JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS ©1997-2015 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM|| THE CLOISTER || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER|| CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY || Text courtesy of Willis Johnson.
 

CHANCELLOR ARCHBISHOP ARUNDEL

CONSTITUTIONS, 1408


Transcribed by Katherine Zieman from Thomas Rymer, Foedera, conventiones, litterae, et cujuscunque generis acta publica inter reges Angliae et alios quosvis imperatores, reges, pontifices, principes, vel communitates (1101-1654). (London 1704-35). Text made available to us by Willis Johnson.



Jean Creton, Histoire du roy Richard II,  c. 1405
Archbishop Arundel, British Library, MS Harley 1319, fol. 12

HE document prohibits the unlicensed laity from teaching or writing theology or translating the Bible into English , is written in reaction to John Wyclif's Lollardy. It is likely this draconian document which caused Julian of Norwich to revise her Showing of Love Long Text, excising from it most scriptural references, to produce the Amherst Manuscript Short Text, the Long Text written when she was fifty, the Amherst Short Text when she was seventy. It specifically and repeatedly prohibits teaching even in cemeteries - and Julian's anchorhold was in the cemetery of St Julian's Church in Norwich, this teaching of the alphabet and Catechism to young children likely having been her livelihood. For Julian's knowledge and earlier translation into Middle English of the Bible in Hebrew, see http://www.umilta.net/judaism.html. For further discussion, Anchoress and Cardinal: Julian of Norwich and Adam Easton, O.S.B. See Nicholas Watson, 'Censorship and Cultural Change in Late-Medieval England: Vernacular Theology, the Oxford Translation Debate, and Arundel's Constitutions of 1409'. Speculum 70 (1995), 822-864; 'The Composition of Julian of Norwich's Revelation of Love'. Speculum 68 (1993), 637-683. Piers Plowman was similarly revised and shortened, according to Jill Mann, 'The Power of the Alphabet: A Reassessment of the Relation between the A and B Versions of Piers Plowman ', The Yearbook of Langland Studies 8, ed. John A. Alford and James Simpson (East Lansing, Michigan: Colleagues Press, 1995), pp. 2-50. The movement was political as well as theological, the punishment, that for both treachery to the King and heresy in the Church, hence execution by both hanging in chains and burning, as was already done to Margery Kempe's curate of St Margaret's, Lynn, William Sawtre. Jean Gerson, Chancellor of the University of Paris, and Thomas Arundel, Chancellor of England and Archbishop of Canterbury, both silenced the movement amongst men and women on the Continent and in England that produced some of the Church's greatest contemplative writings. We are witnessing here an internal terrorism, accompanied by theatrically public trauma, promulgated by the King's Archbishop/Chancellor against his own people, requiring the licensing of conformity in theology coupled with politics, privileging the so-licensed male clergy against the laity and especially against women. For an excerpt with translation, see also http://www.archive.org/stream/recordsoftheengl028111mbp, pp. 79-80.

Translation/Abstract:

I. That no one can preach without a licence. II. On the punishment for those preaching without a licence in a church or cemetery or other place. III. That the preacher must conform or be punished. IV. Of the penalties for preaching on the sacraments of the altar and other sacraments against the Church’s teaching. V. That no teacher with only an MA or BA instruct children about the sacraments. VI. That no book or treatise of John Wyclif may be read, before it is examined. VII. That no text of Holy Scripture may be translated into English. VIII. That no one join those opposed to these conclusions, propositions and good customs. IX. That no one may question the Articles Holy Church determines. X. That no chaplain may celebrate in the Canterbury Archdiocese without testimonial letters. XI. That at the University of Oxford an inquisition should be held each month concerning these principles. XII. Of the penalties for countering these. XIII. Of the procedures to be followed in such cases.

 

ONSTITUTIONES domini Thomae Arundel, Cantuariensis archiepiscopi, factae in convocatione praelatorum et cleri Cantuariensis provinciae, in ecclesia cathedrali S. Pauli London. incepta 14. die mensis Januarii, A. D. M.ccc.viii. et translationis suae an. xiii. contra haereticos. Ex reg. Arundel II. fol. 10. et MS. Eli. 235. et MS Lamb. 17.

