia est in illo risu, quem scitur pro certissimo ploratus secuturus. Sic est de risu mundanorum, post quem sciunt homines omnium membrorum dolorem secuturum et corde crepante leticiam in luctum conuersuram. 2 Magnum eciam est periculum non curare reconciliari iudici, antequam gladius separat caput a corpore. Tale periculum instat homini non attendenti reconciliari iudici iusticie Deo, antequam gladius mortis separat animam a corpore."

Chapter 87 Gracia spiritus sancti indigni sunt quicumque nolentes dimittere peccata.

" {C onsuetudo est vobiscum, quod aliquo venienti cum sacco aperto vel vase mundo detur aliquid in illo. Sed si portans saccum nolit pre pigricia sua aperire eum, et si vas suum fuerit immundum similiusque stercori quam vasi purificato, quod eciam portans nullo pacto mundare proponit, quis daret ei sua preciosissima, cum indignus sit? 2 Sic est eciam spiritualiter. Quando voluntas non proponit peccatum dimittere, tunc non est iusticia, vt illi detur poculum spiritus sancti. Et quando non est voluntas in corde peccatum emendare, tunc non debet cibus spiritus sancti illi infundi, siue talis sit rex siue cesar siue clericus siue pauper siue diues."

Chapter 88 Accommodare mutuo pecuniam indigenti meritorium est, sed absque vsura.

" {S i quis mutuo petit a te accommodari sibi pecuniam pro nomine Dei, quem scis nolle eam contra Deum expendere, quere ab eo, quo die reddere voluerit, et computatis et retentis, que tibi et tuis sunt pro cotidianis sumptibus necessaria, mutua sibi, quantum vales et ipse indiget. 2 Qui licet prefixo die reddiderit, nichilominus premium habebis a Domino pro quolibet denario. Si autem prefixo termino non reddiderit, potes ab eo exigere, quod tuum est, secundum leges patrie, et nichilominus premium habebis a Domino pro labore et mutuacione tua, et ita cum pecuniis tuis potes acquirere tibi lucra spiritualia magis, quam si haberes eas in scrinio reconditas. 3 Sed caue summopere, ne recipias vnum obulum pro vsura, prout aliqua premia desideras habere a Deo pro concessione tua."

Chapter 89 Visio, qualiter mater Christi iuuat omnes volentes reconciliari Deo et abbreuiat penam dampnandorum. Et de malicia dyaboli ad homines.

{ Videbatur sponse Christi, beate Birgitte, quod quasi virgo Maria, mater Dei, staret prope eam, et quod a dextris eius iacerent diuersa instrumenta, cum quibus in omnibus periculis posset se defendere, et quod a sinistris eius iacerent quasi arma apta ad puniendum eos, qui se mala voluntate ad penas dampnauerant. 2 Tunc dixit beata virgo ad sponsam: "Sicut tu vides diuersa instrumenta, quodlibet ad opus suum necessarium, sic ego veniam in adiutorium cum instrumentis meis omnibus timentibus et diligentibus filium meum et viriliter contra temptamenta dyaboli reluctantibus. 3 Hii sedent quasi intra muros castrorum, repugnantes cotidie contra insidias malignorum spirituum, quibus venio ad defensionem cum armis meis. 4 Et dum inimici nituntur murum suffodere et destruere, ego suppono sustentaculum. Si nituntur per scalas ascendere, furcis eos retundo. Si nituntur foramina in parietibus murorum facere, ego cum trulla reparo et impleo formaina illa. 5 Tali modo cum armis defensiuis adiuuo omnes volentes reconciliari filio meo et numquam vlterius contra eum scienter peccare. Et licet tria tantum instrumenta nomino, innumerabilibus tamen armis amicos meos defendo. 6 De illis autem instrumentis, que apparent ad sinistram tuam, volo tibi tria nominare. Primum est gladius meus, quo tamen gladius lictoris acucior est. Secundum est laqueus. Tercium ligna, quibus illi comburentur, qui voluntate vsque in finem peccandi in vltimo puncto ante mortem se ad penas perpetuas condempnauerunt. 7 Quando enim homo proponit in animo vsque in finem contra Deum delinquere et non prius cessare, quam non poterit peccare, tunc a diuina iusticia iudicandus est ad eterna supplicia. 8 Et sicut pro diuersis sceleribus inferuntur interficiendis diuerse mortes in terris, ita eciam inferuntur diuersa genera suppliciorum dampnatis ad iehennam pro peccatis. Ideo quando homo cogitat peccare, quamdiu vixerit, dignum est, vt dyabolus statim habeat potestatem super corpus eius et animam. 9 Et sicut caro scinditur ab ossibus, ita esset iuris dyaboli separare corpus eius et animam tam amara pena, ac si caro et ossa retonso silice scinderentur, quamdiu corpus miserum posset in tali amaritudine perdurare. 10 Scito tamen pro certissimo, quod, licet aliquis propter enormitatem scelerum suorum esset cum corpore et anima iuri dyaboli traditus a Deo, tamen gracia penitencie, quamdiu viueret et sensum haberet, numquam auferretur ab eo. 11 Sed illis, qui non optinent penitenciam, abbreuiat gladius meus aliquam penam corporalem ante mortem, ne dyabolus plenam potestatem habeat super corpus, dum in mundo vixerit, sicut habet potestatem super animam in inferno. 12 Sicut enim aliquis secaret cum serra collum inimici sui ad maiorem penam, sic secat dyabolus animam cum gladio suo viuentem in eterna morte. 13 Laqueus significat dolorem, quem anima dampnata habebit post mortem, qui eo maior erit in inferno, quo vita longior erat in mundo. Et ideo vellet dyabolus, vt homo habens voluntatem peccandi, quamdiu vixerit, diu viueret, vt post mortem magis doleret. 14 Et ideo gracia mea dirumpit laqueum, quem vides, idest abbreuiat vitam carnis misere contra voluntatem dyaboli, ne fiat dolor ex iudicio iusticie ita horribilis, vt desiderat inimicus. 15 Dyabolus eciam incendit ignem in cordibus amicorum suorum viuencium in voluptate, quam licet consciencia eorum dicit eis esse contra Deum, tamen eam adimpleri cupiunt, quod contra Deum delinquunt, non curantes. 16 Et ideo iuris dyaboli est tociens incendere et augere eis ignem suppliciorum in inferno, quociens impleuit eos peruersa voluptate in mundo."

