JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS 1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM|| THE CLOISTER || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER|| CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY || Terence through Time Website, 2002-2010

 

HROTSWITHA VON GANDESHEIM

CONVERSIO THAIDIS MERETRICIS

935-973 A.D., Mid Tenth Century

 
quam Pafnutius heremita, aeque ut Habraham, sub specie adiens amatoris convertit et, data poenitentia, per quinquennium in angusta cellula conclusit, donec, digna satisfactione deo reconciliata, XVa peractae poenitentiae die obdormivit in Christo.
 

Discipuli.
Cur obscurum, pater, vultum
nec solito geris, Paphnuti, serenum?
Pafnutius.
Cuius cor contristatur,
eius et vultus obscuratur.
Discipuli.
Pro qua re contristaris?
Pafnutius.
Pro iniuria factoris.
Discipuli.
Quae haec iniuria?
Pafnutius.
Ipsa, quam a propria
patitur creatura
ad sui imaginem condita.
Discipuli.
Terruisti nos dictu.
Pafnutius.
Licet illa inpassibilis maiestas affici non possit iniuriis,
tamen, ut usum nostrae fragilitatis
metaforice transferam in deum,
quae maior iniuria dici potest, quam quod eius imperio,
cuius gubernaculis maior mundus obtemperanter subditer,
solus minor contraluctetur?
Discipuli.
Quis est minor mundus?
Pafnutius.
Homo.
Discipuli.
Homo?
Pafnutius.
Porro.
Discipuli.
Qui homo?
Pafnutius.
Omnis.
Discipuli.
Qui potest fieri?
Pafnutius.
Ut placuit creatori.
Discipuli.
Non sapimus.
Pafnutius.
Non obvium est perpluribus.
Discipuli.
Expone.
Pafnutius.
Intendite.
Discipuli.
Ac prompta mente.
Pafnutius.
Sicut enim maior mundus ex IIII contrariis elementis,
sed at nutum creatoris secundum armonicam moderationem
concordantibus perficitur,
ita est homo non solum ab eisdem elementis,
sed etiam ex magis contrariis partibus coaptatur.
Discipuli.
Et quid magis contrarium quam elementa?
Pafnutius.
Corpus et anima: quia, licet illa sine contraria,
tamen sunt corporalia; anima autem nec mortalis,
ut corpus, nec corpus spiritalis ut anima.
Discipuli.
Ita.
Pafnutius.
Si tamen dialecticos sequimur,
nec illa contraria esse fatemur.
Discipuli.
Et quis potest negare?
Pafnutius.
Qui dialectice scit disputare;
quia usiae nihil est contrarium,
sed receptatrix est contrariorum.
Discipuli.
Quid sibi vult, quod dixisti
"secundum armonicam moderationem"?
Pafnutius.
Id scilicet, quod, sicut pressi excellentesque soni,
armoni coniuncti, quiddam perficiunt musicum,
ita dissona elementa, convenienter concordantia
unum perficiunt mundum.
Discipuli.
Mirum, quomodo dissona concordari
vel concordantia possint dissona dici.
Pafnutius.
Quia nihil ex similibus componi videtur,
nec ex his, quae nulla ratione proportionis iunguntur
et a se omni substantia naturaque discreta sunt.
Discipuli.
Quid est musica?
Pafnutius.
Disciplina una de philosophiae quadruvio.
Discipuli.
Quid est hoc, quod dicis quadruvium?
Pafnutius.
Arithmetica, geometrica, musica, astronomica.
Discipuli.
Cur quadruvium?
Pafnutius.
Quia, sicut a quadruvio semitae,
ita ab uno philosophiae principio harum disciplinarum
prodeant progressiones rectae.
Discipuli.
Veremur quiddam investigando rogitare de tribus,
quia coeptae scrupulum disputationis capedine
mentis vix penetrare quimus.
Pafnutius.
Difficile captu.
Discipuli.
Dic nobis de ea superficietenus,
cuius mentionem in praesenti facimus.
Pafnutius.
Perparum dicere scio,
quia heremicolis est incognita.
Discipuli.
Quid agit?
Pafnutius.
Musica?
Discipuli.
Ipsa.
Pafnutius.
Disputat de sonis.
Discipuli.
Uturm est una an plures.
Pafnutius.
Tres esse dicuntur, sed unaquaeque ratione
proportionis alteri ita coniungitur,
ut idem, quod accidit uni, non deest alteri.
Discipuli.
Et quae distantia inter tres?
Pafnutius.
Prima dicitur mundana sive caelestis secunda
humana, tertia, quae instrumentis exercetur.
Discipuli.
In quo constat caelestis?
Pafnutius.
In septem planetis et in caelesti spera.
Discipuli.
Quo modo?
Pafnutius.
Eo videlicet, quo illa quae in instrumentis,
quia tot spatia, pares productiones,
eaedem simphoniae repperiuntur in his
quae et in cordis.
Discipuli.
Quid sunt spatia?
Pafnutius.
Dimensiones,
quae numerantur inter planetas,
sive inter cordas.
Discipuli.
Et quid productiones?
Pafnutius.
Idem quo toni.
Discipuli.
Nec horum notitia nos tangit.
Pafnutius.
Tonus fit ex duobus sonis
et possidet rationaem epothoi numeri
sive sesquioctavi.
Discipuli.
Quanto velocius praeposita investigando satagimus
transire, tanto difficiliora nobis non desinis apponere.
Pafnutius.
Hoc exigit huiusmodi disputatio.
Discipuli.
Edissere summotenus aliquantulum de simphonis,
quo saltim sciamus significationem nominis.
Pafnutius.
Simphonia dicitur modulationis temperamentum.
Discipuli.
Quare?
Pafnutius.
Quia nunc quattuor,
nunc quinque, nunc octo sonis perficitur.
Discipuli.
Qui tres esse cognoscimus