HOMAS, permissione divina Cantuariensis archiepiscopus, totius Angliae primas, et apostolicae sedis legatus, universis et singulis venerabilibus fratribus coepiscopis, et suffraganeis nostris, abbatibus, et prioribus, ecclesiarum cathedralium decanis, archidiaconis, praepositis, et canonicis, ecclesiarum parochialium rectoribus, vicariis, et capellanis, ac clericis et laicis quibuscunque per nostram Cantuariensem proviniciam ubilibet constitutis, salutem, et doctrinae sanctae matris ecclesiae firmiter inhaerere. Reverendissimae synodo injuriam fecisse dignosciatur, qui semel ibidem discussa atque diffinita revolvit; et cum quis de principali terreno judicio disputare praesumens, sacrilegii poenae subjicitur, prout civilis sapientiae et legis humanae manifeste tradit auctoritas; multo magis qui praecepta legum et canonum ab aeternae vitae et mortis clavigero, vicem non puri hominis, sed veri Dei gerente in terris, et cui ipse Deus caelestis imperii jura commisit, rite edita, canonice promulgata, ac etiam a sanctis patribus praedecessoribus nostris, usque ad gloriosam sanguinis effusionem, et cerebri voluntariam sparsionem firmiter observata, suae innitentes prudentiae, temerarie violare praesumunt, ac eisdem doctrinis variis contraveniunt, ipsaque verbis et factis contemnunt, sunt poena graviori plectendi, ac tanquam membra putrida a corpore militantis ecclesiae celeriter abscindendi. Considerare enim deberent, quod in Antiquo traditur Testamento, Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, id est, primi inter eos fuerunt; ac in Novo inter apostolos discretio quaedam fuit, et licet omnes essent apostoli, Petro tamen a Domino concessum est, et ipsi apostoli inter se voluerunt idipsum, ut reliquis omnibus praeesset apostolis, et dictus Cephas, id est, caput, principatum apostolorum teneret, cui dictum est, "Tu aliquando conversus, confirma fratres tuos"; quasi diceret, si dubium inter eosdem emerserit, ipsorumve aliquis in via fidei, justitiae, morum, aut rectae conversationis erraverit, tu ipsum confirmes in bono; quod profecto non dixisset Dominus, si alios sibi minime decreverit obedire.

Scimus tamen, et, quod dolenter referimus, indies experimur, quod antiquus sophista christiani nominis inimicus, praescius quod sana doctrina ecclesiae, a sanctis patribus antiquitus terminata, suis malitiis obviaret, si populum Dei in unitate fidei sub uno capite et ecclesia praeservet, ipsam doctrinam mediis excogitatis nititur extirpare; vita mentitur esse virtutes, et sic per mentita suffragia inter populum catholicum emittit discordias, ad effectum, ut aliis sic aliisque sic abeuntibus, ecclesiam malignantium sibi constituere poterit ab universali sancta matre ecclesia nequiter discrepantem; in qua ipse Sathanas in angelum lucis se transformans, praetensam stateram gestans in manu, summam aequitatem praetendit, dum sanctae matris ecclesiae doctrinam pristinam, observantiasque ejusdem a sanctis patribus terminatas et traditas, sub certis fictitiis suadeat fore perversas, et alis nova docenda, quae secundum mendaciorum suorum fictitias magis inducant bonum, licet ipse in veritate bonum non velit, aut cogitet, sed ut schisma seminet, et opinionibus variis atque contrariis in ecclesia susctiatis, fides minuatur hinc inde, ac Paganis, Judaeis, et aliis incredulis et perversis, ex hujusmodi verborum certamine profanentur veneranda divina mysteria; sicque verificatur illa figura Apocal. "Sedens in equo nigro stateram gestat in manu": per quam intelliguntur haeretici, qui primo ad instar staterae aequa et justa proponunt, ut audientium corda ad se alliciant; sed postea apparet equus niger, intentio videlicet in qua resident maledicta; ipsi namque sub diversa facie et effigie justae staterae cum cauda equi nigri, haereses et errores spargentes, repercuntiunt venenosi, atque sub specie boni infinita scandala suscitant, et per electas ad malum personas ipsa in populo nequiter publicantes, tanquam mellis dulcedinem veneno (ut sumatur libentius) immiscentes, per subtilitates obliquas causant, ut error, veritas; nequitia, sanctitas et Christi voluntas simulentur. Sed et ipsae, proh dolor! personae sic electae ante praedicant, quam mittantur, et ante seminare praesumunt, quam ipsum semen a palea discreto examine separetur; prohibitiones et decreta canonum contra hujusmodi pestilentes seminatores provide promulgata minime ponderantes, victimam, ut ita loquamur, diabolicam sanctae militantis ecclesiae obedientiae anteponunt.