Chapter 90 Christus, commendans sanctum Franciscum, arguit eius fratres addendo, quod ipse sibi dedit illas indulgencias, que sunt in Assisio.

{ Cum beata Birgitta esset in ecclesia fratrum in Assisio, audiuit et vidit Christus dicentem: "Amicus meus Franciscus descendit de monte deliciarum in speluncam, vbi panis suus erat diuina caritas, potus eius continue lacrime et lectus eius meditacio operum et mandatorum meorum. 2 Nunc autem fratres eius ascendunt in montem curarum et deliciarum seculi, et non attendunt ad humilitatem et consolacionem patris sui et amici mei. Sed dic, quid est in corde tuo, de quo turbaris, licet omnia sciam." 3 Et illa: "Conturbor", inquit, "quia aliqui dicunt, quod iste sanctus confinxit sibi indulgencias istas. Et aliqui arguunt eas nullas esse." 4 Respondit Christus: "Qui confingit aliqua, est sicut arundo inclinabilis ad fauores adulancium. Sed amicus meus fuit quasi lapis ignitus et igneus, quia habuit me in se, qui sum ignis diuinus. 5 Et sicut ignis et stramina non conueniunt, sic nec falsitas ibi communicat, vbi veritas habitat et ignis diuine caritatis. Sed amicus meus habuit et dixit veritatem. Et quia vidit teporem hominum ad Deum et cupiditatem ad mundum, doluit vehementer. Ideo petiuit a me signum aliquod caritatis, per quod homo accenderetur ad caritatem et cupiditas minueretur. 6 Cui petenti ex caritate ego, qui sum ipsa caritas, dedi signum, scilicet quod omnes, qui venirent ad locum suum vacui, implerentur benediccione mea et soluerentur a peccatis suis." 7 Respondit iterum domina: "Numquid, Domine mi, successor reuocare debet, quod tu, omnis potencie et gracie infusor, dedisti?" 8 Respondit Christus: "Fixum est, quod dixi Petro et eius successoribus: 'Quodcumque ligaueris, ligatum est.' Verumptamen propter malicias hominum multa donata subtrahuntur, et propter fidem et merita gracia donata augetur."

Chapter 91 Verba omnia Biblie emanauerunt a Deo et sunt virtuosa tamquam lapides preciosi.

{ Deus pater loquebatur ad sponsam filii dicens: "Audi tu, que miraris de illis verbis, que scripta legis in Biblia. Scias pro certissimo, quod quodlibet verbum scriptum in ea emanauit ex me et habet suam propriam virtutem et efficaciam. 2 Sicut vides, quod lapides preciosi in mundo habent suas naturales virtutes, sicut magnes habet virtutem attrectiuam attrahendo sibi ferrum, quidam lapides molunt grana et vertunt in farinam, quidam vertuntur in cementum habentes virtutem connexiuam ad alios lapides, alii acuunt ferrum vt cotes, ei sic quodlibet genus lapidum habet vim suam, 3 eodem modo habet quodlibet verbum, quod emanauit ex me, vires suas et stant omnia cum eterna pulchritudine in celo rutilancia coram omni meo celesti exercitu sicut preciosissimi lapides cum venustissimo colore in auro clarissimo. Et omnis, qui est in celo, nouit precipuam cuiuslibet eorum virtutem."

Chapter 92 Quomodo sanctus Dyonisius consolabatur sponsam Christi, marito suo in peregrinacione egrotante.

{ Cum iam esset in reditu de peregrinacione Sancti Iacobi, maritus sancte Birgitte infirmari cepit in Attrabato. Et inualescente infirmitate sponsa Christi, in magna anxietate animi constituta, per sanctum Dyonisium meruit consolari. 2 Qui apparens ei in oracione dixit: "Ego", inquit, "sum Dyonisius, qui a Roma veni ad has partes Francie predicare verbum Dei in vita mea. Tu vero quia speciali deuocione diligis me, ideo predico tibi, quod Deus per te vult innotesci mundo, et tu tradita es custodie mee et proteccioni. Propterea iuuabo te semper. Et hoc tibi do signum, quod vir tuus iam non morietur de ista infirmitate." 3 Et sic eciam multis aliis vicibus idem beatus Dyonisius in reuelacionibus visitabat et consolabatur eam.