singularum vocabula dinoscere cupimus.
Pafnutius.
Prima dicitur diateseron, quasi ex quattuor,
et possidet proportionem epitritam sive sesquitertiam.
Secunda diapente, quae constat ex quinque,
et es in ratione emiolei sive sesqualteri.
Tertia diaposon; haec fit in duplo
perficiturque sonitibus octo.
Discipuli.
Num spera et planetae proferunt sonum,
ut mereantur comparationem cordarum?
Pafnutius.
Ac maximum.
Discipuli.
Cur non auditur?
Pafnutius.
Multifariam exponunt.
Alii autumant non audiri posse propter assiduitatem;
alii propter aeris spissitudinem; quidam autem ferunt,
quod tanti enormitas sonitus
artos aurium nequeat intrare meatus;
sunt etiam, qui dicunt, quod spera tam iocundum,
tam dulcen efferat sonum, ut, si audiretur omnes,
in commune homines, semet ipsis neglectis
omnbusque postpositis studiis, ducentum sonum
ab oriente sequerentur in occidentem.
Discipuli.
Praestat, ut non audiatur.
Pafnutius
Hoc a creatore praesciebatur.
Discipuli.
Sit satis de ista; prosequere de humana.
Pafnutius.
Quid de illa?
Discipuli.
In quo percipiatur.
Pafnutius.
Non solum, ut dixi, in compagine, corporis et animae
necnon in emissione nunc gravis, nunc clarae vocis,
sed etiam in pulsibus venarum
atque in quorundam mensura menbrorum
sicut in articulis digitorum,
in quibus easdem proportiones mensurando repperimus,
quas in simphoniis praemisimus, quia musica
dicitur convenientia non solum vocum
sed etiam aliarum dissimilium rerum.
Discipuli.
Si praesciremus, quod huiusmodi nodus quaestionis
tam difficilis ad solvendum esset insciis,
maluissemus minorem mundum nescire
quam tamen difficultatis subire.
Pafnutius.
Nil officit, quo elaborastis,
cum ante ignorata experti estis.
Discipuli.
Verum; sed taedet nos philosophicae disputationis,
quia nequimus sensu emetiri scrupulum tuae rationis.
Pafnutius.
Cur me illuditis,
qui plene sum nescius, non philosophus?
Discipuli.
Et unde tibi haec, quae nos fatigando protulisti?
Pafnutius.
Tenuem scientiae guttulam,
quam de plenis sciorum pateris
effluentem, non ad colligendum residens,
sed casu praeteriens,
repertam elambi, vobiscum communicare studui.
Discipuli.
Congratulamur tuae benignitati,
sed terremur sententia apostoli,
dicentis: "nam stulta mundi elegit deus,
ut confunderet sophistica."
Pafnutius.
Sive stultus sive sophista perversa operatur,
confusionem a deo meretur.
Discipuli.
Ita.
Pafnutius.
Nec scientia scibilis deum offendit,
sed iniustitia scientis.
Discipuli.
Verum.
Pafnutius.
Et in cuius laudem dignius iustusque scientia
artium retorquetur, quam in eius, qui scibile fece
et scientiam dedit?
Discipuli.
In nullius.
Pafnutius.
Quanto enim mirabiliori lege deum omnia
in numero et mensura et pondere posuisse
quia agnoscit, tanto in eius amore ardescit.
Discipuli.
Nec iniuria.
Pafnutius.
Sed quid moror in istis,
quae vobis minimum afferunt delectationis?
Discipuli.
Enuclea nobis causam tui maeroris,
ne diutius frangamur pondere curiositatis.
Pafnutius.
Si quando experiemini,
auditu non delectabimini.
Discipuli.
Haut raro contristatur,
qui curiositatem sectatur,
sed tamen hanc nequimus superare,
quia familiaris est fragilitati nostrae.
Pafnutius.
Quaedam impudens femina
moratur in hac patria.
Discipuli.
Res civibus periculosa!
Pafnutius.
Hae miranda praenitet pulchritudine
et horrenda sordet turpitudine.
Discipuli.
Miserabile. Quid vocatur?
Pafnutius.
Thais.
Discipuli.
Illa meretrix?
Pafnutius.
Ipsa.
Discipuli.
Eius infamia nulli es incognita.
Pafnutius.
Nec mirum, quia non dignatur cum paucis ad interitum tendere,
sed prompta est omnes lenociniis suae formae illicere
secumque ad interitum trahere.
Discipuli.
Lugubre.
Pafnutius.
Nec solum nugaces vilitatem suae familiaris rei dissipant
illam colendo, sed etiam praepotentes viri pretiosae
varietatem suppellectilis pessumdant,
non absque sui damno hanc ditando.
Discipuli.
Horrescimus auditu.
Pafnutius.
Greges amatorum ad illam confluunt.
Discipuli.
Se ipsos perdunt.
Pafnutius.
Qui amentis, dum caeco corde, quis illam adeat,
contendunt, convicia congerunt.
Discipuli.
Unum vitium parit aliut.
Pafnutius.
Deinde, inito certamine,
nunc ora naresque pugnis frangendo,
nunc armis vicissem eiciendo,
decurrentis illuvie sanguinis
madefaciunt limina lupanaris.
Discipuli.
O nefas detestabile!
Pafnutius.
Haec iniuria, quam deflevi, factoris,
haec est causa mei doloris.
Discipuli.
Merito super hoc contristaris, nec dubiamus,
quin tecum contristentur cives patriae caelestis.
Pafnutius.
Quid, si illam adeam sub specie amatoris,
si forte revocari possit ab intentione nugacitatis?
Discipuli.
Qui tuae cognitationi instillavit velle,
ipse praestet efficaciam posse.
Pafnutius.
Fulcite me interim precibus assiduis,
ne superer insidiis vitiosi serpentis.
Discipuli.
Qui regem prostravit tenebricolarum
lagiatur tibi contra hostem triumpham.