Nos igitur considerantes, quod error, cui non resistitur, approbari videtur, et nimis late pandit sinum, qui viperae ibidem venenum conantis effundere non resistit; volentesque de pedibus nostris excutere pulverem, ac sanctae matris ecclesiae honori prospicere, unamque sanctam doctrinam in ecclesia Dei, et praesertim in nostra Cantuariensi provincia, quatenus nobis cum Deo possibile fuerit, seminari debere, ad augmentum fidei et cultus divini, eradicatis primitus zizaniis, ac malis, et scandalis, quae ratione perversae praedicationis et doctrinae insanae hucusque orta sunt, et plus verisimiliter oriri poterunt infuturum, via convenienti atque possibili obviare, et animarum periculis, quae praemissorum praetextu novimus provenisse, providere celeriter, necnon et omnia removere obstacula, per quae haec nostra provisio poterit impediri; de conslio et assensu omnium suffraganeorum nostroroum, et aliorum praelatorum in hac cleri convocatione praesentium, et procuratorum absentium, atque ad instantem petitionem procuratorum totius cleri nostrae Cantuariensis provinciae, in uberiorem n fortificationem juris communis in hac parte editi, poenas adjicientes condignas et infrascriptas, statuimus, decernimus, et ordinamus.

I. CONSTITUTIO. Quod nullus praedicet absque licentia, nisi persona fuerit in jure privilegiata.

Quod nullus secularis aut regularis ad praedicandum verbum Dei a jure scripto minime auctorizatus, privilegiove speciali munitus, officium sive exercitium praedicationis ejusdem verbis Dei in se assumat, populove aut clero quovismodo praedicet, in Latine sermone, vel vulgari, in ecclesia, aut extra, nisi primi diocesano illius loci, in quo sic praedicare nititur, se praesentet, et examinationem subeat; sicque deinde tam moribus quam scientia repertus idoneus, per ipsum dioecesanum ad praedicandum mittatur ad aliquam certam parochiam, vel ad plures, prout eidem ordinario secundum qualitatem personae videatur expediens; nec etiam aliquis praemissorum praedicare praesumat, nisi de missione seu auctorizatione est, veniat in forma limitata in eo; et qui de privilegio speciali venire se asserunt, privilegium ipsum rectori aut vicario loci, ubi praedicant, realiter exhibeant; qui vero per locorum dioecesanos se missos fore praetendunt, ipsius dioecesani literas, sub sigillo suo magno ad hoc sibi confectas, similiter ostendant: curatum vero perpetuum intelligimus a jure ad locum et populum curae suae. Si tamen praemissorum quisquam propter errores aut haereses, quos ante forsan praedicasse, asseruisse, aut docuisse praetenditur, per loci dioecesanum aliumve superiorum a praedicatione hujusmodi suspensus fuerit, sive prohibitus, extunc de praedicando alicui in nostra provincia antedicta se nullatenus intromittat, donec ad ipsius suspendentis sive prohibentis justum arbitrium defectum suum purgaverit, et ad praedicandum legitime fuerit restitutus; super quo, literas testimoniales ipsius restituentis ad locum quemcunque, in quo postea praedicabit, secum deferre, et modo supradicto exhibere realiter tenatur. Sacerdotes vero parochiales, sive vicarii temporales, et non perpetui, in forma supradicta non missi, in ecclesiis illis, in quibus officia hujusmodi gerunt, illa sola simpliciter praedicent, una cum precibus consuetis, quae in constitutione provinciali a bonae memoriae Johanne, praedecessore nostro, bene et sancte in suppletionem ignorantiae sacerdotum edita, quae incipit "Ignorantia sacerdotum", continentur expresse; quam in singulis ecclesiis parochialibus nostrae Cantuariensis provinciae, infra tres menses post publicationem praesentium fieri volumus, et prout ipsa postulat, annis et temporibus singulis per ipsos sacerdotes effectualiter declarari. Et ne hoc salubre statutum ratione exactionis pecuniae, difficultatisve alterius tendere videatur ad noxam; volumus et ordinamus, quod examinatio personarum, de qua superius fit mentio, ac literae dioecesani faciendae eisdem sine aliquali exactione pecuniae, per ipsos, quorum interest, et ad quos spectare et pertinere dignoscitur, celeriter expediantur, et gratis, difficultate quacunque semota. Si quis autem hoc nostrum antiqui juris executivum statutum post publicationem ejusdem scienter violare praesumpserit, contra formam in eodem descriptam, sua temeritate propria praedicando, sententiam excommunicationis majoris incurrat ipso facto, cujus absolutionem nobis et successoribus nostris tenore praesentium specialiter reservamus. Quodsi hujusmodi praedicator, hoc salubri statutuo contempto, ipsamque majoris excommunicationis sententiam minime ponderans, se secundo ingesserit, praedicando, docendo, asserendo, pertinaciterve verbo aut facto innuendo, non posse per ecclesiam in personis praelatorum ejusdem sic statui, sententia excommunicationis praedicta per superiores locorum aggrevatur debite contra eos, et inhibeatur eisdem omnis communio Christi fidelium, ac super hoc legitime convicti, nisi resipiscant et abjuravit in forma ecclesiae consueta, per loci ordinarium pro haereticis declarentur, et extunc pro haereticis et schismaticis ab omnibus reputentur, ad omnem juris effectum, haeresisque et schismatis poenas in jure expressas incurrant ipso facto; et praesertim ut bona eorundem ipso jure censeantur confiscat, et ab illis, quorum interest, occupentur; ipsorumque fautores, receptatores, et defensores, si per superiores suos in hac parte legitime moniti, non destiterint, infra mensem super hoc convicti, simili in omnibus poena percellantur.