Chapter 93 Dyabolo temptanti se de nobilitate generis et dileccione Dei respondit sancta Birgitta dicens.

" {D yabole, tu cecidisti propter superbiam tuam. Ego autem quare quererem superbiam, cum non sit melior caro regine quam ancille, sed totum vile et terra? Quare autem non humiliabo me, cum non vnam minimam bonam cogitacionem possem habere a memetipsa, nisi Deus ministrauerit?" 2 Tuncque Christus apparens ei dixit sibi: "Humilitas est quedam scala, qua de terra ascenditur ad cor Dei."

Chapter 94 Qualiter sancta Birgitta optinuit capillos beate virginis Marie.

{ Cum sancta Birgitta in ciuitate Neapoli per aliquod tempus moraretur, misit pro ea soror quedam, Clara nomine, in monasterio monialium ad Sanctam Crucem et dixit ad eam: "Habeo", inquit, "reliquias de capillis matris Dei, datas michi per reginam Sanciam, quas nunc tibi dabo, quia michi inspiratum est diuinitus, vt tibi eas committam. 2 Et hoc tibi signum erit, quod vera loquor, quia cito moriar et veniam ad Dominum meum, quem super omnia diligit anima mea." Hiis autem dictis paucis diebus superuixit, et perceptis sacramentis ecclesie emisit spiritum. 3 Igitur cum beata Birgitta dubitaret, vtrum capilli illi essent de capillis virginis Marie vel non, tunc in oracione apparuit ei eadem mater Dei dicens: "Sicut verum est et creditur, quod ego de Anna et Ioachim nata sum, sic verum est, quod isti capilli creuerunt in capite meo."

Chapter 95 Visio de olla super ignem posita et puero sufflante et amore superfluo ad filios.

{ Contigit semel in monasterio Aluastri, quod animus beate Birgitte, cum itura esset Romam, accendebatur ad amorem filiorum suorum, compaciens relinquere eos quasi orbatos consolacione materna, timens eciam, quod post eius recessum audacius offenderent Deum in aliquo, quia iuuenes erant, diuites et potentes. 2 Et tunc vidit in visione vnam ollam positam super ignem et quendam puerum sufflantem prunas, vt olla accenderetur. Cui dixit beata Birgitta: "Cur tantum inflare conaris, vt succendatur olla?" Respondit puer: "Vt amor filiorum tuorum magis accendatur et inflammetur in te." 3 Beata Birgitta respondit: "Quis", inquit, "tu es?" Cui ille: "Ego", inquit, "sum negociator." Tunc ipsa, intelligens amorem aliquem inordinatum in corde suo existere ad filios, statim correxit se, vt nichil preponeret amori Christi.

Chapter 96 Quod obediencia prefertur omni castitati.

{ Quadam die, cum beata Birgitta faceret legi pro se in libro, qui vocatur Speculum virginum, rapta fuit in spiritu. Reuersa autem ad se dixit: "Audiui nunc in spiritu vocem dicentem michi, quod virginitas meretur coronam, viduitas appropinquat Deo, coniugium non excluditur a celo, sed obediencia omnes introducit ad gloriam."

Chapter 97 Christus, vocans tugurium cameram salutis, precipit sancte Birgitte ibi stare.

{ Christus precipit sponse sue ire a Roma ad Castrum Nouum abbacie Farfa dicens: "Vade, quia camera pro te parata est." 2 Cumque venisset ibi cum domino Petro, confessore suo, et familia sua, tunc a fratribus illius monasterii cum maxima difficultate optinuit ad inhabitandum vnum vile tugurium allegantibus non esse consuetudinis eis cum mulieribus cohabitare. 3 Tunc Christus apparens ei dixit: "Hec est camera salutis, in qua promereri poteris et addiscere sublimia, vt, sicut prius inhabitabas domos altas et pulchras, sic nunc experiri poteris, qualia sancti mei in speluncis habitantes paciebantur." 4 Que adimpleuit precepta Christi ac eis obediuit.

Chapter 98 Constancia sancte Birgitte de morte filie sue. Et que est vera mater et que nouerca, et qualiter educande sunt filie.

{ Audiens sponsa Christi filiam suam dominam Ingeburgem, sanctimonialem in monasterio Risabergh, esse mortuam exultans dixit: "O Domine Ihesu Christe, o amator meus, benedictus sis tu, quia vocasti eam, antequam mundus irretiret eam." 2 Et statim ingrediens oratorium suum tantas lacrimas emisit et suspiria, quod a circumstantibus audiri potuit, dicentibus illis, qui aderant: "Ecce filiam suam plorat." 3 Tunc autem Christus apparens ei dixit: "Mulier, quid ploras? Licet enim omnia sciam, tamen te loquente cognoscere volo." 4 Respondit illa: "O Domine, non ploro, quod filia mea mortua est, ymmo gaudeo, quia, si diucius vixisset, maiorem coram te habuisset reddere racionem. Sed ex hoc ploro, quia non instruxi eam secundum mandata tua, et quia exempla superbie ei prebui et remissius correxi eam delinquentem." 5 Cui Christus respondit: "Omnis mater, que plorat eo, quod filia sua offendit Deum, et instruit eam secundum meliorem conscienciam suam, illa est vera mater vere caritatis et mater lacrimarum. Et filia eius est filia Dei propter matrem. 6 Illa vero mater, que gaudet ex eo, quod filia eius se scit gerere secundum mundum, non curans de moribus eius, dummodo exaltari possit et honorari a mundo, illa non est mater sed nouerca. 7 Ideo propter caritatem et bonam voluntatem tuam filia tua per compendium transiet ad coronam glorie."