Pafnutius.
Ecce, iuvenes in foro. Illos primum adibo
et, ubi hanc, quam quaero, inveniam, rogabo.
Iuvenes.
En, ignotus quidam nos adit;
experiemur, quid velit.
Pafnutius.
Heus, iuvenes, quid estis?
Iuvenes.
Urbicolae huius civitatis.
Pafnutius.
Avete.
Iuvenes.
Et tu salve,
sive sis huius patriae indigena,
sive advena.
Pafnutius.
Advena; nunc advenio.
Iuvenes.
Cur advenis? quid quaeris?
Pafnutius.
Non est dicendum.
Iuvenes.
Quare?
Pafnutius.
Quia mihi secretum.
Iuvenes.
Melius ut proferas, quia, si non es nostras,
difficile poteris aliquid inter nos negotium
absque consilio peragere incolarum.
Pafnutius.
Quid, si dixero
et dicendo aliquod mihi impedimentum excitavero?
Iuvenes.
Non a nobis.
Pafnutius.
Laetis promissionibus cedo
vestraeque fidei confidens secretum enucleo.
Iuvenes.
Nihil nostra de parte infidelitatis,
nihil tibi obviabit contrarietatis.
Pafnutius.
Quorundam relatu comperi
mulierem secus vos commorari
omnibus amabilem, omnibus affabilem.
Iuvenes.
Nosti eius nomen?
Pafnutius.
Novi.
Iuvenes.
Quid vocatur?
Pafnutius.
Thais.
Iuvenes.
Ipsa nostratium est ignis.
Pafnutius.
Ferunt illam mulierum pulcherrimam,
omniam esse delicatissimam.
Iuvenes.
Qui retulere, nihil fefellere.
Pafnutius.
Ipsius causa difficilis prolixitatem viae surripui,
ipsam ut viderem, adveni.
Iuvenes.
Nullum tibi obstat inpedimentum eam videndi.
Pafnutius.
Ubi moratur?
Iuvenes.
Ecce, mansio in proximo.
Pafnutius.
Haec, quam indice proditis?
Iuvenes.
Ipsa.
Pafnutius.
Illo pergam.
Iuvenes.
Si placet, tecum pergemus.
Pafnutius.
Malo ire solus.
Iuvenes.
Ut libet.