II. CONSTITUTIO. De poena admittentium praedicare absque literis.

Preaterea nullus clericus aut populus cujuscunque parochiae aut loci nostrae Cantuariensis provinciae, aliquem in ecclesiis, coemeteriis, aut locis aliis quibuscunque ad praedicandum admittat, nisi prius de auctorizatione, privilegio, aut missione ejusdem, juxta formam supradictam fuerit facta fides; alioquin ecclesia, coemeterium, seu locus quiscunque, in quo sic praedicatum fuerit, ipso facto ecclesiastico subjaceat interdicto, sicque maneat interdictus, quousque ipsi sic admittentes seu praedicare permittentes, se congrue emendaverint, et per loci dioecesanum seualium superiorem ipsum interdictum obtineant, in debita juris forma relaxari.

III. CONSTITUTIO. Quod praedicator conformet se auditorio, aliter puniatur.

Insuper, sicut bonus paterfamilias triticum spargit in terram ad hoc dispositam, ut fructum plus afferat; volumus et mandamus, ut praedicator verbi Dei veniens juxta formam superius annotatam, in praedicando clero sive populo, secundum materiam subjectam se honeste habeat, spargendo semen secundum convenientiam subjecti auditorii; clero praesertim praedicans de vitiis pullulantibus inter eos, et laicis de peccatis inter eos communiter usitatis, et non e contra; alioquin sic praedicans secundum qualitatem delicti, per loci ordinarium canonice et acriter puniatur.

IV. CONSTITUTIO. De poena temere disputantium de sacramento altaris, et aliis sacramentis, contra determinationem ecclesiae.