Chapter 99 Christus relaxat sponse sue votum ieiunii in aduentu Domini.

{ Cum beata Birgitta iret de Roma ad sepulcrum sancti Andree apostoli in regno Secilie, propter infirmitates varias transire non poterat nisi in ciuitatem Baro. 2 Cumque esset tempus aduentus Domini, quo ipsa solita erat ieiunare, et in societate eius erant plures infirmi et in via illa non inueniebantur pisces, rogauit Deum, vt eis compateretur, ne Deum offenderent aut scandalizarent proximum in comedendo aut infirmi deficerent ieiunando. 3 Tunc Christus apparens dixit: "Pisces sunt multum frigidi et tempus non est multum calidum, via difficilis et petrosa et vos infirmi. Ideo, que inueniuntur, comedite, ego enim super omnia vota sum. Et que sunt ad honorem Dei et moderatam sustentacionem carnis, non imputabuntur ad peccatum."

Chapter 100 Qualiter ymago crucifixi predixit cuidam domine finem suum, que vidit beatam Birgittam quasi stare supra vnam columpnam.

{Quedam domina de regno Suecie, existens prope Sanctum Iacobum de Galicia, in quadam ecclesia vidit vnum crucifixum in pariete depictum. Quem diligenter intuens cum deuocione et compassione, audiuit tunc vnam vocem dicentem sibi sic: "Vbicumque istam ymaginem videris et loquentem audieris, ibi manebis et morieris." 2 Que rediens ad patriam et iterum iter aggrediens ad Romam, cum venisset ad ciuitatem Montisflascone, vidit in domo cuiusdam domine similem ymaginem, quam in Yspania viderat. 3 Et tunc ymago dixit ei: "Hic ingredieris et permanebis. Ego vero inclinabo animum domine istius domus, vt tradat tibi hic mansionem." Igitur reclusa illa perseuerauit ibidem et in lacrimis, ieiuniis et oracionibus vitam duxit exemplarem et miraculosam. 4 Hec autem vidit semel vnam columpnam, super quam stabat quedam domina mediocris stature, quam multe turbe circumstantes aspiciebant et admirabantur. Et de ore eius exibat quasi ros et rose albe et rubee, quarum odore homines intuentes delectabantur. 5 Euigilans igitur sequenti nocte consimilia vidit et audiuit vocem dicentem sic: "Mulier, quam vides, est domina tua Birgitta, que stans Rome afferet vinum de longinquis partibus cum rosis mixtum et dabit sicientibus peregrinis."

Chapter 101 Domine cuiusdam peregrinacio, mors et saluacio, quam dyabolus purgauerat viuentem.

{ Domina quedam de Suecia, sequens beatam Birgittam ad Romam timensque inconstanciam mariti sui, rogauit beatam Birgittam, quod Deum pro marito suo oraret. 2 Cui oranti Christus apparens dixit ei: "Ite, ne moueamini ab itinere et proposito sancto. Ego enim abbreuiabo isti mulieri iter, ego preparabo corpus, vt, cum saccus exhaustus fuerit, anima impleatur dulcedine, maritus vero habebit desiderium suum." 3 Igitur cum venissent Mediolanum, domina ista infirmata obiit in pace. Qua sepulta domina Birgitta orando rapta fuit in spiritu et audiuit dyabolum conquerentem super anima illius, quia non adiudicabatur sibi. 4 Cui Christus tunc dixit: "Vade. Si tu purgasti eam affligendo saccum, iam ego animam, que intus iacebat, possidebo et honorabo."

Chapter 102 Qualiter episcopus quidam, diligens mundum et a dyabolo deceptus, mortuus est sine fructu.

{ Cum quidam episcopus Vrbeuetanensis, tunc pro domino Clemente papa in alma vrbe vicarius existens, aliquas reuelaciones beate Birgitte diuinitus reuelatas haberet nec multum ad illas attenderet, tunc beate Birgitte oranti Christus apparuit his verbis dicens: 2 "Audi, Birgitta, quia voluntas mea est futura hominum aliqua tibi esse reuelata, ideo scias, quod iste episcopus numquam habebit illud, quod temporaliter totis viribus et affectibus sui cordis desiderat, ymmo illa, que congregauit, derelinquentur ab ipso, et morietur in loco non suo. 3 Et accidet ei sicut cani, quem cum homo vult decipere, primo vngit ferrum carne pingui, quod canis deuorare volens strangulatur a ferro. Sic daybolus ostendit isti episcopo delectabilia mundi esse suauia in corde et omnia, que habet, decere statum suum. 4 Ideo nichil relinquere proposuit pro anima sua de iocalibus suis, donec morte artatus relinquet omnia sine fructu. Expecta igitur, et videbis omnia ista, que tibi dixi." 5 Post paucos dies episcopus iuit Auinionem, vbi vitam finiuit et thesauros reliquit inuitus.