Pafnutius.
Tu istaec intro, Thais, quam quaero?
Thais.
Quis hic, qui loquitur, ignotus?
Pafnutius.
Amator tuus.
Thais.
Quicumque me amore colit,
aequam vicem amoris a me recipit.
Pafnutius.
O Thais, Thais, quanta gravissima itineris
currebam spatia, quo mihi daretur copia
tecum fandi tuique faciem contemplandi.
Thais.
Nec aspectum subtraho nec colloquium denego.
Pafnutius.
Secretum nostrae confabulationis
desiderat solitudinem loci secretioris.
Thais.
Ecce, cubile bene stratum
et delectabile ad inhabitandum.
Pafnutius.
Estne hic aliud penitius,
in quo possimus colloqui secretius?
Thais.
Est etenim aliud tam occultum, tam secretum,
ut eius penetral nulli praeter me nisi deo est cognitum.
Pafnutius.
Qui ceo?
Thais.
Vero.
Pafnutius.
Credis illum aliquid scire?
Thais.
Non nescio illum nihil latere.
Pafnutius.
Utrumne reris illum facta pravorum neglegere,
an sui aequitatem servare?
Thais.
Aestimo ipsius aequitatis lance singulorum merita pensari
et uniquique, prout gessit, sive supplicium sive praemium servari.
Pafnutius.
O Christe, quam miranda tuae circa nos benignitatis patientia
qui te scientes vides peccare et tamen tardas perdere!
Thais.
Cur contremiscis mutato colore?
cur fluunt lacrimae?
Pafnutius.
Tui praesumptionem horresco, tui perditionem defleo,
quia haec nosti et tantas animas perdidisti.
Thais.
Vae, vae mihi infelici!
Pafnutius.
Tanto iustius damnaberis, quanto praesumptiosius
scienter offendisti maiestatem divinitatis.
Thais.
Heu, heu, quid agis? quid infelici minitaris?
Pafnutius.
Supplicium tibi imminet gehennae,
si permanebis in scelere.
Thais.
Severitas tuae correptionis
concussit penetral pavidi cordis.
Pafnutius.
O, utinam esses
visceratenus concusa timore,
ne ultra praesumeres
periculosae delectationi assensum praebere.
Thais.
Et quis post haec locus pestiferae delectationi
in meo corde potest relinqui
ubi solum intestini maeroris amaritudo
consciique reatus nova dominatur formido?
Pafnutius.
Hoc opto,
quo resectis vitiorum spinis
emergere possit vimen conpunctionis.
Thais.
O si crederes, o si sperares me sordidulam,
milies millenis sordium offuscationibus oblitam,
ullatenus posse expiari
seu ullo conpunctionis modo veniam promereri!
Pafnutius.
Nullum enim tam grave peccatum,
nullum tam inmane est delictum,
quod nequeat expiari poenitentiae lacrimis,
si effectus sequetur operis.
Thais.
Ostende, quaeso, mi pater, quo effecu operis
promereri queam munus reconciliationis.
Pafnutius.
Contempne saeculum, fuge lascivorum
consortia amasionum.
Thais.
Et quid mihi tunc erit agendum?
Pafnutius.
In secretum locum sededendum,
in quo te ipsam discutiendo possis lamentari
enormitatem tui dilecti.
Thais.
Si hoc speras proficere,
non addo momentum morulae.
Pafnutius.
Non dubito, quin prosit.
Thais.
Da mihi aliquantuli spatium tempuscoli,
ut proferam mammonam, quam male collectam
diu servavi.
Pafnutius.
Ne solliciteris pro ea. Non desunt, qui utentur inventa.
Thais.
Non ob id sollicitor, ut vel mihi servare
vel amicis vellem dare; sed nec egenis conor dispensare,
quia non arbitror pretium piacli aptum esse ad opus beneficii.
Pafnutius.
Recte arbitraris.
Et quid de congestis actum ire meditaris?
Thais.
Igni tradere et in favillam redigere.
Pafnutius.
Quam ob rem?
Thais.
Ne retineantur in mundo, quae male adquisivi
non absque mundi factoris iniuria.
Pafnutius.
O, quam mutata es ab illa, quae prius eras,
quando illicito amore flagrabas,
avaritiae calore aestuabas!
Thais.
Fortasse mutabor in melius, si annuerit deus.
Pafnutius.
Non est difficile inmutabili eius substantiae
res, ut libet, mutare.
Thais.
Ibo, et, quae cogitavi, opere complebo.
Pafnutius.
Vade in pace citiusque ad me revertere.
 