Item, quia turpis est pars, quae non convenit suo toti, decernimus et ordinamus, ut nullus hujusmodi praedicator, aut alia quaevis persona de sacramento altaris, matrimonio, peccatorum confessione, aliove quocunque sacramento ecclesiae, sue fidei articulo aliter doceat, praedicet, aut observet, quam quod per sanctam matrem ecclesiam reperitur discussum, nec vertat in dubium, quod per ecclesiam terminatum fuerit aut decisum, nec verba scandalosa circa eadem scienter proferat publice vel occulte, neque sectam aut speciem haeresis quamcunque praedicet, doceat, vel observet, contra sanam ecclesiae doctrinam. Qui autem contrarium post publicationem praesentium scienter et pertinaciter attemptare praesumpserit, excommunicationis sententiam ipso facto incurrat; a qua, excepto mortis articulo, minime absolvatur, nisi abjuratione praemissa de haeresi generaliter vel simpliciter in forma ecclesiae consueta, ad arbitrium ordinarii, in cujus territorio convincitur deliquisse, se correxerit, et de ac pro commissis poenitentiam recipiat salutarem. Quodsi secundo se ingesserit, recidivaverit, seu relapsus fuerit, convictus legitime, pro haeretico et relapso sententialiter declaretur, et ipsius bona pro confiscatis habeantur, et ab illis, quorum interest, occupentur. Poenitentiam vero, de qua superius fit mentio, volumus esse talem, quodsi quis contrarium determinatis per ecclesiam, videlicet in decretis, decretalibus, seu constitutionibus nostris provincialibus, quamcunque vel haeresis speciem sive sectam publice vel occulte docuerit, praedicaverit, sive asseruerit, in ecclesia parochiali ipsius loci, in quo die dominico aut alio solenni, pluribusve, ad ipsius ordinarii arbitrium, prout magis aut minus convincitur deliquisse, ipsa sic praedicata, docta, sive affirmata revocabit expresse infra missarum solennia, cum major populi affuerit multitudo, et ipsa determinata per ecclesiam, praedicabit, docebit, et recitabit effectualiter sine fraude, ulteriusque punietur juxta sui demeriti qualitatem, quatenus discretioni ordinarii videbitur expedire.

V. CONSTITUTIO. Ne magistri in artibus vel grammatica intromittant se de sacramentis pueros suos instruendo.

Similter, quia id quod capit nova testa inveterata sapit, statuimus et ordinamus, quod magistri sive quicunque docentes in artibus, aut grammatica, pueros, seu alios quoscunque in primitivis scientiis instruentes, de fide catholica, sacramento altaris, seu aliis sacramentis ecclesiae, aut materia aliqua theologica, contra determinata per ecclesiam, se nullatenus intromittant instruendo eosdem; nec de expositione sacrae scripturae, nisi in exponendo textum, prout antiquitus fieri consuevit; nec permittant scholares suos sive discipulos de fide catholica, seu sacramentis ecclesiae publice disputare etiam vel occulte: contrarium autem faciens, ut fautor errorum, et schismatum, per loci ordinarium graviter puniatur.

VI. CONSTITUTIO. Ne quis librum, vel tractatum aliquem Jo. Wycliff legat, antequam examinetur.

Quia insuper nova via frequentius seducit, quam antiqua, volumus et mandamus, quod nullus libellus sive tractaus per Johannem Wycliff, aut alium quemcunque tempore suo, aut citra noviter compositus, sive inposterum componendus, amodo legatur in scholis, aulis, hospitiis, seu aliis locis quibuscunque infra nostram provinciam antedictam, sive secundum ipsum doceatur, nisi per universitatem Oxonii aut Cantabrigiae, seu saltem duodecim personas ex eisdem, quas eaedem universitates aut altera earundem, sub nostra, successorumve nostrorum discretione laudabili duxerint eligendas, primitus examinetur, et examinatus unanimiter per eosdem, deinde per nos seu successores nostros expresse approbeter, et universitatis nomine ac auctoritate stationariis tradatur, ut copietur; et facta collatione fideli, petentibus vendatur justo pretio sive detur, originali in cista aliqua universitatis extunc perpetuo remanente. Quod siquis libellum vel tractatum hujusmodi in scholis vel alibi, ut supra, legerit, sive secundum ipsum docuerit, contra formam supradictam, ut seminator schismatis atque fautor haeresis puniatur, prout delicit qualitas flagitabit.