Chapter 103 Christus consolando sponsam, turbatam de solucione suorum debitorum, predixit sibi nuncium venturum cum pecunia.

{ Contigit ante festum omnium sanctorum, quod, beata Birgitta existens Rome ob defectum pecunie a diuersis mutuum accepisset nec in tribus annis de patria sua pecuniam accepisset, vnde erat in magna angustia propter creditores suos, qui cotidie instabant, vt eis redderet pecunias mutuatas, tunc dixit ei Christus: 2 "Accipe pecunias mutuatas audacter et consolare et promitte creditoribus tuis reddere omnia dominica prima post octauas epiphanie Domine, quando monstratur sudarium, quia tunc omnia persoluentur eis." 3 Quod et ita fecit. Circa vesperas enim dicte dominice venit nuncius de patria apportans pecunias, et eadem die creditoribus est satisfactum.

Chapter 104 Christus reuelabat sancte Birgitte cogitaciones cuiusdam episcopi, ipsam comedentem iudicantis, qui tamen erat amicus virginis Marie etc.

{ Quadam vice sponsa Christi, sedens in conuiuio cum quodam episcopo Aboensi, scilicet domino Hemmingo, in mensa de cibis delicatis sibi appositis comedebat in honorem Dei, propter quod episcopus dicebat in corde suo: "Cur ista domina habens donum spiritus a delicatis cibis non abstinet?" 2 Tunc ipsa, nichil sciens de talibus cogitacionibus eius, circa vesperas, cum esset in oracione, audiuit in spiritu vocem dicentem: "Ego sum, qui impleui pastorem spiritu prophecie; numquid propter ieiunia sua? Ego sum, qui feci coniugatos; quid meruerunt illi? Ego iussi prophete, vt adulteram reciperet in coniugem; numquid non obediuit ipse? 3 Ego sum, qui loquebar cum Iob ita bene in deliciis suis, sicut quando sedebat in sterquilinio. Ideo, quia ego sum mirabilis, facio sine precedentibus meritis omnia, que michi placent." 4 Quam quidem reuelacionem ipsa statim illi episcopo exhibuit. Episcopus autem hoc audiens recognouit se et fatebatur, quod illas cogitaciones in mensa habuerat, propter quod humiliatus animo, petendo veniam ab ea, rogauit eam pro se orare. 5 Tunc tercio die apparens eidem domine Birgitte oranti beatissima virgo Maria dixit: "Die eidem episcopo, quod, quia omnes predicaciones suas inchoare solet a laude mea et quia per iudicium suum te iudicabat in mensa, eciam quia illud iudicium caritatis et non inuidie erat, ideo caritas meretur consolari. 6 Dic ergo ei, quod ego volo ei esse in matrem et eius animam presentare Deo. Et ego nunc exponam ei, quod ipse est animal septimum de animalibus prioribus tibi ostensis, et quod ipse verba Dei coram regibus et pontificibus portabit."

Chapter 105 Verba Christi, que retulit sancta Birgitta abbati de Farfa, vt se corrigeret.

{ Christus loquitur: "Tu, domine abbas, deberes esse speculum religiosorum, sed tu es caput meretricum; hoc patet in filiis, pro quibus es infamatus. 2 Tu deberes esse exemplum pauperum et distributor indigencium, sed ostendis te esse de elemosina magnum dominum; hoc patet, quia magis inhabitas castra quam claustrum. 3 Tu deberes esse doctor et mater fratrum tuorum, et factus es vitricus et nouerca. Tu ludis in deliciis et in pompa, illi autem afflicti murmurant tota die. 4 Ideo, nisi te correxeris, te deponam de castris, et cum minimis fratribus non habebis consorcium nec ad patriam tuam, vt credis, redibis nec patriam meam introibis." Sic postea omnia euenerunt.

Chapter 106a Quomodo sponsa Christi optinuit particulam vere crucis Christi, que iam contempta terribilis apparebit.

{ Quidam iuuenis in Suecia dyocesis Lincopensis ex successione paterna habebat quandam crucem auream, in qua incluse erant reliquie de ligno vero sancte crucis. 2 Qui ex necessitate paupertatis crucem illam vendidit et lignum crucis dedit cuidam deuote mulieri, que, timens illud tenere apud se, donauit illud beate Birgitte. 3 Illa vero dubitante, an illud esset de vero ligno crucis vel non, dixit ei Christus: "Ille iuuenis cambium fecit irrecommendabile. Nam recepit lutum et dimisit margaritam preciosissimam. 4 Recepit aurum contemptibile et dimisit signum, quo potuisset aduersarios vincere. Recepit desiderabile oculorum suorum et amisit desiderium angelorum. 5 Ideo venit tempus, quo lignum, quod nunc contempnitur, terribile apparebit. Pauci enim cogitant, quam dolorosus stabam in illo ligno, quando cor meum crepuit et nerui mei a iuncturis recesserunt." 6 Igitur beata Birgitta fecit illud lignum sancte crucis reponi in capsa honorabiliter, ne ab indignis portaretur.

Chapter 106b Qualiter beata Birgitta habuit de ligno crucis Christi et quomodo Christus ei dixit, quod sine dubio sic erat.