Thais.
Convenite, properamini,
nequam amoatores mei.
Amatores.
Vos Thaidis nos vocantis.
Adventum maturemus,
ne illam tardando offendamus.
Thais.
Accelerate, accedite,
ut queam vobiscum verba miscere
Amatores.
O Thais, Thais,
quid sibi vult rogus, quem construis?
Cur pretiosarum varietatem
divitiarum iuxta rogum congeris?
Thais.
Rogatis?
Amatores.
Admiramur satis.
Thais.
Exponam citius.
Amatores.
Hoc optamus.
Thais.
Aspicite.
Amatores.
Quiesce, quiesce, Thais.
Quid agis? num insanis?
Thais.
Non insanio, sed sanum sapio.
Amatores.
Ut quid haed perditio quadringentarum auri librarum
cum aliarum diversitate gazarum?
Thais.
Omne, quod iniuste a vobis extorsi,
igne volo cremari,
ne ullus fomes vobis relinquatur sperandi
me ultra vestro amori cedendi.
Amatores.
Subsiste paulisper, subsiste
et materiam tuae perturbationis detege.
Thais.
Non subsisto
nec sermonem vobiscum confero.
Amatores.
Cur dedignando nos fastidis?
num alicuius infidelitatis non arguis?
nonne semper satisfecimus tuis votis?
et tu iniquo odio nos gratis insectaris.
Thais.
Dimittite; nolite vestem meam adtrahendo scindere.
Sit satis, quod hucusque peccando vobis consensi:
finis instat peccandi
tempusque nostri discidii.
Amatores.
Quo tendit?
Thais.
Ubi nemo vestrum post haec me videbit.
Amatores.
Papae!
Quid hoc monstri est, quod nostri deliciae, Thais,
quae divitiis affluere semper laboravit,
quae mentem a lascivia numquam retraxit
et se voluptati penitus dedit,
tanta auri gemmaumque insignia
absque retractatione perdidit
et nos sui amasiones dedignando sprevit
subitoque non comparuit?
 

Thais.
En, pater Pafnuti, venio
ad sequendum tibi promptissima.
Pafnutius.
Quia moram in veniendo fecisti, coartabat nimis
verendo te iterum implicitam esse saecularibus negotiis.
Thais.
Ne id vereare,
quia multo aliud mihi versatur in mente;
nam res familiares iuxta velle meum disposui
meisque amasionibus publice abrenuntiavi.
Pafnutius.
Quia his abrenuntiasti, superno amatori
iam nunc poteris copulari.
Thais.
Tuum est, mihi
velut radio praescribere,
quid me oporteat factum ire.
Pafnutius.
Sequere me.
Thais.
Sequar enim ambulatione;
o utinam sequerer et actione!
 

Pafnutius.
Ecce coenobium,
in quo sacrarum virginum
nobile commoratur collegium.
Eo loci gestio te mansum ire
agendae spatium poenitentiae.
Thais.
Non contraluctor.
Pafnutius.
Intrabo
et abbatissam, ductricem virginum,
pro tui susceptione placabo.
Thais.
Quid iubes me interim agere?
Pafnutius.
Mecum pergere.
Thais.
Ut iubes.
Pafnutius.
Ecce, abbatissa occurrit.
Admiror, quis illi non adesse
tam cito retulerit.
Thais.
Fama,
quae nulla stringitur mora.
 