VII. CONSTITUTIO. Ne quis texta S. scripturae transferat in linguam Anglicanam.

Periculosa quoque res est, testante beato Jeronymo, textum sacrae scripturae de uno in aliud idioma transferre, eo quod in ipsis translationibus non de facili idem in omnibus sensus retinetur, prout idem beatus Jeronymus, etsi inspiratus fuisset, se in hoc saepius fatetur errasse; statuimus igitur et ordinamus, ut nemo deinceps aliquem textum sacrae scripturae auctoritate sua in linguam Anglicanam, vel aliam transferat, per viam libri, libelli, aut tractatus, nec legatur aliquis hujusmodi liber, libellus, aut tractatus jam noviter tempore dicti Johannis Wycliff, sive citra, compositus, aut inposterum componendus, in parte vel in toto, publice, vel occulte, sub majoris excommunicationis poena, quousque per loci dioecesanum, seu si res exegerit, per concilium provinciale ipsa translatio fuerit approbata : qui contra fecerit, ut fautor haeresis et erroris similiter puniatur.

VIII. CONSTITUTIO. Quod ne quis conclusiones, propositiones, bonis moribus adversantes, asserat.

Praeterea, cum terminis philosohpicis sive alias humanitus adinventis concludi non poterit omnium terminator, beatusque Augustinus veras conclusiones, quia religiosorum aurium fuerant offensivae, saepius revocavit; statuimus, et sub obtestatione divini judicii specialissime inhibemus, ne quis, vel qui, cujuscunque gradus, status, aut conditionis existat, conclusiones aut propositiones in fide catholica sue bonis moribus adverse sonantes, praeter necessariam doctrinam facultatis suae, in scholis, aut extra, disputando aut communicando, protestatione praemissa vel non praemissa, asserat vel proponat, etiamsi quadam verborum aut terminorum curiositate defendi possint: nam teste beato Hugone, de sacramentis, "Saepius quod bene dicitur, non bene intelligitur." Siquis autem post publicationem praesentium hujusmodi conclusiones aut propositiones convictus fuerit scienter proposuisse sive asseruisse, nisi monitus se correxerit infra mensem, auctoritate praesentis constitutionis, sententiam majoris excommunicationis incurrat ipso facto, et pro excommunicato publice nuncietur, donec in loco, ubi sic proposuit, aut asseruit, suum delictum publice fateatur, et verum catholicum intellectum ejusdem conclusionis sive propositionis, ad arbitrium ordinarii publice praedicaverit in una ecclesia aut diversis, prout ipsi ordinario expedire videbitur.

IX. CONCLUSIO. Ut nullus disputet de articulis per ecclesiam determinatis, nisi ad verum intellectum habendum.

Nullus quoque de articulis terminatis per ecclesiam, prout in decretis, decretalibus, et constitutionibus nostris provincialibus, sive locorum synodalibus continetur, nisi ad habendum verum intellectum eorundem, et hoc expresso, publice aut occulte disputare praesumat, aut auctoritatem eorundem decretorum, decretalium, aut constitutionum, potestatemve condentis eadem in dubium revocet, sive contra determinationem eorundem doceat, et praesertim circa adorationem crucis gloriosae, imaginum, sanctorum venerationes, seu peregrinationes ad loca, aut reliquias eorundem, aut contra juramenta in utroque foro, ecclesiastico videlicet et temporali, in casibus consuetis et more solito praestanda; sed ab omnibus deinceps communiter doceatur atque praedicetur, crucem et imaginem crucifixi, caeterasque imagines sanctorum, in ipsorum honorem et memoriam, quos figurant, ac ipsorum loca et reliquias, processionibus, genuflexionibus, inclinationibus, thurificationibus, deosculationibus, oblationibus, luminarium accensionibus, et peregrinationibus, necnon aliis quibuscunque modis et formis, quibus nostris et praedecessorum nostrorum temporibus fieri consuevit, venerari debere; atque juramenta tactis sacrosancti Dei evangeliis, et super ipsis in casibus, in jure expressis, et in utroque foro usitatis, ab omnibus, quorum interest, legitime fore praestanda: contrarium autem asserens, docens, praedicans, aut pertinaciter innuens, nisi resipiscat sub modo et forma praedictis, et abjuret, ut supradictum est, poenas haeresis et relapsi in eventum incurrat, et pro tali ad omnem juris effectum sententialiter declaretur.