{ Quidam iuuenis ex successione paterna habebat quandam crucem auream, in qua recluse erant reliquie de ligno crucis Christi, 2 qui necessitate coactus crucem fregit et aurum vendidit, lignum vero sancte crucis dedit cuidam deuote mulieri, que, timens tenere lignum illud apud se, donauit illud sancte Birgitte. 3 Post hec cepit beata Birgitta dubitare, an illud esset de vero ligno crucis an non, et dum sic anxiaretur in mente, Christus ei sic dixit: "Ille iuuenis cambium fecit irremediabile. Nam recepit lutum et dimisit margaritam preciosam, 4 recepit aurum contemptibile et reiecit signum, quo potuisset vincere aduersarium. Recepit desiderabile oculorum suorum et dimisit desiderium angelorum. 5 Ideo veniet tempus, quod lignum, quod nunc contempnitur, terribile apparebit. Pauci enim cogitant, quam dolorosus stabam in illo ligno, quando cor crepuit et nerui a iuncturis recesserunt." 6 Igitur beata Birgitta hiis auditis lignum istud sancte crucis fecit in capsa honorabiliter reponi, ne ab indignis portaretur.

Chapter 107 Qualiter Christus permisit sponsam suam turbari in carencia hospicii in Roma per vnum mensem cum sua familia et postea ipsam consolabatur.

{ Cum beata Birgitta habitaret Rome in domo cardinalatus iuxta ecclesiam Sancti Laurencii in Damaso per quatuor annos, vicarius cardinalis dixit ei, quod infra vnum mensem recedens cum familia sua aliam domum sibi inquireret. 2 Ipsa vero hoc audiens tristabatur nimis eo, quod habebat secum filiam pulchram, iuuenem et nobilem et intuencium oculis desiderabilem. Ideo timebat non posse inuenire domum similem ad conseruandum honestatem suam et filie sue. 3 Et tunc cum lacrimis orauit Deum pro remedio opportuno. Qui volens probare ancillam suam dixit ei: "Vade et proba per istum mensem circueundo per vrbem, tu et confessor tuus, si forte poteris aliam domum vobis vtilem inuenire." 4 Ipsa autem obediens cum magistro suo et patre spirituali circuiuit per totum illum mensem per vrbem cum dolore et pena, nec domum aptam potuit inuenire. Filia vero eius domina Katherina, videns angustias matris et de pudore suo timens, sepe lacrimata est. 5 Cumque per duos dies ante vltimum terminum mensis fecisset parari et ligari sarcinulas suas ad dimittendum domum et hospitandum in hospiciis publicis peregrinorum, tunc dolore conflicta posuit se ad oracionem et cum lacrimis auxilium flagitabat de celis. 6 Tunc Christus apparens ei dixit: "Tu turbaris, quia domum congruam tibi inuenire non potuisti. Scias igitur, quod hoc ego permisi ad vtilitatem tuam et ad maiorem coronam, vt per experienciam probares paupertatem et dolores illos, quos pauperes peregrini, qui vadunt peregrinando extra propriam patriam, senciunt, et vt scias habere compassionem eorum. 7 Tamen scias, quod de ista domo non expelleris. Sed mittentur tibi nuncii ex parte domini domus, vt permaneas in ista domo consolata, vt hactenus fecisti, in bona pace et quiete cum tota familia tua. Et stabis ibi secura, tu et familia tua et omnes tui, nec aliquis poterit vos vlterius turbare." 8 Domina autem Birgitta leta iuit ad referendum hanc reuelacionem domino Petro, suo patri spirituali. Ilico quidam nuncius pulsauit ad ostium domus, portans litteras domini domus, in qua consolabatur eam scribens ei, quod non recederet de domo sed firmaret se et habitaret in eadem stabilis in omni pace et quiete.

Chapter 108 De beato Bryniolpho, episcopo Scarensi, quam acceptabilis erat Deo et virgini Marie.

{ Accidit, quod, cum in die purificacionis beata Birgitta esset in ecclesia Scarensi, tunc sensit odorem suauissimum et insolitum. Admirans igitur de hoc rapta fuit statim in spiritu. Et videbat tunc beatam virginem Mariam et cum ea quendam virum mire pulchritudinis, indutum pontificalibus ornamentis. 2 Tunc vero ait virgo Maria ad eam: "Scias, filia, quod iste episcopus honorauit me in vita sua et honorem opere confirmauit. Cuius vita quam acceptabilis fuit Deo, demonstrat odor, quem sensisti. 3 Nunc autem licet anima eiusdem est in conspectu Dei, tamen corpus eius iacet hic in terra sine honore. Et sic ista margarita michi dilecta locata est inter porcos." 4 De eodem episcopo habetur in secundo libro reuelacione vltima.

Chapter 109 Quomodo conscriptor harum reuelacionum curatus est a longo dolore capitis.

{ Dominus prior Petrus narrat, quod, cum ipse a puericia sua vehementissimum dolorem in capite continue pateretur, rogauit beatam Birgittam in monasterio Aluastri existentem, quod super hoc pro eo oraret. 2 Cui oranti Christus apparens dixit: "Vade et dic fratri Petro, quod a dolore capitis liberatus est. Scribat igitur audacter libros verborum meorum tibi reuelatorum, quia ipse habebit adiutores." 3 Et ab illo tempore vsque triginta annos dolorem capitis non sensit.

Chapter 110 Quod ab indigentibus cum graciarum accione accipienda sunt, que offeruntur.