Pafnutius.
Oportune occurris
illustris abbatissa:
te ipsam quaero.
Abbatissa.
Gratanter advenis, venerande pater Pafnuti.
Benedictus tui adventus, dilecte dei.
Pafnutius.
Beatitudinem aeternae benedictionis
infundat tibi gratia omniparentis.
Abbatissa.
Unde hoc mihi, ut sanctitas tua dignaretur invisere
exiguitatem habitationis meae?
Pafnutius.
Opus est tuo iuvamine
in aliqua sollicitanda necessitate.
Abbatissa.
Iube solummodo levi famine,
quid me velis agere:
et ego tui iussa complere
tuisque votis studebo pro viribus satisfacere.
Pafnutius.
Attuli capellam semivivam,
dentibus luporum nuper abstractam,
quam tui miseratione foveri,
tui sollicitudine gestio mederi,
quoadusque, abiecta haedinae pellis austeritate,
ovini velleris induatur mollitie.
Abbatissa.
Expone enucleatius.
Pafnutius.
Istaec, quam vides, meretricio more vitam instituit.
Abbatissa.
Miserabile.
Pafnutius.
Seseque totam lasciviae dedit.
Abbatissa.
Semet ipsam perdidit.
Pafnutius.
At nunc, me hortante Christoque cooperante,
frivola, quae sectabatur, odiendo refugit
et castum sapit.
Abbatissa.
Mutationis auctori grates.
Pafnutius.
Quia enim aegritudo animarum
aeque ut corporum contrariis
curanda est medelis, consequens est,
ut haec, a solita saecularium
inquietudine sequestrata,
sola in angusta retrudatur cellula,
quo liberius possit discutere sui crimina.
Abbatissa.
Hoc potissimum prodest.
Pafnutius.
Manda,
ut quantocius cellula construatur.
Abbatissa.
Parvo spatio perficiatur.
Pafnutius.
Nullus introitus,
nullus relinquatur aditus,
sed solummodo exigua fenestra,
per quam modicum possit victum accipere,
quem statutis diebus et horis
illi debebis parce praebitum ire.
Abbatissa.
Vereor, quo delicatae teneritudo mentis
aegre patiatur difficultatem tanti laboris.
Pafnutius.
Ne id vereare; tam grave delictum
forte desiderat sperare remedium.
Abbatissa.
Verum.
Pafnutius.
Taedet me magis morarum,
quia timeo illam corrumpi visitatione hominum.
Abbatissa.
Cur taedium pateris! cur illam non includis?
Ecce, cellula, quam desiderasti, est perfecta.
Pafnutius.
Placet. Ingredere, Thais, habitaculum
tuis facinoribus deflendis satis congruum.
Thais.
Quam breve, quam obscurum
et quam incommodum
tenellae mulieri ad inhabitandum!
Pafnutius.
Cur habitaculum execraris?
cur ingredi horrescis?
Decet, ut, quae actenus fuisti indomite vaga,
nunc tandem in solitario
refreneris loco.
Thais.
Mens assueta lascivae
haut raro inpatiens est austerioris vitae.
Pafnutius.
Ideo debet habenis disciplinae stringi,
quoadusque desinat contraluctari.
Thais.
Quod iubet tua paternitas,
non recusat subitum ire mea vilitas;
sed quaedam inoportunitas
inest huic habitationi difficilis
ad sufferendum meae fragilitati.
Pafnutius.
Quae haec inoportunitas?
Thais.
Erubesco dicere.
Pafnutius.
Ne erubescas, sed penitus detege.
Thais.
Quid inoportunius
quidve poterit esse incommodius,
quam quod in uno eodemque loco
diversa corporis necessaria supplere debebo?
Nec dubium, quin ocius fiat inhabitabilis
prae nimietate foetoris.
Pafnutius.
Formida perpetis crudelitatem gehennae
et desine transitoria pertimesere.
Thais.
Fragilitas mei cogit me terreri.
Pafnutius.
Convenit, ut male blandientis
dulcidinem delectationis
luas molestia nimii foetoris.
Thais.
Non recuso, non nego, me sordidam
non iniuria foedo sordidoque habitatum ire in tugurio,
sed hoc dolet vehementius,
quod nullus est relictus locus, in quo apte et caste,
possim tremendae nomen maiestatis invocare.
Pafnutius.
Et unde tibi tanta fiducia,
ut pollutis labiis
praesumas proferre nomen inpollutae divinitatis?
Thais.
At a quo veniam sperare
cuiusve salvari possum miseratione,
se ipsum prohibeor invocare, cui soli deliqui
et cui uni devotio orationum debet offerri?
Pafnutius.
Debes plane orare non verbis, sed lacrimis,
non sonoritate tinnulae vocis, sed conpuncti rugitu cordis.
Thais.
Et si vetar deum verbis orare,
quomodo possum veniam sperare?
Pafnutius.
Tanto celerius mereberis,
quanto perfectius humiliaberis.
Dic tamen: 'Qui mi plasmasti,
miserere mei!'
Thais.
Opus est eius miseratione,
ne frangar in dubio certamine.
Pafnutius.
Certa viriliter,
ut possis triumphum obtinere feliciter.
Thais.
Tuum est pro me orare,
ut merear palmam victoriae.
Pafnutius.
Non opus est monitu.
Thais.
Spero.
Pafnutius.
Tempus est, ut optatas
solitudinis repetam latebras
et karos visitem discipulos;
tuae igitur sollicitudini,
tuae pietati, venerabilis abbatissa,
hanc captivam committo,
ut et corpus delicatum
mediocriter foveas necessariis
et animam sufficienter reficias
saluberrimis monitis.
Abbatissa.
Ne solliciteris pro ea,
quia eam materno
affectu fovebo.
Pafnutius.
Vadam
Abbatissa.
In pace.
 