X. CONCLUSIO. Quod nullus capellanus celebret in provincia Cant. absque literis testimonialibus.

Statuimus etiam et decernimus, ut nullus capellanus admittatur ad celebrandum in aliqua dioecesi nostrae Cantuariensis provinciae, in qua ordinandus sive ordinatus non fuerit, nisi deferat secum literas ordinum suorum, atque literas commendatitias dioecesani sui, et nihilominus aliorum episcoporum, in quorum dioecesi interim per magnum tempus conversatus fuerit; in quibus expresse caveri volumus et mandamus, de moribus et conversatione ejusdem, et an sit diffamatus de, et super aliquibus novis opinionibus, in fide catholica aut bonis moribus male sapientibus, vel sit de eisdem omnino immunis; alioquin tam ipse celebrans, quam ipsum sic celebrare permittentes, ad arbitrium ordinarii acriter puniantur.

XI. CONCLUSIO. Quod in universitate Oxon. fiat inquisitio quolibet mense, per principales.

Finaliter, quia ipsa, quae de novo et insolite emergunt, novo et maturo indigent auxilio; et ubi majus est periculum, ibi cautius est providendum, et fortius resistendum, nec injuste minus nobile discrete abscinditur, ut quod nobilius est perfectius nutriatur: considerantes igitur, sed dolenter referentes, quomodo alma universitas Oxon. quae, sicut vitis abundans suos palmites fructuosos ad honorem Dei, multiplicemque profectum, et protectionem ecclesiae suae consuevit extendere, jam partim versa in labruscas, uvas acerbas gignit, quibus indiscrete comestis a patribus, in lege videlicet Dei reputantibus se peritos, dentes obstupescunt filiorum, nostraque provincia variis et infructuosis doctrinis inficitur, ac novo et damnabili Lollardiae nomine maculatur, in ipsius universitatis scandalum non modicum, ad partes exteras et remotas extensum, et proficiscentium in eadem permaximum taedium, necnon et ecclesiae Anglicanae, quae per virtuosam doctrinam ejusdem, tanquam muro inexpugnabili defendi solebat, jam scissis et divisis lapidibus, nisi celerius occurratur, secundum verisimile, irrecuperabile damnum. Ad supplicationem igitur procuratorum totius cleri nostrae Cantuariensis provinciae, consensuque et assensu omnium confratrum et suffraganeorum nostrorum, ac aliorum praelatorum in hac convocatione praesentium, et procuratorum insuper absentium, ne purgato rivulo maneat fons infectus, et aquam ab eo currentem non sinat esse claram; volentes honori et utilitati sanctae matris ecclesiae, et universitatis praedictae salubriter providere, statuimus et ordinamus, quod quilibet gardianus, praepositus, sive custos collegii, aut principalis aulae, vel introitus cujuscunque universitatis praefatae, semel singulis mensibus ad minus inquirat diligenter in collegio, aula, sive introitu, cui praeest, an aliquis scholaris, sive inhabitans in collegio, aula sive introitu hujusmodi, aliquam conclusionem, sive propositionem, aut opinionem in fide catholica, aut bonis moribus male sonantem, aut contra determinatinem, praeter necessariam doctrinam facultatis suae, asseruerit, tenuerit, defensaverit, seu aliquo modo proposuerit; et si aliquem super hoc suspectum aut diffamatum reperiat, ipsum moneat effectualiter, ut disistat: et si post ac contra monitionem hujusmodi, iterato eadem vel consimilia reassumat, praeter poenas supradictas, majoris excommunicationis sententiam incurrat ipso facto; et nihilominus si scholaris fuerit, qui sic reassumit, quicquid extunc in eadem universitate fecerit, non stet sibi pro forma; et si doctor magister aut bacalarius fuerit, eo ipso ab omni actu scholastico sit suspensus; et in utroque casu jus, quod habet in eodem collegio, aul sive introitu, amittat ipso facto; et per ipso gardianos, custodes, praepositos, principales, seu alios, ad quos hoc praepositos, principales, seu alios, ad quos hoc spectat, realiter, expellatur, et statim via legitima substituatur catholicus loco suo; et si ipsi gardiani, praepositi, seu custodes collegiorum, aut principales aularum sive introituum, in quibus degunt hujusmodi personae suspectae, detectae, aut diffamatae, negligentes fuerint circa inquisitiones aut executiones praedictas, per decem dies continuos, a tempore notitiae verae vel praesumptae publicationis praesentium eo ipso sententiam majoris exommunicationis incurrant, et nihilominus omni jure, quod in ipsis collegiis, aulis, sive introitibus se habere praetendunt ipso fact sint privati, et ipsa collegia, aulae, vel introitus effectualiter vacent; et facta super hoc legitima declaratione per ipsos, quorum interest, novi substituantur gardiani, custodes, praepositi, sive principales, prout secundum antiquum morem universitatis praedictae, vacantibus collegiis, aulis sive introitibus, fieri consuevit. Quodsi ipsi custodes, praepositi, gardiani, sive principales praedicti, de et super hujusmodi conclusionibus aut propositionibus difamati, suspecti fuerint, aut detecti, seu defensores, protectores, aut fautores eorundem; si per nos vel auctoritate nostra, per ordinariumve loci aut auctoritate sua moniti non desistant, extunc omni privilegio scholastico universitatis praedictae, et jure, quod sibi competebat in hujusmodo collegio, aula, sive introitu, praeter alias poenas, de quibus supradictum est, ipso jure priventur, et sententiam insuper majoris excommunicationis praedictam incurrant.