{ Cum beata Birgitta a sancta ciuitate Iherusalem versus Romam rediret, regina quedam certam sibi pecunie quantitatem in Neapoli ciuitate pro subsidio ex compassione transmisit. 2 Dubitante vero illa, vtrum tale munus deberet admittere, Christus apparens ei dixit: "Numquid pro amicicia reddenda est inimicicia? Aut pro bono reddendum est malum? Aut in frigido vase reponenda est nix, vt plus frigescat? 3 Ideo quamuis regina ex frigido corde tibi dedit, quod optulit, tamen cum caritate et reuerencia a te suscipiendum est et orandum pro ea, vt ad diuinum calorem valeat peruenire. 4 Quia scriptum est: 'Aliorum habundancia suppleat pauperum defectus', et quod nulla bona opera coram Deo in obliuione erunt."

Chapter 111 Bona clericorum sunt proprium Christi, vnde vult quod pauperes sustententur.

{ Cum beata Birgitta semel in peregrinacione, pecunia, quam secum tulerat, pro honore Dei iam consumpta, inopiam pateretur, Dominus Ihesus, pro cuius amore sua largiendo alienis indigebat, apparens dixit ei oranti: 2 "Quamuis mundus meus sit et omnibus omnia dare possim, tamen, quod ex caritate offertur, accepcius est michi. Et ea libencius exigo, que propria mea sunt. Nunc autem quia bona vestra expendistis hilariter pro honore meo, ideo tempore necessitatis vestre de meo accipietis. 3 Fac ergo dici archiepiscopo huius ciuitatis sic: 'Sicut omnes ecclesie sunt mee, ita et omnes elemosine mee sunt. Da ergo michi in amicis meis de hiis, que mea sunt. Quia licet acceptum sit michi erigere muros ecclesiarum, eque tamen acceptum michi est iuuare indigentes amicos meos, qui pro amore meo bona sua exposuerunt. 4 Recordare, quod Helyam ad pauperem viduam destinaui, quem prius per coruos paueram. Non quia eo tempore aliqui vidua ista diciores non erant vel quia sine vidua prophetam, qui XL diebus impastus sustinuerat, absque alimoniis sustentare non poteram, sed hoc feci, quia de caritate vidue volui experimentum sumere, quam ego, scrutans corda et renes Deus, bene noueram, vt aliis fieret manifesta. 5 Tu ergo, qui pater es et dominus vidue, benefac viduis de meis. Quia quamuis sine te possum omnia et tu sine me nichil, volo tamen interim caritatem tuam in eis contemplari.'"

Chapter 112 Quam malum est inquietare amicos Dei.

{C um sancta Birgitta staret Rome, coquus eius ipsam sic nequiter est affatus: "Domina", inquit, "iam filius vester dominus Karolus est suspensus." Cui ipsa respondit dicens: "Prohibeat hoc Deus, et a quo hoc audiuisti?" Et ille: "Peregrini michi hoc dixerunt." 2 Postea circa finem anni idem coquus contritus et confessus obiit. Beata vero Birgitta, pro anime ipsius sollicita salute, oracioni se dedit. Elapsis autem diebus septem rapta in visionem spiritualem vidit quasi vnam trabem transuersum super infernum positam, in cuius medio sedebat anima predicti mortui. 3 Tunc apparuit virgo Maria dicens ei: "Nullus homo credit, in quanto timore sedet hic anima ista. Et hoc ideo, quia existens in corpore inquietauit amicos Dei. Verumptamen scias, quod est de numero saluandorum."

Chapter 113a Quod cantus sororum Ordinis Sancti Saluatoris et hore, quos dictauit magister Petrus, confessor sancte Birgitte, et legenda matutinalis et regula sunt ex spiritu sancto.

{ Maria dixit sancte Birgitte: "Mitte illi amico meo horas meas. Et dic ei, quod idem dictauit eas, qui dictauit regulam, et idem spiritus, qui tibi dedit lecciones scribere, ostendit et illi cantum dictare cum rebus mirabilibus. 2 Ipsi namque tantus in aures aer aduenit, quod caput eius et pectus replebantur et cor calefiebat ad caritatem Dei et, secundum quod flatus ille ei ostendit, lingua eius cantum et verba proferebat. Ideo non oportet ea breuiari. 3 Sed dic sibi, quod ostendat ea dilecto amico meo vero, episcopo Hemmingo; quod ipse velit, potest addere vel planare. Totum autem, quod ibi de infancia mea scriptum est, verum est. Et huic ecclesia contradicere non potest. 4 Et quamuis ibi non sit magistrale Latinum, pocius tamen michi verba placent ex ore istius dilecti amici mei quam ex ore alicuius magistri mundani. 5 Postea vero debent hore cum regula custodiri in monasterio Aluastri, donec locus monasterii mei consummetur."

Chapter 113b Quod idem spiritus dictauit regulam, lecciones sororum et cantum.

{ Mater Dei loquitur: "Mittas illi amico meo horas et dicas sibi, quod ille, qui dictauit regulam, et ille spiritus, qui tibi pronunciauit lecciones, idem spiritus infudit sibi dictare cantum cum signis et indiciis mirabilibus. 2 Illi enim aduenit tam vehemens ventus in auribus, ita quod cellule capitis et pectus medullitus replerentur, in qua replecione totum cor eius inflammabatur ad amorem Dei, vnde secundum replentem illam inflammacionem et leuem mocionem lingua protulit verba et notas; ideo non decet ea abbreuiare. 4 In cantu meo non est compositum magistrale et rethoricum Latinum, tamen magis placent michi verba illa de istius amici mei dilecti ore dictata quam subtilia aliquorum magistrorum mundialium."