Discipuli.
Quis pulsat portam?
Pafnutius.
Ehe!
Discipuli.
Vox Pafnutii, patris nostri.
Pafnutius.
Amovere pessulum.
Discipuli.
O pater, salve.
Pafnutius.
Avete.
Discipuli.
Coartabamur nimium
pro diutina absentia tui.
Pafnutius.
Iuvat, quod abfui.
Discipuli.
Quid actum est de Thaide?
Pafnutius.
Iuxta meum velle.
Discipuli.
Ubi moratur?
Pafnutius.
In exigua cellula
deflet sui commissa.
Discipuli.
Laus sit summae trinitati.
Pafnutius.
Et benedictum
nomen eius tremendum
nunc et per aevum.
Discipuli.
Amen.

Pafnutius.
Ecce,
tres mansurni poenitentiae Thaidis transiere,
et ego ignoro,
utrumne deo acceptabilis sit eius conpunctio.
Surgam et vadam
ad fratrem meum Antonium,
quo mihi manifestetur
per eius interventum.
 

Antonius.
Quid insperatae iocunditatis accidit?
quid novi gaudii mihi contigit?
Num hic est frater
et coheremicola meus Pafnutius?
Ipse est.
Pafnutius.
Sum etenim.
Antonius.
Bene, frater, venisti,
bene me adveniendo laetificasti.
Pafnutius.
Haut minus tripudio tui visu,
quam tu mei adventu.
Antonius.
Quae haec causa tam acceptabilis,
tam grata nobis,
quae te huc duxit de tuis laetibulis?
Pafnutius.
Enucleo.
Antonius.
Hoc desidero.
Pafnutius.
Ante hoc trennium morabatur
secus nos quaedam meretrix,
nomine Thais,
quae non solum sese perditioni dedit,
sed etiam perplures secum ad interitum
trahere consuevit.
Antonius.
Heu, gemenda consuetudo!
Pafnutius.
Hanc sub specie amatoris adii,
et lascivientem animum
nunc suavibus hortamentis
blandiendo mulcebam
nunc acrioribus monitis
minitando terrebam.
Antonius.
Hoc temperamentum
eius lasciviae fuit necessarium.
Pafnutius.
Tandem cessit,
et, spreta reprehensibili
consuetudine, castitatem elegit
seseque in angustissima cellula
conclude consensit.
Antonius.
Delector audiendo, in tantum,
ut omnes praecordiorum venae
intrinsecus exiliant gaudendo.
Pafnutius.
Decet tui sanctitatem;
et ego quidem,
licet supra modum gaudeo
de conversione,
si levi tamen conturbor sollicitudine,
eo quod vereor eius teneritudinem
aegre ferre diutinum laborem.
Antonius.
Ubi adest vera dilectio,
non deest pia compassio.
Pafnutius.
Unde tuam dilectionem efflagito,
ut tu tuique discipuli mecum in
orationibus concordando
velitis persistere,
quoadusque caelitus demonstretur,
utrumne benignitas divinae miserationis
ad indulgentiam adhuc mollita est
poenitentis lacrimis.
Antonius.
Consentimus tuae petitioni libenter.
Pafnutius.
Nec dubito vos a deo exauditum iri clementer.