XII. CONSTITUTIO. De peona contra facientium, et infringentium statuta praemissa.

Quodsi quis in aliquo casu praesentis ultimae constitutionis aliove quocunque superius expressato, statuta nostra hujusmodi in aliqua sui parte, etiamsi poena alia expresse ibidem limitetur, temere et pertinaciter violater praesumpserit, eo ipso, ad quodcunque beneficium ecclesiasticum in nostra Cantuariensi provincia obtinendum, per triennium extunc absque spe veniae reddatur inhabilis, et omnino indignus; et nihilominus juxta singula sua demerita et qualitatem excessus, secundum sui superioris discretionem canonice puniatur.

XIII. CONSTITUTIO. De modo procedendi in casibus praenotatis, et articulis memoratis.

Adhaec, ne in modo procedendi circa praemissa vagari videatur sub incerto, advertentes, quod, licet inter crimen haeresis et laesae majestatis in legibus diversis quaedam paritas reputetur, est tamen dissimilis culpa, poenamque exigit graviorem, divinam quam humanam offendere majestatem. Cum ergo reum laesae majestatis propter pericula, quae ex dilatione poterint imminere, sufficiat convincere per judicia, procedique poterit contra eum summarie et de plano, ac citatione praemissa per nuncium, per literas, sive per edictum, et lite non constestata ad testium receptionem et diffinitivam sententiam; volumus, ordinamus, et declaramus, ob faciliorem punitionem delinquentium in praemissis, et reformationem scissurae ecclesiae ex hoc laesae, quod diffamati, detecti, sive denunciati, sive vehementer suspecti in alio casuum praedictorum, sive alio articulo quocunque in fide catholic aut bonis moribus male sonante, auctoritate loci ordinarii, alteriusve superioris citentur personaliter, si apprehendi poterunt, per literas sive per nuncium publicum juratum; sin autem per edictum, ad locum habitationis ipsius delinquentis, ubi morari communiter consuevit, et in ecclesia sua parochiali, si certum habuerit domicilium, publice propositum; alioquin in ecclesia cathedrali loci originis suae, et in ecclesia parochiali ipsius loci, in quo sic praedicavit, et docuit; ac recepto certificatorio legitimo de citatione hujusmodi executa, contra sic citatum etiam absentem et comparere negligentem, in poenam contumaciae suae hujusmodi summariae et de plano absque strepitu et figura judicii, ac lite non contestata, ad testium receptionem, et alia probationes canonicas procedatur; habita quoque informatione legitima, idem ordinarius, omni dilatione semota, sententiet et declaret, puniatque secundum qualitatem delicti, modo et forma superius expressatis ulteriusque faciat quod est justum, ipsius contumacis absentia non obstante. Datae Oxonii:
 

Papae Rom. GREGOR. XII. 3.

Archiep. Cant. Thom. ARUNDEL 13.

Anno Christi 1408

Reg. Angliae HENRIC. IV. 10
 
 
 

JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS ©1997-2015 JULIA BOLTON HOLLOWAY  || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM|| THE CLOISTER || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER|| CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||