Chapter 114a Spiritus sanctus dupliciter illuminat intellectum hominis, et quod lectura et cantus sororum Ordinis Sancti Saluato sunt ex spiritu sancto.

{ Virgo Maria loquebatur sponse Christi: "Deo non est difficilius facere quam loqui. Ipse fecerat vermes venenosos, vt sciant, quo prodire possint iuxta suam necessitatem. 2 Libencius autem se homini inclinat ad illuminandum conscienciam eius, secundum quod sibi placet, cum suorum verborum intelligencia. Et hoc facit duobus modis. 3 Primo, sicut tibi videtur, quod quasi aliqua persona dicenda tibi ostendit. Secundo modo, prout magistro tuo videbatur, quod aures sue et os aere replebantur et cor tamquam vesica ex ardenti ad Deum caritate extumescebat. 4 Vnde optinuit ipse illa scire verba, que prius ignorauit, quomodo scilicet responsoria, antiphonas et ympnos componere et cantum debuit ordinare. 5 Et ideo nullum eorum abbreuiari debet aut adaugeri. Permittitur tamen, quod verbum aliquod elucidetur, si obscurum forsitan videatur."

Chapter 114b Qualiter idem dominus Petrus dictauit predictum cantum.

{ Mater Dei loquitur: "Scire debes, quod non est difficilius facere et creare quam loqui. Ipse creauerat vermes venenatos et dederat eis intelligenciam talem, vt sciant, quo possunt repere pro victu et vita conseruanda. 2 Magis tamen ipse benignus Deus inclinatur humane nature, idest homini, ipsius mentem illuminando secundum suum benignum beneplacitum cum suorum verborum intelligencia spirituali duobus modis. 3 Primo videtur tibi, quod quasi aliqua persona demonstrat tibi ea, que dictura es. Secundo modo magistro tuo videbatur, quod quasi aures eius et os cum vento replerentur et cor eius sicut vesica, repleta ex ardenti caritate ad Deum, extendebatur, 4 et in illa cordis dulci fragracione optinuit ipse scienciam aliquorum verborum et diccionum, que prius nesciuit, et quomodo ipse responsoria, antiphonas et ympnos deberet componere ac cantum in notis ordinare. 4a Ideo vtraque ista duo sunt ex sancti spiritus induccione secundum virtutis sue distribucionem, illi, scilicet angelo, ad leccionum promulgacionem, et alteri ad cantus ordinacionem. 5 Ideo oportet neutrum eorum abbreuiari nec eciam humano carnali sensu prolongari. Tamen licitum est, quod, si aliquod verbum videtur obscurum, translacione faciliori possit elucidari."

Chapter 115a Item de eodem magistro Petro.

{ Angelus loquebatur sancte Birgitte dicens: "Dic magistro tuo, quod ipse et ego ambo sumus vnum membrum Dei. Ipse exterius, ego vero interius. 2 Scribat igitur verba, que dico tibi et, quod sibi placet, deponere potest aut addere. Ambo enim vno spiritu gubernamur."

Chapter 115b Quod angelus et dictus dominus Petrus regebantur eodem spiritu.

{ Angelus beate Birgitte loquitur, ei dicens: "Dic magistro tuo, quod nos ambo vnum membrum sumus in Deo. Ipse quasi membrum exterius, ego vero membrum interius. 2 Scribat ipse verba, que ego dico tibi, apponat et deponat, que sibi videntur apponenda et deponenda, sicut sibi placet, quia ambo nos regimur ab vno spiritu."

Chapter 116 Quam dulcis et dilectus erat Deus sancte Birgitte et econuerso.

{ Beata Birgitta loquebatur deitati dicens: "O dulcissime Deus meus. Quando dignaris visitare cor meum, brachia mea se continere non possunt, quin pectus meum amplexentur ex deifica caritate pre dulcedine, quam tunc sencio in corde meo. 2 Michi videtur, quod ita imprimeris in animam meam, vt vere sis eius cor et medulla et omnia eius intestina. Et ideo carior michi es quam vtrumque, anima scilicet et corpus meum. 3 Felix ego essem, si fecero, quod tibi sit placitum. Ergo, carissime Domine, da michi auxilium et posse ad faciendum in omnibus rebus honorem tuum." 4 Respondit Deus: "Filia, sicut cera imprimitur in sigillo, ita anima tua imprimetur spiritui sancto, vt post mortem tuam dicetur a multis: 'Ecce, iam videmus, quod spiritus sanctus cum illa erat.' 5 Et calor meus addi debet ad calorem tuum, sic quod omnes, qui ibi appropinquant, inde calefient, illuminabuntur et fortificabuntur."
 

St Birgitta of Sweden Website, 1999; Lennart Hollman, Den heliga Birgittas Reuelaciones extrauagantes (Uppsala, 1956).
 

Go to Revelationes , Book X

Return to the Birgitta of Sweden Website

JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS 1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM|| THE CLOISTER  || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER|| CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||