Antonius.
Ecce, evangelica promissio
in nobis est impleta.
Pafnutius.
Quae haec promissio?
Antonius.
Ea videlicet,
quae consentientes in oratione
promisit omnia impetrare posse.
Pafnutius.
Quid est?
Antonius.
Paulo, meo discipulo,
ostensa est quaedam visio.
Pafnutius.
Voca illum.
Antonius.
Paule, accede
et, quae vidisti, Pafnutio expone.
Paulus.
Videbam in visione lectulum
candidulis palliolis in caelo magnifice stratum,
cui quattuor splendidae virgines praeerant
et quasi custodiendo astabant;
at ubi iocunditatem mirae claritatis aspiciebam,
intra me dicebam:
"Haec gloria nemini magis congruit
quam patri et domino meo Antonio".
Antonius.
Tali me non dignor beatitudine.
Paulus.
Quo dicto
intonuit vox divina, dicens:
"Non, ut speras, Antonio,
sed Thaidi meretrici servanda est haec gloria.'
Pafnutius.
Laus dulcedini tuae miserationis,
Christe, unice dei,
quod mei tristitiam
tam pie dignatus es consolari.
Antonius.
Dignus est laudari.
Pafnutius.
Ibo
et mei captivam visitabo.
Antonius.
Tempus est,
ut illi et spem veniae
et solamen promittas beatitudinis aeternae.

Pafnutius.
Thais, mea adoptiva filia,
aperi fenestram, ut te videam.
Thais.
Quis loquitur?
Pafnutius.
Pafnutius, pater tuus.
Thais.
Unde mihi iocunditas tantae laetitiae,
ut tu me peccatricem dignareris visitare?
Pafnutius.
Licet per hoc trennium absens essem corpore,
haut modicum tamen sollicitatus sum pro tui salute.
Thais.
Non dubito.
Pafnutius.
Expone mihi historiam tuae conversationis
modumque deo egisse.
Thais.
Hoc possum exponere, quod non nescio me
nichil dignum deo egisse.
Pafnutius.
Si deus iniquitates observabit,
nemo sustinebit.
Thais.
Si tamen, quid fecerim, vis scire,
numerositatem meorum scelerum intra
conscientiam quasi in fasciculum collegi
et pertractando mente semper inspexi,
quo, sicut naribus numquam molestia foetoris,
ita formido gehenne non abesset visibus cordis.
Pafnutius.
Quia te compunctione punisti,
ideo veniam meruisti.
Thais.
O utinam!
Pafnutius.
Da manum, ut te educam.
Thais.
Noli, pater venerande,
noli me sordidulam his immunditiis abstrahere,
sed sine in loco meis meritis condigno mansum ire.
Pafnutius.
Tempus est, ut levigato timore
insipias vitam sperare,
quia tui poenitentia
acceptabilis est deo.
Thais.
Eius pietati
laudem ferant omnes angeli,
quia non sprevit humilitatem
cordis contriti.
Pafnutius.
Esto stabilis in dei timore
et permane in eius dilectione.
Post quindecim namque dies
homines exues
et tandem, felici cursu peracto,
superna favente gratia,
transmigrabis ad astra.
Thais.
O utinam mererer poenas evadere
vel saltim clementius exuri mitiori igne!
Non est enim hoc mei meriti,
ut doner beatitudine interminabili.
Pafnutius.
Gratuitum dei donum
non pensat humanum meritum,
quia, si meritis tribueretur,
gratia non diceretur.
Thais.
Unde laudet illum caeli concentus
omnisque terrae surculus,
necnon universae animalis species
atque confusae aquarum gurgites,
quia non solum peccantes patitur,
sed etiam poenitentibus praemia gratis largitur.
Pafnutius.
Hoc illi antiquitus fuit in more,
ut mallet misereri quam ferire.
 

Thais.
Noli abire, pater venerabilis,
sed adesto mihi pro solacio
in hora meae dissolutionis.
Pafnutius.
Non abeo, non discedo,
donec, anima super aethra plaudente,
corpus tradam sepulturae.
Thais.
En, incipio mori.
Pafnutius.
Nunc est tempus orandi.
Thais.
Qui plasmasti me, miserere mei
et fac felici reditu ad te reverti
animam, quam inspirasti.
Pafnutius.
Qui factus a nullo, vere es sine materia forma,
cuius simplex esse hominem, qui non est
id quod est, ex hoc et hoc fecit consistere,
da diversas partes huius solvendae hominis
prospere repetere principium sui originis,
quo et anima caelitus indita
caelestibus gaudiis intermisceatur,
et corpus in molli gremio terrae suae materiae,
pacifice foveatur, quoadusque,
pulverea favilla coeunte
et vivaci flatu redivivos artus iterum intrante,
haec eadem Thais resurgat perfecta,
ut fuit, homo, inter candidulas oves collocanda
et in gaudium aeternitatis inducenda;
tu, qui solus es id quod es,
in unitate trinitatis regnas et gloriaris per infinita
saecula saeculorum.
 

JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS 1997-2017 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM|| THE CLOISTER || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER|| CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||